Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

temperata, ab extraneis & haeterogeneis expurgata, tum enim est aequabilis: cuius varias afferunt species. Sed eas omittimus, ut perturbati motus in sanguine & corde causas indagemus.

inter Medicos quae sit febris natura , quae causa: siimma dissensione pugnatur. Vulgo ab

iis definitur, calor contra naturam in coriae accensus , ex eo per spiritus ct sanguinem in

arterias, vensu se totum corpiu dissusus, actionesque naturales udens. Hunc vero calorem ab humoribus in vasis aut extra vasa putrescentibus excitari veteres definierunt. Alii negant solo calore febris naturam contineri , aut ignem febrilem in soIo corde accendi: quando enim sub initium paroxysmi cum rigore aut horrore totum corpus concutitur, jam febris adest, nec dum calor se prodit: quin etiam sce-pe ex vulnere, aut visceris alicujus inflammatione febrie oritur. Negant sanguinem qui invasis continenter movetur, tam facile putrescere, aut tam cito ad statum naturalem revocari polle, si putridus esset & corruptus. Addunt sanguinem in primis saltem diebus ab ineunte febre saepe purum & rubrum apparere. In hydropicis sanguis pituita,& humore aquoso

ad putredinem composito abundat: dc tamen plerumque febris omnis abest: cum e contra in biliosa & sicca temperie dc a putredine longius remota febris facile accendatur. Unde juniores ad sermentationem uno pene ore confugiunt. Sed cum sermentatio omnis ad coctionem tendat, non ad corruptionem ;ab ea longissime distare sebris videtur, quae ignitio potius dicenda est, aut sanguinis inflammatio quam vera sermentatio. Et quidem cum vinum fermentescit, si tertiam ejus partem detrabas, statim quiescet, non ita uiu-. ι N V

322쪽

1 8 PHYSIC E

venit cum in ardente febre evacuantur venae, etiamsi dimidiam sanguinis partem detraxeris, non extinguetur incendium. Lenis est &. placida omnis fermentatio ; e lor temperatus spumam acriorem sursum tollit, partes 'tartareas in sece , seu in mucidum limum praecipitat: sebris acri fuligine os Sc linguam inncit, & calorem adurentem procreat. Negant itaque non insimae notae e sici communi &confuso sermentationis nomiae alterationem Omnem, aut

mixtionem , aut ebullitionem involvi oportere: praesertim cum fermentatio sic vinum & alios liquores assiciat, ut ex iis spiritus ardens exstillari possit, iique in acetum facile degenerent . neutrum Vero , inquiunt, ex his in sanguine observatur. Huc denique accedit, in vino & aliis liquoribus sermentationem simul,& depurationem, ut vocant, fieri: in febribus autem ipsa depuratio febris aestum subsequitur non comitatur; paro xysmo per sudores soluto . Cum tamen voces illae sermentationis & eL fervescentiae , aut ebullitionis , s quae saepe nulla est j jam obtinuerint, & usu sint receptae his uti possumus, dummodo pro perturbato motu, qua heterogenea quaedam in sanguinis malia contenta secernuntur , aut nova illiu dispositio acquiritur , fermentationis vocem usurpemiis. Nam ut Clariss. Sydentiam Doctor Anglus, qui de morbis acutis accurate paucis ab hinc annis conscripsit, pulcre animadvertit,f rilis haec commotio eo tendit vel ut matem heterogeneae , & ipsi naturae inimicat secretio fiat: ut in malignis febribus cernere est , in quibus noxiae & quasi venenatae particulae in sanguinis massa delitescentes in cutim vi illius

commotionis, aut ebullitionis excernuntur:

vel eo febrilis commotio collimat, ut sanguis novam statum assequatur. Hinc saei e fani ho-

323쪽

ΡARS TERTIA. et '

naines, in quibus nulla est ad morbum lio , sebri tamen ob errorem in victu , aut vigiliis, aut nimio exercitio corripiuntur., quod alium sanguinis statum natura postulet : non quod in sanguine partes vitiosa qualitate affectar delitescentes se prodant ; aut quod ab aere insecto vis venenata & maligna, ut in morbis epidemicis, sanguinis massam subierit. Unde pleraeque ejusmodi febres quas Auctor

laudatus depuratorias vocat, sanari solent,cum sanguinis commotio intra naturae modum ita continetur, ut nec plus aequo aestuet, nec nimium torpeat. Nam ex servore nimio symptomata plerumque gravia & periculosa oriuntur ;ex impedita sermentatione, aut commotione materiae febrilis expulsio arcetur, neque eum

sanguis statum quem affectat , consequitur. Cum sanguis debilior est, nec despumationem suam potest perficere, illius massa plerumque corrumpitur : quod partes vitiosias eliminare non possit: fere ut vinum cujus sermen latio impeditur, vitium saepe contrahit. Contra in juvenibus maxime, & in iis qui temperamento sunt sanguineo, nimium persaepe sanguis eDi fervescit i hinc. nisi illius aestus deferbuerit, phrenesim , aut pleuritim , aut aliam inflam-

Inationem minatur.

