장음표시 사용
301쪽
MI g χχ. Ex Bernard. libris: Fratres, post conversionem nostram P. z M. ira non habeat in nobis locum : quia, ut ait Dominus in Evangel. oz- . Gregatim ducit ad gehennae puteum, dicens: Qui irascitur, &c.. -υ Qui dixerit Racha, hoc est, vocem indignationis per iram emiserit, reus erit consilio, in quo tractatur, qua poena mulctandus sit. - Qui dixerit, Fatue, hoc est, tale quid fecerit aut verbo aut verbe. re, ut inter fratres despiciatur, reus erit gehennae ignis, nisi resi- puerit. Haec est ira quae stultorum oculos extinguit, sapientum o-νω ι culos nonnunquam turbat, dicente Psalmista : Turbatus est praeti. s. furore oculus meus. De ira stulti Iob ait: Virum stultum interficit iracundia. De hac Apostolus inquit: Sol non occidat super iram vestram : id est, Christus, qui est sol justitiae, mentem vestram irascentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.
3 23. Electum praeterea illud Dei organum, & apostolus Iesu
Christi D. Paulus, inter carnis opera morte aeterna punienda, iram GH. en. ejusque fructus numerat iis verbis : Manifesta, sunt opem carnis,
quae sunt haec, adulterium, &c. Inimicitiae, iis, aemulationes, irae , contentiones , seditiones, sectae, invidiae, caedes. &c. De quibus praedico vobis, quemadmodum &praedixi, quod qui talia agunt, Tegni Dei haeredes non erunt. Contra fructus spiritus est, charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, temperantia. Αaversus hujusmodi non est lex. Qui vero sunt Christi, carnem crucifixerunt cum affectibus&concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu & incedamus. Ne essiciamur inanis glo- riae cupidi, invicem nos provocantes, invicem invidentes. Proinde suos Ephesios quoque hortatur : Omnis amarulentia dc tumor& ira & vociferatio & maledicentia tollatur a nobis cum omni m licia. Sitis autem alius in alium comes, misericordes , largientes vobis invicem, quemadmodum & Deua per Christum votas largitus est.
ς M. 3 et . Item&Colossenses: Nunc deponite&Vos omnia ram, indignationem, malitiam, maledicentiam, turpiloquentiam ab ore Vestro. Sitis induti tanquam electi Dei sancti ac dilecti,viscera miserationetim, comitatem, modestiam , mansuetudinem, lenitatem, sufferentes vos invicem, & condonantes vobis mutuo, siquis . adversus aliquem habuerit querelam, quemdi modum Christus condonavit vobis, ita& vos: super omnia autem haec, charitatem , quae est vinculum persectionis : & pax Dei palmam ferat
302쪽
DE IRA LIBER. 869 in eordibus vestris, in quam & vocati estis in uno corpore: &- grati sitis.
g. as. Suos ad haec Romanos: Benedicite iis qui vos insectan- cm ii. tur, bene loquamini, & ne math precemini. Ne sitis prudentes apud vosmetipsos, neque cuiquam malum pro malo reddatis: providentes bona opera coram omnibus hominibus : si fieri potest, quantum in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmetipsos ulciscentes dilecti: quin potius date locum irae. Scriptum est enim : Mihi ultio, ego rependam, dicit Dominus. Si igitur esurit inimicus tuus, pasce illum: si sitit, da illi potum. Hoc enim si feceris, carbones ignis coacervabis in caput illius. Ne rvincaris a malo, i md vince bono malum. A malo autem vincitur , qui iratus de vindi sta cogitat. 6 a6. Nemo malum malo sanat, sed bono malum. Piδ itaque o p r3. D. Jacobus monet, ut omnis homo sit tardus ad iram. Ecclesiastes quoque : Ne sis praecipiti animo ad succensendum, quia indignatio sep permanet in sinu stultorum. Melior est vir patiens forti. Servator γω. ιε. noster unicus Christus docet & hortatur. Discite k me, quia mitissim & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Dia- holus contra: Ferus esto & immitis, bile tumens & iracundus, fera magis quam homo. Tolorantis anima solitudini cuidam est smilis, multam habenti quietem : ira perciti autem , foro & tumultui mediisque civitatibus, ubi multus euntium & redeuntium clamor
camelorum, mulorum & asinorum, agasonibus etiam accedentium aures multo replentibus sonitu, ne conculcentur : r ursum argentariis & aerariis utrinque cudentibus, & aliis quidem molestiam patientibus, aliis verb inferentibus. 6 a7. Imitandum omnibus hic exemplum reliquit Joseph, mi-tim mi ingenii adolescens, qui a fratribus iniquhisi cisternam conjectus,peregrinis in servitutem venditur: & tamen a quibus extremam hanc fuerat passus injuriam, eos benigne suscipit, & liberaliter alit, non malum pro maIo reddens, sed malum bono rependens. Irasci enim nescit mansuetus : sed benefacere etiam iis a quibus est laesus, novit. Ad haec quum interrogasset Petrus Dominum : Quotiescunque peccabit in me frater meus, & remittam ei λ Num usque septies audivit: Non dico tibi, usque septies, sed usque septuagies septies.Hinc ut fratribus ex corde remitteremus,induxit parabolam servi nequa, cui decem talentoru millia liberaliter fuerunt remissa.
