Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

g I 2. Inter ea autem quae evacuant bilem, rhabarbaram jure primum sortitur locum deinde sympus rosatus solutivus, diac tholicon, electarium rosiatum Mesue, elect,de succo rosarum, dia- prunis solui, &quaedam alia. Senex quidam decrepitus ad iram mire pronus, post obitum sine cysti & felle inventus est, in cujus loco ingens consederat calculus. si x3. Hic & concubitus suum habet locum, qui sua utilitate p..iari non caret: praeterquam enim qubd plenitudinem vacuat, corpus o..ι . v. auctum, leve&virile reddit, etiam quod ad animum spectat, ra- - tionis vim impeditam selvit, ingentes remittit iras, reducit & admi . modestiam quovis alio modo insanientes, paritque & hilaritatem

Hati. Λι. & alacritatem.

Ig r . Nec parum hic saepe prodest Musica, quam miseremis pestatem mentis placare, permulcere, emollire, sistereque procellosias ipsius motiones, aliquando observatum est. Pythagoras animi perturbationes lyra sedabat. Confusis oculis virentia conserunt, quibusdam coloribus imbecilla acies acquiescit, quorundam splendore perstringitur: sic mentes aegras studiae laeta permulcent. Quare forum & in eo patrocinia judiciaque tales cavere debent, nec rerum actionibus, maximε gravium , supraque vires magnarum fatigandae. Sic & Clinias musicus, si quando ad iram provocaretur, arrepta statim lyra, gliscentes animi motus compescebat. Empedocles Agrigentinus irae violentia furentem ado

lescentem qui ipsius hospitem damnati patris delatorem gladio

L adoriretur)cantu revocavit, sedatioremque reddidit. Athenaeus tradit, Arcades vita & moribus asperrimos, musicam tamen hsua republica non exclusisse, nec luxus, nec delitiarum gratia, sed ut vitae ac morum duritiem emollirent, quam sanὸ in aspero co lo contraXerant. Saulem regem exagitatum toties cythara a Davide fuisse liberatum , perhibet historia sacra. In corporibus tamen quae facile assiciuntur, diversa saepius ratio cum dexter, tale babenda. Tale fuit Titi Uespasiani filii,qui quum intellexisset Patrem Imperatorem esse creatum, in gravissimum incidit morbum, resoluto calore naturali prae gaudio: idem alias a perito medico ad iram provocatus, a morbo statim liber evasit, naturali ca

3 Is. Hic non erant praetermittendae gemmae, puta Corneo

lus, sapphyrus ectopazius, qui praerogativa singulari plerisque

adversus

292쪽

D x Ι Λ L a B L adrersus iram valere creduntur, Quod si verum fuerit, k quam plurimis magno redimi, & in assiduo usu conservari religio/de

berent.

Remedia Irae Theologica, tam praeservantia quam

etiam curantia. .

NU N e ad praecipuum, primum, certissimum ,& Omnium

saluberrimum irae antidotum, ex divini fontis scaturigine tractum concinnatumque progrediamur. Quem enim patris nostri coelestis reverentia, quem redemptoris nostri Iesu

Christi doctrina sancta, quem consolatoris Spiritus sancti testimonia in ordinem redigere, aut religio compescere, seu conscientiae stimulus retinere nequeunt: quomodo hic ullum aliud ex ratione erutum argumentum aut persuasionis genus, vel victus gratioris mutationem aut phar maca amara admittet3 Hac itaque via succeL sum curationis Deliciorem sperare volumus, eamque modo quocunque experiri. 6 2. Cumprimis verb meminisse oportet, ut quotidie hora . matutina oremus attenth, quo sensibus nostris imperare, assectus nostros coercere ,& a malo nos conservare dignetur omnipotens Deus : subveniat& ille articulus in ea oratione, qua ut Deum patrem quotidie interpellaremus, nos docuit aeternus ejus filius, ni- . 124 mirum : Remitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debi- i toribus nostris. Hoc si ex animo oremus, & exaudiri velimus, necessario omnem alteri noxam & offensionem condonare, nec ullum irae aut ultioni locum dare oportet p3 3. Quid similiter ante semnum faciendum, exemplo Agathonis abbatis docemur : hic gloriari solet, qubd nunquam cepisset somnum , nisi prius suam adversus alios, & aliorum adversus se indignationem placando sopivisset : implens illud breve quiadem, sed multae perfectionis . praeceptum : Diverte a malo , 8c fac bonum : inquire pacem , & persequere eam. Idem dicere consuevit, Iracundos Deo atque hominibus odio esse. Sicut enim humilitas pacem conservat : ita lites concitat iracundia, concordiamque dissipat. At plurimum hic vulgb & a cunctis fere erratur, quaeruntur causae, finguntur offensae, inque his ipsis quae verae sunt causae, irae modus exceditur. In omnibus peccatis velum

