장음표시 사용
211쪽
78 I o A N N Is WIER rattrahit,aut omnia generis cujuscunque sint inanima aguntur : sed motum & interiorem quandam agitationem animae ad habenda bona quibus caremus , & depellenda mala quibus infestamur: tametsi haec saepe talia, cujusmodi apparent, non sint, verum specie boni malivε nos fallant. Ea appetitio , de qua loquimur, Graecis
vocatur, cui tum persecutio inest boni, tum etiam depulsio mali, utriusque vel veri, vel ementiti. Nam dum rem aliquam conseiactatur , quae speciem boni & iucundi prae se fert, eam simul quae huic adversari & obstare videtur intentioni, depellit. 6 3. Quid autem hic persequimur , quidque profligamus pDicam breviter. Appetitus semper praesupponit privationem, quae est defectus rei. Non enim appeto quod possideo, sed quod deest. Quare si Ira appetitus est, quid deest quod appetam p Deest
apparens iustitia, tanquam bonum. Quomodo autem justitiam recuperavero aliter, nisi ut suum contrarium, nempe injuriam , depellam i Sic in gerendo bello quis finis r Pax. Eam quomodo Ιmperator acquiret, nisi ut hostes pacis, qui discordiae & s multatis
auctores sunt, removeat λ Proinde finalem causam ponimus prinfligationem, essicientem vero collocamus injuriam : siquidem nihilanimum nostrum aeque pungit, quam si putemus nobis, aut nostrum alicui non tribui, quod nostrum esse videtur. Etenim omnis appetitio boni cujusdam aut veri, aut apparentis est. Bonum autem, in quo noster acquiescit animus, respicit conservationem hujus nostri individui. Quia vero propter perpetuum Anaxagorae fluxum, quod jam est praesens bonum, eloquuto hoc eodem verbo, imo in momento desinit esse praesens, & jam transit in naturam praeteriti: conservatio inhiat affluxioni futurorum,tanquam fruitioni praesentis. Quam etiam ob rem antea ostendimus, a pri Uati
ne fieri appetitum. Non enim desideramus ut dixi quod praesens est, sed quod abest, ita tamen ut sit futurum. Quid autem futurum conservatio ipsa requirit,ut si tanquam praesensλ nihil aliud quam
ut sibi tribuantur omnia, quae videntur ad se pertinere. Illud si quidem tanquam proprium sibi vendicat. At suum cuique tribuere, estjustitiae opus. Quare hanc justitiae speciem appetimus, quatenus ea tendit ad pleniorem salutem, conservationem & perpetuitatem nostram. Unde quum illam cupiamus adesse, cupimus suum contrarium abesse, hoc est, ipsam injuriam : quia peream impedimentum aut subtractionem arbitramur fieri bono quod desidera
212쪽
Dκ IRA LIBRR. 77'mus: studemus illam quoque impetu depellere & amovere, ex
quo creatur irascendi affectio. s 4. Injuria autem insertur, ubi suum cuique non redditur, sed omnis negligitur analogica aequalitas, quae in mutua personarum ac rerum proportione consstit. Nam quum justitia sit ἱ - , quicquid ab ea recedit, statim convertitur in naturam contrarii: cujus duae sunt species ratione utriusq; extremi, vi , ον & ri Moliri
Istud possidere videtur qui injuriam infert, hoc vero qui eam patitur. Quare exacerbor erga illum, non tam quod plus habeat,qustmquod mihi minus reliquerit, & quod auferat illud quod meum est,
mihique debetur. Itaque constat, tot esse eraernas irae causas, quot existunt injuriae repraesentationes. Repraesentationes dico propterea, quia non est injuria semper quae injuria esse apparet. Species namque fallunt nostram saepe imaginationem, quae secundum id
lorum occursum excitat appetitum.
s s. Sic sol apparet magnitudine sesquipedali, quum tamen longe major sit universis orbe: sic navigantibus apparent arbores in littore moveri,quum tamen persisstant immobiles: sic in speculo apparent ipsae substantiae, quum nihil sint minus. Unde multoties appeti mus mala, quia apparent esse bona: & econtrario bona excutimus, quod videantur esse mala. Quae causa fecit, ut dixerimus in definitione Apparentem injuriam. Ergo explicatis nostrae definitionis membris, progrediamur ad causas.