303쪽
87o IOANNIs WIERITUM de s a 8 Pastor de Scythi abbas interrogatus super illud Evangelii, Qui irascitur fratri suo sine causa : solam justae irae causam definirit, separationem a Deo: caeteris quamlibet magnis injuriis acceptis qui irascitur, eum sine causa traici. Igitur quum offens s lacessimur, meminisse debemus nos non habere indignationis causam, sed patientiae : ita fici, ut pacem etiam cum inimicis habeamus. Non cst enim cur illis Irascamur , quos diligere,& pro quibus orare jubemur. Diligite, inquit Dominus, inimicos vestros, & benefacite iis qui oderunt vos, & orate pro persequentibus vos.
6 ap. Beno deserti Thebaidis abbas , nunquam visus est iratus. Qui nemini irascitur. perpetua fruitur pace: & licet persequutionem sentiat , fatigatur persequutor, odii stimulis agitatus di ille omnia aequo sustinens animo, in spe praemii coelestis conquiescit, dicente Domino, Mihi vindictam, oc ego retribuam. Ioannes monasterii in Scythi positi abbas, quum ad Pesium anachore- tam visendum venisset, sciscitatus quantum in solitudine peran- si nos quadraginta, quibus in ea versatus fuerat, profecisset λ isque responderet, qudd sol omnia collustrans, nunquam ipsum conspexisset manducantem : Nec me iratum , subjungit ille. Non minoris estimans non irasci, quam corpus quotidianis affligere jejuniis. At quaeret aliquis, quomodo monachorum delicta lem- per sine animi commotione castigarit Huic respondetur , delinquentes non irascendo, sed miserendo corrigendos. Irae proprium est nocere, castigationis prodesse : hoc virtutis est, illud vitii Iudicem aut praesidem punire decet ut juvet, non irasci ut noceat. 3 o. Finiam exemplo memoriabili Ioannis Gualberti, equitis Florentini. Hic quum ex agro in urbem numeroso hominum comitatu rediru, obviumque haberet eum, a quo haud multo antὶ frater , quem unicum habebat, fuerat interemptus, neque divertere posset: loanne gladium stringente, ut fatris mortem ulcisceretur, alter humi prostratus, ut sibi ob Chi isti crucifixi reverentiam parceretur, supplex orat : Ioannes compressa mox ira, reum & strictum gladium in templo proximo crucifixi imagini obtulit. 3 3 r. Si porro qui sint adhuc praefractiores, quorum iram non satis frenare potest varius hic curandi modus, & velim nolim , ita graviorem calamitatem, insaniam, & extremam demum pernia
304쪽
Dg IRA LIRER. 87 Iciem, praecipites agi malint, iis subjungo hanc. concionem Basilii vere magni de ira & odio , si forte tandem respiciant & conver
3 Nihil est quod Christiano possit vitio verti magis, quam
quod ad ulciscendum promptus sit, atque modis omnibus det operam par pari reserre iis a quibus injuriam acceperit. Qua enim ratione alterum docuerit, Malum non reddere pro malo, is qui ut vindictam suniat, atque ut damnum sibi illatum reponat, nihi Inon experitur λ longh a Davidis mansuetudine aberrans, inquientis : Si retribui retribuentibus mihi malum, decidam merito ab inimicis meis inanis. 6 33. Quapropter oportet furiosum illum ulciscendi motum sanctorum exemplorum memoria reprimere , cogitando quam aequo animo David Semei petulantiam pertulerit. Nullum enim excitandae irae locum dabat, sed in Deum animadversionem transferens : Dominus enim , inquiebat, praecepit Semei, ut malediceret David. Quapropter cum appellaretur ab eo, Vir sanguinum & iniquus, non illi succensuit, sed se ipse abiecit humiliavitque quasi merito sibi contumeliae intorqueren
