Iacobi Arminii Veteraquinatis Batavi, ... Disputationes 24. De diversis Christianae religionis capitibus ab ipsomet totidem verbis compositae quarum Index praefationem ad lectorem sequitur

발행: 1659년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

illa bipartito tractandum erit, propterea quod separatio Ecclesiarum tum fidei cultusque, tum charitatis respectu fieri solet , quemadmodum

antea vidimus : quae separationes eousque distina e habentur ab ipsis Ecclesijs , ut quae secundum fidem & cultum separata est , Haeretica& idololatrica . quae secundum charitatem schinmatica dicatur : prior itaque questionis parserit. An Ecclesiae . quae Resormatae nunc dicuntur , ab Ecclesia Romana secundum fidem &cultum secessionem fecerint. Ad quam, respectu ad secundam conditionem habito , respondemus t fateri nos secessionem sest m. esse re spectu fidei & cultus. Testatur enim res ipsa differre multis dogmatibusώd fidem pertinentibus , differre & cultu divino. At negant Re- formatae se differre a Romana secundum articulos fidei quos ex traditione adhuc habet Apostolica, aut secundum cultum quem divinitus pri- scriptum adhuc usurpat Romana Ecclesia i quod breviter sic probat. i. enim praeterquam quoa

verbum Dot normam unicam veritatis statuit,

etiam articulos symbolo Apostolora contentos, prout a quatuor primis universalibus Concilijs sunt explicati, in vero & recto sensu approbare. quin re illa, quae Ecclesia prisca adversus Pelasium decrevit. certa & rata se habere profitetur. a. Quia Deum te Christum in Spiritu & veritate colit eo modo , ijsque ritibus, qui verbo Dei sunt pr scripti Separationem ergo factam hsse fatetur in ijs,quq Romana Ecclesta non ut Ecclesia Christi, sed ut Romana & Pontificia habet, in iis veris

quae Christi habet manere unionem.

252쪽

aD I A eoar A R M i N PrX I. Ad tertiam conditionem quod attinet, negant Reformatae se priores seciae secessionem: quod ut commodε intelligi possit, quum separatio consistat in variatione fidei & cultus nitium illud variationis dupliciter sumi posse dicit.Vel a tempore Apostolis vicino, quin & in Apostolo-

rum tempora incidente, quum mysterium α--α:,hόc est iniquitatis,vel potius exlegitatis dr tur venia verbo significati ori peragi coepit,quod mysterium postea revelatum . dc quae cxlegito postea in apertum producta est ab homine peccati & filio perditionis , qui eo ipso .

revelatus dicitur : Hunc Rhiarni, ae Pontificem Romanum esse dicunt. Veli temporibus VVi lefi, Hussi,Lutheri,Melanethonis diuinglij Oeco lampadij, Buceri, Calvini,quum multi coetus hominum varijs in locis Europae a PontificeRomano primum clam inde palam discedere coeperunt. Ab illo priore puncto dicunt Resormatardesectionis & secessionis initium faciendum es.se, & se una cum Romana moderna desectionis synceritate fidei Apostolicae & Romanae, quam, in Romana Ecclesia sui temporis commendat Apostolus,& a cultus divini integritate,reas fuisse fatentur & dolent. Ab altero defectionis&secessionis initium faciendum esse dicunt Pontifi-cij,nullius desectionis culpa se teneri affirmantes XII. Hic est cardo totius controversiae, hic ergo pes figendus. Si ver8 statuunt Reformatae desectionis initium, tum illarum I Romana moderna separatio non est ab Ecclesia Christi secensio, sed separationis antea fasti: terminus, & adu am puramque fidem, cultumque Dei sync

253쪽

etussi, hoe est ad Deum & Christum, Ecclesiamque primitivam & vere Apostolicam, imo & ad

Romanam antiquam pura puta regressio & conversio. Sin contra iditium defectionis recte statuitur a Pontificijs, tum vere secessionem fecerunt Reformatae a Romana Ecclesia, & ea quidem , quae hactenus in synceritate Relisionis

Christianae perstiterit. Haec a.controversia est cjus naturae, ut quum discrimen consistat in eo. potissimum quod Romana addidisse veris falsa. Reformatae veris detraxi e dicantur ab adversaria parte,Romanae tanquam a stirmanti illa vora esse quae addidisse de suo dicitur, probatio in cumbat: Quamquam Reformatae probandi partes non defugiant, modo ex puris putis Scripturis rem agi & decidi permittat Romana: Quod quia non concedit Romana, sed aliud verbum Dei non scriptum producit, ecce rursin probaridi necessitatem sibi imponit , tum quod sit ali quod Dei verbum non scriptum, tum illud ipsum quod profert,verbum Dei esse. XIII. Dicunt denique Reformatae, quoaquarta conditio habet, se non volentes , hoc est non proprio instinctu, motu rbitrio,sed aegre &dolenter discessisse i causamdue in Deum & curapam in ipsam Romanam Ecclesiam seu prius in Romanam curiam & Pontificem inde in Eccle-

Romanam audit , & illis adsi stili 'quaevis prae sto est, conjiciunt. In Deum: quia ille nuta ut suus popuIus e Babylone matre fornae sinum M .. ιη. exiret, & ab Idolis sibi caveret. In Romanam si--I, M. .e Curiam sive Ecclesiam , quae triplici ratione

