Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

PARS TERTIA. 3IT

culo setis etybeticae, quam in glanduloso avium stomacho Quare satis illud est verisimila intimam illam membranam est e quoddam genus

glandulae continuae, non conglomeratae, aut

ex variis granulis conflatae , ac sorte fila tenuissima quae partem superiorem ejusdem membranae obducunt, cum non sint fibrae carneae, totidem sunt glandulae suis vasis excretoriis instructae. Nam pars dimidia & inserior illius membranae est corpus glandulososum : neque ulla eli ratio quae partem superiorem alterius esse naturae nobis persuadeat : quamvis tubulorum exiguitas nos sorsitan fallat : sed basis cujusque villi qui ad perpendiculum membranae insistit, est glandula. In tenuibus intestinis plexus glandulosi

ovalis plerumque figurae cernuntur : horum bases tunicae nervosae adhaerescunt, apices in membranam interiorem &villo iam desinunt, atque exteriorem mori superficiem satis apte exprimunt. Cujusque plexus areola complures glandulas complectitur : viscosus humor ex iis compressis egreditur: crebriores siunt initio intestino, maxime prope illius extremum : mm- quam in ea parte intestini quae me senterio adhaeret, conspiciuntur, sed in parte illius opposita. In sue hi plexus glanditiosi magis sunt

conspicui. In crassiorum intestinorum interiore membrana lenticulae similes, & separatae videntur glandulae; neque ut aliae, sunt perso ratae, sed in earum medio sinus est angustior , ex quo humor visci ius & crassior magna vi

exprimitur. Multa omitto quae ad Anatomicos pertinent , ea duntaxat attingo, ex quibus lux major Philosophiae amerri & altricis facultatis sunctiones facilius explicari possunt. itaque illud vero proximum videtur, quod idem vir periti

o iij

342쪽

geniosus colligit, eas oesophagi & ventriculi glandulas suppeditare succum qui altinentis dissolvendis est idoneus: nec necesse est illud .

velut menstruum ex arteriarum tunicis pertranspirationem exsudare, ac ne alimenti quidem reliquias, quae vices fermen i obeant, arcessere opus sorte fuerit. cum causa hujus dissblutionis satis sit manifesta Quare liquor ex iis glandulis profluens dem pene viribus quibus saliva, praeditus est. ἰEst enim saliva velut menstruum quoddam,aut dis luens universale , quod non est unius odi, sed varium & multiplex, ut jam superius innuimus. Hinc alia tenuis est, & penetrans , alia densior, & viscidior, eaque ex variis velut sontibus scatet. Quandam nuper glandulam D du vernay in inferiore parte orbita: propomagnum oculi angulum deprehendit ex earum genere, quae conglomeratae dicuntur: quod ex Innumeris velut granulis constent : plurimos ea ramulos ex iis vasis quae irrigando oculo

destinantur, excipit, ac parte sui inseriore vas excretorium mittit exile admodum, quod su- periorem maxillam penetrans oblique in tunicam oris interiorem inseritur, & pone dentem 'ultimum & molarem desinit: humorem praebet subalbum & crassum, qui cum aliis oris liquo-

ribus, seu di luentibus commistus digestioni spsi, & primae ciborum exsolutioni servit. U- ltrum ea glandula in homine reperiatur, non- ldum observare potuit. Id unum volumus ma- fgnam esse vim salivae & liquorum qui ex oris , sophagi & ventriculi glandulis exstillantur, in cibis disibivendis: adeo ut saliva ipsa pene menstruum, seu dissolvens universale dici potast: hinc farinae massam fermentat, hydrargyrum, ut pleraque acida, di austera sistit, cutis vitia sanat, gingivas saepe exulcerat, & dentes

343쪽

eatie inficit , vestigiuna cupri lapidi Lydio inu-

stum delet.1' Alimenta quidem in ore, Cesophago, &ventriculo exsolvuntur, sed in chylum non abeunt , nisi in tenuioribus intestinis. Nunquam enim in ventriculo chylus, seu lacteus humor occurrit, sed dis luta duntaxat alimenta ibi offendimus, quae plerumque cinereum prae se

ferunt colorem. Hinc nullae E ventriculo venae

lacteae oriuntur. Nec dubium est quin spiritus animales ejus dissblutionis sint praecipui artifices. Hinc a prandio horror quidam, aut sopor plerumque subsequitur, & abhorri ns a studiis animus, quod spiritus digestioni vacent, iique

per magnum paris vagi ramum, qui in Ventriculum spargitur, e cerebro & cerebello cola tinenter manant. Unde non mirum si pauciores

spiritus in cerebro sint superstites. Hinc magna nervorum copia in stomachum diffunditur, qui non exquisiti modo sensus, sed multo ma-otime digestionis causa eo in loco proseminati

videntur. Hinc tot nervorum rami tres ruminantium animalium primos ventriculos intus penetrant, quod crudioribus utantur alimentis.

