장음표시 사용
191쪽
gitur, si lumen. sit aetherea substantia certa ratione agitata.
vix explicari posse qualis sit illa
aetheris motio , quae lucem essicit. Nam ut sisl , aut corpus lucidum circa se volvatur, non idcirco motum sium in vicina corpora transferet.
Re p. Nullum corpus lucere , nisi illius partes insensibiles moveantur celerrimo, & reciproco vibrationis motu . Hinc ignis micat dum partes pabuli sulphureas aer depascitur: ac multa ex iis quae putrescunt , ut pisces, caro , ligni, putrida interdum radiant , dum partes eorum minutius conciduntur. Quare motus partium insensibilium varius , & inaequalis fluorem procreat ; motus vehemens, & validus calorem : sed celer, & brevis videtur lumen cH-cere. Talem motum in eo adamante affricto , aut presib , cujus supra meminimus, incile verisimillimum videtur. Neque enim parteS tam duri, dc inflexibilis lapidis in orbem agi possunt , nec facile tendi aut laxari : adeo ut brevem esse& coiicitatam illam vibrationem omnino fatendum sit.
Instant. Quod si lux nihil sit nisi partium
insensibilium motus : ergo sol Erit velut ingens: flamma: Jam quod erii illius ignis pabulum ; &qui fieri possit ut eandem semper tueatur figuram 3 Deinde Philosophi pene omnes latentur selem non sormaliter calidum este, sed virtualiter tantum, ne corruptionem in coelum ipsum inducamus.
Minime id absurdum videri si sol ut
ingens flamma a nobis concipiatur : cuat illuminet , calefaciat, & adurat corpora : neque aliud quiddam essicςret flamma ej iisdem cum ite molis, centies nimirum , &am. lius
telluris globo major : idque confirmari posset Id v
192쪽
ex Sacra Scriptura. Unde Ecclesiasticus duorum sensuum testimonio tactus nimirum , dc visus igneam solis naturam comprobat : So inquit, exurens montes, radios igneos exsufflans. Nec metuendum est ne huic flammae defit alimentum , cum in hac universitate nihiI
perire possit. N Ihil a nobis visu percipitur, nisi ex lumine
ad oculos nostros ab opacis corporibus reflexo : horum vero corporum duo sunt genera. a 'dam enim sunt tersa, & polita , alia sunt aspera & inaequalia : illa radios luminis in cerram partem, haec quoquoversum regerunt, unde ex omni parte cernuntur. In illis adeo vegetior , in his dilutior , & magis perturbata est reflexio : haec quippe radios multum debilitatos , non ut polita corpora , cuius odi sunt specula , illibatos repercutiunt. Eo. Praecipuum, & pene unicum, cui Cat prica, seu speculorum scientia innittitur,hoc est fundamentum,quod anguli incidentiae, ut aiunt,& reflexionis sint aequales : idque saltem ut principium sensu & experientia compertum sumi potest i tametsi, hujus ratio non adeo est manifesta, quam siuo loco attulimus : eaque fere huc redit, luminis radios opaci corporis occursu, eodem impetu resilire, quo inciderunt, a que adeo eos cum speculo eandem inclinatio
Rem vero ita se habere in specus f planis perspicuum est: : cum in iis res quaeqtie ejus
dem molis ac figurae cernantur , ac viderentur
acie directa , etsi omne abester speculum. Ex
193쪽
quo quidem intelligimus radios eodem ordine & situ reflecti, quo inciderant : adeo ut flexio ipsa luminis motum non frangat, illius duntaxat determinationem mutet cum pila oblique in parietem impacta , in par, tem quidem oppositam ; verum ad aequalem gulum reflectitur.
