Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ν63 DE J ajuNIIs COM M. E N T. Panem ni merum messalem per fornicem templi demissum , capillis sceminarum tenuissimis alligatum , coique non potuisse

observari ab iis qui longinque pancm spectabant: Ad haec , se

intcrca scmpcr laute seorsum vixisse cum abbatibus ad quos divertebat, quibus ctiam familiarius, conjunctius, vel potius carnalius fruebatur. Circiter tres etenim fuere nisi memoria

fallar, vel is falsus suerit, qui rem vere gestam retulit) in diversis caenobiis , ac in unoquoque menses aliquot hisce ludibriis dementabat illa quoscunque. Tandem dira morte poenas dedit, veluti δc abbates, ac monasteria diruta. 3 3. Hic locum meretur quoque famosa quaedam vetula, i .. . quae ut peculiari angelicae sanctitatis opinione Persectionis Regulam recenter institutam confirmaret Venetiis , duo sibi ampla comparavit ejusdem formae volumina : Quorum alterum, Bibliorum erat, altorum cistula clausulis velut liber adornata,

quam depressis lagundulis vino malvatico plenis , tum & martiis panibus ab ipsa ex caponum perdicumque pulpamentis, saccharo & amigdalis rite apparatis , in farciebat. Hisce duobus libris pulchre instructa , in cellulam se recipiebat abdebatque, religiosam scilicet agens vitam plerunque dies quinque aut sex contemplationc varia , & alteris illis Bibliis vigilantcr lectitandis , donec quicquid in iis delitesceret mysterii evacuasset: Nec sane interca temporis quicquam aliud cibi aut potus

gustabat. O dignum memoria miraculum , ei mystica abstinentia. Quid tandem p In hoc religionis arcanae exercitio perdurat, donec mysterio revelato , multisque inventis literis amatoriis, palam a magistratu exilio puniretur. 6 q3. Circiter annum sexagesimum quintum supra millesimum quingentcsimum , in Castiliae novae Marchionatu de Senet duo scrinc miliaria de Covit vida in villa Tamerion juvcncula morabatur annorum scdecim , fingens se virtutc spiritus sine cibo , potu , excretione alvi e urinae circiter biennium vixisse. Ad hanc tandem accedebant duo filii ducis Medinae coeli, quidnam hoc rei esset inquisitum : Qui levata lodice sub qua ipsa

cubabat, manuque inserta, lectum lotio descedatum comperiunt. Fraude revelata , illam Inquisitioni tradidit Marciuo- nisi a.

Vianae

202쪽

DE IRA LIBER. 7693 4s. Uianae ad haec sub Brederodio circa Trajectum in serius Wiam puellam perpetui jejunii opinio nobilitavit : at commentitium tuisse, postea cunctis innotuit. Similiter menses aliquot fraudulenter jejunium simulavit Gorcomit in Hollandia puella nomine

Margaretha, circa Belgicorum motuum initia.

3 46. Circa Leodium in villa Capella nuncupata, fuit circa annum Is 67. puella annos fere septendecim nata, quae ab omni victus usu vixisse dicebatur. Sed dolum detexerunt liba mellea, tandem in vestimenti fimbriis deprehensa. I 67. Caeterum haec a me scripta esse,quod jejunio,aliquid der gatum velim, mo suspicetur: quum hoc solum mihi studio fuerit, ut quemadmodum in sathanae prae igias sex in lucem editis librisnaquisierim, ita & nunc sacris hominum impos uris oculatius aris tendere voluerim. Iriussium etenim verum, summo a me loco, si Disini ab ullo alio, habetur, uti certe debet. Nam, Athanasio teste, morbos sanat, destillationes exsiccat,daemones fugat, malasque cogitationes expe)lit, & mentem nitidiorem reddit, & cor purgatius,& corpus salubrius, & ad thronum Dei sistit. Colophonis autem vice auream Cypriani sententiam subj ungere volui : Jejunium,

inquit ille, si discretione regatur, omnem carnis rebellionem edo- a. ι ei

mat, & tyrannidem gulae spoliat& exarmat. Jejunium eXtraor- ππ..dinarios motus in cippo claudit & arctat, & appetitus vagos distringit & ligat. Iriunium si humilitate ornetur , servos Dei contemptores mundi efficit. Jejunium carnes azymas mundat &solidat, & putredines quae ex adipe prodeunt, consumit & siccat. Jejunium scripturarum deliciis pascitur, contemplatione rescitur, gratia stabilitur, coelesti pane nutritur. Danieli interpretatio somniorum revelatur jejunio, & tres pueri de Babylonio illaesi egrediuntur incendio. Moses in monte quadraginta diebus jeju- .nus cum Domino perseverans, & Dei familiaritatem, colloquium,& legis ministerium promeretur.

204쪽

IRAE MORBO,

. Ejusdem curatione

PHILOSOPHICA, MEDICA

T HE OLOGICA, LIBER. .

206쪽

Ad Illustrem & Generosum

DOMINUM IN BED BUR,I O A N N E S in I E R U S D. Ua voluntate elapsis annis diaboli praestigias ct fraudulenta ludibria de stare

conatus sum, istusiris ac generose Comes, eadem nunc denuo in lucem prodeo ad v, tiosorum assectuum carnificinam ex hu

manis animis expectorandam. In ingrave

scente enim aetate quicquid Viduis meis oecupationibus sussurari possum temporis, id silenter in publiei eommodi aerarium essundo, utinam tanto posteritatis sevcru, quanta alacritate juvandi proximum, quo es mea ex concredito divinitus talento usurae ingenuesim conscius, os sequens aetas me aliquando vixisse gaudeat. Proinde quando in nostris st

intuerer ium extremaου calam tales, tum calamitatum occasi

nes, commentari volui aliquid de causiis veris ae remediis certisi in Ira, e qua hodie privata factiones, publica bella, eaedes truculenta, ae inaudita immanitatis exempla in Christianipo- pelli cervices se fortunas miserrime exundant. Etenim ad hune suscipiendum laborem tres me compulere rationes. Una es,

quod quum nulla pestis magis depopuletur sua crudelitate υasissima regna, amplisii ου ditiones, florentissimas respublieas. quam hac ipsa, cujus, proh dolor, recentia nimis resimonia eo-ram caelesti tribunali τindictam clamante non etiam ab ossicio ac si e e e e L pro

207쪽

profesone medici ac philosophi alienum judicarem, adversus

tam exitialem morbum, quivere uidemicin nominari hoc tempore potes , proponere curationem. t itera, quod qua mihi is

Theologitas meditationibus subinde, dum ad agros huc illae pro sciscor, occupato in proprium usum conscri ram, eadem aliis communia esse velim cisti forsitan tenuissimae meae vel subsidio quempiam incitare posem ad assectuum suorum t rannidem edomandam. Posrema,ut maximos, sed tamen justissimos Ll quos ex conjugalis thori dissipatione ante quinquennium

hauseram iterario aliquo exercitio tunc temporis lenirem. Hane vero meam commentationem sus illustris tui nominis inscriptis. ne , generose Comes, publicandam duxi, tum quod inter inc, pes Germaniae viros literarum cognitione, doctrinae prae G se judieii acumine haud ulli secundus, sed, uiuit Age, inmῶν certiorem de argumenti hujuου trassatione censῖ-ram ferre possis : tum etiam, quod quum merorum famili risingulari famore o patrocinio sempers sprosequutus, vicissim pro grati animi testificatione haberes perpetuum obsequita Dimonumentum. Te totum suospiritu regere dignetur λ-eneo .dissimus Deus, ut ad Vsitus gloriam, ixa clementiae salustem, commissae gregis utilitatem hunc momentaneum istae eursum rescere queaν. Clivis ex minis adibus.

208쪽

DE IRA MORBO.

IcΥυ Rus de Ira morbo , praeter consuetam aegritudinum recensionem, non obstante Perip teticorum sententia, imitari conabor tum Stoicos, qui affectus tanquam morbos ex homine nituntur evellere e tum Galenum nostrum, cujus auctoritate didicimus, ad ed potentes esse animi perturba- 'tiones, ut & multi saepe a morbis liberentur, superveniente delectationis alicujus sensu, & infiniti rursus ex nimia conturbatione in dissiciles aegritudines delabantur g Σ. Uerum quum nulla existat corporis in valetudo tam gravis,quam non animi exacerbatio longὶ exuperet: magis etiam hujus, quam illius, custodienda est propter subjecti nobilitatem inis. gritas. Ne quid de consensis utriuique dicam, quo male affectus animus, naturalem 3uoque totius corporis statum immutat, spiritibus tanquam suis internunciis primum contaminatis , qui postea sanguinem exagitant,dc cordis aequabilem motum intertumbant, quod ex pulsuum frequentia, repressione & varia comm rione apparet, unde febres, si thymiae, tabes, aliaque mala suboriuntur : qui denique cerebro tales communicant impressiones, ut saepissime phrenitis, melancholia, mania, apoplexia, paratisis, epilepsia, & similes consequantur aegritudines. At vero ex cunctis animi morbis, quam nullus vehementior sit Ira, curationem ipsius solum au spicabimur : rati, eos qui hunc superare, & a temperantiae mansuetudinisque territorio arcere didicerint, ad reliqum

rum expugnationem alacrius accessuros.

93. Oius tamen quam ad ejus definitionem, caulas, & ulteriorum tractationem deveniam, pauca quaedam praefari lubet vice de assemium natura & origine: in quibus explicandis r imo videndum est,quid sit assemis. Est autem is Zenoni,aversa recta ratione contra naturam ani mi commotio: quemadmodum& Galeno , motus animi non obediens rationi: qui ab aliis dicitur appetitus vehementior,ad differentiam illius,cui ratio moderatrix assistit. Quaecumque enim boni malive specie objecta nobis suerint, ea si tonstanter prudenterque sequimur aut fugimus, tum ain petitus est cum ratione: quando vero adversus hanc incitamur vehementius, & delectationis vis major est quam rationis, tum pra

209쪽

6 IO ANNI s N IERIvus allicitur appetitus, qui stnistrae opinionis impulsu, contramentis decretum agit. Hinc duplex affectuum genus resultat: unum rationis particeps, alterum ejus expers: quorum utrumque

ex opinione boni aut mali, ejusque vel praesentis, vel futuri, se dividitur. 6 4. Caeterum quia nec primi generis affectus obsunt, nec secundi omnes adeo nocent, ut naturalem corporis constitutionem. demoliantur, morbosque gignant, sufficiet nobis principaliores illos attigisse, qui hoc negotii potissimum facessere consueverunt: suorum omnium fons est intemperantia. Hac enim summus ille plendor rationis, quo appetiviones nostrae regi debebant, exti guttur, & pravis cupiditatibus faces subministrantur et ut mirum non si, intemperantes omnibus animi affectibus emancipatos esse, quippe qui a sanae mentis judicio aversi, ex imaginaria bonimaliue apprehensione, statim huc illuc effrenate seruntur, variicque perturbationum euripis fluctuant. 3 s. Sic ab animadversione rei delectabilis, ut jugi formosae' mulieris intuitu & cogitatione, mox furiosa libidine incenduntur. Sic etiam quum quis laesus est injuria, ejus apprehenso ne vis animosa cordis, quae ejus est appetitio, incitatur: cumque injuriam vindicare &ulcisci cupit, neque rationis mansuetudine lenitur, tum ira exardescit. haec si mox desistat,excandescentia dicitur : sici inveterata sit, odium: si acerbior, diicordia: si ulciscendi tempus observat, inimicitia. Quum porro vehemens insurgit de divitijs

expetendis opinio, cordis appetitio non refraenata rationis prae- Aia. ... scriptione in avaritiam effertur. Quum denique maximi fient, optimique judicabuntur honores, horum stimulis eadem vis inflammata, in ambitionem rapietur. Misis, 3 6. Ita quidem futuri boni opinione variae solent exmari cu- .piditatum disterentiae, quemadmodum ex futuri mali apprehensione metus suboritur : qui si malum propinquum est, timor : hic T. b. autem si permanet, formido: si laboris metus erit. pigritia dicetur : si valde concutiat, terror: si mentem loco dimovet, pavor: si ultra processit, exanimatio. Ubi vero jam mala instant, aut sperata bona non accedunt, tum animi fiunt aegritudines : cujusmodi . siant, dolor, angor, luctus, moeror, lamentatio, aerumna, inlidi

tio, solicitudo, molestia, desperatio, & caeterae ejusdem ordinis. 9 7. Quae hactenus enumerata sunt animi pathemata, cum diutiuε

210쪽

diutius perseverant, tanquam in venas medullasque sese ingerentes, naturalem corporis statum una perturbant, & morbos illi accersunt. Ita enim dum cor ira cumulatur δc effervescit , ea spiritus primum, dein humores corpusque inflammans, plerumque in ephemeram vel in sy nochum agit: aut si cacochymia subest, in putridam febrem, aliosque ex bilis fervore & humorum confusione morbos : aliquando etiam pro vehementia ebtillitionis, & dispositione solidorum in hecticam praecipitat.

s 8. Moestitia vero corpus omne, maximh autem cor refrigerat & exiccat, spiritus innatumque calorem sensim obterit, vigilias siccitate inducit, concoctionem labefactat, sanguinem humoresque in crassat, augetque melancholicum succum. Quibus ex causis corpus atrophia liquescit, &in marcorem aliosque frigidos morbos incidit. Eadem pericula & graviora metus adfert: atque ita deinceps reliqui omnes immoderati affectus suis quique procellis & fluctibus nos jactantes, in varios animum corpusque icopulos illidunt: quos ut evitare oporteat, exemplo unius irae, quae perturbationum est saevissima, jam declarare conabor, futurum hinc sperans, ut illius natura & curatione ostensis, eadem vel

simili methodo aliorum assemium cognitio remediaque inveniri possint.

De Irae Definitione.

UT praecisa omnis ambiguitatis & contradictionis occasione

planam stabilemque Irae definitionem habeamus, supponendum prius est, nos loqui de Ira morbo : ut excludatur hinc Ira licita, qua irascimur vel aliorum hominum sceleribus, vel nobismetipsis ob propria peccata, qua item pater irascitur liberis delinquentibus. Hic enim motus animi fit justa cum moderatione,& absque peccato : cujus meminit Divus Paulus, inquiens: Irascimini, & nolite peccare. De quo affectu magis utili, quam no-Nio, haud plura dicemus, prioris duntaxat enarrationem a definitione illius aggressuri, quae neglectis aliorum finitionibus, tali oratione perfici assignarique potest , ut Ira sit appetitus profligandi objectum, propter apparentum injuriam. s et . Cuius definitionis singula jam membra declarabimus .Progenere collocamus appetitum, non quidem naturalem illum , quo stirpes alimentum sibi conveniens proliciunt, aut magnes ferrum Ffffs attra-

SEARCH

MENU NAVIGATION