Commentarius in cap. non dicatis 12.q.1. amplissimus de religionis sine debito, deque solemni; & simplici paupertatis voto, deque plurimis quotidianis circa ea contingentibus. Cui adiunguntur alij duo Commentarij in cap. Nullam, 18. quast. 2. & in ca

발행: 1574년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

IIII. modior e satius videtur desigere aliquos adolescentes in tu

nonicos qui saciant seruitia praedicta inseriora,postea facturi maiora. Ad quorum primum respondetur, primo quod sicut non est ius ullum quo speciatim id praecipiatur , ita nullurn est quo id prohibeatur . Et quum agamus de sustentandis ad opera pia clericis, quae est materia permisi lucitum erit nisi in casibus pronibitis, quorum de numero hic non est arsestoc solem. in I. omnis definitio T. de Reg. Iur. & in rub. eod. iit.

Ad ll. Respondetur a sando quod praedii ii Capellani & pueri assiimuntur ad idem munus & ossicium ad quod assiimuntur canonici , non enim assumuntur, , elantidem corpus vel conuenisi ca Canonicis nee Vt gubernent cum eis, nec , habeant commune rescistorium, vel dormitorium , sed solum, ut adiuuent cxnonicos, & faciant alia quo canonici expeditius vacent orationi, lectioni de communium rerum gubernationi& ideo possunt esse diuersi habitus, Se professionis . 38 Ad is l. Respondendum negando quod in nullis monasteriis integrae obseruantiae inueniantur homines alterius habitus & prosessionis, omnia enim sere collegia, Salmanticae, nimbricae, & Pinciae variorum ordinum, in quibus canonici vel monachi eorundem dant operam lit ris, habent scholasticos saeculares inseruientes eis in resectorio, dormit 1io, infirmatorio, in cellis penuariis, in emendis necessariis, de faciendis aliis honestis seruitiis, quos vocant similiares. Multa item monasteria alunt familiares pueros & adolescetes inseruientes Abbatibus, Prioribus, di aliquot eruditioribus,etiam cum spe quod admittentur postea ad e rundem habitum, de ordinem . t Ad IIII. Concedendo esse quidem bonum adolescentibus, de parum doctis qui postea maiores de doctiores essem prodesse poterunt ur assii-rnantur in canonicos vel monachos, iuxta illud Threnor. Bonum est viro cum portauerit iugum ab adolescentia sua, per quod dc alia,id co cludit Thom. a. a q. I 8'. art. s. sed utilius est ecclesiae, ut assumantur viri moribus probati, de prudentia literisq; ornati. Tum quia ex illorum frequenti casu solent aliqui scandalizari, de horum bono exemplo aedificari. Tum quia horum industria, dc doctrina statim incipit ecclesia iuuari, cum tamen illorum imprudentia, & ignorantia sit ab ecclesia iuuanda. V. Quod singulis canonicis tantum pecuniae numeratae quantum in id susticiat praestituatur pro vestiario lucrifaciendum per viam distribu-tiodum quotidianarum interessendo horis canonicis & mi Te iuxta ordinationem aliquam congruentem,Capellanis autem, singulis, praestituantur singulae tertiae partes earum quae merint praestitutae canonicis, Monaetillis aute, siue Choraulibus singulis dentur singulae solae vestes, de quod videretur honestum in educationis eorum subsidium. vi. Quod tanta quantitas panis cocti, dc vini distribuatuc singulis

canonicis quotidie, quanta sussiciat sibi, de via familiari,& hospitibus per

totum

172쪽

istum Annum suscipiendis, ita tamen quod sit in optione canonici

quolibet die suscipere totam illam quamitatem. vel aliquid minus vesplus pro occasione occurrente, sic quod pars quae non suscipitur reserus tur ei soluenda in tritico vel vino, quod sub arbitrio vendere possit.& utileus pretio in suos usus honestos tamen solum, re pios . . VI l. Quod etiam praestituatur. obsonium quotidianum certae quatitatis iume siligulo cuim canonico , ita tamen quod sit in optione canonici praemonere an velit sibi praeparari totum illud vel nichil vel quantam partem eius, .vel quod paretur sesquialterum, vel duplum vel triplum ad suscipiendum aliquem peregrinum , dc hospitem, sic ut pretium eius

uod non susceperit, soluatur ei quod plus susceperit, Ioluat ipse Vesesinat accipere tantundem .

