Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

818 IOANNI s. WIERI Nam quum inito cum Clusinis praelio, rescivissent Fabium Am bustum, legatum Romanum, qui ad conciliandam inter Gallos Clusinosque pacem missus erat, in praelium cum Clusinis descen disse, atque gentis suae Gallum unum interemisse, ira ac potius D rore incensi, omissis Clusinis, Romam petierunt, occisisque omnibus quos invenerant, sacra& prophana ince dio ruinisque finda x, A. runt. Edidit & insignis irae specimen Fulvia Antonii uxor,

WV .-- quae venerando capiti Ciceronis allato, contumeliosissim Emaledixis, jussitque in rostris, quo magis inter caetera emineret, collocari in praecelso atque edito loco : imo prius in faciem spuit, supra

genua collocavit, ex eoque ore aperto linguam extraxit, atque ammultis locis hinc inde transfixit. . . 6 6o. Levius damnum dedit commotus Nero princeps , qui nunciata Galliarum dc exercituum defectione, quum forte discumberet, praeirai mensam evertit, fregitque duo immensi pretii pocula, quibus in tam voluptuoso principatu nihil fuit illi voluptuosius. Gravius deliquit Commodus imperator, qui ira incitatus , balneatorem in fornacem ardentem conjecit, quod balneum ingressurus, tepidiusculum invenisset. s cx. Eo bello quod cum Belisario Gothi gesserunt, quumo .. . unus militum Constantini Tribuni, Romano juveni insgnem spe-T - - cie ensem ademisset, atque Constantinum Belisarius reprehenderet, quod tam insolenter agi a sui ordinis milite pateretur, reprehensione minas pro imperio adderet, nisi gladius restitueretur, ad ed indignh eam rem Constantinus tulit, ut prae irae impetu, Belisarii dignitatis ac vitae suae immemor, pugione quo accinctus erat, Belisiarii pectus peteret. Propter quod facinus statim comprehensos fuit, ac laqueo enectus. Tamberlanes Tartarorum reX, etiamnum barbaris, nominibus multis,annumerandus,quum ii quos obsederat, pueros & puellas lineis vestibus candiciis amictos, sertiΩque oleae redimitos, ei obviam misissent, pacis exorandae,veniaeque deprecandς caussa, omnes ad unum equis immissis indignanter con- ω culcavit. Cum vero ex amicis quidam tam immane facinus reprehcnderet: Cave sis, inquit, ne iram & furorem Dei temei h accuses.s 6a. Caeterum vix iracundus unquam aded fuit quisquam,

ratiis, Ut nulla re lacessitus, excandesceret. Uerum Caelius orator, mo

talium ille iracundissimus, clienti suo in omnibus sibi consentienti, atque omnia constenti. irascens exclamavit: Dic aliquid contra

262쪽

DE IRA LIBER. 829 me, ut duo simus. Durum sanE caput, quomodo tulisset injurias, qui obsequium non ferebat 3 Huc referendus is cujus Plutarchus meminit in lib. αμ ai, qui eum percussurus, a quo agebatur

