장음표시 사용
331쪽
venale est &felici satis exitu exhibetur, eundem omnino prae se fert saporem : plura non addam , publicum ejusmodi arcanis, s si arca na dicenda sunt, quae jam magna ex pΣrte in innotuerunt, ) certe utilibus , & usu probatis fraudare nolui. Idque optandum est: ut aliud ejusdem virtutis remedium , quod sialtem pauperibus utile esse possit, inveniatur. De quo quidem non desperandum puto. Iam diu est quod a viris fide dignis accepimus , alni corti,cem radicibus proximum idem pene efficere, quod in cortice peruviano experimur. Verurn id ipsum usu probandum est, & experientiae ipsi subjiciendum. Vidimus etiam plures quartana sanatos via multo compendiosiori. Duas nuces conditas & amaras in mortatio lo ligneoterunt, e. aeque cum scypho vini albi permista paulo ante paroxysmum sumuntur , idque proximo paroxysmo repetitur. Ne illud quidem omittendum, observatum id fuiste,corticis peruviani usu senatos in febrim identidem recidere, nisi Is seu Lo diebus amorbo profligato corticem ipsum purgativum, aut rhabarbari aut alterius catharetici admistione reddant.
De naturali facultate , illim functionibus
DE motu cordis & sanguinis , quo vita
continetur fuse diximus, sequitur ut alias vires animae sentientis , altricem scilicet, &plasticam quam brevissime poterimus, decurramus. Cum altrix facultas in praeparando sanguine ex alimentis maxime consistat, pri-
332쪽
mum dicendum nobis est de chyli praeparati ne, tum de illius per venas lacteas & ducturn thoracicum perfectione ,&in sanguinem convcrsione : deinde de sanguinis per hepar , lienem, renies, aut alia viscera percolatione; de expurgatione , postremo de ipsa partiuna conformatione agendum est.
De prima alimentorum p parationst.
CVm singuis inter circulandum partem
aliquam sui alendo corpori impertiat, dum pars illius multo maxima, aut per insensibilem perspirationem diffatur, aut in uri. nam, sudores, & alia facescit excrementa, aut demum in spiritus exaltatur, necesse est ut novo commeatu ex alimentis subinde reparetur. Quibus autem gradibus aut organis alimenta in sanguinem commutentur, explicare ingrediamur : sed res ipsa paulo altius est repetenda. Re primum quidem explicandum nobis foret, quibus organis, aut motibus animantes victum suum quaeritent, nisi hoc argumentum accuratissime a viro Clarist . quein saepe nominamus in mechanica animalium tractatum fuisset, &figuris expressum. Pauca tamen ex iis seligemus, quo exteras saltem nationes studio nostro utcumque demeteamur. Illud primo loco observat, animalia quae in terra aut aqua cibum quaerunt, eo crura habere longiora, quo magis collum porrigitur, ut in equo, cervo, grueternere est. Apri, aut suis collum est contractius, in elephante itidem breve est, licet crura sint
333쪽
longiora, quod proboscide utatur, ut ex terra
aut ex arboribus alimenta depromatiadeo ut
proboscis sit illi instar manus appendice quasi
pollice munitae , eaque instar vasis aut pocali cavaeit, ut potui excipiendo serviat. Came-laon brevi quidem est collo & praelongis cruribus: lingua enim ut proboscide utitur, quana extra jaculatur, quasi eam expueret, & muscam viscoso humore quo extremum linguae imbubtur, irretitam statim retrahit. Pars linguae interior tubus est membranosus circa stylum cartilagineum involutus, qui in plicas modo corrugatur, & contrahitur, modo evolvitur Aproducitur. Mustae & culices proboscide itidem utuntur, quam aut retrahunt, aut proserunt: ejus api cem in porum carnis satis alte infigunt, ut sanguinem exsugant: cum scilicet corpus di Dcenditur , per cavum proboscidis sanguis velut suctione ascendit. Mirabile est pici, vulgo un piver artificium in lingua proserenda, ut in rimis &foraminuistis arborum praedam & cibum captet : haec
enim spiculo cartilagineo munitur, quo vermes de alia insecta in cibum captat. Verum hoc artificium pulcre descriptum vide apud Auctorem ipsum : nosque ad id quDd instituimus,
nempe ad primam alimenti praeparationem referamus, sic tamen ut hoc quoque loco ab eodem scriptore egregio nonnulla mutuemur.