V I II. cisod ultra praefata, de comuni cella propinentur initio & finemesae aliquot fructus vel bellaria diuersa pro diuertitate teporis, puta uuae in ficus recentes vel passae, pruna, mala medica siue narangia, amigdala , nuces, cerasa, pyra,poma, caseus, caseolus, olivae, dc id genus alia parui valoris ex aequo singulis. Diebus item festiuioribus addantur de communi cella aliquot antipodia iuxta festi magnitudinem plus vel minus lauta, di quod ista quae de communi cella ultra praedictas portiones priuilegiatas propinantur, selis edentibus in resectorio, de non alijs ministrentur. vlli Quod nulli praedictorum canonicorum habeant domos sin-39 gulares extra claustra cum secarijs, sub specie recipiendi Hospites, vel se medicandi sed extra, & prope claustrum monasteri j sit hospitium vel dia versetium seu taberna meritoria aliqua idonea ad sescipiendos cuiusque ordinis hospites, & peregrinos in qua possint hospitari venientes ad negotia in monasterio tractanda, de agenda, amici item, de cognati praelati, de canonicorum,& alii peregrini: hospitari, inquam, possint suis impensis

aut Praelati, si causa eius venirent,vel capituli siue conuentus,si causa eius re vellet eis gratificati soluendo totam impensam, vel mittendo eis alia qua esculenta, vel poculentae idemq; possent si vellent sacere singuli eanonici de suis portionibus eis qui eoru ungulari respectu illuc accederet ne claustrum tumultu hospitum inquietetur, & diuina ossicia turbentur: lux magis couenire religioni qua hospitium quod comuniter habetur intra monasteria, Tum quia vitatur praedictus tumultus . Tum quia fiunt sumptus nimii suscipiendo hospites prodige de communi cella penuaria. Tum quod amici cellariorum, de eius amicorum lautius exhibentur siue tractantur. Tum quia reprimitur temeritas, & insoletia plurimorum quia ter facientes, dc data opera per monasterium transeuntes recta intrant illa, &se suo'; similiares, & equos alunt impensis eorum', interdum uno, de altero ac pluribus diebus . X. Quod praedicti canonici nullatenus permitterentur habere aliquas

illas commendatas pro certa pensione, neque uaccas, neq; boues, nec X α oues

173쪽

' COMMENT IN CAP. NULLAM,

oues, nec societaia cum habentibus ea, imo penitus ab omni se senere mercimonij abstinerent, contenti praedicto vestiario e victuario, re facultate reliquandi per parcimoniam ex eo,in suos, dc alios pio v .

Monachi appellatione non venit canonicus regularis etiam in legemn me lini

exorbitante. m. qo. nisi, c. nu. Ai. canonici regulares quatenus tales, junt clerici, monachi vero non m. o. Regula canonicorum appellatur regula clericorum , o laxior est regula moni chorum. m. qo. canonicus regularis non potes transire ad monachos. nu. ηo. Lex poenalis, ct exorbitans non extenditur ex identitare ratum, nisi ad id quod ex aequatur regulariter Iure antiquo milia materia. nu. Q o. . Monacbus vetatur edere carnem, oe induere camisiam lmeam stanori cano incus regularis. nu. qa. Monachorum praefestus perdit ipso iure praefecturam si non promotionem, ean nicorum autem non item. nu. qa. Beneficia regularia omnia requirere residentiam personalem non prisu furi mentum Felini. nu. 3. creneficia commendata etiam ad vitam, an requirant tantam residentiam qua tam in titulum data. tus. Α3. t commendatum beneficium ces*atione commendae sic cat ac tempore comme