asinus,quum is sebinde exclamasset, is, , Atheniensis sum :effervescente amplius ira,fustibus asellum adortus, identidem cum bile & minis, ut Plautus inquit,aeacidinis, vociferabatur, σὲ My tu quidem Atheniensis non es. Charreption Atheniensis philosophus, Socratis auditor, non imitator, tam iracundus fuisse traditur, ut proverbio Graeco occasionem dederit, . --: id est, in Palladis vestigiis nihil a Chaerephonte differs. Quem sanε communis sensus , haud omnino ex per tem , non absterrerent ejusmodi irarum monstra, profundis-smὸ sepelienda potius , quam mortalium memoriae propOnenda s 63. Porrd graviori sor lassis terrore movebunt recentiora dirarum harum exempla, apud Christiani nominis supremos potentarus, proh dolor, visa. Stephanus sextus Pontifex, in Formosum Pontificem , quanquam mortuum , quod is, ne ad pontificatum risae. perveniret, obstiterat, usque adeo impotentis animi fuit, ut erui corpus e sepulchro jusserit, & ademptis pontificiis vestibus atque ornamentis, seculari amictum indumento, extra templum sepeliri: manuum quoque digitos absciderit, tanquam mortuum sacerdotali atque pontificio honore privare vellet, ac piscibus devorandos in amnem abjecerit. Sergius item tertius Pontifex eo- Serrisdem irae spiritu agitatus, Formosi Pontificis corpus denuo extra- ρομch um E secundo tumulo, palam in foro capite mulctavit, ac deinde in amnem in Tyberim projecit, ob id solum , ut Lothario . Gallorum regi morem gereret, qui hoc odio Formosum desunctum prosequebatur, quod ipsius opera imperium a Gallis ad Berengarios transierat.

g 6 . Nonnuli quoque arbitrati sunt, in Formosum saeviendi

apud Sergium eam fuisse caussam, quod in Pontificatus creatione Formosus Sergio nonnunquam restitisset. Sic quandoque Ponti scis

authoritas in tyrannidem convertitur. En vero exemplum insi- 3-.G-gnis irae, quam in Gibellinam factionem effudit Bonifacius ore1--λvug Ponti sex. Siquidem ipso Cinerum die, quum ex more s. e p. s. Pontifex ecclesiasticorum antistitum capita cinere conspergeret, , e.

ubi ad Porche tum Spinulam Genuentem archiepiscopum per- . M mmmm 3 venit,

263쪽

I E R I

sgo Io ΛNNIs Wvenit , quod Gibellinae factionis esse putabatur, cinerem non ca s,iti inspersi, sed in oculos coniecit, perverse enunciatis verbis smennibus : Memento te Gibellinum esse, & qudd cum Gibellini,

in cinerem reverteris.s6s . Sic etiam Iustinianus secundus Imperator, prae irae violentia in vindicandis ad versiariis suis crudelior quam justior, Chersonenses, qui eum prodere eXulem machinati erant, prorsus delere instituit, septem ex primariis ejus loci verubus ligneis aflixos asiavit, viginti vero aquis submersit, & reliquam multitudinem acerbo mortis genere sustulit: ad infantes, quibus sicarii pepercerant, extirpandos classem instruxit: qua tempestatis furore disjecta,ministros caedis ad septuaginta millia, antequam in Chersonam pervenirent,in maris profundo submersit. In cives adeo saeviit, ut quoties pituitam a naribus truncatis profluentem abstergeret,ioties aliquem ex illis trucidare juberet .Leontium& Absimarum, qui imperium invaserant, pedibus conculcatos, acclamante populo, Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem ac draconem,jugulari secit. Tandem omnibus exosus, a Philippico praefecto exercitus, est interfectus,& hanc laudem sibi reliquit, ut haer ticus , adulter & tyrannus ab omnibus proclamaretur insimulatur quoque Carolus ultimus Burgundiae dux, qu bd ira incitatus Leo- dii atque Dinanti, nulli aetati aut sexui pepercerit: quod etiam quingentos Helvetios in deditione acceptos, uno die partim funibus ordine alligatos in lacu submerserit, partim suspenderit. g 66. At nusquam gentium majora irae argumenta extitisse, author est Sabellicus, quam iii factios s Italiae urbibus, sum sua tum patrum memoria: ubi factionum principes in hostium potestatem redacti, vivi quidam combusti sunt, in crepundiis pueri interfecti, praegnantes matronae utero eXecto cum partu atrociter interemptae, multi praecipitati, exenterati quidam, cordaque ad opprobrium suspensa&diverberata: sed quales fuerint ejusmodi camnificinae, illud declarat, quod clementia fuit hominem securi subjicere, aut laquco enecare. Addit Pontanus, se ab avia intellexisse, in capitalibus quarundam familiarum dissidiis, quendam ex altera factione captum, evestigio in minutissima frusta fuisse concisum, moxque exemptum illi jecur, in prunis candentissimisque carbonibus a factionis ejus principibus tostum, perque buccellas minutim disiectum, inter cognatos ad id invitatos, in jentaculum