Atque hujusmodi febris quae depuratoria dici

potest, & frequentior, & a natura ipsa excitata quodammodo videtur, ob regularem metho dum qua natura materiam sebrilem promovet, digerit, elimina L; eaque viget m. axime cum se-bres intermittentes regnant. Huic potissimum aptantur quaedam Hippocratis & veterum a- atomata, quibus sic morbum regendum esse praecipitur ut materia ad crisim per sudores

P r. aeparetur.

Sed aliae suiu seb es quae cum epidemicis

324쪽

3oo PHYSICAE

mor is sunt conjunctae, & ex peculino a sconstitutione pendent. Earum quippe natura est penitus diversa, nec ead i methodo λlvuntur. Febris illa velut regularis, de qua mox diximus, cum diutius durat, aut nimiiς evacuationibus aeger fuit debilitatus, in febrim intermittentem plerumque degenerat'; non

item febres, quae aut pestem comitantur, aut variolas, aut morbillos, vulgo la roraeole, aut dysenteriami, aut alios epidemicos morbo; consequuntur. Quare id merito admoliet, ut Medicus antequam de febris continuae natura

decernat, quinam. alii morbi & cu)us generi; eo loci grassentur, attentius consideret. Etsi enim sunt quaedam signa , aut symptomata omni febrium generi communia ut calor , sitis,& similia : sunt tamen quaedam cuique morbo epidemico propria, quae fuse toto suo opere uictor ille prosequitur, quaeque ad nostrum

iiii titutum non pertinent.

Unum duntaxat ε multis seligam : illud imprimis intuendum putat, an aeger ado sudoressit propensior, an siccus toto morbi temporσι permaneat. In eo febrium continuarum geliere quod intermittentibus autumnalibus regnantibus vigebar, aegri externa aresceband , neque ante materiae sebrilis coctionem sudor appa

rebat , neque is excitari prius solebat sine magno aegrorum discrimine. In 'febre peltialentiali quae Londinensis pestis tempore vigebar ; & in peste ipsa nulli sudores sponte erumpebant, sed a primis diebus copiosus sudor excitatus aegrum statim levabat. Quod pars sub tilior sanguinis in eo morbo insecta citius per sudores dictetur, Sic in febribus quae variolas,& dysenter iam sunt consecutae, aegri in sudores v l primis diebus diffluebant , sed cum iis aeger indulgebat , omnia in pejus ruebant: cum

325쪽

ii. non a praevia concoctione , sed a consuis partium noxiarum motu profluerent. Longior sim & inolestior si cujusque febris' continuae

naturam , characteres explicare velim.

Quamvis enim Philo phi omnia ut sibi pro pria vindicent, & Physicas imprimis rerum

naturalium causas inquirant, sinat tamen certi cuique disciplinae fines , qui a transilire non licet , nisi forte ut majorem lucem iis quae tractanda sunt , afferant , aut excursus ipse sua utilitate non careat. utique in ea quam tractannus materia potest esse maxima, ut qui Physicam experimentalem , & ipsam medendi artem cum Physica tam arcte con)unctam cOIunt, nature potius historiam, & observationes certa ratione, & non temere factas consu-

Iant, quam ratiunculas ad libidinem Metas, &ipsius imaginationis ludibria. De intermittentium febrium natura ut Ph Iosephi paulo uberius dicendum nobiς esset, si de iis aliquid certi nobis liqueret. Sed cum non

ririnus abstrusia sint, quam aestus maris reciprocus, citius earum causam sustuleris, quana 'naturam perspectam habeas & cognicam. Quartamen a Dotiore Anglo, ut nobis quidem videtur, Sc docto & experto , scripta sunt, paucis complectemur. Eae quidem febres a continuis de quibus dictum est, hoc differunt: quod natura in febre continua viao & eodem tenore depurationem sanguinis & noxiarum particularum expulsionem Qggrediatur , in se-bre intermittente velut partitis vicibus noxiam & febrilem materiam eliminet. In continua febre alienis & noxiis corpusculis tur- .get massa sanguinis, in febre intermittenteri nem paratum eli, expungitur: sed interina manetit morbi velut semina, quae fructus suos

326쪽

3ox PHYSICAE

statis temporibus emittunt. In morbi initio horrore quodam, aut frigore totum corpus concutitur , sive is horrox ex aversatione quadam naturae irritatae, ut plerumque evenit cum purgantia medicamina summus , sive ut mihi fit verosimile, partes ner- vota & membranosae acrimonia particularum febrilium irritat ., hunc horrorem incutiant,

ut in mulieribus hystericis plerumque contingit. Quaecumque sit hujus horroris aut frigoris causa, id certum est, qui ex febri intermittente moriuntur, eos pene omnes in ipso horrore interire.