Monachus sine monasterio, ct ordirie certo inueniri potest. nu. qq. iTrofessio regularis omnis intra annum probationis facta, est nulla. nu. 4s. Monachus, o momisterium non sum correlativa, sicut monachus, cor monach , lis professio. nu. 4s. Regularis translatus Nel eiectus non tenetur adaccidentaria regulae , qua e in non tangere pecuniam, ieiunare. c. nu. 66. Monachus monasteri, defructi νel as infidelibus occupati, an si absque m nasterio. 66. Tatriam poterialem perdit pater per summ professionem quo ad Omnia, per πο- fessionem νero μ',quo ad multa. nu. 67. Filius m. professus transmittit haereditatem potentia fuitatis.nn. 47. Regularis an, quando debeat exire monasterium, ob necessitatem parentum. nu. 68. dy de cuius licentia debeat exire. nu. Α '. Necessisas superueviens parenti regularis, minus opera In r quam pra enim m. η8.

174쪽

xl l . Quaeritur An cap. hoc probet efiicaciter ad Priore seu praesectum

monasterij canonicorum regularium pertinere totam administrationem, spiritualium, εe temporalium eius ὶ cuius decisio videtur pendere ab in tellectu dicti Panorm. in cap. Quod Dei timorem, de stat. mon. n. a.cuius probatio promissa fuit in comment. cap. Non dicatis. 12. quaest. I. nu. 3. scilicet quod in poenalibus , & exorbitantibus appellatione monachi non Venit canonicus regularis . Pro quo primo quidem facit quod canonici

regulares quatenus sunt tales, sunt clerici, ut tradit Thom. a. a. q. I 89. art. 8. ad. a. de probatur eo quod regula quam vovent, appellatur regula clericorum, ut videre est apud S. Augustinum , dc ita appellat eam Gratian. in inscriptione cap. ado. 86.dist.& bon. mem. Pius. q. definit. in sua sentetia dennitiva,& eius executoria lata super praecedentia canonicorum regularium,& monachoru, cuius tenore transcribimus in comet. cap. statuimus. i'. q.' quem cum hoc edimus. At monachi quatenus tades, non sunt clerici, ut ait idem Thom. ubi supra, dc probatur per cap. Alia, & cap. si cupis,& cap. legi. is. quaest. i. oc consequenter appellati ne monachi, non venit canonicus plus quam alius clericus.

II . Quod pro longe diuersis nominatur in rub. de stat. mon. dc cano. regular. & in d. cap. Quod Dei timorem. Il l. Qilod laxiori regulta canonici quam monachi inseruiunt, d. cap. Quod Dei timorem. i l Il. Quod adeo sunt diuersi, quod grauiter vetantur canonici, transire ad monachos cap. Mandamus 2o. quaest. . Cum igitur lex poenalis non debeat excedere proprium casum, cap. Pinnae de poenit. dist. i.& l. interpretatione. U. de poen. nec exorbitans a iure communi debeat extendi ad alium casum, cap. Quae a iure, de reg. iur. lib. 6. consequens est, quod non solum lex poenalis vel exorbitans disponens de monacho, non comprahendit canonicum regularem , sed neque alia non poenalis nec exorbitans, plusquam alios clericos. mu nec ex proprietate verbi nec communi modo loquendi, neq; ex lata significatione canonicus comprehendatur appellatione monachi,& ita dictu in Pan. non selum est verum, sed etiam ampliandum ad leges non poenales,& non exorbitantes, quicquid dixerit Iason rem stigidὸ tractans, in Auth. ingressi. col. q. C. de sacros. eccles. Contra quae tamen facit primo cap. a. de Postvl. quatenus probat, lege quae vetat monachis postulare, in c. monachi. a. I 6. quaest. I. compraehendere canonicum regularem, & constat illam legem esse poenalem, vel saltem exorbitantem a iure regulati, quo omnes qui

expresse non prohibentur, permittuntur postulare, i. r. &LPuto. n.

de postes. II. Quod

175쪽

COMMENT IN CAP. NULLAM.