264쪽

. D n IRA LIBER lum distributum. Allata etiam post degustationem tam execrabilem pocula, non sine collecti cruoris aspergine. Congratui tiones habitat inter se, risus , joci, leporesque cibum talem condientes : denique & diis ipsis propinatum, tamae vindicta: Aut

ribus.

6 6 . Similiane, an tragic. magis quam supra enarravi, im- - 'manium irarum exempla, hoc nostrum viderit aevum, & adhuc calamitosissimὸ experiatur in motibus religionis ergo ortis, aliorum liberiori calamo relinquendum, securius existimavi. Testimonio autem mihi erit universa Germania, nec negabit Italia, sentit Hispania, dolet plurimum Anglia, luget annos jam multos desperath Gallia, & jam Belgicae provinciae omnes tanto tempore miserrime deplorant. nimo coelum tragico ejusmodi nidore contristatur , terra innoxio saepius sanguine transfusa lachrymatur, gemunt undae hisce efferatae irae documentis, ignis item commiseratione excandescit. Fides saepenumerd tu fraudem nefarili data, contractus scelerate violati, sacramenta

solenniter praestita Deo& hominibus, irrisa, contempta & nihili habita. 9 68. Facessant hic Artaxerxis persarum regis Xerxis filii Dram . thecae horribiles , quibus includebantur vivi atomines : procul snt Pardatis minoris Cyri matris, suppliciorum monstra : identidem Num ulisinthis alii Cysenida nuncupant) Diogiridis s-liae, Thraciae regis carnificinae, velut&Tryzi insignis tyranni, εc Apol odori apud Catandrenses rempublicam administrantis,' Periandri Corinthii, Demetrii Phanostrati filii Atheniensium tyranni, pantaleonis Eleorum tyranni, Arcesilai Macedoniae regis, Alexandri Pheraei, Dionyni Syracusiani, &IEmilii Censorini inauditae cruciatuum machinae r ad haec Volesi Asae proconsulis sub Augusto, Avidit Cassii Tiberii tertii Romanorum Imperatoris , Sejani, C. Caligulae, Auli Vitelli, atque Adriahi Rom.

Imperatoris extrema crudelitas. quemadmodum &Antonini Commodi, Antonii Caracallae in omnem saevitiam natura propens, &filii ejus Antonini Heliogabali, Macrini item ob ineffabilem crudelitatem Marcellini nuncupati, Leonis Armeniaci filii Pardi patritii, Gile mer regis Vandalorum, & Riccii Monteriarii sanguinaria atrocitas: Nicolai Forti brachii funes &capistra suspendio in 'immeritos quotl ; destinata, Uitoldi Lituaniae ducis canes & arcus:

Ecelini

265쪽

IO AMNIs WIRRI. Ecelini Romanensis, Ioannis Mariae ducis Mediolanensis & Fer .dinandi regis Neapolitanorum novae tyrannidis foresae, quas tr rum dirae excogitarunt & architectatae sunt: facessant, inquam,hic

quorumcunque aliorum diversa enormium tormentorum genera.