Horrorem excipit effervescentia, qua febrilis materiae partes ante disjunctae & cumianguine confusae paulatim coeunt, & ad secretiorem disponuntur: quae ut plurimum sub paroxysmisnem per sudores essicitur: tum enim sanguis ut alii sete liquores materiam subactam, ut spumam inutilem , aut tartareas seces eliminat.

Febres autem intermittentes seu alternis diebus , seu tertio quoque die, aut etiam quotidie recurrant, duplicis potissimum sunt generis, Aliae sunt vernales, aliae autumnalas. Illae plerumque jam a mense Februario, & aliquando citius incipiunt: hae autem Augusto, & interdum Iulio mense solent invadere. Illae ineunte aestate ut pluri trium desinunt, & in earum locum continuae & regulares succedunt.

Cum sanguis hieme spiritibus abundet, hi

ineunte vere excitati cum viscidis humoribus colluctantur. Hinc fermentatio aut effer vescentia : quae tamen cito reprimitur, quod spiritus copiosi & vegeti noxias partes cito eliminent. God utique Opus natura velut praeceps aggreclitur ue seu fermentationes statim

compescat, seu ad intermissilonem sellinet, sicu

327쪽

pARS TERTIA.

praepropere noxias tartes & ad separationem succinctas alio transferat. Unde ineunte aestate Anginae, seu gutturis inflammationes, pleuriuti des,& peripneumoniae, seu pulmonum inflammationes, raro febres Continuae vigent, nisi forte epide micae aut diuturnae, etiamsi sibimetipsis permittantur. Contra autumnales febres seu tertianae, se aquartanae sint, aut longae sunt, aut periculo, non vacant, praesertim cum aetate paulo pr. vectiores invadunt. Sanguis enim aestate, ut

vegetabilia quaeque ad vigoris apicem sublatus ineunte autumno jam declinare & de vi sua remittere incipit, idque maxime si causae quaedam evidentes accesterint ; ut crudiores cibi, repentinum frigus, jactura sanguinis, aut nimia animi contentio. Tumque sanguis impressioni morborum , qui eo vigent tempore, & aeris coiistitutioni intermittentibus familiari fit ob noxius. Praesertim cum jam effoetus pene sit, adustus, & spiritibus ob aestatis ardores exhaustus; neque is adeo despumationem suam perficere nisi ex longioribus intervallis possit. Itaque hujus generis morbi vix consuetis remediis domantur. Nisi forte corticis peruviani praesidio utamur: hoc enim unum pene est adversus eos nUrbos specificum , quod non immerito Doctor Syndentiam commendat, tum tractatu de morbis acutis, ante s annos edito, tum maxime in epistola ante aliquot menses

publici juris facta.

In tractatu de morbis acutis id ante omnia praecipit ne hic cortex nimis praemature, antequam morbus suo se Marte aliquantisper protii verit, ingeratur, tum ne spem aegri fallat, tum ne sanguinis despumatio repente cQhibeatur. Ne purgatione aut venae sectione materiae

sic brilis pars aliqua subducatur : quod ab utro-

328쪽

que labefactetur quodammodo corporis oeco-atomia; citius adeo recrudescant paroxysmi evanescente vi pulveris. 3. Ut sanguis sensim&longius a paroxysimo hoc pulvero leviter potius inficiatur , quam uno ictu paroxysmum jam instantem tentemus confodere. Hoc enim pacto & plus temporis remedio conceditur, quo suum opus plenius absolvat , & vitatur

quidquid id est periculi ex subito & intempesti vo sumamine, quo paroxysmum jam invalescentem, atque omni se ope exerent em conamur opprimere. 4. Brevibus istis temporis intervallis repetendus est pulvis , ut non protinus evanescat prioris dosis virtus, antequam altera exhibeatur. Itaque hanc methodum caeteris anteponit : corticis peruviani unam unciam cum conserva rosarum rubrarum duabus unciis miscet : aegro quantitatem nucis moschatae