ς Il. Quod ibidem Hostien. approbatus per Pan. monachos dc cario

vicos regulares exaequari ait exceptis casibus expressis in iure. Haec argu menta tetigit Pan. in d. cap. a. & d. c. Quod Dei timorem, sed neutrobi

ad ea formaliter respondet. Α t responderi potest , ad primum quod illud

cap. a. loquitur in materia in qua est eadem ratio de canonico de mon cho,& in qua iure antiquo resulariter reperiuntur exaequati, quibus duobus concurrentibus, fit extensio etiam exorbitantium de poenalium ut resoluit Dom. in c. I. de temp.ordinat.lib. s. in fal. 6.& Franc. ibid. sal. 2. Et ratio qua vetatur monachus postulare quae sundatur in abrenunciatione temporalium, aeque militat in canonico regulari, eo quod perinde renuntiat temporalibus per tria solemnia vota ac monachus,& quoad hanc renuntiationem iure antiquo reperiuntiir exaequati, ut colligitur ex resu

la B. Augustini de B. Bencdicti. Ad l l. autem respondetur negando istud dictum Hosti en. ut negauit Pan. in d. cap. Quod Dei timorem. Ex qua resolutione s equitur primo, ratio quare non est vel um praedictum dictum Hostien. reiectum a Pin. in d. cap. Quod Dei timorem . I l. Colligitur solutio huius i a. quaestionis scilicet quod hoc cap. probat

Priores monasteriorum, canonicorum regularium habere iure comm

ni totam potestatem administrandi spiritualia dc temporalia eorundem, quia hoc cap. probat id de Abbatibus Sc Praesectis monasteriorum monanachorum,& constat quod loquitur in materia renuntiationis propriae voluntatis & propriorum bonorum, in qua monachi & canonici regulares exaequantur, ut proxime dictum est . dc eadem est ratio quoad hoc de Praesectis virorumque cum neutri eorum habeant aliquid proprium , de utrique pendeant a praesectorum arbitrio, & debeant esse illis omnino

subditi, quippe qui omnes sunt religiosi, de regulares, de ita subduntur voluntati praesectorum d. cap. Non dicatis, sub fin. dc cap.Quorundam, de Eleist. lib. 6.

II l. Insertur ratio quare lex quae vetat monachis edere carne c. Carne de consec. dist. s. de quae vetat monachis camisias Iineas cap. Cum ad,destat. monach. non compraehendit canonicos regulares secundum omnes est enim ratio,quia non est omnino eadem ratio,neque loquuntur in m teria in qua iure antiquo exaequantur .

63 lill. Insertur ad quaestionem illam grandem An. Clem. I. g.Caeterum de stati monach. quae obligat priorem iconuentualem monachorum ad promouendum se in ordinem presbyterij sub poena amissionis Prioratus ipso iure incurrenda, compraehendat priorem conventualem canonicoruresulariumὶ Et quidem Feder. tenuit quod non, in cons as . cui substriaput lo. And. sed cotradixit ei quidam deauderio cuius ibi fit mentio, de Oldrad. cons azr. Conclusio tamen Feder. secundum quam alias in comtingentia respondi, tenenda est, non quidem ob eius, neque Io. And.

rationes, neque ob praedictum dictum Pan. quo videtur niti Feder. qui resolutio

176쪽

i, lutio elus supradicta potius sicit contra, quam pro eo, quoniam in

utroque videtur eadem ratio: Cum quae ratio ruadet praelatum conue eualem monachorum debere promoueri suadet etiam praelitum canoni- eorum debere promoueri, & in hac materia iure antiquo erant aequipa 'rari, quia uterque habet dignitatem, utrique poterat commitii causa a sede Apostolica, neuter ante illum caeterum, amittebat ipso iure praefecturam, ob non promotionem, per cap. statutum. de eleeh. lio. uterque habet incompatibilem dignitatem cadentem sub cap. De multa, de praeb. Quae omnia colliguntur ex notatis ibid. de in Clem. a. de RG scrip t. de in cap. Statutum in princip. eod. tit. lib. s. dc in d. cap. Si tutum de elect. eod. lib. Non, inquam, est tenenda ob eius rationes,

sed ob illam irrefragabile quod praedictus s. Caeterum, & tota illa Clem.