3 69. Superari nolumus veterum immanitate, &posteriorum . quorundam diritate, squalidis carceribus, daemonum hospitiis,

cruciatuum & carnificinarum truculentissimarum varietate incre-μ -- dibili. Cedant irae suae ferocia quicumque hostes Christiani no- Ar minis & verae religionis acerrimi , ipse Claudius Imperator,

Diαι Nero, Domitianus, Trajanus, Diocletianus irae saevitia in Christianos vincens quoscunque alios Romanos principes, M ximianus , Maximinus, Decius, M. Aurelius, Valens Imperator Arrianus, Aurelianus, Julianus, Valerianus, Maxentius Alexander Imperator, Honoricus Uandalorum rex, Aspasius,

Quintianus, Cosdroas & Isdigeries Persarum reges, Cavades , Hau mar Saracenus , Habdallas, & quicunque reliqui barbari ejusdem crudelitatis Christianorum persequutores. O religio, o

tempora, b Galli, o Belgae, o sanguinarie hypocrita & fratricida

Cain, qui ficto sacrifieio in ira κοὶς fragantiam gratae Deo h stiae, innocentem Abelem trucidasti, & ab hoc atque interempto circa altare Zach.ria usque ad haec nostra tempora tam crudelem posteritatem reliquisti, cui nulla aetatis aut sexus est ratio, quae in cujuscunque ordinis & sortis homines aequὰ latrocinatur: o emerate Pharao, tam diris modis calamitosum Israelem opprimis, &pertinaciter adhuc cum nefanda tua sobole persequeris λ Quam lubet exclamare auream prudentissimi Senecae sententiam: Non decet regem saeva & inexorabilis ira. Mansuetudinem praecipue eos ornare qui in potestatibus sunt, literarum monumentis traditum pisisH reliquit os illud ver j aureum , aeterna laude dignissimum.

2 sic 3 7 o. Tam enormis tyrannidis administri profectb merentur, ut artis suae opus in Phalaridis tauro simul experiantur sentiantq;:,i-, re quum merὲ sint sanguinarii, perpetiantur id quod Cyrus Per-νω. Iarum rex,qui dum Sargapi sem Thomyris Massagetarum reginae filium, bello captum ad mortem impulisset, irata mater non prius destitit, quam mortuum ulla esset. Contractis itaque copiis ita conflixit, ut maximam hostium partem, cum ipso etiam rege ori internecioni dederit. Inde & defunm Cyri caput in utrem hu-

' mano sanguine plenum demisit, hisce verbis exprobrans : Filii.

266쪽

Dκ IRA LIBER. 833 mei sanguinem hausisti, & meum stiuisti Cyre, at ego te cruore saturabo. At Deus bone, quis tandem horum motuum, quis dirarum irarum exitus λ Non est quod AEaco, Rhadamanto & Minoi imputemus, non quod in Albanum, Uergatem aut Hispanum, ultionis divinae organa oculos conjiciamus: sed in proprium quilibet sinum inspuat. Resipiscentia vincamus, a malo qui strae declinet, & quod bonum est, operetur: pie, juste&caste hujus seculi curriculum perficiat, nec alteri faciat, quam quod sibi fieri velit. Sic pestis haec haud dubie defervescet, monstrumque horrendum ibit pessum. 6 7I Caeterum omissis tam communis quam civilis funestar-que Erynnis narrationibus terrificis, in quibus prolixior sui, ut

rerum analogia a tam furiosi affectus foeda specie aliorum animas absterrerem, ad alia nunc alterius generis, minimε terrentia, verum laude & imitatu longὶ dignissima, clarissimorum virorum νιι ιωλ- exempla documentaque convertamur. Praedicatur hic in primis

Philippus rex ob victam iram& humanitatem singularem erga pH-αι Nicanorem Macedonem, qui omnibus in locis, quantum pote- 'rat , Philippum criminabatur. Nam quum Sinycithus aliique Philippi amici suaderent, ut in eum rex animadverteret, restitit Philippus dicens : Haud malum esse virum Nicanorem, sibi persuasum esse. Quum igitur inopiam ejus nosset, dono ei pecuniam misit. Post quod factum, quum a Sinycitho moneretur, Nican rem non criminari ut ante , sed regem laudibus efferre : Philippus Sinycitho fertur dixisse : Nunquid vides in manu nostra esse,