CAOs As irae ad duo possumus summa capita revocare , ad internum irascentis vitium, & externam irascendi occasonem : de hac postea, de illa prius dicendum. Concitamur enim ad iram aut temperamenti respectu, aut debilitate judicii, aut impedimento sensioriorum, aut animi affectibus. Ac quidem, quum vis in corde, &-in hepate suum habeant domicilium, prout hae partes principes erunt dispositae, ita etiam
animi impetus & cupiditates aut vehementiores aut remissiores consequentur. Nam qui cordis calidiorem obtinent constitutio-arem, caeteris omnibus sunt proclivio res ad iram:& quemadmodum promptissime commoventur, ita facit E placantur: quia iram non reprimunt, sed statim praecipiti quadam impotentia proruunt
213쪽
go IOANNIS WIERI ad vindictam vel amotionem apparentis injuriae, qua profligata
. ,s .,. 6 2. Eos Aristotelis vocat & haec prima species nomina tur ab Homero Θome ri Min, quod est fervere & cum impetu --- ferri,quando spiritus circa cor effervescere incipit .Hinc Ovidius: Utque animus tumida fervebat ab ira. Lib. 3. Et Lucretius: Mens iracunda facile esse sit in iram. Item apud Ciceronem 3. Tulcul. Corque meum penitus turgescit tristibus iris. Iereαι. Et Seneca : Ira totus fervet.' g 3 Hepatis vero qualis est conditio, tales generantur humores, a quorum praedominio denominantur differentiae tempera mentorum,quae affectuum matrices quaedam sunt, & minerae. At inter reliquas temperaturas biliosa maxime obnoxia est huic malo propter aptitudinem acrioris sanguinis , qui facile inflammatur. Mur. 1. quod Persius etiam intellexit, tum ait: Intumuit sub pectore bilis. Sisin. a. Item : Acri bile tumet. Et Plautus : Mala biIis cruciat. Etenim qualis in jecore conficitur sanguis, tales in corde gignuntur spiritus, quibus animi vis assectiones parit, prout imaginatrix objectam speciem opinione in nobis aut boni aut mali tum praeteriti tum futuri aestimarit. 6 4. Hos Aristoteles dictione medica vocat apposte ακι Mur, qudd ex summo bilis impetu supra modum celeres sint ad iram, quae tamen propter humoris tenuitatem non est pertinax aut diuturna, sed citd evanescit, quasi me ἰννῆρσιμ ι. Eosdem Hippo- οὐ κυαι. crates philosophica magis phrasi appellat Q. .M.t, vas, etiamsi Galenus perperam admodum detorqueat vocabulum in Commentariis Epidemiorum ad velocem quidem iram, sed quae aut imbecillitate judicii,aut frigidiori intemperie cordis eveniat, proposito exemplo excandescentiae muliebris : nam veteres intellexerunt homines vehementer iracundos, &levi de caussa, quales videmus esse Gallos. 9 Vertim hoc loco repudiari debet inveteratus multorum error, qui materialem irae caussam putant solam bilem, aded ut apud Latinos bilis pro ira, & biliosus pro iracundo usurpetur, eadem. licentia, qua apud Graecos occasiones autem plebeiae persuasionis sunt duae. Una, quod irati quandam bilem fla-
214쪽
. DE IRA- LIBER. 78 suam evomant: quae tamen ex magna animi commotione ad expulsonem irritatur, folliculo fellis forsitan etiam turgido. Ioannes Fernelius scribit, senem quendam decrepitum mire ad iram proinpensum : post cujus discessum nihil fellis inventum, nec cysin felleam, sed ejus in loco ingentem consedisse calculum. Ex ejus estim obstructione universa bilis in ambitu venarum remansit, &proinde facilius ad iram inflammavit. Altera, qudd temperaturabiliosi deprehendantur in iram procliviores. Conceditur quidem, iracundiae fomenta provenire a bile, non tamen biliosos necessario esse iracundosi Nam praeterquam quod aliae etiam internae sint caussae iracundiae,multa animalia comperiuntur iracunda,quae minimh interim biliosa: ut in maxime iracundis animalibus, crabrone videre licet, & angue, quem frigidi esse temperamenti, desiderium apricandi in ipso solstitio, tum unanimis authorum conis
g 6. bd si ex sanguinis & bilis ad assatione melancholia proveniat, & in sicco calor accendatur, vehementissima & tenacissima δε--, exoritur irascendi affectio, quae proprih iracundia dicitur. Etenim qsi actiones cerebri intuearis,quum propter siccitatem pauciora im- ιρος pedimenta inter intellectum & species servatas interponantur,.