r. de statu monach. disponit de monachis nigris tantum, & non est ei locus in aliis quae nouὸ inducit, nisi quatenus exprimit de illis, secundum glos recepi. in princip. illius Clem. verb. nigrorum, & in S. Quia vero, de satis sensit in g. sane l. eiusdem Clem de appellatione monachorum nigroruin, nec canonici, nec alii regulares veniunt, etiam in materia non

poenali, secundum omnes. Est etiam tenenda conclusio Feder. eo quod rationes aliorum sunt fragiles, nam dc illa quae videtur neruosior oudradi quam fundat in c. Nullus de elect. lib. s. adiuncta extensione quam

facit caeterum, cum vers. sane Clem. t. de stat. monach. tollitur ex eo

quod illa Clem. loquitur de selis monachis nigris,dc non compraehendit Canonicos regulares, nec alios monachos, nisi quatenus exprimit illos , de ideo quoad noua per eam inducta, non obligat canonicos neque alios religiosos, nisi qua parte exprimit illos. Ex quo videtur inferri aliud valde notabile a nemine, quod sciam, animaduersum, sciliceti quod 3. ille caeterum, cum vers sane, non compraehendit habentes beneficia regularia aliorum ordinum quam monachorum nigrorum, per quod videri potest tolli fundamentum quo Fel. in cap. Cum Omnes, de constit. asseruit illa grandem conclusionem, quod omnia beneficia regulati a , etiam non curata sunt incompatibilia, de requirunt residentiam personalem , non o flante quacumq; consuetudine, fundat enim eam in praedicto vers. sanciqui cum nil exprimat de canonicis regularibus, neque alijs aliorum ordinum, ad nihilum videtur obligare illos quoad noua quae inducit per praedictum nostrum sundamentum , de si dicamus esse nouὰ ibi inductum, quoad illud non obligat alios quam monachos nigros.

Qua tamen consideratione non obstante, tenenda videtur conclusio illa sancta Fel. Tum quia glos receptam c. Nullus de elect. lib. s. de in d. versi sane de Card.dc Imol. ibid. dc alii alibi communiter intelligunt illuvers. sane, de omnibus religiosis, adeo quod per illum dicut reprobari pinionem. Egidij in c. Cum in magistrum de elin. asserentis administrationes r gulares posse conferri tacite professis. Tum quia c. Cum singula de praeb.

177쪽

de praeben. probat incompatibiliora esse inter se, & maiorem reῖ dentiam requirere beneficia regularia e secularia, quatenus probat prioratum regularem habitu tantum curatum vacare ipso iure per assecuti item alterius curati, quod non contingit in mulari iuxta not. in cap. De

multae de Praeb. Tum quia per praedictum cap.Cum singula in princip. dein g. Prohibemus,& c. Fin. de relig. dom. omnia regularia beneficia uidetur adaequare quoad hoc, dc quoad prohibitionem duorum locorum i diuersis monasterijs, Tum denique quia eadem ratio militat in omnibus M vers. ille sane non vides inducere aliquid speciale in monachis nigris. An autem conclusio illa sancta Fel. habeat locum in. beneficijs regularibus quae dantur in commendam perpetuam id est ad vitam de more curiae secularibus, quaestionis mihi grauis est, partem enim assirmantem veriorem semper putaui donec venirem ad urbem eo potissimum quod Decius quem alias ibi, & alibi saepe sequutus sum, resoluit in cap. edoceri, de rescrip. quod iura statuentia de beneficiarijs proprietarijs, habent locum in commendatarijs quibus ad vitam per Papam commedantur beneficia: quod regulariter verum est, per ea multa quae adducit Samen. in reg. de infir. resignant. quaest. s. & regula de Idiomate quaest. s. dc reg de verisimili notitia q. q. & regula, de annali, & r .de triennali q. s. Postea tamen quam in Urbem veni, substitu eo quod, in curia, n5 iudicatur idem