30 In tenuibus intestinis chylus perficitur, hunc non bilis solum, & succus pancreaticus praeparant: sed etiam succus e glandulis intestinorum expressus. Unde animalia quae alimentis coctu dissicilioribus vescuntur, majore copia earum glandularum donantur. ' Liquor etiam viscidior, qui ex his glandulis, & maxime ex iis quae crassioribus insunt intestinis , exprimitur, intestinorum caVa ob - ' ducit, ne quid a salinis & acrioribus excrementorum particulis detrimenti patiamur. Sed

de ipsa digestione paulo fusius agendum.

344쪽

PHYSIC ECAPUT III

sit causa esse irix digestionis. HIs explica is tacilius intelligemus

modo fiat digestio, an calore solo, an fermentatione quae ab acido succo profluat utrum hic succus a liene dimanet. Sit itaque ica Concissio. Digestio non solo calore, sed sermentatione quadam sit, aut dissblutione. Fermentum Vero illud non a liene , sed potius a glandulis ventriculi, intestinorum, & saliva proficisci

tur. .

Prima pars conclusionis facile probari potest

neque enim tantus est calor in ventriculo canis

V. gr qui olla digerat , & si is adesiet, quantus

in animali maximus elle potest, vix per aliquot menses hoc operis perficeret. Confirm. In piscibus ventriculus ipse vel ipsi, iactu frigidus percipitur : & tamen integros pisces digerunt, ut cernere est in lucio pisce, V. un brochet. Ac si illius ventriculum attente consideres, tum id liquebit partes piscis devorati quae primum digeruntur, ventriculum majoris piscis tangere, & succo mucoso, qui sudoris instar e tunica ventriculi exsudat, madere. inin & materia illa mucosa cum partibus digestis per pylorum continenter exprimitur. Ex quibus pars secunda conclusionis liquet, succum cligestionis opificem ex arteriis delapsum , & percolatum , per apertiores interioris tunicae meatus extillatum digestionem essicere, quam calor nonnihil adjuvat, sed si, lus non essicit. Et sane id videtur necessarium, ut humor ille quo cibi subigunt ut , non aliunde

345쪽

quam a corpore dimanet, ut sit corpori ipsi familiaris . non alienus. Unde potus, quo cibi duriores diluuntur, huic muneri non sufficit: sed & ipse eget succo illo mucose quem interior ventriculi tunica suppeditat. Nam & vomitu ejicitur crassior, nisi forte male affecto ventriculo digestio ipsa sit languidiori tum enim &acidior & liquidior evomitur. Confirm. Ex ipsa ventriculi Π ructura. Quor - . sim enim tot glandulae in tunica ventriculi crustosa Z profecto nunquam eae adsunt nisi li-ruorem aliquem ab arteriis exsugant. Et quiem id veri simill imum videtur, hoc quidquid est, quo cibus subigitur, falinae esse naturae, seu

acidum sit, seu acre, seu ex utroque temperatum. Nam id valde penetrans est, &actuosium, quod ossa & duriores cibos tam cito ex

siluit. Quare potu, humore acri, & salino in ventriculo imbuti cibi in cineream, & tenacem abeunt substantiam, forsitan alimentorum, quae rugis ventriculi haerent reliquiae; nam filivae a cessu spumosiores factς fermen tu ex farin massa paratum utcumque reserunt; saliva ipsa quae multa aqua, pauco sale volatili, & spiritu constat, quae utique promovendae fermentationi sunt maxime idonea; ὶ calor itidem moderatus qui ventriculum fovet; liber halitibus exitus

sermentationis opus non mediocriter adjuvant. Nam ad sermentationem haec praecipue requiruntur , aqua copiosa, calor mediocris, & Φeris liber adituS.

Hinc vina acidula, cujus generis est Rhena num , quod multo phlegmate abundat, icia Iecitius fermentescit quam vinum Hispanicum. Quique frigido aeri exponuntur liquores, aut

calore omni destituuntur, aut vasis orclusis cOΠ-tinentur, vix possunt sermentari.

