장음표시 사용
221쪽
I o A N N I s WIRRIgnoscat gratiam, Vel non referat, vel maleficium pro exhibita beneficentia rependat, quod multd est intolerabilius, de ab ira quandoque ad furorem homines agitat. Quae enim major isdicari potest injuria,quam ab eo laedi, de quo praeclare moritus es p Hinc etiam fit, quod cum eadem sit pars animi, teste Aristotele, in qua irarum ardor consistit, quaeque amicitiam gignit, magis illa in f miliares & amicos concitetur, si se contemptam putet: quasi maxima nobis detur irascendi occaso, si quibus auxilium & opem eripectabamus, ab iisdem negligamur. fi 2 . Tum quoque contumelia manat ex derisione sive seria, quae adumbrata quaedam est ira : sive jocosa, quae scommata, ironias, & omnes joci species comprehendit. sic offendimur, si quis derideat meum clypeum, nomen , familiam. Tum denique proficiscitur ex vituperatione. Uituperamur autem vel ab amico, vel ab inimico. Amico infensi reddimur, si nos arguat, praesertim si eidem sit crimini obnoxius : quin etiam si inculpabilis ipse st,tamen offendimur, vel eam ob caussam, qubd non conniveat ad n stra delicta. Inimico autem irascimur multi, magis, qubd nos carpat aut vituperet.
I as. Ultimam a re externa irascendi occasionem suppeditat nobis antipatheia quaedam in rebus tamen nihil ad nos pertinentibus. Quemadmodum si duos spectemus in singulari certamine ignotos omnino, tamen unum simplici ac sequabili adfectu amamus, non propter eXpectationem alicujus commodi: in alterum exacerbamur, adeo ut si victoria potiatur, cupiamus prioris vices ulcisci. Ac sane videtur istud evenire ex morum similitudine&inaequalitate. Nam quod secundum naturam est, jucundum est, omniaque genere inter se conjuncta, secundum naturam conjuncta sunt, teste Aristotele . Idcirco utplurimum , quae similia sunt, ac genere conjuncta, jucunda sunt: ut homo homini, equus equo. unde aequalis aequalem delectat, & simile a simili amatur, & bellua belluam cognoscit. Quare etiam, quum contrariorum sit eadem ratio, si in illis quos antea non vidimus, physionomia aliquam repraesentet morum alienationem & diverstatem a nostris, offendunt nos omnes ejus actiones, &huic math cupimus irascimurque quum tamen alteri faveamus. Hactenus de causis Irae,in quarum calce pleraque etiam problemata Lectori non ingrata alu
222쪽
3 16. Cur in iram procliviores senioribus juvenes An ne par- Υjuti. timqubd in illis judicium maturius exercitatiusque existit, quod in his imbecillius: partim quod in senioribus cordis servor & spi- - rituum acrimonia & vivacitas imminuatur declinetque bilis item pituitosi humoris accrestentis admixtione contemperetur λε χ . Cur praeelari ingenii atque insignis doctrinae viri omnes fere in iram proni An'ne in iis spiritus cordis calidiores viva-eioresque, & continua exercitatione igniti magis redduntur, ut inde celerius ad cerebrum provolent, motulque ejusmodi excitent λ Sensit itaque Plato,eos qui iracundioris sunt ingenii, ad disciplinas quidem esse idoneos, ad gerendam rempublicam non i
s 28. Cur liberae gentes iracundae, ut Germani & Scythae Respondet Seneca, quia fortiora solidaque natura ingenia , anteis quam molliantur disciplina, in iram procumbunt magis : sed meo potius judicio, quod frigus externum cogat in tropellatque naturae calorem in viscera & cordis sedem, unde ira, confidentia,audacia & quandoque temeritas. 's 29. Cur plerique raro vel nunquam succensent λ An quM frigidioris sint temperamenti : vel abnegatione sui ipsius eo progressi sunt, ut nullam admittant vel sentiant injuriae opinionem, aut libenter remittant : vel qubd recta institutione seipsos vincere didicerint: vel qu5d stolidi sint, & proptereajudicio careant,& ad injuriam insensiles immobilesque λ9 3 o. Cur iracundi citius calvescunt An ob constitutionem torporis,cui caput consentit, siccam,quae calvitiei occasionem suta ministrat 9 3I. Cur nostratibus usurpatum vulgb proverbium, iracundos non esse proditores An ne quM iracundi non agant fraude squidem haec consilio indiget. Minime autem quae per iram fiunt, consulto fieri, vel ex eo intelligi potest, quod majore ad agendum contentione impellit haec perturbatio, quam ut rationes participi consilio & voluntati pareat. Quum enim ira conjuncta sit cum aegritudine , cogitationi & rationi vix ullus relinquitur locus, teste Aristotele . Proditio autem requirit faudem, quae absque consilii
subsidio in actum deduci nequit.