quibus actus intellectus Fb ipsis disjungi possit ac oblivio surrepere, fit ut opinionem injuriae diutius retineant, & proinde obstinatius in iracundia perseverent, unde etiam truculentiores manant
effectus: si consideres dispositionen cordis, qud illud magis declinat ad siccitatem, eb erit non quidem velocior ira, sed magis sera,& atrox. Sicuti enim ferrum natura siccum & durum tarde accenditur,accensum autem haud facile restinguitur ob calorem diutius retentum : ita etiam cor siccum non illico excandescit, sed ubi excanduit semel, non tam prompth mitigatur. Sic & fibrae ex sententia Aristotelis solidae terrenaeque, quasi sementa in sanguine eruiunter, & fervorem per iram accendunt. 6 r. Eam irae speciem Homerus vocat m, hoc est
permanentem & diuturnam , - του μνειν : quae etiam apud eundem appellatur πό- vel mι- , a τέω seu m quasi ira reposi
cem Ovidius, implacabilem Uirgilius, immedicabilem Silius vo - Vstimeat. Quocirca Aristoteles sic assectos apollat , amarulentos & MD, acerbos homines, qui offensiones dissimulant, non quod affectibus
215쪽
81 IOANNIs WIERI suis evaserint superiores, sed quδd illorum effectus Jc immanit tem tantisper suspendant & celent, quoad tempus ulciscendi injuriam advenerit. Animum autem si expleverint semel, tum modus apponitur. Ultio enim modum finemque irae adhibet, pro dolore voluptatem essiciens. Sub hoc catalogo comprehenduntur Italorum , qui in plures annos injuriae opinionem reservant, offensiones, quae tandem in monomachias, aut fraudetenta, & per insidias machinata suorum sicariorum latrocinia, erumpunt. 8. Porrd qui ab atrae bilis exuperantia temperaturam sertiuntur, omnium saevissime& asperrimh irascuntur. Sicuti enim humor atrabiliarius propter siti crassitiem&faeculentiam aegritudines excitat longas & solutu contumaces, exemplo quartanae&scirrhi lienis : ita etiam in talibus subjectis procreantur spiritus dens, compacti & refractarii, qui affectus semel conceptos aegerrime dimittunt, etiamsi vindicta potiti sint. Unde fit, ut ubi semel abolitam &extinctam in iis existimaveris injuriae opinionem. &proinde ejus memoriam jam esse sepultam speraveris, iterum t men vulnus recrudescat, & in corrodens furiosumque convertatur carcinoma, non secus quam cancer, qui morbus est atrabiliarius, exacerbatur denub, si adhuc aliquid radicis si reliquum. nec sua, contentus circumscriptione, latius depascitur totam quoque viciniam. Idcirco Aristoteles vocat tales in χαλε- ειν, addita descriptioni hac etiam conditione, qudd dissicilis Ec periculosae sint conversationis : quod propriE, sine tamen nationis invidia, in Hispanorum saevas & inexorabiles quadrat indignationes.
Lubet autem hanc speciem irae nominare plumbeam, imo elegan- ι- , . tiori epitheto Saturninam : ex qua proserpit immanitas & truculentia tyrannorum, omniumque eorum qui unquam crudelitatem exercuerunt, quorum hodierna facinora vindictam coram justo
tribunali Christi clamant.s 9. Quod si melancholia in frigiditatis 3c siccitatis praedom,
nio consistat, morositas accersitur, quae aetati senili peculiaris est. Nam quum frigus nec cito moveatur, nec facile inflammetur, ignavius iram concipiunt senes, conceptam tamen dissicilius d ponunt & fere illud habent adnexum, ut non magnopere laborent, ne quem offendant, ac intractabiliores sint.
. ia. O Pixutitosi prae exuperantia crudi & frigidioris sangui- ' non queunt discernere, quid noxium quidve in Π0'
216쪽
Dx IRA LIBER. 78 et xium, propter inter labentem humiditatem inter species&vim intellectus. Unde quidam irascuntur facile : sed hujusmodi ira nec
vehemens est propter defectum fomenti a calore provenientis , nec diuturna propter interfluentem humiditatem aut excrementitiam aut naturalem, quae in memoria abolet injuriae opinionem. Et quidem tales solent esse puerorum ostensae. g Ii. Sanguineorum natura ab optimo, quod dari potest in re- I rum universitate, temperamento dependet, atque idcirco suapte ιν.i.
vi in iram minime est prona. Ex siccitatis enim victoria proficiscitur ira: sanguinei vero calidissimi sunt & humidi. Quod si tamen contingat sanguineum irasci, quod rarum non est, occasione ex terna utplurimum incitabitur, per quam ἡο -ὸ animae potentiae spiritus cordis accendit propter appetitum depellendi indignita- item objecti , ac in tali affectione deprehenditur saepenumero quaedam nobilitas conjuncta cum magnanimitate, quando ulci- Icendi voluntas minor est ipsa & facultate & occasione & injuriae censura. Quare hanc speciem sine latinitatis detrimento appellavero gencrosam : de qua etiam illud Romae ad basilicam D. Petri ab eflectu & sub figura bruti animalis extat testimonium :Parcere subjectu nobilis momet sta leonis.s Ιχ. Alterum de internis irae causis membrum pertinet ad debilitatem judicii, quando potentia animosa validior dominatur .xis infirmae ratiocinanti virtuti. Ea enim intellectus vis, quae Ratio
vocatur, hanc obtinet proportionem ad facultatem quam sessor ad equum, & venator ad canes. Etenim quemadmodum sessor moderatur equum,ac venator canes : ita a ratiocinandi uirtute animosam vinci deceret, quanquam id non semper accidat.
Equus siquidem robustus & con max esse potest, ac fessor imbecillis : ideoque ne sessorem equus superet, ac infirmum Venatorem in lentes mordacesque canes sibi subjiciant, periculum est. s I 3. Ratio autem potest in dijudicando delinquere aut vitio
congenito, aut adventitio. Congenitum vel perseverat tum in sanis, ut mulieribus, quae exacerbantur & levi de causa,& vehementissime. Unde Iuvenalis: εω -- quorses facit ira nocentes
m ne sexum, O rabie jecur incendente feruntur Praecip3tes, ut saxa seris abrupta. tum in male habentibus: ut in stultis ac fatuis, de quibus Salomon, dicit,
217쪽
84. IOANNIs WIERI dicit, Saxum esse grave, & arenam onerosam, sed iram stulti utroque graviorem. Vel mutatur una cum decursu aetatis : ut in pueris, qui accedente rerum usu& experientia, discunt potentiae animosae imperare.
6 I . Utraque autem ira, quae & in pueros & in sexum Remianeum cadit, id habet commune , quod ut plurimum cum i chrymis effundatur, propterea qubd ab ebulitione sanguinis &spirituum elatae fuligines excrementitiam cerebri humiditatem dissolvant & ad oculos protrudant. . Huc etiam facit cohibita irascentium foeminarum respiratio, cujus adminiculo fictas ut plurimum lachrymas extundunt mulieres , necnon eorum qui ingentes unico haustu calices evacuant, oculi illachrymantur. Adven
titia verb judicii debilitas provenit ex spirituum animalium, qui
tanquam fomenta sunt animae in corpore vivente ad actiones edendas, diminutione : ut in aegris & convalescentibus,qui utplurimum in iracundiam propensi, & morositate sua sustidium praebent caeteris. Ad hanc a plerisque referuntur classem ii, qui longiorem inediam & sitim patiuntur. Si quidem tales ex levi occasione maxime perturbantur, & saepe ad furorem usque : quod etiam in famelicis lupis apparet qui hybernis temporibus quando nivium frequentia & asperitas frigoris denegat escam, in omnes passim obvios, insatiabili truculentia insiliunt. Hoc autem potius effer
vescentibus oblongiorem inediam & sitim , sanguini&spiritibus