Sit speculum planum CDF, radius ID, qui in specillum incidit ad perpendiculum , is in seipsum reflectitur. Radius A D ab objecto A petosectus resilit in oculum E expunito D , atque eandem 4
speculo distantiam , & eandem cum speculo inclina tionem tuebitur. e Id utique in omni speculorum genere seu convexa, seu concava suerint, ut lex naturae constans, & immutabilis observatui. Neque enim 'aliter radius in speculum aut coovexum aut concavum incurrens reflectitur , quam si iii rectam lineam caderet, quae in eo puncto spe-
194쪽
culum contingeret: ut radius C D sic reflectitur a pu iacto D in Ε, ac si resiliret ex speculo plano E D B Nam pars illa , an cluana incidit radius, vel nullam, vel penitus iniensibilem
habet curvitatem. Hae quidem rectar lineae in speculo concavo multum ad se invicem accedunt; in convexo contra: hinc plures. radii a cavo in oculum illabuntur : illud enim radios resseros collisit, hoc distrahit. Ex his cilicitur imag)nem in speculo plano, ut C B vide priorem Murmn aequalem este objecto A C , & tantum ultra speculum, quantum est citra , apparere Reflexiocnim tam est aequabilis , quam citet sublato omni speculo recta luminis ad oculos propagatio : nihil ea partium si una interpellat: cumque aequalis appareat objecti in spcculo magnitudo , distantiae quoque intervallum aequale judicatur. ' Cum igitur imago per lineam a speculo reflex im D E ad oculum E perveniat, neque punctum reflexionis D visu percipi pos
sit, objecti species quasi ultra speculum in B
cernitur oculuς enim in ipsum speculum con- Vettitur ; huc aciem , & velut intentionem
195쪽
. PARS TERTIA. ist 's' In speculis convexis cum radii C D, D Eextrinsecus dissipentur, intra speculina magis
aretantur, ac citius coeunt. Hinc rei imago
angustior, nec longe ab extima superficie re. movetur. Quare perpauci, quique e speculi partibus oculo obversis resiliunt, ad pupillam ducuntur ι plurimi ex obliquis aut devexis speculi partibus repercussi, alio distracti pupillam
6' Contra in speculo concavo evenit: neque enim tantum partes extimae, sed declives etiam oculo subjacent, & radios ex omni parte sic inflectunt, ut in eundem pene locum conteridant. Sicque plures radii objeci imaginem magis explicant: nec summa tantum illius fastigia ut in speculis convexis, sed partes quo-que illius laterales & devexas exhibent. Hinc rei species major apparet inarsitum olim fuit an calor ex igne manans
eodem modo reflectatur, ac lumen. Atque id suadet ratio eandem tale utriusque reflexionem : cum ambo ab igne ipso non dissideant. Nonnulla hanc in rem experimenta fecit acerrimo vir ingenio D. Romer. Primum itaque id experientia comperit speculum metallicum & concavum ignis caloremita reflectere, ut in speculi soco multo sit intcnsior. imo & carbones ardentes cinere sic leviter inspersi , ut fulgorem potius amittant quam calorem , hunc adhuc sensibili:er tu speculi foco intendunt L. Si inter ignem lucidum & ardentem ac speculum ipsum vitrum interponatur, in socospeculi nullus calor procreatur Ex quo utique concludit calorem ignis in speculi foco coactum ab ignis lumine non proficisci: nam lumen etiam interposito vitro in speculi soco intenditur. Quare caloris corpuscula alio moco
196쪽
propagari videntur , & moveri, quam radias ipsius luminiS. Illud etiam colligitur calorem non eodem plane modo in aere propagari, quo per ariuam, metalla, & terrestria quaeque corporadiffunditur: adeo ut caloris in aere motio in aliqua partium vibratione quae non dissimilis prorsus est aut soni, aut luminis agitationi consistat.
ID tanquam verisimile silpra innuimus, Iumen propagari, cum partes corporis lucidi celerrime vibratae interjectum artheta in orbem
propcllunt. Quae quidem impulsio aequabilis, &sui similis est, donec corpus aliud ab aethere, quodcumque sit illud , vel aer, vel aqua occurrat : tum enim non eadem manet quae prius
luminis celeritas, Ec radii a recto itinere deciscunt, seu quodammodo inflectuntur. Quod utique refractionem vocitamus , eaque maxἱma est, cum sol & astra horizontem stringunt :quod aer circa terram fusus fumis & vaporibus sit refertus : nam aer radios siderum aluer infringit, cum de istor est & terrae vicinior, aliter cum rarior & a vaporibus est liberior. D, Radii luminis , qui ex aere in aquam aut Vitrum commeant, occursu corporis densioris sic franguntur aut inflectuntur, ut ad perpendicularem lilaeam magis accedant. Sic in figura apposita radius D R, ex aere in aquam incurrens non recta in e , progreditur , sed refringitur : versus perpendicularem R F & degenerat in RE. .ar autem sit hujus effectus causa non ita explicatu facile est. Quae enim a
Cartesio affertur, rem supponit omnino dissici-
197쪽
lem, lumen videlicet in densiore medio, ut iii aqua celerius moveri, quam in rariore, puta in aere : quod vix concedi potest. Ea porro ratione adductus videtur Cartesius, ut crederet lumen facilius per aquam, aut vi-xxum , quam per aerem diffundi, quoiu ubi ex aere in aquam commeat , sic a recto irinere deflectat, ut versus perpendicularem magis accedat : contra atque evenit in globulo ab aere in aquam oblique projecto : hic enim refringitur a perpendiculo , & ad suputficiem aquae magis accedit. sed utique clarius ex ipsius figurae delineatione suturum est , sit enim radius luminis D Rex aere in aquam incurrens , sitque aquae superficies extima G R H. Id utique experientia liquet , radium non versus e progressu Pi m ,
sed fractum iri v.rsus perpendicularem RF
198쪽
in raditam R E, mutandum. Contra atque evenit in globulo ab aere in aquam oblique emisso : hic enim cum aquam subicrit, a perpendiculari desectet versus aquae superficiem.