Cibus in ore primam velut digestionem subit, cum dentibus conteri illi & humore salivali exstavitur. Dentes vero triplicis sunt generis , nimirum incisi vi , canini & molares : pleraque anima ia ruminantia incisi vis dentibus in maxilla inferiori donantur : sic dentibus ad linguam applicatis teneras herbas
facilius evellunt, easque integras in primum
334쪽
ventriculum demittunt ex quo inter ruminandum in os rejiciunt dentibus molaribus
Dentes canini reliquis fiant longiores : in apris cavi sunt, ex ore prominentes , triplici superficie donantur serς initar prismatis, & in arcum sunt inflexi. In crocodilo multi sunt dentes incisivi, aut molares, sed omnes canini, duri, acuti, candidi, striati. In gammaris tres sunt dentes in imo ventriculi amit. In castore, lepore, mure, & plerisque animantibus , quae dentibus durissima quaeque
corrodunt, aut secant, ut castores arborum ramos, dentes incisivi sunt longiores, & pene ut
sortices secant: adeo ut unius acies in alterius aciem non incurrat: cum in aliis animantibus quibus dentes incisivi sunt breviores, inter secandum sibi mutuo Q ccurrant, pene ut forci
pes. In histrice, vulgo porc epic, dentes incisivi tribus digitis cum se mille longi visuntur : cum
semidigito tantum extra alveolum promineant: adeo ut longitudinis pars septima tantum extet, quod reliquum est ob majorem firmitatem in alveolo delitescit. εIn viperis duo sunt dentes canini, oblongi, acuti, mobiles: reliqui sunt immobiles ; caninis non utuntur, nisi v mordeant: ut leones ungues non distendunt, nisi ut quid arripiant. Dentes molares in animantibus quae herbis vescuntur, aut granis, sunt instar molarum complanati, ut cibos conterant, ut in bove& equo in voracibus sunt asperiores, & acutis velut spiculis muniti , ut carnes dilacerent potiusquam conterant. QVae omni genere ciborum aluntur ut homo , cientes molares nacti sunt non adeo acutis velut spiculis armatos, ut leones , neque ita complanatos, ut equi, sed mediae cuIusdam naturae.
335쪽
Voraces animantes magnis Sc validis musculis maxillas habent instructas : adeo ut his musculis collocandis quaerendus locus fuerit,& in summa capitis parte crista hunc in usium Promineat, quae in leone , tigre, uri cst spectabilis, minor in lupo, cane, vulpe. Crocodilus maxillas plurimum distendit: nec verum est utramque esse mobilem : stuperior enim arctissime cum aliis cranii ossibus cohaeret.
Pleraeque animantes dentibus utuntur, potius ut cibum corripiant, quam ut eum praeparent. Sic aves quae herbis vescuntur, ut anseres & cygni, rostrum dentatum quodammodo nactae sunt, ut facilius herbas evellant. Quae
adunco sunt rostro, eae sunt carni VOrae; extremum rostri est ferumque mobile ut in psittaco: adeo ut pars in serior rostri licet brevior ad extremum rostri hamum promoveri possit: in avibus fere omnibus oesophagus in parte infima multum dilatatur : ea pars oesophagi ampla ingluvies, vulgo labot vocitatur. Eo loci primum cibus digeritur, & ad tempus coacervatur, cum plus alimenti occurrit, quam ventriculus coquere possit ; ac demum id alimenti pullis impertiunt. Si e simiae in utraque maxillae parte sacculos habent, quibus cibos recondunt. In ventriculo cameli plures sunt sacculi quibus, ut serunt, aquam recondit in ardentiore siti profuturam : pisces magna ex parte dentes maxillis infixos gerunt, ii utrique linguae lateri adhaerescunt, ut in tructis: verum hi ei bis conterendis non serviunt, sed praedat
arripiendae. In cane carcharia , seu magno maris cane . quatuor in utraque maxilla Grdines dentium visuntur. Plerique ex iis pollicis longitudine proseruntur, durissimi, acuti, secantes vulpis m rinae lingua praeduris ossiculis, argilateis, non acutis, ted quadi Mis munitur.