6 34. Omnis enim reprehensio, quae quidem planὶ pungit
eum qui reprehenditur, vehementer excruciat, ut quae sceleris turpitudinem ob oculos ponat: ad eb ut hac re non .mediocriter juvetur is qui vitia sua non agnoscebat, quod in rerum conscientiam poenitentiamque acerbam traducatur. Quale enim vulnus tam acrem corpori dolorem intulerit, quam acerbum animae tormentum injungit increpans oratio, scelerum turpitudini conjunctorum conscientiam pertingens λε 3 s. Nullius unquam corporis character, ita cujusdam proprius esse censetur : ut animi Dei amantis peculiaris propriaque est mansuetudo, pacisque studium. Eum vero, qui hujuscemodi virtutibus est ornatus, maximh decuerit caeteros ad se trahere, atque propius accedentes, morum probitate, veluti suaveolenti odore unguentum replere, aliisque ad optima dux esse : non autem sequi eos qui ad ea ducunt, quae mininia oportet. Contentiones quoque aliis relinquere, imb verb si fieri possit, ex eorum etiam animis extirpare penitus. Si quando molesta acciderint, his se patientia liberare. Nam vindictam sumere, cujuslibet irascentis hominis
305쪽
8 1 IOANNIs WIERI A est: ipsam ver b iracundiam superare, unius jd solius est, atque eis jus qui ad illius virtutem proprius accedit. ε 36. Quale enim spectaculum , quam Venerandum, quantaque admiratione dignum, humanae etiam naturae modum rere ex
cedens, videre hominem multis conviciis affectum, accepta quoque vehementi in genas alapa, atque innumera alia parium cum dicto tum facto summam ignominiae labem irrogantia, neque iracundia exarsisse, neque ad vindicandum exurrexisse : sed placidZ mansueteque pro eo qui contumeliam jecerit, orasse, adeo ut huic peccatorum praeteritorum veniam, & in posterum providentiam ac curam divinam nanciscatur congruam. Nunc verό nos cum aliis permultis, tum in eo maximh delinquimus, qubd illatam nobis i Juriam referre pro virili contendimus, quam ne aequali quidem lance rependimus, sed eam praeter modum ulciscimurmeque solum irascimur, si contumelias accipimus, sed etiam si non honoramur: eos quoque qui minore nos honore prosequuntur, quam quo dignos nos existimamus, pro inimicis habemus.s 3 . Injuriam tibi intulit iratus quispiam ρ malum illud silentio siste, neque ejus iram perinde ac fluvium in pectore tuo susciape, Ventos imitatus, qui reflatu quod allatum est reddunt. Probris& maledictis te incessivit illet tu contra laudibus illum prosequere. Percussit ille te patere. Contemnit te, nulloque te habet numero λ qui sis, memineris, terram te esse & in terram resolvendum cogita. Obscurum te atque ignobilem, nulloque loco natum dixit Z tu terram ac cinerem te esse profitere. Ip Abrahamo patre nostro non es praestantior, qui se& terram & cinerem esse praedicabat. Ignarum te & pauperem pronunciavitῖ tu vermem te ipsum, atque Estercore originem duxisse asserito, prophetae verba Davidis recensens: Moysis etiam illud praeclarum his adjicias, qui quidem Aaron Mariaeque conviciis lacessitus, non Dei in eos iram exacuit, sed pro ipsis oravit. Tu igitur, si pauperem te appellarit luispiam, si verum dicit, veritatem aequo accipias animo : sin faliam, quid tibi inde incommodi p6 38. Ad falsas itaque tui laudes minime superbias, nec earum
gratia magnificentius de te sentias : contumeliis etiam ad te non attinentibus haud permovearis. Si in solidum quippiam ac praedurum sagittas intorseris, nonne eas retundi atque hinc decidere vides λ sin in molle aliquid, quodque minime obnititur , nonne