293쪽

86s 1 o i s N i s W I E R Ialiquod excusetionis obtinditur, de est excusatio ipsa peccatum. Tu quia non tibi ut Deo paretur, irasceris: & tamen Deus ipse

quotidie verbis ac rebus offenditur, nec semper succenset nos omne Verbulum .casu elapsum, ad injuriam capitalem trahimus, impatiens genusi i :

Darum 3 4. Quin pol s uniuersae irarum occasiones sunt vitandae. Quum Abrahami&Lothi pastores assiduis jurgiis contenchrent, placuit utrique, ut ex Bethel discederent utrinque. Itaque Abrahamus in Chananaea, Lothus in oppidis campestribus hahitavit Gς 3 circa Sodomam. Item, quum Esaus & Iacobus Datres Isaaci filii in Chananaea maximis pollerent opibus, Esaus cum suis alio concessin, ut a fiatre longius abesset, quoniam propter facultatum P ἐιερ . copiam simul habitare nequibant. AEgyptius quidam monachus interrogatus, cur aded se omnibus corporis voluptatibus sub-Meι. hist- traheretp respondit : Ut hac ratione omnem irae causam & occasio. . nem praecidam. Ira quippe, ut voluptatibus excitatur, ita etiam voluptatum suppressione sopitur. - . Ga .

6 Praesentissimum sane remedium fuerit, si in delicto hominis in te cogites, quae, quanta & quoties tu in Deum Oliqueris,

quam multis nominibus illi sis obnoxius. Quantum tu condonaris debitori Batri, tantum tibi remittet Deus. Hanc dissolvendi aeris alieni rationem, nos docuisse ipsuin creditorem vides. Non recusabit legem, quam ipse promulgavit. Tu ut E culpa libereris, huc illuc cursitas, nihil non molitis, nil sum non moves lapidem : sed ut Omnia facias, nulla tamen commodior ratio, qua post offensam Deo reconcilieris, qu m situ offensus reconciliere fratri. Sic clarὶ Maiib. s. docuit servator noster Christus Iesus: Si obtuleris miniis tuum ad aram, & illic recordatus fueris, qubd frater tuus habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum coram altari, &abi, prius reconcilieris fratri tuo, & tum veniens offer munus tuum. Habeto benevolentiam cum advEr limo tuo cito, dum es in via cum illo, ne quando te tradat adversatius judici . & judex tradat ministro,& in carcerem conjiciaris. Amen dico tibi , non exibis stinc, donec extremum persolveris quadrantem. Condona injuriam 'r' proximo tuo, ait Sirach, & te precantis peccata tua dissolveni

tur.

9 6. At durum est, inquis, animum ob invectam injuriam immenso turgentem spiritu comprimere. Hic in mentem veniat,

quanto. Diuili od by Corale

294쪽

DE I R A LIBER. 86t quanto acerbiora, pro te susti erit Christus. Quid eras, quando pro te animam impenderet preciosam λ nonne hostis p Qua

mansitetudine quotidie te patitur, veteres iterantem toties noxas Postremb, qua lenitate ille pertulit probra, sputa, Vincula, blasphemias, verbera, mortem denique asperrimam Quid de capite gloriaris, si non curas esse in corpore λ Minim EChristi membrum eris, nisi vestigia Christi sequaris. Attende ipsius verbis : Siquis me sequi vult, abneget semetipsum , & tollat cru- cem suam quotidie, &sequatur me. In abnegatione sutipsus vin-L ' citur inprimis irae motus Ac vindi me libido, atque crucem ferendo , quancunque adversitatem citra ullum animi rancorem tumoremve patienter toleramus.