ut quae volumus, a populo audiamus λ Alexander item Macedonum rex in detractores suos etiam liberalitate est usus, regium tavi.'esie dicens, a quibus male audias, in eos quoque beneficentiam exercere. Sic & Perarum rex Artaxerxes, quum ab Al- ar - 'eide Sampsone ubique accusaretur, ei jussit renunciari, licere ipsi regem arbitratu suo criminari, sed vicissim regi quoque integrum esse, & dicere & statuere in eum quae ipsi colliberet. Hoc quidem dicto , licet humano, Alcidis temeritatem ostendit,ac suam potentiam clementiamque innuit. Idem ducibus suis qui deliquissent, pro eo quod flagris caedi solent corpora,mandavit ut pro corporibus vestes illis detractae caederentur: utque pro eo quod solet illis velli caput, tiara deposita velleretur. 6 72. Hic autem cumprimis celebratur Iulius Caeser,qui tam Nnnnn in

267쪽

in administranda republ. quam in victoria & hostibus ulciscendis, mirabili fertur usus moderatione. Adde quod Dictator, quum rerum gestarum fama & gloria floreret, Catullum Ueronensem, cuia jus versiculis de se & Mamurra editis, indelebili respersus esset infamia, sibi satisfacientem non solum non incommodo affecit aliquo, sed coenae etiam adhibuit : & quod majus etiam fuit reconculiatae gratiae signum, in ejus patris hospitio, ut erat solitus , perseverabat. Augustus princeps, verus Iulii Caesaris haeres & in hac laude aemulus, L. Cinnam, Cn. Pomprii nepotem, in hostium castris repertum non solum servavit, sed quod ad chari. tatis cumulum accessit) integrum ei patrimonium restituit. Eundem conjurationis adversum te initae convictum, ea lege incolumem praestitit, ut diceret: Olim tibi hosti, o Cinna, nunc insidia. tori & parricidae veniam do. Iam hinc inter nos inchoetur ami. Citia, contendamusque, utrum meliore fide ego bis tibi vitam condonaverim,an tu acceperis. O divinam prorsus clementiam,ei qui vitae insidias struxisset, honores illos impartiri sin sequentem . enim annum consulem designatum in familiarium amicorum numero habuit) qui vix illis essent deferendi,qui periculo pro tuenda conferentis salute vitam objecissent. O memorabile exemplum, quorundam Christianorum potentatuum oculis, hoc potissim timturbulentissimo afflictissimoque seculo opponendum, si sorte remissis irae furiis, clementer gratioseque cum subditis agere, dc iniustum suscipere patrocinium queant. Idem ille Imperator multa

posteritati reliquit, E quibus apparet suic iram non imperasse. k 73 Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum,

quaedam in ejus conjugem & universam domum dixerat, uec perdiderat, diina : magis enim circumfertur , 8c in ore hominum est temeraria urbanitas. Frequenter a Caesare fuit admonitus, ut lingua moderatius uteretur: perseveranti domo sua interdixit. Ρωstea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit, in tota civitate charus. Nullum illi limen praeclara Caesiaris domus abstulit: historias quas postea scripserat, recitavit & combussit,& libros acta Caesaris Augusti continentes, flammis tradidit. Inimicitias gessit cum Caesare Augusto , amicitiam ejus aspernatus est nemo. Fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum. Tu lit hoc Caesar patienter, ne eo quidem motus, quod laudibus suis rebusque gestis manus injecerat. Nunquam cum hospite inimici

268쪽

D a IRA LIBER .

mici sui questus est: hoc solum Pollioni Asinio dixit,-Paranti excusationem, obstitit: Fruere, inquit, mi Pollio, fruere. Et quum Pollio diceret, Si jubes Caesar, statim illi domum meam

interdicam: Hoc me, ait, facturum existimas, quum ego vos ingratiam reduxerim p Succensuerat etenim quandoque Timageni

Pollio, nec ullam habuerat causam desinendi, quam qu5d Caesar coeperat. Dicat itaque quisque sibi quoties lacessitur : Nunquid

potentior sum aut plus valeo, quam toto terrarum Orbe Augustus potuit Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere. Quid est λ quare ego subditi aut servi mei vel cujusvis alterius errorem, durius responsum, negligentiam , aut rem male intellectam aut non rite administratam, vel vix usque ad mε pervenientem,murmuratione,rixis,flagellis, compedibus & suppliciis indignis expiabo

g 74. Huc accedit, qubd quum Corocotae insigni in Hispania latroni a principio ita fuisset infensus, ut edixisset, se ei qui Coro-Cotam vivum cepisset, daturum aureorum decem millia: postquamis ultrb venit, non modδ ei nullum damnum attulit, sed quoque pecuniam dedit, eumque locupletavit. Item, quum Alexandrini post urbem vi captam extrema se passuros existimarent, Augustus iuggestum conscendit, adjuncto sibi Ario Alexandrino, dixitque, se civitati parcere, primum propter ipsius magnitudinem & pulchritudinem : deinde propter Alexandrum Magnum , ejus urbis conditorem : postremo in gratiam Arii amici. Rarae cujusdam clementiae fuit, non devastare civitatem quae pertinacissime rebellarat: sed non minus laudis merebatur illa civilitas, qu bd hujus beneficii gratiam non sibi vendicavit : sed unam praecipuam partem ipsi concessit urbi: alteram tribuit Alexandro, cujus memoriam sciebat apud Alexandrinos esse gratiosissimam : tertiam transtulit in Arium, ejus civitatis civem, amicum tanto titulo suis commendans. Quum is quoque obtrectatorum malignitatem perferret, atque ejus patientiam Tiberius carperet, hortatus ut

ex eis aliquot ulcisceretur, respondit: Satis sibi esse, ne quis eum plus quam dicto laedere posset. 6 s. Eximiae moderationis quoque fuit Cn. Pomprius Magnus, qui quum Mamertinos , qubd hostium partibus adhaesi DLnt, interficere omnes statuisset, Sthenius ejus civitatis princeps Pomprium adiit, & his verbis loquutus est: Non aequum fa-N n n n n χ cis

269쪽

cis Pompei, qui propter unum noxium, multos innoxios occidere paras. Quo audito, Mamertinis pepercit Pomprius, civitatemque&Sthenium liberavit. Habes autem hic in thenio exemplum . quem animum erga rempublicam oporteat habere principem, si in periculum incidat: in Pomprio autem placabilitatis argumentum, qui viri boni maluerit habere rationem, quam indulgere irae. At nulli clementia atque humanitate cessit M. Antoninus philosophus Imperator. Id inter caetera in Avidio Cassio ejusque familia , quum ab eo in AEgy pto rebellasset, clare ostensum est. Nam cum Senatus acerbe Avidium propinquo'; ejus persequeretur, Antoninus pro eis , tanquam amici forent, deprecatorem se semper exhibuit : atq; ut apertius ejus lenitas agnoscatur,orationis partem qua in hanc rem ad Senatum habuit, ut nostri aevi regibus ac principi---. bus documento sit, subjungam : bd ad Cassanam rebellionem

is ti pertinet, obtestor vos, Patres conscripti, ut deposita censurae se- veritate, vestram meamque clementiam servetis. Neque per se- α,. ' natum aliquis occidatur , nec similiter in senatorem animadvertatur , nullius patricii sanguis effundatur, relegati redeant, & exulibus bona sua restituantur, atque utinam multos qui interempti fuerint, ad vitam revocare possem. Nunquam in imperatore proprii doloris ultionem probavi, quae licet persaepe justissima sit,

plerisque tamen semper acerba videtur. Quamobrem Avidit Causi liberis, generoque ejus atque uxori veniam dabitis. Sed quid veniam dico quandoquidem nullus eorum erravit. Vivant igitur, sciantque tutos se sub Marco vivere. Utvant in sui patrimonii