306쪽
DE IRA LI3ER. t 3 has illi infixas impetus sui vim amittere cernis Quid vero te pauperis perturbat appellatio p Tuae ipsius conditionis tibi veniat in mentem, quod nudus in hunc mundum vcnisti, atque hinc nudus abiturus es. Quid vero homine nudo pauperius p Nihil est in ea appellatione, quod grave debeas existimare. Quis unquam quaesio paupertatis ergo in vincula raptus fuit 3 Ipsa prosecto nemini vitio voetenda est paupertas , nisi illi qui eam forti minime sert
6 39. Quid ipsa ira insipientius p Si lacoincntem te patienter
tuleris : Quia temperantem ac modestum te exhibes, illum tu pudore suffundis. Nam quemadmodum in seiplum saevit is qui verbera non sentientem percutit sita enim neque hostcm ultus est, nequc deflagravit ira : Sic qui patientem afficit injuria , nullam iracundiae tuae consolationem invenire valet. Qui vero vindictam sumiti, atque parem conviciatori contumeliam refert, quam poterit defensionem praetexere ρ An ne quod prior ille provocavit λ Αt certe quid etiam veniae illa meretur excusatio pNequo enim qui in meretricem culpam transfert scortator, ab illa te ad peccandum illectum inquiens, mitius ob id condonabitura. 6 4o. Mala res est injuriap Hanc tu ne imiteris: Neque enim, quod prior aliquis talacessiverit, judicii severitatem hac excusa tione deprecaberis. Vcrius igitur fucrit, ut mihi persuadeo , id
etiam praetcndere potius ac conqueri, quod exemplum non habuerit, quod ad temperantiam illam instrueret. Tu vero hominem ira percitum adeo indocore se gerentem intuens, non caves,
ne illi similis fieres, sed indignaris , acerbius objurgas , obluctaris p mi fit, ut quod tu pateris , eo in sui defensionem utatur is qui prior te provocavit λ Si ira quidem mala cst , cur malum illud non declinasti Sin xcnia digna est, quid irascenti succenses Nam qui vaniloquo contradicit , is quodammodo illi assimilis effici videtur. Quarc sapientem arbitror Salomonem edixisse, nequis stulto sccundum ipsius insipientiam respondeat. Quemadmodum enim, qui Imperatoris cifigiem dedecore affecit, non aliter punitur, quam si in ipsi ina Imperatorem peccassct : Sic etiam peccato obnoxius iς est , qui ei quem ad s ui imaginem Deus
creavit, injuriam intulerit. s 4 I. Cum homine iracundo, inquit, ne converseris. Nam
307쪽
cum cane colligari, ejusque perpetuos audire latratus , mala profecto perniciolaque res est. Illius igitur congressum sugito : Nam si illi te ad)ungis, illius vias addit cero , atque his incedere necesse est. Contumeliosum quidpiam in te Jecit λ tectiam ad iracundiam
permovit. Ut unius canis latratas, alterius latratum provocat: Ita quoque sopitam tum ac conquiescentem in te iracundiam, illius vox N. clamor excitavit, adeo ut mutuo alter oblatret in alia
terum : Deinde veluti protonsis inter se adversi fundis indecora
jaculantur atque intorquent verborum convicia.* ΑΣ. Injuriosum quiddam in te dixit ille Tu aggressorem
imitatus majori cum foenore reddidisti. Ille ubi repositam in se videt contumeliosi sermonis injuriam, irae suae impetum non repressit, sed conversus est , peccatumque suum quo potuit magnitudinis eo deduxit, superare conviciis apud sic constituit: Tu vicissim excipiens , clamoribus toltcris : Atque hinc, uter malis vincat, contentio exoritur. In quo vitiorum certamine qui superior evadit , is est proculdubio miserior. Ubi enim sensuum rationem semel exturbarit suribundus ille iracundiae affectus, atque animi principatum invasserit, hominem prorsus efferat, atque iabelluas degenerare cogit , adeo ut cum hominem esse amplius non sinat. Quod enim venenatis animalibus venenum est , id concitatis cst ira. Rabie corripiuntur ut canes , assiliunt ut scorpii, mordent veluti serpentes. Nam primum quidem seipsos irati non agnoscunt, deinde neque omnes pariter familiares. Propter iram