ν 7. Sed indignus est, cui remittatur. Itane tu dignus eras, cui remitteret Deus 3 In teipso vis experiri misericordiam, & in fratrem severam exercere justitiam λ Multumne est, si peccator ignoscas peccatori, quum Christus pro suis tortoribus patrem interpellaverit λ Arduum est, non referire fratrem, quem & diligere juberis p Grave est, non remetiri maleficiem, pro quo nisi beneficium , retuleris, non hoc eris in conservum tuum, quod Christus in servum suum fuit Tandem, si indignus hic cui beneficium Pro maleficio reponatur : at tu dignus qui facias, dignus Christus pro quo fit. Eleganter hic Augustinus: Iram fratris tunc portabis, quum tu adversus eum non irasceris, ut rursum eo tempore, quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate & tranquillitate supportet. Et Isidorus: Magna est virtus, si non laedas , a quo laesus es : ια S. magna est fortitudo, si etiam laesus, remittas: magna est gloria, si cui potuisti nocere, parcas. Et alibi: Si non potes iram vitare, Lib. r. tempera: s non potes furorem cavere, cohibe. βεβι, 6 8. Atqui antiquam tolerando injuriam, invito novam: repetet injuriam, si hanc intulerit impune. Si citra culpam vitare potes,Vita: si mederi, medere: si resarcire, resarci: si furentem sanare, sana: sn minus, pereat ille solus potius, quam tecum. Istum qui laesisse putatur, commiseratione, non poena dignum existima. Tunc praecipua mansuetudinis laus, quum irae causa justissima : pax&mansuetudo characteres animae piae. Vis cum laude irasci, irascere vitio, non homini. Iracundus es,inquit Chrysostomus,esto tu peccata tua talis, objurga animum tuum, flagris caede conscientiam, vehemens e judex & acerbus in propriis delictis: hoc enim

295쪽

86a IOANNIs W I E R. Iest irae lucrum : ob hanc siquidem causam Deus eam nobis indidit. S-- Εt alibi: Alieni ab ira simus : non enim ubi ira fuerit habitat Spiritus sanctus. Item : Ira consilium non habet. In iracundo omnia

et ii, sunt turpia. Vis impune stomachari λ irascere, sed noli peccare: quod consilium est prophetae & regis Davidis . Ubi Cassiodorus:

Motus animi, inquit, in potestate nostra non est, sed Dei gratia tem. - σι perare possumus. Proinde quod naturae est, petmittit : quod culpae , Prohibet. Quod apostolus edisserens : Sol, ait, non με - L . occidat super iram vestram : quia irasci, hominis est : & irae fi nem imponere, vel iram non perficere, Christiani, uti docet D. Mos. Hieronymus. Idem in alia epist. , 4. g 9 Assectus& perturbationes, quam diu in tabernaculo cor δε- ,- poris hujus habitamus, & fragili carne circundamur, moderari& regere possumus, amputare nequimus. Sic& D. Ambrosius i De- Est&passio gravissima, culpa conscientiae, quam ratio emollit bis . & comprimit. Emolliri enim potest, eradicari non potest: quoniam animus qui est rationis capax, non est suarum passionum P. facis. dominis, sed reprehensor. Neque enim fieri potest, ut facilis ad iracundiam, non irascatur: sed ut ratione se temperet, indigni- nis tatem cohibeat, a puniendo se revocet, Fcc. Idem : Et si irasci

mur, affectus noster modum recipiat, sed secundum naturam, rapis non peccatum praeter naturam. Item: Mitiga affectum tuum , &non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris. Et in Ossic. Cavea- . tur ira , aut si praecaveri non potest, cohibeatur. Mala enim lex peccati est indignatio, quae ita animum perturbat, ut rationi non relinquat locum. Et Σ. Off. Res ste irae , si potes scede, si non potes : quia scriptumest, Date locum irae. Si prinvenerit & praeoccupaverit mentem tuam iracundia, &ascenderis in te, non relinquas locum tuum. Locus tuus patientia est. Item e Non mediocre est mitigare iracundiam, non inferius quam animo non commovere : hoc nostrum est, illud est naturae. Ibidem:

Qui sibi irascitur, quia cito mutus est, desinit irasci alteri. io. Qui autem vult iram suam probare justam, plus inflammatur, & cith in culpam cadit. Melior est autem, secundum Sal L. Hu. monem, qui iram continet , quam qui urbem capit : quia Ira

simi- etiam sortos decipit. Cavere igitur debemus, ne in perturbati

mat enim mentem plerunque aut ire aut dolor aut formido mortiti

296쪽

- De IRA L I B E R. 863& improvise percellit ictu. Ideo praevenire pulchrum est cogi

tatione, quae volvendo menten exerceat,ne repentinis excitetur

commotionibus, sed jugo quodam rationis & habenis constricta mitescat. Basilius: Non decet, inquit, ut super iracundia fratris sol occidat, ne quando nox traducatur inter utrunque & relinquat in die judicii inexcusabile crimen. 3 ii. Qud itaque natura ad hoc vitium magis propendet, tanto diligentius temnet multb ante praemunito, semelque hoc decretum animo insculpas tuo, ne quid unquam vel dicas vel facias commotus. Nihil tibi credideris succensenti. Suspectum esto, ricquid ille animi impetus dictaverit, etiamsi videatur honeum. Ira enim viri justitiam Dei non operatur, teste Iacobo . Ubi Beda : Qui iratus aliquam profert sententiam , etsi ille quantum ad se, justam reportet sententiam : iste tamen qui non amore justitiae, sed livore odii in eum sententiam dedit, justitiam Dei, in quem

perturbatio non cadir, non mutat. He itaque Gregorius admonet:

Si is qui corrigere nititur, ira superatur, opprimat priusquam corrigat. Nam dum plus quam debet, accenditur, sub justae ultionis obtentu ad immanitatem crudelitatis effrenatur. Supra in Pisone id ostendi.: f ra. Idem Gregor. Mauritio Imperatori: Illa praepositorum solicitudo utilis est: illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio regit, & furor sibi nihil vendicat. Restringenda sub rationetotestas est, nec quid agendum prius, quam concitata ad tranquil-tatem mens redeat. Nam commotionis tempore justum putat

me quod fecerit. Sic& Augustinus : Nulli irascenti ira sua videtur injusta: unde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus faciis in ejus odium transi, cui non celeriter ignoscitur. Idem ad Dioscurum :Ira inveterascens ita fit odium, dum quasi doloris justi admixta dulcedo, diutius eam in vase detinet, donec totum acescat, Vasinque corrumpatur. Ita & in epist. Sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit: sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Proinde & iracundum in amicitiam non esse recipiendum, idem docet.

g 13. Memineris inter phreneticum &ira bacchantem nihil plus interesse, quam inter brevem & Jongam insaniam. Recordare quam multa per iram vel dixeris vel feceris poenitenda,

297쪽

86 IO ANNI s WIxnx P tr . quae jam eum pudore frustra cupias mutata. Hinc salomon, Im 'r' ' prudentem & stultum dicit, statim data occasione iram suam prodere , cautum verb injuriam dissimulare. Proinde quum bilis tibi

effervescit, si te ilico ab ea vindicare nequis, saltem eatenus morare, ut te non esse sanum memineris. Nonnulla certe sanitatis Sore Μ- pars erit, hoc agnovisse. Ea est irae natura, teste Beda, ut dii -- 'R ta languescat & pereat, prolata verb magis ac magis conflagret.

Prudens homo differt iram suam, &delicta dissimulando major ac major fit. 6 14. Sic igitur in animum inducito tuum: Iam quidem ita me affectum scio, at paulo phst me alia fore mente, alias sensi, di in aliis similiter affectis quotidie observo experiorque. Cur ego interim dicam in amicum iratus, quod postea sedatus mutare nequeam Cur nunc faciam insanus,quod mihi redditus, summopere doleam λ Cur non potius hoc a me impetret ratio, cur non eXO-ret pietas, denique cur non obtineat ipse Christus, quod tantilli temporis interstitium paulo phst ultrd donabit λ Nemini arbitror bilis flavae tantum infudit natura, nullius cordi tantum semvoris impressit , quin saltem hactenus sibi nonnihil imperare

queat. Maximum autem fuerit, sic institutione, ratione,&assuetudine componere animum, ut prorsus non commovearis di persectum erit, si vitio tantum succensens, pro contumelia charitatis officium reddas : postremum & humanae moderationis, ne te to-so, tum mentis motui permittas. Quare D. Ambrosius: Praeclarum est, inquit, motum temperare consilio: nec minoris virtutis dicitur,

cohibere iracundiam indignationemque compescere, qu m animo irasci, quum plerunque illud levius, istud sortius aestimetur. N - ἐν f I s. Caeterlim non irasci omnino, Deo quam simillimum est, y-α' eoque pulcherrimum. At quomodo quis poterit non irasci RG nam. spondet Basilius : Si Deum inspectorem & dominum praesentem semper inspicere putat. Quis enim subditus aliquando audet ob oculos principis aliquid, quod ipsi displicet λ Malum autem in bono vincere, est absolutam Christi Iesu charitatem aemulari. Iram premere, frenoque coercere, hominis est summae prudentiae. Indulgere illi, ne quidem est hominis, sed serarum potius. earundemque prorsus laevissimarum. Nunquam etenim homo longius a se recedit, suaeque naturae magis oblitus, trucem assu.mit bestiam, quam dum ira intumescit. 3 16. Tum

'mat

ecepit situ

susi.

298쪽

mum, ad mansuetudinem & clementiam natum, ferae magis assimilari , quam sibi ipsi non rationis, non ossicii memor, irae impetui duntaxat serviens, quae cunctarum perturbationum sola mentem suo loco dimovet & praecipitem agit: id quum aliis rieutiquam obseure accidit, tum&Sauli, qui primus rex fuit in Iudaea, us. que adeo excandescere solitus, ut non solum irasci, sed& furerelim pharique subinde videretur. Enimverb regia appellatione nuper recepta, auditaque ab aratro suorum hominum legatione , de Ammonitarum injuria expostulantium, bobus aratoriis quos praese agebat, succidit crura commotus, edicto insuper praefatus fore, ut non aliter interirent, quicunque eo die ad Iordanem fluvium praestb in armis non essent. Gusdem fuit praeceps illud &crudele in filium Ionathan victorear, ob gustatum leviter in necessitate mei, judicium : implacabilis in Davidem iracundia :conatus turbati animi adversus Dei & suum edictum in consulen μ' - 'da Pythonissa in Endor, & a mortuo Samuele quaerenda ope, nimis obstinati& impii r in hostem adhaec pertinacia, quae ne fatali quidem cessit necessitati. Periit tamen omnibus multo charior quam vixit. Nihil profectb tantopere ad immanitatem & extra omnes rationis limites propellit raptatque, quam ira & reponendae ultionis aviditas. Sic & Sennacherib, quum reversus T. r.esset, fugiens a Iudaea plagam , quam contra eum fecerat Deus propter ejus blasphcmiam , iratus multos occidit Iu

daeos.

6 17. Nabuchodonoser rex Chaldaeorum in ira magna sua I)an. t. 3. Praecepit, ut perirent omnes sapientes Babyloniae , eo quod somnium suum interpretari nequibant. Idem postea totus excand scens, jussit in ardentem ignis Drnacem projici Sadrach, Mesach& Abdenego. Post septimi item fratris verba, Antiochus ira , Mach. accensus in illum, super omnes desaevit. Non ne Herodes A scalm ' nita, Antipatri filius, a C. Iulio Caesare rex Iudaeae constitutus, tibi magi per aliam viam in regionem suam reversi essent, indignatus vehementer nimis, jussit interfici omnos pueros qui erant Bethlehem& in omnibus ejus finibus, a bimulis & minoribus p Mou..is CGaphas , tanquam blasphemiam audisset, Christi servatoris τ--. sacrosanctam audiens vocem , ita intumuit ira , ut vestem e pectore considerit. Theodosus major Imperator alioqui san- sis iis, Rrrrr ctissimus,

299쪽

8 66 IOANNIs WIERIctissimus, mire fuit iracundus, nec sibi imperare potuit. Quocirca Thessalonicae propter seditionem in theatro ortam, immissis militibus, septem millia trucidari curavit. s i 8 Memnon Ephesinus episcopus sub Theodoso & Ualentiniano It p. Orthodoxus, invidus tamen & iracundus adeli, ut Bassianum ecclesiae Ephesinae peracceptum, removere conatus sit, honesta tamen specie, quod Uangensium episcopum eum ordinasset. Uerum quum Bassianus ad eam ecclesiam abire recusasset, ira usqueaded inflammatus est, ut ad horas tres ante ipsiam aram gra- viter ipsum plagis affixerit ad sanguinem usque, ut cruore etiam, altare &sacri evangelii codex aspergeretur, ac insuper eundem excommunicarit, uti patet ex x I. actione Chalcedonensis concilii. Quare pie admodum Augustinus hortatur: Iracundiae quasi bestiae crudelissimae repugnate, odium velut Venenum morti serum de corde vestro repellite, & tanta sit in vobis charitas, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos, ut secure possitis dicere in oratione vestra: Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris.