336쪽
Vidimus maxillas piscis quas claris Abbas D. Gendron e Canadensi provincia attulcrat, quae stratae eram dentibu, complanatis, & duris ;hae molarum instar , cochicarum testas quibus vescitur is pilcis, terunt. In talis quoque maxillae tribus aut quatuor ordinibus ossiculorum muniuntur, quae tersa sunt, polita, diaphanadi dura , ac satis est verisimile hos velut dentes contundendis alimentis inservire. In cyprino pisce sunt itidem dentes molares ad conterendum idonei. In pisce, qui vulgo requiem Vocitatur, quod certa mors eos maneat, quos dentibus corripuerit, dentes sunt latiores, &plani, figurae triangularis, sed iniserrae modum incisi. In f pia, vulgo la seche , nulli siunt dentes, est rostrum quoddam psittaci rostro
non dissimile. Verum naturae hiltoriam non scribimus, ea tantum quae occurrunt,& Physicam illustrare possunt, leviter attingimus.
De secunda alimentorum aratione.
Cibus itaque alendo corpori necessarius
dentibus atteritur, saliva quam glandulae ore contentae ac potissimum maxillares suppeditant, exiluitur; per Cesophagum , seu gulam demittitur in ventriculum : nec tantum suo pondere: snam in pler sque animantibus cibus, aut potus in ipsa deglutitione ascendit:) sed
musculis faucium, L ryngis, & ossisphagi in
unum conspirat uibus delabitur. Unde apcrto ore, aut exerta lingua deglutire non possumus.
Sublata igitur linguae radice , laryngis parte summa occlusa, per illius operculum cartilagineum , seu epiglottidem , a elut subjectum pontem cibus in gulam, seu in oesophagum . demittitur.
337쪽
demittitur. OEsophagus id quam siccus, ut
Harvaei exemplo utar, adrii'plendum attollitur , & ad excipiendum dilatatur Cibus faliva persia sus facilius decidit, nec pari tam cestophagi asperitate retinetur. Omnes hi motus cum ex ordine, licet a diversis orginis perficiantur , unum tamen motum , & unam actionem, quae deglutitio dicitur , omnino eri . iunt. Non aliter fere atque in cordis motu accidit
qui teste eodem Auciore est deglutitio quaedam
ει sanguinis e venis in arterias transfusio Nam motus cordis & auricularum licet alternis fiat unus tamen & idem videtur ue cui Vique cor se se erigit, undulatione quadam se contorquet.
Itaque sunt quidam imi culi, quibus cibi aliti a in oesophagum demittuntur: sunt alii qui Animam oesophagi partem stringunt, ut cibus eo perductus concludatur Cesbphapho. Alii vero musculi Cesophagum instar sacci attollunt. Quidam paulatim & succesive eum
contrahunt, & a tergo premunt: adeo ut actio
illa jure perilla. tica vocitetur, eaque potissimum in animantibus quae e terra cibum petun conspicua est; potum vero demistb capite surium trahunt pectore dilatato, eandem ob rationem qua 1 epe diximus aquam siublato aere in antliam , aut in syrangem attolli. Sic equisugendo bibunt: thorace enim inter inspirandum dilatato aqua eo subit , ubi minor est presso. Accedit etiam actio musculorum peri- .stallica, de qua mox egimus. Haec vero fient allustii ora explicata ipsius oesophagi, & ventriculi structura. Ille quidem, ut diligenter praeter caeteros nuper exposuit Thomas V villis, triplici constat tunica, quarum intima tota est nervosa & exquisito sensit
instructa , ut quae grata sunt, ab ingratis secernat. Haec intima sui superficie villosa appa- Tom. VI. O
338쪽
ret, & quasi lani ine quadam obducta. Eadem est & contii ata cum ea membrana, quae palatum, fauces, os ipsum, & labia obducit , imo ad ventriculum usque, & intestina ea porrigitur : sed infra orificium ventriculi crasta admodum est, & ab alia interiore facile teparatur. Hinc tanta inter illas partes consensio. Secunda oesophagi mem rana omnino carinnosa est, & muscularis, quae fibris, ut observatum fuit a Stenone, spiralibus sic instructa est, ut duplex ordo fibrarum se se intersecantium appareat, & duas velut cochleas essicianti adeo ut sit duplex series interiorum qWae descendunt , duplex itidem ordo ea teriorum quae
Tertia & extima tunica oesophago & ventriculo communis, tota eit membranos lac adlaphragmate ortum suum ducere creditur. Prima itaque & intima runica ad sensum videtur concessa. Hinc villosa est, ut ciborum ve- aut tincturam diutius retineat. Fibrae nerveae tum ad firmitatem, tum ad faciliorem dilatationem conferunt. QEn etiam in his fibris spiritus animales varie moveri & expandi pos. sunt, ut humores superflui excutiantur, ut in oscitatione coli tingit.