mucro etiam exacuitur , atque homini humana manu audetur mors. Rus causa fratres mutuam inter se cognitionem exuunt:
Parcntes vero ac liberi naturalis illius pietatis obliviscuntur. Et quemadmodum confluentes ad concava torrentes , quicquid obvium est corripiunt: Sic etiam violenti ac citiones irascentium impctus , iter sibi quacunque paritcr faciunt. Injuriarum enim acceptarum memoria veluti cestro stimulati , animi furore sese discruciante atque exilientc , non prius conquiescunt, quam ei a quo sunt offensi, malum aliquod intulerint. 6 43. Nam cum ira rebus irritantibus accensa est, ut ingenti lignorum congerie flamma, tum sane videre licet spectacula , quae neque oratione explicari, neque re ipsa tolerari debeant: Sublatas contra tribules suos manus, pedes temcre insulantes: Quicquid denique in conspectum venerit, pro ipsius insaniae armis
308쪽
W iE IRA LIBER susurpatum. Quod si acciderit, ut ex altera parte aequale malum o*iciatur & repugnet, ira nempe alia ejusdemque pervicaciae furor : Tum manus inter se conterentes, ea sibi mutuo infligunt mutuoque patiuntur, quaecunque cos qui sub tali daemone militant pati consentaneum cst. 6 M. Mutuae siquidem illae offensionis , animique irritationes abjecti,primum quidem exiguae sunt & curatu perfaciles: Temporis vero progressu per contentionem auctae, immedicabiles prorsus evadere conlueverunt. Quamdiu enim qitae dissidio oboriuntur calumniae locum habuerint, tamdiu suspiciones in pejus augeri necesse est. 6 4s. Si igitur videris hominem ira percitum suos exacuere dentes, eum apro persimilem reputa, quod interiorem iracundiam dentium attritu subindicet. In hujuscemodi enim certaminibus improbis, miserior ille est cui vicisse contigit: Quoniam plus secum peccati reportat. 6 46. Contra serpentem illum duntaxat iracundiae tuae vim exere. Quid enim Justum rcddedit Phinees Qui cum vir esset moribus maxime modestis, atque mansuetus , ubi scortationem Zambre & Madianitidis publice nullaque cum verecundia commissam videt, ipsis indecens suae turpitudinis spectaculum minime occulentibus , id amplius serre non valens , ambobus simul hasta perfossis, indebitam prorupit iram. Elias vero Zelotes quadrin- entos 'uinquaginta turpitudinis & infamiae sacrificos lucorum e mensa Jezabel comedentes, praemeditata prudentique iracundia in totius populi Israelitici utilitatem occidit. Sic fit, ut ira bonarum saepenumero actionum sit ministra. 6 4 . Libentius praeterea quispiam videat, quem amat irascentem, quam adulantem adversarium. 6 48. Itaque hos imitari studeamus, neque contra nos, sed adversus diabolum tantum iracundiam armemus , si coeleste regnum assequi velimus in Christo Jesu Domino nostro: Cui gloria potestas cum aeterno ejus patre, ac sanctissimo vivificanteque spiritu, nunc & sempcr, & in secula seculorum, Amen.
309쪽
t De Scortato. De auartana. J De Festilentiali Angina, Fleuritiae, est Feripneumonia. Lib. I. l De Hydro ου cumatione. . De Curatione meatuum natinalium clausorum, st quibusdam aliis o