parte : vestibus , auro atque argento utantur : neque opulenti m

do, verum etiam tuti sint, tuto se ac libere ad omnia conferre loca possint, ut per totum terrarum orbem in populorum con spectum vestrae meaeque clementiae verum atque certissimum exemplum

prae se ferant. Neque tamen haec, Patres conscripti, magna est clementia , ut rebellium liberis atque ux uibus ignoscatur : pero igitur, ut Omnes senatores equitesque Romanos, qui insimulati sunt, mortis poena exilioque item formidine, odio, infamia injuriaque liberetis. Date hoc praesentibus meis temporibus, ut in his con-jurationibus, quae ad tyrannidem initae sunt, eorum tantiim qui in tumultu ipso caesi sunt, mors asseratur, neque ultra poena pro grediatur. Haec oratio adeo Senatui populoque Romano placuit, ut Marci clementiam miris laudibus efferrent.

q. 6.Simili

270쪽

DE IRA LIBER. 837s 76. Simili clementia Pertinax Imperator erga Falconem

Imperium affectantem usus est, cujus vitae sortunisque vim ullam imper. inferri nunquam voluit. Sic & Crassus Calphurnius quum Coc-crio Nervae Imperatori insidias tetendisset, is in tam sublimi fortunae gradu collocatus, tantae injuriae veniam dedit,& munere suo fruendam ei vitam reliquit, qui ipsi per insidias salutem eripere tentarat. Vespasianus, qui Flaviae gentis primus est rerum Romae

potitus , Vitellii hostis sui filiam matrimonio splendidissimo locavit, ac dotatam muliebri mundo instruxit,ingenitae charitatis suaeque clementiae magis quam paternae injuriae memor. Vitellius enim Sabinum ipsius fratrem occiderat, & filium ut interficeret, acerbe persequutus erat. Sic & Titus Uespasiani filius, accersiis P . ad se duobus patritii ordinis, qui affectare Imperium dicebantur , modeste eos coarguit, suppreno irae impetu, docens fato imperia,& non ingenio aut ulla alia industria dari. Quod si quid cuperent, eos id ut peterent, hortabatur, se libenter assensurum promittens. Ambos coenae etiam secum adhibuit, idque qui alterius eorum m Iri an nunciarer, celeriter mist, ne quum detectam coniurationem intelligeret, verita filii vitam in discrimine versari, sibi ipsi mortem conscisceret. Postero quoque die in theatro utrunque sibi assidere jussit, & ut ipse oblata gladiatorum tela inspexit, ea utrique spectandae porrexit. Itaque ubi hoc mansuetudinis & humanitatis documento amandum se cunctis offerret, mirum minime videri

debet, si is populi Rom. judicio, Humani generis delitiae appellaretur. Idem fratrem Domitianum insidias molientem non est ultus sed his admonuit verbis: Quid opus te parricidio petere, quod me volente obventurum est, imb quod jam habes, Imperii particeps p Haud temere in Christiano tantum mansuetudinis repe

rias

j 77. Nero Imperator sub Imperii initia, ejus fuit clementiae, f..ut quum ei ex more damnationis libelli, quibus subscriberet, exhiberentur,gemebundus exclamarit, Utinam vero nescirem literas : ne videlicet subscribere cogeretur. Quum in Caesarea moraretur Agrippa Iudaeorum rex, se palam a Simone Iudaeo repre ridi

hendi, qu bd Iudaicae legis esset eversor, cognovit Accitum itaque Simonem in theatrum, spectante populo, assidere sibi voluit, rogans, in quo Iudaicam violaret legem ρ & ut palam responderet, monuit. Sistion regis indignationem veritus, ad pedes ipsius Nnnnn 3 pro

SEARCH

MENU NAVIGATION