Secunda oesophagi tunica est quasi duplex
musculus. Fibrae descendentes deglutitioni serviunt, ascendentes sorte expuitioni & vomi
Primae tunicae praecipuus videtur usus in eo positus, ut sit firmum opiphagi involucrum. Non dissimili ratione ventriculus prater extimam membranam a diaphragmate ortam triplici constat tunica, quarum omnium intima & villosa, & crustata est extimae linguae membranae non absimilis, & iidem pene uintilius usus, nimirum ut delibati alimenti par -
339쪽
taculas paulatim detineat; neve tunica nervea quae huic est proxima, ab earum contactu immediaM aut laedatur , aut induretur. Quin αforte chyli reliquiae in iis velut rugis servatae
fermenti vices obeunt tum ad digestionem, tum ad famem exacuendam , parte sui convexa, oua nerveam membranam tangit, tota est landulosa , nec dubium est: quin ear glandulae succum praebeant digestioni apprime utilem.
1' Media ventriculi tunica tota nervosa est& fibris ad sensum destinatis instructa. Hae
utique aut inanitae , aut irritatae famem & sitim excitant. Innumeris quoque vasis, vestis nimirum, & arteriis haec tunica conspersa est. Nam vasa in nervosam tunicam desinunt, interiorem ejus partem rubore perfundunt, & quasi reticulo sansuineo obducunt Nec calorem modo ventriculi fovent : sed arteriae quoque humorem quemdam afferunt, seu sermentandis, seu di sibivendis alimentis idoneum. Hic cum chyli reliquiis in crusta villosa haerentibus ventriculi fermentum cssicit. Neque illud abhorret a verisimili , venas subtiliorem chyli portionem sorbere , & ad cor deferre. Hinc
interdum citissima sit resectio, antequam chylus per innumeros anfractus primum ad venas lacteas, tum ad cor perseratur. Tertia tunica , & carnosa fibris carneis constat , quae ventriculum contrahunt: sive eum
comprimant, adeo ut pars illius infima ad supremam adducatur : quod per fibras destendentes persicitur; .sive unum orificium alteri accedat, quod sit per fibras tralasversas. Duo quippe sunt ventriculi orificia ; unum ad laevam positum, & cum Cesephago continuatum, per quod alimenta demittuntur: tunica Cesophagi nervosa ad hoc usque orificium protenditur, dc varii nervorum plexus in eam partem spar
340쪽
guntur. Hinc serasus illius adeo exquisitus , di magnus cum cerebro & praecordiis consensus. Alterum ventriculi orificium priori pene parallelum , ex lato in angustum colligitur, & in duodenum intestinum retorquetur , ac pylorus solet vocitari. In utroque orificio tunicae sunt multo crassiores. Cum incipit contractio inla vo orificio, tum fit vomitus: cum in pyloro fibrae contrahuntur, tum chylus in ipsa intestina exprimitur. Atque ut contenta ventriculi tunicam nerveam varie assiciunt, chylus aut retinetur, aut expellitur. Haec sere a recentioribus circa nutritionis
organa sunt observata : quibus nonnulla addi possunt ex iis quae solertissimus D. du Verna ypaucis abhinc annis inter disiecanda omnis generis animalia in Regia Academia deprehendit, quaeque anno 1677 in Regia Burgundia maxima ex parte publice demonstravit. Primum, interior oesophagi tunica cernitur innumeris conspersia glandulis, adeo exiguis ut sub ocullis non cadant, nisi ea tunica ncr-vosa divulsa luci opponatur: tum enim illagi anula su balba conspiciuntur , multo minora bombycum ovis Unumquodque granulum suo vase excretorio donatur ; cumque intus premitur membrana, succum roridum per ea vasa expi imit. Eae utique glandulae in cane, in seleetybctica vulgo la cive tie , magis sunt conspicuae, sed in omni genere quadrupedum , &in avibus etiam reperium ur.
L' Interior ventriculi tunica innumeris sora minutis pertusa est, praesertim in parte sui inferiore. Λtque ubi ea foraminuta comprimunt ut, humor quidam ex iis paulo viscidior secernitur : adco ut foraminula nihil videantur esse praeter ostiola vaserum, quae excretora a 6icuntur , nec minus ea sunt conspicua in ventri-