quoad vacationem, non enim per cessationem commendarum, censentur vacare beneficia comendata aliter qua vacabant tempore commendati

nis, quod Sarnen. asserit in regula de infir. resignant. quaest. & in resede uerissimili notitia. quaest. q. Quo ad residentiam etiam non video ita compelli commendatarios ac titularios , idq; approbare videtur prisatus Sarnen.in d. reg. de trienna. quaest. s . post princip. Quod tamen nondum michi persita leo. Quae omnia sunt memoriae mandanda, quia q tidi na, iuxta l. legaui. ff. deliber. legat. Advertant uero qui praedicta regularia beneficia obtinent, quod licet illa non sint ordinis monachorum niagrorum , dc consequenter non obligentur ad aliquid per d. g. caeterum, vers. sane, obligantur tamen ad residentiam per alia iura communia, nisi quatenus consuetudine rationabili excusantur per resolutionem Pan. in cap. extirpandae. g. Qui vero, de praebcnd. ΑΦ XIII. Quaeritur an adeo penes praesectum tegularium si tota pol stas eos, & bona eorum regendi, ut non possit dari regularis qui non siib- si alicuius monasterij praesecto λ dc pro parte quidem negante iacit, quod unum correlativorum non potest esse sine altero iuxta Arist. in Cathegoria Adaliquid, & 6. Topic. & Bald. in rub. C. de reb. cred. dc iureiur. subfin. unde non potest quis esse seruus sine domino l. i. C. de manumissi. nam & is in quo alius a domino usumfructum habet, licet tibi contemptatione suae personae illum remitteret, non ellet sine diro, proprietarius enim

esset eius dominus, quamuis interim uiuente usustulauatio, quasi sepia

178쪽

eum esset tam inisi, ut pulchre declarat Bald. ibid. sed dc derelictsi, de ii6dum occupatus ab alio non est seruus sine domino quia non est seruus, eodem enim momento quo dominus eum derelinquit, fit ipse liber iuxta multo potius Auth de nupticol. A qui licet loquatur de seruo languere derelicto, idem tamen eadem ratione dicendum est de sano quia tant satius quam languens eo momento quo habetur pio derelicto caret dominoec consequenter est liber, quamuis glos. communiter recepta ibi, ite in l.

Quod seruus. ff. de stip. seruor.& in l. fin. ff. pro derelicto, contra eos per illas leges quae probant seruum derelictum fieri occupantis: quibus facile respondeas intelligendo eas de derelicto consentiente se occupari ab alionam simulac habetur pro derelicto fit liber, de desinit habere dominud

nec de suo cosensu ab alio occupetur, de ita nuqua est seruus sine domino. sed hoc non obstante contrarium videtur verius scilicet inueniri posse monachum sine monasterio. Quod affirmat Bart. in d. l. quod seruus veri fi- cans illud in professo in genere qualis est, ut ipse ait, professus ordinem aliquem A. mendicantum ante annum probationis finitum iuxta cap. Non solum, de cap.constitutionem de regulaib. 6. ille enim ut ipse asserit est religiosus nulli tame ordini vel monasterio alligatus. Quae velificatio auplici nomine reiicitur. Primo quidem quod ut supra dictu est, ille non est verὸ regularis donec aliquam certam regulam speciatim fuerit prosecsus,quum secundum eam quae verior est de receptior sententiam, si contraheret matrimonium valeret illud, licet contrahendo peccaret ut efficacia ter probat Cald. in cons. 26. de regul. quia talis professio resoluitur in votum ingrediendi religionem,& ita est umplex,& non solemne impediens de non dirimens contractum per cap. I. de vot. lib. 6. inductum ut ibi pero eum. II. ideo relinquendus est Bart. quoad hoc tempus in quo post Concit.Trid. sessi. a ς. de regul. c. I s. omnis professio in quacunq; religione etiam non mendicantium intra annum probationis sacta est ipso iure nulla nullum penitus producens effectum. Quare aptius verificatur praedicta conclusio Bar. in regulari eiecto per sententiam iustam, &distinitivam qui nullius est monasterij, est tamen monachus ut probamus in

comment. cap. Non dicatis. I a. q. I. Ad fundamentum autem a contraria parte adductum respondeo, negando quod monachus, de monasterium lint correlativa necessario se inserentia, ut sunt dominus, de seruus Pater, de filius,iuxta Cathegorias Arist. correlatiuu enim monachi vel tegularis est monachalis, vel regularis professio, ita quod bene sequitur est monachus vel regularis, ergo monachalem vel regularem regulam proses sus, de contra est regulam monachalem vel regularem profestus, ergo monachus vel regularis est, quia ut diximus in d. cap. Non dicatis, pro sessio regularis producit in regulari regularitatem quasi quendam characterem indelebilem per ullam potentam etiam Papalem, etiam cum maxima causa tulis Sanssi Thom. a. a.quaest. 82. art. Ia .per cap. cum ad 9. fin. de stat Y mon.

179쪽

COMMENT. IN CAP. NULLA M.

mon. licet contrarium huius ampliationis tenear, de verius nostra senteatia innoc. cum coni. ind. 6. fin. Adde quod id ipsum quod dixi demonasterio est dicendum de ordine certo, & speciali, potest enim dari aliquis regularis nulli particulari ordini vel regulae subiectus, talis enim est quia q6cunque per iustam eademq; diffinitivam sententiam eijcitura monast rio,& ab ordine toto fit alienus: Is enim vere regularis est adeo quod tenetur obseruare tria substantialia vota sub obedientia episcopi ut dictu est ind. cap. Non dicatis, non tamen subijcitur alicui certo oraini quia priuatus est, dc eiecius ab eo quem professu* suerat, de non obligatur altera, cui consequens est non teneri eum seruare alias illius ordinis regulares o seruan tias, non enim tenetur abstinere a carne sicut monachus, non defex

re habitum priorem iuste sibi ablatum, neq; ut ipse puto ieiunare, nec se disciplinare, ob quod nuper respondimus cuida eiecto per huiusmodi sεtentiam ab ordine minori, non peccare illu tangedo pecuniam numerata, quoniam licet hoc sub peccato mortifero vetetur in regula minorum, non tamen est de substantia alicuius trium votorum, quae omnia sunt quotidiana ob huiusmodi senietias expultrices quae frigere charitate, di benignitare, ne dicam regnante crudelitate aliquorum praesectorum, recrescente inobedientia, & protervia siue contumacia subditorum plus satis frequuter proh dolor praesertim apud nostrates scrutur. Hos autem ita eicinos etiam atq; etiam admoneo,& rogo ne dicant illud, laqueus contritus esk& nos liberati sumus, nam in d. cap. Non dicatis, eosdem admoneo te

neri ad se insinuadum episcopis quo sciat eos sibi subesse teneriq; sub eius

obedientia tria substatialia vota ad amiissim seruare, quae certe loge dissicilius quam intra septa monasterij seruabunt. Quare omnes huiusmodi regularium pristinos praesectos plurimum oro, ut eos diligenter,& benigne iuxta cap. fi n. de regu l. requiranti & eiectos obnirce rogo ut stachi iam v gae vitae labore, & taedio in pristinum statum redire velint esto ad id non teneantur, nisi ex circunstantijs suarum personarum, & praelatorum , de sodalium quibus cum uiuendu est probabiliter conijcerent se peius inir aquam extra Deo inseruituros, quod mihi a nonnullis responsam est, quiabus replicabam cauerentne Angelus satanae in lucis Angelum translatus