majoris mane & sero quotidie exhibet diebus

a paroxysmo Vacuis , donec consectionem totam abiumpserit. Repetatur ad tres alias vices interjectis semper diebus quatuordecim; nec minus utilem putat hunc corticem tertianis sebribus, quam quartanis. In epistola sua paulo accuratius de hoc cortice & illius usu disserit. Id constanter asserie hunc corticem omnino este innoxium, eumque ventriculi& uteri affectibus utilem commendat. Σ' Negat eum vi sua adstringente febres fugate, cum nullum ex adstringentibus ea vi donari observarit. 3'Ut jam innuimus, eum corticem paulo ante paroxysimum non exhibet: quod is obstet quominus materia febrilis per intermissionis tempus congesta consueta natur methodo expellatur: unde inciusia aegrum in vitae discrimeri adducat. Quanaob rem primo die a paroxysmopui elem, aut vinum, cui infusus est, praebet,

329쪽

quater in die. Idque repetit etiam devietqniorbo post et dies, ne morbus recrudCscat. Recidiva autem post i die M plerumque evenit, quod languis non salix exsaturetur virtute hujus febrisugi.

Quod enim lucidis intervallis materiae congestum est, id plerumque su .lares paroxysmum unientes eliminant : sed manet morbi seminium tempore suo maturandum, nisi id perimat cortex peruvianus, dum fugientem paro xysimum a tergo insequitur. Unde ut tuta sit medicatio, longo post devictum morbum tem pore idem remedium iterandum putat. Idque maxime si sanguis a praegressis evacuationibus suerit debilitatus, aut aeger incautius se aerifrigido exposuerit. Vetat autem eo tempore cardiacorum usum, & omnem catharsim.

Infantibus duas vel tres drachmas in vini Gallici libra una usque ad quartae parib consumptionem excoquit, percolati vini unum vel alterum cochleare bis aut ter unoquoque die exhibet. Cum quartana saepius recurrit, quod petraro accidit, tum negat huic methodo pertinacius insistendum , sed decoctum amarum tentandum admonet. Quodnam vero illud sit

non explicat.

Id tamen ex centaurii minoris, cardui benedicti, cam'millae floribus aut summitatibus &radice gentianae esse compositum paucis abhinc diebus ex Viro Clarist . accepimus. Negat postremo Auctor Anglus arcendum - esse aegrum a cibo & potu fructus horarios M. frigidos liquores prohibet: carnibus vescendum, quae sint coctu faciles, vino utendum: vitandae , inquit sunt evacuationes, quae in morbi distriinen adducunt. Qui autem aliud praeter idoneum vehiculum cortici adjiciunt ,

ii inquit, aut ex ignorantia peccant, aut dolo

330쪽

malo. Hoc argumentum de usu corticis peruruviani, eleganti libro ante aliquot menses pertractavit Vir Clarissimus. Cum autem omnium pene erildirorum manibus teratur, frustra ex eo quae omnibus nota sunt, excerperem.

Illud praeter carieta factu optimum puto, si is cortex multo cum sermentescit, infundatur: id enim vi corticis maxime imbuitur. Nec fas esse mihi puto quae circa liujus corticis usum & exhibendi rationem accepimus, silentio praetermittere. Duae sunt hoc tempore illius remedii praeparandi viae plurimum pervagatae & experimentis comprobatae. Prior est ejusimodi: duae unciae corticis in minutum pulverem concisi quinque libris vini rubri & maturi infunduntur , per ro aut i horas in loco calido, ut super calentes cineres, aut prope

focum ; vinum percolatur ; eidem pulveri librae vini iterum affunduntur, per idem tempus sit infusio,& vinum percolatur, quod seorsiam servabitur e tandem ne aliquid pereat , pulvis cum duabus libris vini per aliquod tempus ita aqua fervente ebulliat : quater de die vinum firmatur, singulis vicibus unciae: profligato morbo continuetur; sed bis aut ter de die. Id vero nos admonebat expertissimus Medicus in iis febribus, quarum lucida intervalla sunt breviora, aut quarum rigor nullus est, decoctum storsonariae cum vino miscendum, aequis saltem partibus. -Αlii iique satis feliciter tres aut duas drachmas pulveris peruviani cum duabus libris . vini in balneo mariae, seu in aqua fervida la- genis rite occlusis sic coquunt, ut per semihoram vinum ebulliat. Nam ea ratione vinum

minus nocet, & quidquid est in cortice virium, extrahit: quater de die & eadem dosi, quatuor ni rum unciarum pondere sumitur. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION