Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

sa, post tres horas optime elixata, & grati saporis est exrracta ι non item ea quae eodem remporis spatio sine aromatis elixata in vacuo

fuerat.

3' Caro elixata in vacuo, tum recipienti cochleae ope rite obturato imposita per tres hebdomadas integra & incorrupta permansit. ' Ediuia recipienti non vacuo, sed bene occlu sic imposita, ut illud impleant , eoque recipiente i atra balneum mariae, ut vocant, sic aptato, ut balneum ipsum accurate occludatur; intra paucas horas elixantur. Sic caro cum pipere dc gariophyllis intra vas praedictum inclusa&prcita, unius horae spatio cocta fuit: recluib balneo aqua cum impetu erupit: pars illius carnis recipienti rite per cochleam obturato

imposita post s hebdomadas illaesa & optima inventa est 1 adeo ut tam exquisita elixatio non mediocriter ad rei conservationem conserat ;quod nullae partes avolent, & coctio non sit

interrupta.

1 o Pes bovis eodem modo elixatus , post quatuor horas non tum coctus apparuit, sed etiam illius offa ita sunt emollita , ut instar casei secari & comedi possent. Piscis eodem modo citra aquam in recipiente obturato & in balneo itidem per cochleam occluse post duas horas coctus fuit & saporis optimi: caput instat carnis comedi poterat: succus eius in gelarinam concreverat, uti in pede bubulo. Cum nimia est elixatio, caro ingratum saporem, & em- pyreuma prae se fert. Cornu itidem cervi eodem nindo inclusa citra aquam post sex horas fuit emollitum , sed perparum succi ex eo fuit

eductum. At cum recipienti una cum aqua ,

quae interstitia oppleret, fuit impositum - ac recipiens plenum cochlea fuit obturatum, & in balneo per horas demersum , cornu instar

352쪽

casei molle inventum est, & suc s in firmam

gelatinam concrevit. Qua autem arte recipiens

cum cochlea rite aptetur , dilucide explicat Scriptor laudatus in iconismo tertio. Neque id verum est acidum illud sermentum a liene in ventriculum derivari. Nihil enim per venam illam, quam vas breve appellant , in ventriculum deduci leges circulationis sanguinis omnino persuadent. Nam venae splenicae rami omnes. in communem venae portaetruncum revehunt sanguinem : in ipso itinere quidam ramuli ex ventriculo, & liene prodeuntes in majores, fere ut rivuli in fluvios confluunt: sed nullum este per vasa inter lienem & ventriculum commercium, circuitus

sanguinis, & oppositae valvulae omnino evincunt. Hinc canes qui exsecto liene adhuc vi-Vunt , non minus sunt voraces quam si lienem haberent integrum. Praeterea nullus succus acidus , aut melancholicus in liene reperitur; atque is succus omnino est commentitius. Sed, inquies, nullus ejusmodi succus in ventriculo reperitur, aut acidus, aut salsus, ac si quis sit, per arterias aut venas is affertur, &maxime E liene, qui vulgo creditur melancholiae sedes. Reop. Peritissimos Chymicos non ignorare quaedam este distat ventia pene inspida; quin etiam saliva, quae dissolvens est quasi universale, non expers est omnis aciditatis, cum hydrargyrum sistat, & massam farinaceam fermentet : tamen vix ullum saporem acidum praese fert.

353쪽

De obli in vasis iacteis motu.CHylus in ventriculo formam pultis viscosa

& tenacis prae se fert; isque sensim continuata fibrarum contractione per pylorum in tenue protruditur intestinum. Hinc in jejunum& alia intestina desertur; atque in ipso transitua venis lacteis quasi exsugitur, per quas incommune receptaculum a Pecqueto reliciter repertum , tum in ductum thora icum promovetur. Quo autem modo id perficiatur, jam explicare ingrediamur. Ac primum illud est observandum, venas lacteas quae puriorem chyli partem ad se trahunt , exiles admodum esse, & tenues : sed eorum exiguitas numero pensatur Hinc tantus est intestinorum ambitus, ut plures lacteas excipiant : quin & motu vermiculari , quem peristallicum voeant, quique in dissectione animalium aperte cernitur, se se contrahunt intestina , quo chylus deorsum protrusius ad

singulas i cteas sisti possit. Hae quidem quod sibi aptum est, sumunt, dum pars crassior 3c

inutilis secernitur. Σ' Illa purioris chyli a crassiore secretio duplici quidem ratione explicari potest, mechanica nimirum & chymica. Ab illa cum sit intellectu facilior, incipiendum : sed prius de intestinorum structura. Ea quidem membranis constant quae ventriculi tunicis pene sunt consimiles , intima itidem eorum tunica rugosa est&crispata, ut paulo diutius chylum retineat. Hanc excipit nervosa venis itidem & arteriis Conspersa, omni genere fibrarum instructa, Huic succedit carnosa duplici constans ordine

354쪽

fibrarum , interiores sunt annulares, quibus intestina comprimuntur i superior series fibras rectas complectitur.Utraquecontracta ita testini profunditatem & longitudinem coalistat, simul& contenta antrorsum pellunt: adeo ut motu illo sensim succussa intestina chylum, & feces paulatim promoveant. Sensus exquisitus ner-veae tunicae carnosias fibras ad hunc motum determinat. Fibras nerveas etiam irritant chyli reliquiae, quae puriore parte chyli expressa molestae fiunt. Hanc irritationem augent tum alimenta incongrua, tum etiam pharmaca, aut interdum perturbationes animi violentae, quae spiritus animales confundunt. Extima tunica ut in ventriculo, sic in ipsis intestinis tota. est

membranosa.

3' Intestina omnia mesenterii, V. Ia fratrie margini rugoso, & in plicas collecto connectuntur, & coarctantur ; ac fibrarum annularium tendines in eam partem desinunt. Sic intestina in parvo spatio citra confusionem, motu lento & successivo ab uno termino ad alium, paulatim moventur , tum lacteae venae quae obliquo ductu inter intestinorum tunicas seruntur, ut urcteres inter Vesicae membranas, chylum excipiunt , cum per apertos in ipsius intestini tunica. & interiores poros percolatione quadam illabitur. Mod utique tum fieri,ubi contractionis motus interpellatur, satis videtur' probabile. Nam contractis intestinis arctantur meatus, nec chylus lacteus subit, nisi cum mca- ... tus fiunt apertiores. Itaque motus peristallicus . chylum in lacteas non trudit: sed eum a ventriculo , & intestinis deorsum pellit, & jam

lacteis receptum versus commune receptaculum urget,

' Ut chylus in tam exilibus vasis liberius fluat, provisum a natura fuit per succum pant

355쪽

PARS TERTI R. 3 D

ereaticum, qui tenuis eum sit, & diaphanus -ndem habet usiam quem lympha, seu saliva ex oris glandulis expressa : haec quippe cibum diluit, ut facilius in ore volvi, de demitti in ventriculum possit: ita cum pancreatis quod ventriculo subjacet , structura sit eadem quae glandularum, & nihil a saliua dissideat illius succus, utriusque usus videtur consimilis Unde si forte pancreas induruerit, nec lympha suam effundat, chylus non satis dilutus in lacteis

stagnat, neque eas praeterlabitur. Hinc tam

multiplex in plerisque piscibus videtur ; non enim aliud videntur elle tot sacculi ex quibus in ipsum intestinum per aperta foramina patet aditus. In his chylus novam subit pr paration C. Atque haec est mechanica & apertior chyli per

lacteas traducendi ratio, quam tamen altera ex

ipsius chymicae penetralibus desumpta multum illustrat. Et quidem eo tendit natura in chyli fermentatione , aut praeparatione , ut partes fluidiores a crassis & viscosis secernat. Quod ut

consequi possit, chymicum, ut ita dicam, ad hibet artificium. Nam aliquid admiscet, quod viscosis chyli partibus assine eas dividat ab iis quae sunt liquidiores, quo hae solutae & liberae per spongiosam,vi intimam intestinorum er stam percolentur. Bilis itaque per ductum communem a vesicula fellis delapsa in duodenum intestinum, quatuor circiter digitis a py- loro effunditur. Sal lixiviosus qui in bile plurimus est , nimiam chyli visciditatem frangit: adeo ut purior chyli portio a vinculis illius quae viscidior est, facilius se se expediat : tumque

saccus tenuis qui a pancreate continenter delabitur, chylum magis diluit, & parti illius fluidiori se adjungit: dum bilis pars major

cum alvinis foecibus una excernitur. Sed ad lactearum structuram de usum veniamus.

356쪽

PARS TERTIA. 333

. Omnes itaque lacteae in commune chyli re-eeptaculum prope lumbos positum se se exonerant. Cumque eae venae nonnisi aliquot a pastu horis candidae appareant, non dubium est quili eae chylo turgeant. -mquam etiam inter peritisumos recentiores dubitatur, an pars chyli per venas mesaraicas ad hepar deferatur: adςo ut pars tantum serosa per ductum thoracicum ad cor rcta perveniat: ut pars sulphurea per Venas mesaraicas in portar truncum, hinc in jecur desertur. Sed longe probabilius est: chylum omnem aperto itinere in ductum thoraci- cum serri. Unde cum in cane vivo ductus tho racicus a Viro Doctissimo Louxero tingue disia ruptus fuisset, consuto vulnere paucis post die bus canis extinctus est. Aperto cadavere pectus chyli duabus, aut circiter libris refertum appa ruit : ac sanguis post alterum ab illo vulnere diem detractus nihil habuit chyli: venae itidem lacteae chylo turgidae apparuerunt. Cum tamen in avibus nulli sint, aut lymphae ductus, aut venae lacteae, id etiam probabile videtur, in iis

chylum per venas mesaraicas ad hepar contendere. 4od si ita sit, pars chyli eandem viam

potest insistere. Ex insumatione quoque Venas mesaraicas cum intellinis communicare probat D. dii Verna'. Verum id viderint Anatomici. Quamobrem chylus per venas lacteas incommune receptaculum defertur: hinc in ductum thoracicum , ex quo in venam subcla-

iam, tum in venam cavam , ac tandem in dextrum cordis sinum contendit. ommune

vero illud receptaculum eo loci est constitutum, ubi diaphragmatis tendines spinae dorii illigantur, ut contracto diaphragmate . & tensis iis tendinibus chylus siursum adigatur. Duplex plerumque est ductus thoracicus, nisi e regione

357쪽

33 PHYSICAE

cordis, ubi duo rami in unum confluunt. sed . illi duo canales, tanquam duo scalae latera per intermedios ramos inter se ςommunicant. Eo quidem facta esst illa canalis thoracici divisio, ut uno obstructo alter usui esse possit. Quarein venam subclaviam duplici, aut interdum uno, sed amplo ostio is se se ex onerat. Verum ne sanguis inter descendendum per venam in ςum duetum exundet, hute 'stio aptata est valvula, quae sanguinis in canalem thoracicum prohibeat ingressum. Hinc chylus, ut diximus, ad cor persertur , & tapius cum sanguine circulatus naturam ipsius sanguinis induit. Unde si quatuor, au quinque horis post largiorem pastum detraxeris sanguinem, is multo lacte, aut chylo abundabit. inod si longius tempus expectes, chylus fere totus in serum commeabit. Hoc tamen utrique liquori commune est , ut leni admotus igni concres t.

De usu ventriculi ct variis ejus assectibau. CVm ventriculus sit organum nutritionis praecipuum, quod alimenta digerit & pris-

parat, ex hoc bene aut male affecto totius cox'poris sanitas , aut valetudo magna ex parte

pendet. Nam si prima ciborum digestio rite perficiatur, & chylus & sanguis & spiritus animales bene elaborantur, ac tota corporis machina belle se habet. Secus ex male coctis alimentis chylus impurior, sanguis aut foculentus, aut aquosus, ex depravato sanguine spiritus, aut segnior 's, aut acriores gignuntur. Praecipui autem ventriculi usus ex ipsius fabrica ini. otescunt. Atque ut ab intima de vil-

358쪽

Iosa tunica ordiamur, quae in oe phago candi- dior est, & villosia ut in ventriculo, planum id videtur eam membranam iis villis seu fibrillis mollioribus, ut lanugine quadam obduci, ut

ciborum siuavitate permulceatur, & ea ratione . 1 animalis conservationi caveatur. Sensus enim

quidam a gustu diversus huic membranae iiNteriori & rugosae insidet, quo multa etiam insipio , ut mercurium vitae, aut flores antimo 'nii statim ut sibi infesta vomitione ejicit: quod membranam nervosam & mediam particulae . aut pharmaci, aut veneni vellicent , spiritus ir, ritent , & membranam carnosam fibris validio.

Hinc enim vomitio oritur, cum irritatis inerueis fibris interioris membranae, fibrae motrices membranae carnosae quae ab uno ventriculi orificio ad aliud porriguntur, convulis in hsinistro orificio, ubi magnus est nervorum plexus ab octavo pari profectus, sursum quod noxium est statim expellunt, ne diutius ventriculum & intestina infestet. Motus quidem fibratum naturalis ab orificio sinistro in dextrum diffunditur: sed motus convulsivus in vomitione huic contrarius, εe contractis fibris in . . stomachi orificio, eaedem versus eam partem ὸ Contrahuntur Quin etiam si brat carnota quae lin orbem ventriculum cingunt, contrahuntur,

ut quod noxium est eliminent, ne mora sua in ventriculo & intestinis majorem & insanabilem labem inducat Irri tati itaque & velut excandescentes spiritus, qui ventriculi fibras incolunt , vomitionem essiciunt : quaecumque lcausa sit hyjus irritationis, quae sane varia est & multiplex. Interdum enjm alimenta sunt laut quantitate, aut qualitate noxia , interim materia in ventriculo gignitur, & coacervatur,

359쪽

ns PHYSICAE

aut alimade advehitur, sive per arterias quae copiosae sunt in nervos c tunicae parte intima , per quas sanguis aliquando excrementa stia in stomachum exonerat; sive bilis a vasis cholodochis per priorum subeat , sive liquor stomachi

in succum austerum , aut amarum degeneret:

s u denique spixitus ipsi alibi irritata, aut pe

turbati per nervorum ductus transitiisti eandem confusionem & velut seditionem in ventriculo excitent. Unde ex gravi capitis plaga saepe vomitus oritur , quod stomachus cum caeteris partibus magna per nervos assinitate jungatur. Sic in nephriticis paroxysmis, aut in colicis doloribus vomitus saepe oritur: quod ex plexu nervorum qui in medio mesenterii insignis est,

ex plexu itidem renum innumerabiles rami nervorum ad ventriculum dimanent, qui irritati,convulsi easdem in membranis ventriculi convulsiones cycant. Sic ventriculus Oinnium pene viscerum, cum quibus per nervos aut vasa conjungitur, culpam luit. Quin etiam cum interior oris membrana

cum intima oesophagi, seu gulae tunica, & haec

cum interiore ventriculi membrana quodammodo continuetur, si vel cibo ingrato palati. tunica, vel ipsa uvula motu plume irritetur, vomitus oritur. In phtisi quoque taepe tussis vehementior vomitum excitat , quod eadem membrana partem asperae arteriar sunamam Moesophagum tegat: eandem ob rationem in cholera morbo aut in passione iliaca , & in aliis intestinorum torminibus Obnbrarum con

tinuitatem vom: tio oritur.

Quaecumque igitur sint causis vomitionis, quas Medicis excutiendas relinquimus, id ce tum est, eam plerumque excitari ob molestum sensum tunicae nervos; stomachi imprestum :ex quo forte membrana crassior statim convellitur

360쪽

, vellitur & contrahitur. Unde emetici medicamenti particulae sunt ejusmodi, ut nec subigi a stomacho, nec ab eo diutius serti possint. μQuamobrem ut praeter caeteros dilucide explicat Vvillisius, fortius emeticum primum ejiacit quod in cavitate ventriculi fluctuat. Deinde quidquid viscosae est pituitae in ventriculi rugis , aut villis , tum si vellicatio perseve-

serosum humorem arteriolae effunduut ι tandem convulsione ad duodenum manante bilis ejicitur. Hinc quando bilis exundat, cepea mitiori pharmaco immanes vomitus cientur. Cum vini emetici infusio per venam jugularem canis injecta ellet, post aliquot horas immanes vomitus sunt consecuti: iique forsitan a cerebro potius, quam a .stomacho sunt excitati: cum similis effeetus a ni cottanae, V. Eu tabac, decocto, capiti adhibito prodierit. Ac forte ea est una ratio ex multis quae afferri Pollunt , cur illinus mari assueti tam diu, &non sine magna anxietate dc dolore vomere seleant, quod perturbati prae agitatione spiritus primum in cerebro, tum in ventriculo fibras nerveas convellant: unde qui vel tigine laborant, plerumque ii vomituriunt. Nec dubium est quin ea vomitio quae in mari adeo frequens cernitur, ad sanitatem multum conferat: cum ventriculum humore pituitoso

interdum viscose , quem purgantia expellere non pollunt, imo & obstructiones viscerum.& eas maxime quae in biliariis ductibus altius insident, omnino expediat, serosum humorem & excrementitium sanguinis per arterias quae in tunica nervea ventriculi & intestinorum sunt densissimae, expurget, Unde vidimus nonnullos qui ut pertinaci quartana solverentur, se mari agitato non sine successu commise

riari. Humores enim si alicubi restagnent , si

SEARCH

MENU NAVIGATION