346쪽

PHYSICAE

Ex iis etiam liquet cur in plerisque animantibus, quae herbis pascuntur, tantus sit ventriculorum apparatus. i rimus enim & maximus instar cuiusdam seces alimentum excipit, ubi nonnihil pra paratur , & in os masticanduin Per m. Ophagum postea reiicitur. Hinc melius subael una in praurum iterum demictitur, tum in iucundum, tertium & quartum ventriculum. Primi ventriculi tunica interior, ut diserte explicat D. Perrauit, non aequabilis est & laevis,

sed particulis firmis & iblidis aspera, quibus

herbae adhuc duriores ante masticationem velut in crate ferrea sustinentur, & primae coctioni praeparantur. In equis qui non ruminant quidem , sed herbis vescuntur, quas masticando non satis exquisite concidunt, callosa est de dura ventriculi tunica, tum ne herbarum aculeis laedatur, tum maxime ut compressione ipsi scenum, aut grana ute comminuantur. Secundi ventriculi interior tunica in ruminantibus variis lineis distincta cernitur ;siguras delineant exagonaS, pentagonas, quam dratas, unde & reticulum dicitur. Hae quidem lineae tanqnam muri eriguntur, & quasi dentibus inciduntur, ut instar rastrorum partes herbarum nondum dissolutas colligant. Tertius & quartus variis soliis distinguuntur, inter quae alimentum arctius premitur. Illa utique solia miro artificio E tertii ventriculi interiore membrana assurgunt; neque enim α- qualis sinit altitudinis. Octo sunt maxima , quae usque ad centrum porriguntur ι totidem sunt Parva , sexdecim mediocria. God si eadem suiff. i omnivira loni itudo, multo fuissent confert om versus centrum , quam in circumserentia : quam minima igitur intervalla prope circums sentiam polita implent, & ita sunt dispo ita, ut succo liberum trans tum Praebeant

347쪽

PARS TERTIA. 3α

quae utique figura a Clarisi . Viro delineata optime exprimit. Vide sig. 2. tab. s. inarti ventriculi sella variis glandulis inter membranas dispersis sunt conspersa; quae utique glandulae in aliis ventriculis desunt. Atque ea ratione a natura cautum est ut alimentum per longiores anfractus pertransiens, diutius in his haereat, melius coquatur, & tandem in quarto ventriculo & intestinis quae multo longiora sunt quam in caeteris animantibus, fermentescat. Fermentum enim praesto est in iis quae unicum habent ventriculum : sed videtur deesse in .ruminantibus, & longa tantum mora, ut farinae massa fermentari; neque sorte herbas & semina cum fermento stomachi tam bene conveniunt, ut caro ipsa quae facilius digeritur, & succo ventriculi exsolvitur.

Eadem ratione aves carnivorae ut aquilae,

Vultures,& aliae complures ventriculo simplici, di membranaceo , ac fibris carnosis munito donantur. Sed aves quae seminibus aut granis vescuntur, in quibus cortex durus non facile a nucleo aut medulla divellitur, firmo & valido ventriculo sunt instructae. Hic ventriculus, V.

D gser, ex quatuor musculis, iisque amplis A B C D , coni i at qui in medio E coeunt, &tendinem ibi essiciunt, cui ex parte aversa alter tendo opponitur. Vide fig. . tab. 6. p 196 Hi musculi exterius apparent. In medio est membrana dura , callosa, aspera, quae ita disponitur, ut duplicis molae fungatur munere. Hanc musculi in diversas partes acti contorquent, ut grana intercepta comminuat. Elt autem ea membrana in plicas ita corrugata, dum musculi vim suam exerunt, ut illius latera ad se mutuo propius accedant, & intercepta grana sortius comprimant: tum elaterio suo evolvitur & distenditur, adeo ut musculi antago

348쪽

3α PHYSIC A

ia i itae munus obeat. Quo autem musculi αmembrana fortius agant , instinctu quodamnaturae lapillos 3c arenas deglutiunt, quibus

cum seminibus permistis forcius grana ipsa

comminuunt.

Iam ut ad ruminantes animantes redeamus ,

imis oesophagus peculiarem in ipse ingressu inventriculum nactus est fabricam. Nam ex se emittit inter secundi ventriculi membranas Canalem excavatum quidem , sed dimidiatum tantummodo: hujus multiplex est usus. I Ut herbarum quae nondum sunt masticatae glomeratos globulos sursum in os referat, qui per collum bovis ascendunt, cum ruminat: tu haesenim ille utroque margine instar manus cujusdam concessus videtur a natura, qui dum occluditur,eos stringit, & sursum desert. Pereundem canalem herbae masticatae in secundum& tertium usque ventriculum devehuntur, ne in primum subeant. 3q Potus per hunc tubum in ventriculos inferiores demittitur. Cum enim primus ventriculus magnae sit molis Aplerumque herbis refertus, si forte potu egent

haec animalia, hic statim dilhibui in partes

remotas non posset, neque in ipsa intestina exprimi, si in primum ventriculum adeo altum& herbis plenum aqua descenderet. Ex quibus omnibus colligitur digestionem in omni animalium genere non calore solo essici, sed tenui & penetrante succo, qui alimenta

etiam duriora secat & exsolvit, partium nexus& vincula disrumpit, ut novam induant sormam, & aliam partium texturam. Nam partes quas calor naturalis depascitur, au' potius multiplices vitae actiones indesinenter consa mutar instaurant alimenta. Quod utique alitur fieri nequit, qtiam si particular alimento-xum omnivo consimiles fi uit iis viventium

349쪽

particulis quae consumptae sunt. cho autem id fiat, alimentum in liquorem converti necesse est: nam liquoris partes facilius quamlibet formam induunt , nec arctioribus vinculis inter se ne nuntur. chare quae in ore, ventriculo,& in ipsis intestinis fit digestio, in eo maxime posita est, ut liquor pene uniusmodi ex variis ciborum generibus prodeat. In eum usum fermentum quod glandulae supis Mitant, destinatur ; spiritus ipsi penetrantes & subtiles huic

praesunt muner ue continuata presso quam respirationis organa efficiunt, instar mallei tenuem

illam substantiam altius adigit , ut pulcre explicat Vir Clariis. i rem ab altiori principio deducens unicuique rei vim sui conservatricem a natura tributam este observat, eaque vis in mutuo rerum commercio posita videtur. Nam aliae ab

aliis quae sibi opus sunt, mutuantur. Cum enim per occultos meatus substantia quaeque subtilissima diffleturi nisi per eosdem poros deperditae substantiae consimilis subeat, quae jacturam resarciat dum ex aere tanquam expromptuario particulae similis configurationis reseratis meatibus plantur,l brevi res quaeque dissipatur & perit. Unde quae in vasis hermetice sigillatis altervantur corpora, diutius ma- . nent integra, quod minor sit eorum perspira- . tio, quaeque exhalarunt partes, eaedem reverti possimi, & vacua spatiola quibus apprime conveniunt, implere. Est autem aer commune omnis generis effluviorum receptaculum : unde ex eo quaeque corpora particulas sibi aptas & convenientes possisnt depromere. Hinc quaedam corpora

etiam mineralia non solum in aere conservantur, sed etiam in in dum & pondere augentur, ut suo loco diximus. Sic viperae adhuc parvae

350쪽

amplioribus vasis summa parte apertis perplures menses non s olum conservatae , sed etiam ad justam magnitudinem auctae fuerunt, cum ex ibio aere alimentum sumerent. Sic

pisces diu in aqua pura & limpida illaesi & integri vivunt: sic denique complures hctbae ut lens palustris, Ocymum, v. basile, ex sola aqua

aluntur & vivunt.

Cum aute pleraque animalia cibis sortioribus egeant, quod ma us in iis fiat propriae materiae dispendium; nec subtilior in iis duma-xat, sed etiam solidior substantia continuo

motu dissipetur, alia iis organa a natura prO- visa sunt, ut cibos quaerant, sumant, praeparent, digerant: quae utique organa jam expIicare ingressi sumus. Sed praecipuum , ut saepe diximus, digestionis organum est succus ille quem arteriae & gJandulae ventriculi suggerunt, quem vulgo acidum vocant ob effectum potius, quam quod eo sapore sit praeditus: sed quia liquores acidi dissolvendis corporibus sunt idonei, hinc dissolvens omne hoc nomine do

natur.

In ventriculo etiam dc intestinis fit quaedam alimentorum elixatio, eo perfectior, quo externo aeri minus patet aditus. Nam ex iis quae nuper edidit D Boyle experimentis liquet. a' Carnem in recipiente vacuo citius & per- se a ius.elixa si in balneo mariae, cum scilicet recipiens aquae fervidae per aliquot horas imponitur. Imo massa farinacea seu sermentata , seu sermenti expers intra trium horarum spatium excoquitur, tumque levis est, multis cavitatibus insperia, subrubra , sed crustae expers :fermentata aerem factitium citius procreat. Q : autem fermenti est expers, nimium estinii pida.

α' Caro bubula pipere &gariophyllis insper-

SEARCH

MENU NAVIGATION