6 rs. Tertiam ponimus caussam irae internam, vitium instrumentorum quae sensui in serviunt. Nam quum natura& ad animae perfectionem, & corporis commoditatem, sensus in nobis crearit, quibus objecta phantasmata aut Mna aut mala per ad intellectum deducuntur : indignamur, quando nobis aliquid accidit quod erat fugiendum , &eo privamur quod fuerat percipiendum : quoniam tunc obrepit injuriae ab aliis illatae opinio, propterea qudd destituti sensoriorum ministerio, citius falli queamus: unde vitio auditus surdastri facili mh offenduntur , quia suspicantur alios de se loqui, si rideant. aut alienum oculis exhibeant asse tum : quemadmodum etiam visus laesione, si caecus cadat, propter interjecti lapidis opinionem irascitur. si i6. Quartum & postrenuim locum causiarum irae interiorum constituunt animi impetus , qui aut boni sunt, aut mali: ac
218쪽
Dκ IRA LIBER. 78yinter priores odium injustitiae & malefacti potest ad iram concitare sine ulla cupiditate ultionis. Ita parens filio irascitur, Deus hominibus t & hoc quidem respicit dativum rei, ac non personae rquoniam Deus non potest irasci hominibus, tanquam creaturis
suis ad sui similitudinem fabricatis, & quasi particulis divinitatis:
νιν diut D. Paulus ex Arato recitat. sed propter hu- - , .mani generis malitiam. Et donatae libertatis abusum, adeoque lain sum a priori statu, iram suscipit. Ita etiam ipsi nobis irascimur adversus libidinem & nequam appetitus, quando recta ratio aut ante effectum nostros animos refrenat, aut postea castigat, adque paenitentiam compellit per intellectus reflexionem ad improbandum maleficium. Ita denique pius purusque animus aliis nebulonibus indignatur propter avaritiam , mendac um, caeteraque crimina.
g 1 . Mali affectus maxima sunt irae sementa, inter quos principatum obtinet Superbia, quae aut a sutipsius proficiscitur amore, quae vocatur Praesumptio, sive-: aut aliorum neglectu. Quod P--- vitium maxime in hodiernos magnates cadit, qui propter externae & inanis nobilitatis insignia, aut dignitatis alicujus praerogativam,aut eruditionis titulum, subditis ac inferioria sortis hominibus statim irascuntur, nili cum summa observentur veneratione tum in dictis tum in iactis.Deinde naturet succedit ferocia,quae nec religionis institutione, nec conscientiae stimulo est mutata: quoniam in quibus ea imperium exercet, ii in iram furiunt : sicuti videre est in priscis bellorum historiis, & recentioribus tyrannorum exemplis, qui tantopere saeviunt, furiunt, trucidant prae naturae immanitate , ut nullius precibus , nulla magnatum intercessi ne , nulla viduarum, pupillorum, affictaeque gregis lamentatione flecti aut placari possit velitve. 3 18. Postremo immitissima saepe exoritur ira ob quandam ae- MIM1,amulationis speciem, quam Zelotypiam vocant. Etenim quando stamus continuo in alienae tractationis suspicione, metuque ne de rei amatae exturbemur possessione, statim indignationem concipimus adversus aliquem, qui videatur esse in caussa , qudd aut non
redam emur', aut unistri quidpiam evenerit eventurumve sit rei amatae. Sic pater propter novercam quam vehementer amat, sic mater propter vitricum morosior redditur in liberos, quod continuo suspicetur aliquid eos moliri in fraudem vel novae conjugis
219쪽
vel mariti, aded ut excaecatione amoris abigenda sit E domo prioris thori soboles : vel contra, ubi nimia, paternae haereditatis cupidine turgentes liberi, vitrico vel novercae impotentius succensent alicujus bonorum imminutionis metu, saepe licet inani. Aut verb, quando ejus quod amamus fruitione vel careamus, vel destituamur : ad quem modum proci in suos rivales implacabiles suscipiunt offensiones , qu bd ab iis impedimenta sibi strui existiment: cujus luculentum habemus exemplum in R nea, qui propter Laviniam aded erat accensus in Turnum, ut cruentum susceperit bellum.