illud consuleret. Non est item aptum exemplum id quod videri posset alicui significari a Bart. ubi supra de regulari monasterii occupati a Turcis vel Lusitanis vel in udati. Tum quia no est liberatus ab ordine neq; a monasterio perpetuo, sed latum donec a fidelibus illud recipiatur vel quoad permitteretur in pace ad illud redire vel inundatio cessaret, & hoc est quod sentit Bart. ibi, dicens eos esse similes seruis haereditarijs quorum dominus est mortuus, speratur alius qui eius locum assumat, oc conseque ter quod acquiret monasterio futuro, quod succedit in locum primi, quanis similitudo haec non conueniat ex omni parte, quia huiusmodi recularis licet careat sorte immediato praesecto, habet tamen prouincialem

180쪽

vel generalem pisciti seruus haereditarius non habet . ratest autem dari aliud exemptu quotidianum in quolibet religioso tranato in Episcopatu , qui vere quide est religiosus,dc tenetur seruare triasubstatialia vota, nulli tamen monasterio vel ordini subhcitur, nec quaerit illis cap. statutum 18. quaest. r.& cap. Cum olim a. de priuileg. Quin de poni potest exemplum in quolibet regulari translato ad ecclesiam secularem, qui non desinit quidem esse regularis, sed eximitur ab Oi ordine, & monasterio, α si quis iam

translatus 1 r. q. a. Scap. Ne pro Dei 16. q. I.& glos sing. inclem. i. g. iAd haec, de stat. mon. Per quod responderi posset quaestioni quam duduinterrogabat de religioso promoto in episcopum cuiusdam Prouinciae nuper a Turcis occupatae. An redire posset vel deberet in suum locum pristinum suae teligionis λ Responderi enim potest primo non teneri eum redire. Il. non posIe etiamsi vellet nolentibus eis a quibus translatus est. III. teneri eum redire ad suum Episcopatum si per Turcas liceret ei cum populo suo Christiane vivere argu. cap. Aduerulas, & eorum quae in eo

citantur. 7. quaest. ι ..

patria potestate in Regularem. 47 XIlI l. Quaeritur an tanta sit potestas praelati super regularem subditum, Ut adimat patri eius potestatem patriam quam in eo habebat RG spondeo quod sic. iuxta glol. sing. recepi. in l. si ex causa. b. Pomponius. ff. de minor. quam sequitur ibi Bald. & Bart.in Auth. Si qua mulier probatus ibi a Iason. num. II. C. de sacrosanct. eccles propter quod ait Angel. in L sub conditione. st de lib.& posthum. quod monachus no est suus haeres patri,& ideo requiritur expressa aditio, adeo quod si decesserit haereditate non adita, monasterium ex potentia sui talis non succedat, cui tamen in hoc posteriori iuste contradicit ibi Alex. n. a. dicens quod quavis exeat potestatem patris, retinet tamen iura sui talis secundum Guliel. de ' Cun. lac. But. & Bald. expresse ini. Deo nobis. C. de Epist. & Cleri per illum textum ubi dicitur quod monachus perinde succedat patri suo, ac si monasterium non fuisset ingrellus, ad cuius confirmationem citatis multis alijs adducit Bart. in l. item in potestate ad fin. eod. it. dicentem quod licet monachus, vel adeptus dignitatem exeat patriam potestatem non tamen perdit iura sui talis, quatenus sibi sunt commoda per quod roboratur resolutio Salyceti. in d. Auth. Si qua mulier,dicentis patrem quidem perdere patriam potestatem in filium professum quoad aliqua, ut quoad acquisitionem,&vendicationem,ita quod non quaerat patri nec a Patre vendicari possi si non tamen quoad omnia, patrem vero prosessum oerdere illam quoad omnia. - .

SEARCH

MENU NAVIGATION