223쪽
SION A irae vulgarium quidem judiciorum suffragiis videren
tur comprehendi sub estectuum catalogo : sed mediam tamen inter illos & suas caussas sortiuntur natupram, imo a centro medietatis lubinde ad caussarum vicinitatem magis declinant. Dxemplo sint omnes Irae differentiae, quae non comitem habent effe-Quoties enim irascimur sine vindicta, sine talione, sine tristi aliquo eventu Proinde statuamus, ut indicia aliqua sint communia omni speciei Irar, quaedam saltem ex differentiis caussarum suam peculiarem obtineant proprietatem, alia gestibus expriman
οπιπα- Σ. Atqui inter communia illud est perpetuum, quod pulsus
Dasi ... iratorum alteretur, etiamsi nihil alienum appareat in exterioribus gestibus. Neque mirum : quum enim cor sit sedes affectuum animi, prout illi scintillant, insurgunt, deprimuntur, eatenus etiam sanguis & spiritus effervescuntdc commoventur, dispersis per ir-terias notis impressae mutationis: quemadmodum satis constat ex memorabili historia Galeni, quum ex arteriae contrectatione mu-aa lierem observaret Piladis amore captam. Pulsus, eodem teste, non modo magnus & vehemens iratis, sed quam maximus, vehemen-az tissimus: mihi verb in illis omnino varius inconstansque, nunc du- i. a. rus&magnus, stat i m velox & palpitans, postea exilior, sed i men semper inaequalis, prout perpensiones apparentis injuriae do-4 φ . minantur vel incremento, vel statu, vel diminutione, vel redintegratione. Unde etiam alterum Irae perPetuum indicium emergit , nempe manifesta anhelitus compresuo. Nam interea dum occupatur animus in meditatione, quomodo injustum aut arcere aut vindicare queamus , quiescit aliquandiu motus respirationis, & spiritus retinetur adeo , ut ad nos redeuntes, Videamur sentire inflationem hypochondriorum, & suffocationis quandam speciem .s 3. Idcirco Poetae iram describunt tumidam, mutuati proculdubio epitheton ab hoc accidenti. Ita Ovidius:
224쪽
Intumuit Iuno, postquam interstitera pellex
Ful D. Hinc etiam apud Graecos, dicebantur, qui ira turge- 'rent: quod Latini interpretati sunt, in fermento jacere : sicuti vi- M. . dere est apud Plautum , Uxor tua in sermento jacet, pro eo quod est, intumescit ira. Fermentum enim & acorem habet ,& tumo
9 4. Alias gna, quae a diversitate caussarum dependent, vel potius ab Irae est ectu, exprimuntur sensum exteriorum fgnificati- mon.
one, intercurrente tamen temperamentorum varietate. Itaque
quantum ad irati hominis visum , oculi in constitutione sicciori 6c biliosa, velut in viris robustis, sunt truculenti ,&spirantes quan- S mr 3. dam malignitatem, nunc fixi, nussc vari E mobiles. unde Persius:
Nunc face supposita fervescit sanguis ct ira,
Seintillant oeuli, dicisque facisique quodia emn sani esse hominis, non sanusjuret Orestes. In humidiori verb, & quae ad declinandam injuriam impotentior est, sunt humidi & lachrymis obias: sicuti in mulieribus & pueris.
Quamuis enim iram satis vehementem concipiant debilitate judicii : tame quia animadvertunt,justis se destituti ad rebellandum armis, conantur fletu aestimationem injuriae vel eluere, vel mitigare. s s. porris in usu linguae&oris triplex est varietas. Aliqui enim nisiε profuse &praecipitanter garriunt & effutiunt quicquid in buccam venit , neglecta rationis dictatura : quo nomine innotuerunt Galli, & inter illos maxime Normanni, qui longo tempore & multum ganniunt, antequam ad pugnam deveniatur. Alii tum quia mens conturbata, tum qubd lingua sanguine inflata sit & turgida, in eloquendo admodum sunt inplicati & titubantes , non aliter quam Ii vinculo linguam haberent constrictam, ut non possint ea proferre quae occurrunt. In hoc utrique conveniunt quod sermones omnino sunt inpediti, & vacillent sine ordine, sine voce sonora, sine iudicio : &sol tam probra, contumeliae in proximum, dejerationes, blasphemiae in Deum, & dissolutae scopae sutilium inaniumque verborum audiantur. Postremi tacent prorsus, non alia exhibita irae significatione , quam quod labra mordicent.
Tales apud Graecos dicuntur Φσθιειν - χ. λ., hoc est, comedere labra. Sie Aristophanes in Uespis: υπ'. γῆ -ὲο ΘΙ- hoc est, labra comedens prae iracundia. Sic Homerus: ., .l αεν -- ω -
225쪽
79α IOANNIs WIRRI id est, ast si labra suis presserunt dentibus omnes. Ea autem nota
testatur tenacissimam offensionem, & vindictae omnino cupidam: familiarisque est Italis &Hispanis. Uidentur enim compressione labiorum tanquam freno velle linguam cohibere, ne verbis erumpat in eam apparentis indignitatis ultionem, quam ipsi facto exequi conantur, quaesta saltem ad rem gerendam & loci & temporis majori opportunitate. Ab iis longh dissident mores Germanorum, utpote qui plerunque non diu masticant aut in pectore so-vent offensiones, sed generosiori quodam impetu aperte ad arma statim provocant adversarium, faciati sanguinis profusione, non vitae spolio: arbitrantur enim, hac ratione honori suo satisiactum si hosti vulnus infligant citra internecionem. 6. Ab auditu etiam certum desumitur argumentum hominum iratorum. Non enim auribus admittere volunt ejus ullam excusationem, a quo se laeses autumant: imb qud quis amplius rationem reddit suorum aut factorum aut dictorum, ed magis ex cerbantur, ut nulla potius re, quam flentio queant placari. Quam do etenim alter tacet,victoriam sibi cedere persuasum habent.
s 7. Proximum locum in signorum serie vendicat sibi contemplatio faciei ejusque partium : in qua considerandum, quod quaedam species Irae conjuncta est cum audacia vel fortitudine, alia
vero cum metu vel Hrmidine. In priori, praesertim accedente sanguineo temperamento, facies rubet, venaeque turgent, adebui in nonnullis vena frontis fere ad minimi digiti crassitudinem intumescat. Nam in ira calor diffunditur, unde Virgilius:
Falsum itaque est & absurdum , qubd M. Cato ait, Militem in
aggressione pugnae perfusum rubore significationem dare ignaviae suae. Tantum enim possidet sanguinis, ut is etiam erumpat auxilium laturus aut musculis ad infligendum ictum, aut pedibus ad persequendum hostem, aut lingitae ad invehendum, aut aliis instrumentis ad nocendum vel amovendum. In posteriori Vero, existente praecipuἡ subjecto exucco, pallor faciem occupat : & ista quidem nota indicat maligniorem iram , sed quaepropter impotentiam saepius effectu frustratur. 9 8. Huic etiam partitioni vicina sunt illa signa, quae ab interi ribus sensibus desumuntur. Uigilia siquidem homines iratos torquet maximh,ut tum sedeant in lecto,tum surgant, tum ambulenr, situ
226쪽
DE IRA LIBER . situ in momenta mutato propter inquietudinem : ac si aliquando succedat somnus, ille est mirifice interruptus otaursu terribilium
insomniorum, quae repraesentant aut hominem praesentem, aut . nos jugulari a latronibus, aut daemonibus circumdari, aut enormibus periculis obiici, aut in duelli lucta ancipitem exspectare eventum. Et illud sane nobis cum brutis propter sensus communis participationem est commune. Canes siquidem ex r 'raesentatione inanium simulachrorum in somno, in latratus erumpunt.
Pergamus ad phantasiam. Ea nullibi securitatem invenit, nullam sibi promittere audet, omnia sibi suspecta & invia opinatur. Etenim primum homo iratus gravissim E erga illum est affectus, a quo arbitratur se laesum aut suos : deinde aliis, qui adversarii
caussam defendunt, aut emollire student, nec ejus exacerbationem approbant, longὶ graVius irascitur, atqui hoc propter coi ceptam saltem injuriae opinionem. Nihil opus est de cositatione irascentis animi addere. Patot etenim, quomodo talis suas deliberationes ventilet, nunc in considerationem sui honoris, illico utilitatis aestimationem, rursus in sui hostis deIrimentum. Nihil etiam de judicio. Prudens enim vir, interventu iracundiae, commutat honestum cum turpi, utile cum inutili, bonum rem malo , justum cum injusto , excaecatus omnino saevitia dc magnitudine tam victoriosi affectus. Nihil de memoria. Etenim haec ita est obnubilata, iit iratus in meram provolvatur oblivionem & necessitudinis omnis per consanguinitatem vel assinitatem confirmatae , unde filius patrem , frater fratrem, maritus uxorem aut asperioribus verbis excietat, aut caedat, aut quandoque etiam interficiat :& voti juramentique praestiti, ut erga Deum proXimumque fidem violet: & denique omnium ossiciorum, quae in hac mortali conversatione alter alteri debet.
g s. Postrema indica irae 1 gestibus variis depromuntur, quorum infinitus est & incertus numerus, pro diversitate ostensionum, Ac constitutione eorum qui assiciuntur. Atqui inter illa nihil freqcientius apparet colli nictatione , qua vindictam minantur, quanquam ea non semper consequitur. Pueri namque hoc indignationis signo perpetuo utuntur : sed vana est sine viribus ira. Qui ita capite nictant, ferὸ adnexum habent, ut pileum in unam saltem capitis partem, laevam dextramve figant, vel continud huc illuc torqueant , variato in momenta positu. Rus loco ad ultiores
227쪽
- 794 ' Io ΛNNIs WIE Rr aut indice sursum extenso, verum plerunque eminus, aut pugno cominus testantur vindicandi voluntatem : aliqui pollicem denti bus interserunt, scut Itali, in sgnificationem praecipitis talionis, sed io aliam occasionem prorogandae: nonnulli essiatum frequentius repetunt, ac si febriculos forent, vel interno aestu flagra rent: alii in terram dejiciunt impotenter pileiam, aut quicquid in manibus continent 4 conculcantque qui mos a plurimis foemini, observa'ur : detrahunt enim saepe suas Vittas & operimenta capitis. Quidam vestimenta dilacerant: plurimi e terra saliunt. quod argumentum est velocis irae, veluti apud Gallos saepe conspicitur.
s. isis οβ 6 IO. IErates etiam ac corporis temperamenta gestus&motus
, -- . quoseam peculiares habent: sic pueri calcitrant: sic mulieres una ..iu. cum convitiis saepius expuunt instar selium: sic in iratis senibu, , qui apoplexiae obnoxii sunt, labrum inferius tremit, & quando-3. Marte que totum corpus : sc in cholericis spumat os. Unde Ovidius: - ' Ora tument ira, nitrescunt sanguine venae, Lumina Gorgoneo saevjus angue micant. . .
sc melanctolici aut palpitationem cordis patiuntur, aut intri se loquuntur : sic pituitosi & frigidiores, veluti mulieres, manus complodunt, & rere hoc signum cum tristitia conjunetiim. s i I. Quinetiam a variis vitae institutis iratorum gestus proprietatem quandam sortiuntur. Miles enim ad conflictum, jure- consultus ad forcnses lites confugit, principes aversantur faciem ab iis quibus sunt infens : &ut paucis omnia complectar, quot irae disserentiae, tot conspiciuntur tragici gestus. In hoc omnes irati conveniunt, 'ubd inter comedendum appareant ex perturbationis dominatu inciviles. Videntur enim non masticare, sed avarὲ cibum dcglutire, & potum affatim ingurgitare, non aliuter quam si nequeant satiari, Signa autem fusius explicata, in uni- .co irati hominis monstro postea depicto in Curationis Philosophi- cete capite sexto contueri licet.
IRAM perturbationum omnium esse atrocissimam, dcfoecundissimam infinitorum malorum matrem, quae naturam hominis in truculentam commutet feram , manifestum est. Quamvis etenim perturbatio quaevis aciem mentis x judicium omne
228쪽
D E I R A LIBER. 79 'obscuret: tamen ira caliginem longe densiorem offundit, ut nec
verum, nec utile, nec honestum cernere queat. Vere inter Misse ς Vae Menandri: met'-ασφαλαι haud tuta capi clinsilia in Ira queunt. Item : ορ, Mna Φαναναγκαζει κακα mala perpetrare ira a.R--.cogit plurima. Reifi h parentem inimicitiae & od Ii appellat Aristo 'teles : & alibi rem imperuosissimam ad aggredienda pericula.
Consternationis certὸ plenus affectus, ac nunquam sine tormento sui violentus : quia dolorem ubi inferre vult, patitur, saepenumero amara sollicitudine, ne non succedat ultio, anxius, & me - ' re unde eleganter ClaudianusHonorium alloquens: Si duceris ira, . Servitii patiere jugum, tolerabio iniquas
Sic & Ausonius de seipso loquens: Irasci promptus properavi condere motum, Atque mihi poenas pro levitate dedi. 9 a. In pectoribus humanis graves excitat fluctus, spiritus in cordis arteriis inflammat, sanguinem concitat in venis, cerebrum -- σα concutit, nervos convellit, humores exagitat, calorem labefactat innatum, cujus veluti quidam fervor esse videtur, teste Galeno: suum herum pessime assi igit, extenuat, sedulaque carnificina excruciat: arrodit cor, valetudinem vitiat, morbos inducit dissiciles , nec raro immedicabiles : quemadmodum Herculi contigit. morbo sacro ob nimiam excandescentiam obnoxio : item juveni cuidam, cujus Galenus meminit. μπ.* 3. Peanicioso ad haec apoplexiae insultu quosdam jugulat ira. Sic encestaus Caroli quarti filius interiit, ea lue correptus ex irae vehementia, quum prandenti nunciatum esset, populum Pra- νυα, gensem obtruncato perseditionem magistratu, ad arcem etiam accurrere, &praegustator se illius rei non ignarum esse ostendisset. acem Telamonis filium in mortem egit furor, in furorem irI, quae celerrima ad insaniam via esst: continuata etenim ejusistodianimi inflammatione, mens aut uligine ista aded obscuratur, ut non appareat: aut eXpellitur liquando, ut nunquam redeat. Ita L. Syl- δειλla , dom irae obtemperat , multo alieno sanguine profuso, ad ultimum & suum erogavit. Puteolis enim ardens indignatione, quod Granius princeps ejus coloniae pecuniam a decurionibus ad refectionem Capitolii promissam cunctatius daret , animi
229쪽
concitatione nim ia, atque immoderatae vocis impetu, convulso pectore spiritum cruore ac minis mistum evomuit, nec senio jam prolapsus, utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita mise riis populi RGH. impotentia furens: igitur in dubio est, Syllane prior, an iracundia Syllae sit extincta. Proinde neminem ab ira Lis interiisse , perperam Galenus noster sentit. Scander beco, ingentis animi ac roboris viro, pugnam ingredienti sunt E labris, ar-. 22 stuantis indignantisque animi vehementia fissis,multum sanguinis
6 4. Quot insuper tremore, quot paralysi quotidie corripi ira
turgentes experimur λ quam multos in ea perturbatione febris im- σὰμ δε petit, dum spiritus in corde concitati incenduntur, & ob immode- - ratum motum per totum diffunduntur corpus, dum etiam succi L. . 3. 4e servent, humores putredini obnoxii exagitantur ira causo correptum quendam tradit Galenus. Qui,m Dequenter foeminis ex: h- ' hoc assectu menstrum profluvium vel turbatur, vel subsistit3 quam. 3. G im numerosum animi deliquium , qu m praeceps interitus , quam periculosae in morbis recidivae λ Heu quam foecunda multarum ovi. ε 3 7 calamitatum parens haec affectio, quae ubi exitio quandoque est,
, . eoque hominem plerunque adigit, ut sibi manus iniiciat vimque . . ,. faciat, praeterquam qubd aliquando mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecari comperiatur, amicissimis hostis & s-bi, gladiis pugnare paratus & incumbere g s. Hinc justis suis epithetis ab illustribus notatur Poetis, ut . . tan horribilis, saeva, terribilis, indomita dicatur ira Virgilior infra-
iniqua, rabida, trux, tumida, violenta,Ovidio: capitalis, crurena e- enta, Horatio : bellatrix, flagrans, immanis, furens, ultrix, rabie 2 a ' succensa, Claudiano : acris, acerba , Lucretio . armigera, nudaX, G. - ρ - crudelis, insana, commota, foeda, rapida, Statio: ardens, sangui- , n ea. estera, Valerio Flacco: accensa, fulminea, moesta, mobilis,s,n , i Sygio: minaX. praeceps, Senecae: Fremens, Sidon. Alii aliis ad-TM, Vat. jectivis hujus immanitatem & erimis exprimunt, quibus Stygia Aet ιι. . appellatur, Phlegethontaea, Tartarea, Cerberea, Bacchans, flam- . migerans, fulgurans, flammata, scintillans, sermidabilis, torva, 3. i. a. horrida, infrenis, ferox, hostilis, discors litigiosa, spumans, sangui- ,.-. , ' nolenta, austera, Venenosa, fervida, noxia, vesana, comes furoris, , IC 'expers consilii. Caligantem hinc non immerito quoque nuncu- i. Eri. Pat Statius, & caecam Ovidius : quae saepe non sinit cernere, quae
230쪽
apertissima sunt, & percepta non raro obscurat . . Plutarchus hoc addit, canes vehementiore adversum feras concepta ira, quandoque occaecari. Et alibi ait, iras, quemadmodum canes, caecas
parere criminationes. . . I. δε--
3 6. Maximum sane hoc malum est, & omnia exsuperans vitia quae paulatim invadunt, quibus etiam aliquid quieti placidique inest : hujus verb repentina & universa vis est,ut cunctos etiam alios affectus sibi subjiciae. Hic totus concitatus affectus,& in impetu est doloris,armorum, sanguinis suppliciorum, minimὲ humana fruens cupiditate, dum alteri noceat, sui neglhens in ipsa irruens tela,& ultiones secum mulctam tractare avidus, ruinis simillimus, quae super id quod oppressere, franguntur. Avaritiam certe durissimum malum, minimeque flexile ira pessum dedit, adacta opes suas spargere , & domum resque in unum collatas absumere flam- .mis. Quid λ non ambitiosus hoc malo deIentus magno aestimata projecit insignia, delatumque honorem repulit 3 Nullus haud dubiε affectus , in quem non ira dominetur. Quum itaque semper ante alios possessorem suum tam variis modis horribiliter torque-at,miror unde Homero & Aristoteli quid melle dulcius huic inesse videri potuerit. Habet fortasse vindicta suave aliquid , efferumtamen Ac inhumanum p ira nihil nisi amarum habet.
3 7. Si porro fusius hujus effectus & damna aliis illata intueri lubet, nulla pestis humano generi stetit pluris . Uedebis caedes&veneficia, atque eorum mutuas sordes & urbium clades, exitia item gentium multarum &Principum : quorum exempla admo- odum tunesta annis retro paucis in nostra Germania, Galliis, apud
Belgas di alibi nimis proh dolor) conspicati sumus, & quotidie
adhuc truculentiora cernimus et item sub civili hasta venalia capi-' tai bona nobilium ac ditiorum, indicta caussa, nequiter exuta, sobole mendicitati prostituta : subjectas testis faces, nec intra moenia coexcitos ignes, sed ingentia spacia regionum iracunda flamma longh relucentia. Intuere nobilissi marum civitatum sund menta agnitu dissicilia, has ira prostravit : aspice jam nunc tot memoriae proditos duces, mali exempla fati : alium ira in cubili suo, quandiniue etiam post datam solenniter fidem coniadit: alium inter sacra mensae & nuptiarum ira percussit, alium inter
leges celebrisque spectaculum fori lancinavit : aliam filii parricidio dare sanguinem jussit, & ediverso. alium servili manu