6 I9. Alterum partitionis nostrae caput subsequitur, quod a
caussa externa nobis movet opinionem injuriae, & irascendi occasionem praebet respectu aut personae aut rei. Ac quidem sub titulorums -- rei primum comprehenditur adversitas fortunae: quam in duo ponsumus distinguere membra, in indigentiam & damnum. Porro qui eapropter commoventur, quddo careant desiderata, vel pauperes sunt, vel divites. Hi propter abundantiae defectum exacer-Dantur, quddqueplust quam necessaria exoptent : & hoc crimen est avaritiae, cui in ordine virtutum opponitur αῖανκει a. Illi econtrὶ ob rerum necessariarum inopiam irascuntur: quod fit vel cum desideratione bonorum alterius, quae species est invidiae: vel citra
3 2 o. Propter damnum verbgravissim h offendimur: quoniam optamus id ipsum depellere, quod ex injuria accidisse arbitramur : & possumus hanc animi commotionem vocare indignationem ab indignitate. Siquidem indignum judicamus, qubd quum aliis ex voto omnia succedant prosperrime, nos soli fortunae procellis divexemur. Itaque quia in Delicitatis possessione nostram collocamus -Ταρκειαν, & quidem ea in triplici fundetur dispensatio ne bonorum, irascimur quando ab ea deturbamur, & quod nostrae cupiditati occurrant obstacula. 3 et r. Ita quoad corporis dotes, indignamur. si aut in viribus
desideretur robur, quo utendum foret ad sustinendos labores divitiarum auctores: aut doloribus membra conflictentur, quo minus jucundὸ edere queamus consueta vitae munia : aut si vel in figura justa sit vitium , ut si quis claudus sit, gibbosus , nanus , vel ineleganti iarma : veluti si juvenis superbior destituatur pulchritudine, irascitur iniquae nati vitati, quod scilicet tam excelso ani
220쪽
. DE I R A : L a B E R. . . 787ino injuriam arbitretur factam privatione formosi domicilii. Ita
quoad defectus externorum bonorum, nos offendit, si tum in optibus quibus caremus, acquirendis impedimenta incidant, tum eas quas habemus , miserrimε per naufragium, direptiones, astum, mercaturae imprudentiam, seu alias infortunii species amittamus. Eadem ratione, quum non minimam , seu potius mort lis conditionis respectu opinionem contineant honor , gloria, dignitas: si iis bonis contingat aut nos carere, aut privari, indignamur vehementissime. Ita demum paupertas dotum animinos extimulat ad iram, quando aut ingenium non respondet cupiditati edendi praeclara facinora, aut quae didicimus abolentur in-sdelitate men riae, aut smiles nobis obrepunt adversitates. 6 - . At vero sub titulo personae nobis extrinsecui praebentur occasiones ad iram vehemen es, quae plerunq; etiam habent adjunciam uisiscendi volunxatem. Et primum quidem obtinet locum contemptus. Is enim quum sit centura de re viliori, aegre ferimus t
nos parvi fieri, opinione factae injuriae : -γγα, ἔθα, ut utar philosophi verbis. . 6 23. Tribus autem modis contemnimur : aut despectu, aut detractione,aut contumelia. At vero despicimur,quando nihili nostra fiunt. idque accidit vel a superiori, & vocatur Dedignatio, quum
quis aut excelso loco natus, aut in ampla dignitate constitutus, me
pusillum vix aspicit: vel ab aequali,quemadmodum figulus in figulum, mendicus in mendicum accenditur: vel ab inferiori. Sic dives praecellens opibus irascitur pauperi, magistratus valens authoritate subdito, magister discipulo, parens filio, si non justu consequantur honorem. Proinde despicationis soboles est tum Neglectus, miti- quando nulla prorsus mei habetur ratio, sive in bonam partem,sive μ' 'is malam et tum oblivio vel nominis, vel tituli. Et videtur rationee thymi vera haec esse Ignominia : siquidem indicium cst, non esse uiso Acurae alteri nostram existimationem, quod prae se fert despectum. 'Deinde nos commovet ad offensiones Detrachio, quum cujuspiam D
instituto& voluntati quis impedimento eli, non ut sibi quicquam β '' accedat emolumenti, sed ne ut illi quidem, imo quod aut habet
auferatur, aut quod expectat eripiatur. Postrema contemptus spe- ροαρα- cies est contumelia, ad irritandos animos valde essicax,& proserpit 'pler unq; tum eX ingratitudine, quando a me sue meorum aliquo,
sive propter me collatum est beneficium in aliquem , qui vel non M