Ut si globum a puncto D siclop. tb emissum
supponamus, hic non versus e, recta progreditur, sed a perpendiculari declinat versus H. Cum itaque certum sit aquam plus resistere motui globi, quam aer ipse resistat, & facilius globum in aere quam in aqua moveri, eumque ab aqua velut reflecti versus superficiem ,
ac contrarium in luminis propagatione experiamur, cujus radii ex aere in aquam trans- emates sic franguntur ut a superficie aquae recedant, & ad perpendicularem magis accedant : id videtur experientiae consonum , radios luminis per aquam δc vitrum facilius, quam per aerem moveri : ut globus longe facilius in tabulato marmoreo volvitur , quam in terra limosa & humida. Atque hinc refractionum leges adeo concinne eruit Cartesius, ut nihil in hoc genere accuratius exigi possit. Contra Vir cum viveret, singulari doctrina& summo ingenio D. Fermat ex opposito principio easdena deges refractionum per ana- .hsim demonstravit. Atque id ipsum synthetice& geometrice in Academia paucis ab hinc annis confecit D. Romer. Sed cum ab hoc genere demonstrationum abstinendum nobis arbitremur , una & nisi me mens fallit, demonstrationi proxima ratione, eaque ex Mechanicis principiis desumpta, quam D. Romer attulit, contenti crimus.
Longe quidem alia est ratio mobilis, quod
loco translatum aerem primum , tum aquam penetrat, alia mobilis quod citra sui transationem corpusculorum congeriem impellit. Globus e siclopeto ab aere in aquam oblique im-
199쪽
missus, partes aquae sic commovet, ut eas loco cedete compellat : hinc magnam offendit resistentiam , & quasi sursum verius aquae superii ficiem repellitur. Sed lumen ex ipsis Cartesii' principiis non ita loco movetur. Premit duntaxat aquae corpuscula; non partium cumulum
proprie penetrat, neque eas loco pellit: impe- . tum omnem suum in superficiem G R H , exerit , cumque aquae, aut vitri superficies ex aliis, complanatis compacta recte concipiatur , eas duntaxat concutit: ac uiccussio illa non versus
superficiem R H , sed deorsum versus perpendicularem R F dirigitur uti alio loco in Physica
generali , cum de reflexione corporum agebamus, fuit explicatum.
Quamobrem ex dissimi Iitudine refractio nutam, quae in radiis linia inis, & globis e scio -- peto emissis observantur, non satis apte colle- git Cartesius lumen per aquam , aut vitrum facilius moveri quam per aerem : cum in globo emissis sit vera corporis translatio, in luminis propagatione non aliud ex Cartesio ipso intelligere debeamus praeter impulsum quemdam , aut partium succussionem, & quasi tremulam
motionem. Quam vero attulit regulam refractionibus metiendis idoneam, ea potius experimentis, quam ratiociniis debetur. Verum quae sit ea, tegula , quae mensura refractionum , infra ex- plicandum erit, cum de tubo optico agemuS:
num quae sit refractionis causa ut Physici potius , quam ut Geometrae indagemus. Itaque alia huic effectui causa ab ea quam Caxtesius affert, quaerenda est: vel quod lux ex aere in aquam, aut vitrum progressa fiat contractior quani in aere, ac proinde collecta. minus spatium occupet; vel potius quod radius luminis ex. gr. D R ex raro corpore in densius
200쪽
incidens , aut omnino resiliat, ubi in aristioris alicujus meatus latera impingit; aut ulterius progressus, versus eum i9cum ex quo profluxit, nempe in ' E inflectatur : idem enim lumini accidit, quod pilae molliorem substantiam serreis cancellis interruptam oblique permeanti Nam eancellorum occursu vel omnino resilit, vel si penetret, motum suum inflectit, di versus perpendicularem infringitur.3' Linea perpendicularis A R, occursu densioris aut rarioris medii non refringitur: neque enim ulla est ratio cur in unam partem potiusquam in aliam inflectatur. Quo autem radii luminis sunt perpendiculari propiores, hoc minor est eorum refractio : unde sidera vertici nostro proxima nullam subeunt refractionem: sed marima est prope horizontem, ' Qim vitrum convexum est minoris sphaerae portio , hoc radii cadunt obliquius, magis adeo infringuntur , & citius coeunt. Hinc rerum imagines fiunt angustiores; concursum enim radiorum id vitrum magis accelerat.
Hinc quibus crystallinus est globosior , ii remotiora obsecta distincte non contuentur, quod everta pyramides sint breviores, nec ad fundum usque oculi perveniant.
Vitrum ex utraque parte con exum, cujusmodi est crystallinus humor , duplo citius
radios colligit, quam si esset ex una parte convexum , planum ex altera : illud enim radios cum in ipse ingressu, tum in egressu colligit, non item vitrum cujus superficies altera est
6' Si radiis per vitrum convexum, ut per corneam fractis, & jam annuentibus, priusquam concurrant, aliud vitrum itidem convexum adhibeas, ut crystallinum humorem : hoc utique vitrum concursum radiorum, seu picta -