g 19. Quod si amplius juvat cognoscere hoc monstrum , dcquam foedum sit hominem ab ira superari, fac quum liber sis, vultum irati intueare, aut ipse ira percitus, speculum ad eas: videbis animal, vel potius Thrasonem aut gigantem, si mavis, spiritu nimis turgidum, nec ulla in parte ita constitutum, ut hominem esse existimes. Suis coloribus hic depictus in Curatione philosophica

cernetur. Adversus hunc confidentius certandum, pugnandumque sortius viribus totis , donec succumbat. Quo certamen praeliumque gravius, eo authoramentum insignius, & brabium locu- ,... - , pletiuβ. stecte igitur, ut supra dixi, Solomon, quemadmodum M Augustinus, praestantius censet iram vincere, quam civitatem CXLact. se pugnare. Nec ulla est, ut ait Arator , tanta vis, quae non ferro aci

ς' viribus debilitari frangique possit: at animum vincere, iracundiam cohibere, fortissimi est: haec qui faciat, non modo ego Cum summis viris comparo, sed Deo simillimum judico. 3 ao. Non fortiorjudicandus est qui leonem, quam qui Violentiam, δc in seipso inclusiam feram superat iracundiam. Proinde

. . eleganter k Cypriano dicitur : contra iram, contra injuriam re- πη- pugnasse, corona patientiae est. Et ad Quirinum : Ira viri Cerida est, Diuiligod by Cooste

300쪽

da est, ne cogat delinquere. Chrysostomus docet, Iram debere vinci patientia. Ignis enim est : at ignis non extinguitur igne, et sed aqua. Hinc & prudenter admodum Iesus Syrach, cum ira- ia

cundo non esse contendendum admonet, & certamen festinan- OQ. s.

tium incendere lites : post addens: Si sussiaveris, quasi ignis ar- op. a . debit : & si expueris, extinguetur. Ut mitis responsio avertit iram, ita durus sermo bilem movet. Nec leviter proderit, cum id genus hominibus secietatem cavisse, quod & eosdem terrere deberet. Hoc & a sapientissimo Solomone docemur : Ne contra- ' ε' has amicitiam cum homine iracundo, & cum homine furioso ne verseris : quo minus ad mores illius assuescas, capiasque ostendi o

culum animae tuae. .

s ai. Hae salubres sanε ex Christi&apostolorum doctrina admonitiones, item graves sanctorum patrum sententiae, tam ad praeservandum declinandumque ab hac peste, quam ad eam sanandam maximopere facere deberent, apud eos potissim tim, quibus mens nondum occalluit, nec immedicabili usqueadeb induruit scirrho, ut in sensilis reddita sit: sunt etenim , quibus cunctis animi morbis medemur : &μωxo, quod ab ejusmodi fascinis mentes Elei reddere securas. Si tamen cauterium potentius &'extremum requiratur, apertis oculis intuere, quam severam, &jure quidem, mulctam suppliciumque irae constituerit idem ille . rui judicaturus est juste vivos & mortuos, Matthaei cap. s. Au- isti qubd dictum sit veteribus: Non occides e quisquis autem Occiderit, obnoxius erit judicio. At ego dico vobis, qudd quisquis

irascitur fratri suo temerh. obnoxius erit judicio. Quicunque verd dixerit fratri suo Racha, obnoxius erit concilio. Quisquis autem dixerit, Fatue, obnoxius erit gehennae incendio. Hic Gre. t e gorius : Racha in Hebraeo vox est interjectionis, quae animum

irascentis ostendit, nec tamen plenum iracundiae verbum exprimit. Prius ergo ira reprehenditur sine voce, postea vero ira cum

voce, sed necdum planh verba sermat, ad extremum ira cum verbo. Et notandum, qubd in ira perhibet, reum esse judicio :in voce irae. Quae est Racha, reum consilio: in verbo vocis, reum gehennae. Per gradus enim culpae crescit ordo sententiae: quia judicio adhuc causatiscutitur, inconsilio autem sententia diffini- . tur, in gehenna vero ea quae de consilio egreditur sententia exple

SEARCH

MENU NAVIGATION