254쪽

232 IAco BI A R v I K.L r protestantes Ecclesias a se abegit. I . Mixtiove: i ... vςneni sibi seri in poculu Religionis unde do&.. mala ad fidem cultum Dei pestinentia propinabat: quq junaum habebat duplex mandatum, tum prohibitivum nequis ex puris putis tantia bus Iscaelis hauriret de aquis Salvatoris;tum pri

vis cpptivum, ut omnes ex isto poculo abominatio- 6. . num biberent. 1. Excommunicatione & Ana- ,

tbematismis,per illam a sui communione exclu' , sit, per istos diris omnibus devovit, suorumquas sellitum rabici in pr dam di necem exposuit, :quotquot ex po zulo sic mixto lethale virus bibe. die. i ,6. re detrectarent. Tyrannide &vatijs persecu-.tiosi s non modo institutis sed &. exercitis ad versus eos qui conscientias suas inquinare turpi , illa abominatione nollent. Quam vero dolen- .

ter & aegrε distesserint, vel potius abigi se ossa: . sint, dicunt se tribus manifesti ili mis indici js de

clarasset t. Sextis monitis. scripto dc viva v ρ propos is, quibus necessitatem Reformationis, usque modum lcmedium Concilium liberam, demonstiarunt. 1. Praecibus te Applicatu'nibus, quibμs conventum ejusmodi flagitarunt,usi hocsaltem finii, ut commimi studio. disquixere ituri, an non aliquid usu sim& Ecclesiam irrepsint , corrigendu , Vbi. Com.. pertu inet. ii 3 Diui rga patiensi 'qua Tm

255쪽

nullo modo secessionem se fecisse a RomanaEcclesia dicunt Reformatae: Cujus testem in . con scientiis suis Christum invocant, Se his. signis se. illud bactenus condocefecissa existimant. I.Domina sua turn viva voce tum scriptis toti mundo e posita: , qua errores Romanae Ecclesiae ex verbo Dei detegunt & populos in errore versan tes ad conversionem solicitant. 1. Praecibus di gemitibus quibus divinam Majestatem solicitare non desinunt, ut miserum populum suum ab

Antichristi deceptione & Tyrannide liberatum filio suo Iesu Christo in solidu subjiciat. y Ami ,

ca & le i cqn ersatione,qua multis in locis etianubi re iam potiuntur, erga Pontificiae Religioni addictos Wiuntur,dum nec vim illorum conscim. iijs inferunt, nec minis ad ullius fidei professionem cultusve exercitium adigunt, sed fidem cut-tusque quem mens illorum approbat, Deo, privatim saltem, adferre permittunt: solo utentςs gladio spirituali, ut Haeresi & Idololatria inte*fecti, homines etiam hic secundum corpora sal vi, in diem Domini aeternum salvari possint timpedimentum publigorum conventuum, hominumaue ad audiendas. Reformatorum, con-

256쪽

234 IAeost ARMINr I propterReligionem,dicunt illis illata esse. Concludimus ergo Reformatas Ecclesias a Romana nec quoad fidem & cultum, nec quoad charita. tem, secessionem fecisse, quatenus Romana aliquid Christi habet: quatenus vero a Christo aversa est, de separatione gaudent & gloriantur, XV. Restat propositi nostri pars altera,quet sic habet. Ecclesias Reformatas recte facere quod fidei cultusque divini communionem cum Romana habere & profiteri detrectant:quod ex antecedentibus quidem generatim colligi potest

athic specialius deducendum est, ut constet quibus potissimum in rebus fidei cultusque divini

corruptela apud Romanam Ecclesiam consistat ex Reformatarum sententia. Triplex hujus de

trectationis causa est. r. variae haereses. 2. multiplex Idololatria. 3 immanis Tyrafinis ab E clesia Romana approbatae & usurpatae. De har-

resibus primum, ted breviter, quia omnes enumerare prolixioris esset operae.Primassaque non

in articulum aliquem sed in ipsum principium fidei impingens est qua statuitur: Aliud esse veris bum Dei praeter iii quod veteris & novi Testa omenti Canonicis libris est consignatum, ejus-dςm cum illo ad vera stabiliendum &falsa consutandum potestatis & necessitatis: cui additur: erbum Dei secundum sensum sanctae matrixaecclesiae. i. Romanae intelligendum esse. Sensivit autem ille est ciuem vomana Ecclesia versione titina vetere & vulgata, Conseisionibus, Catechisimis, Canonibus, presenti necessitati vel senis

ientiae pro tempore currenti accommodate e

alicuit c porro explicatura est. Qilod antidha

257쪽

DispvTAT'Trizoto c., 23, stiani regni primum est fundamentum directὸ oppositum ' primo regni Christi fundamento, quod est immota veritas & persectio doctrinae. Propheticis primum, inde Apostolicis scriptis

comprehensae.

XVI. Accedit ad hanc proxime haeresis alia,& ipsa principio fidei adversa qua Ponti sex Romanus totius in terris Ecclesiae princeps, caput. sponsus, universalis Episcopus, & Pastor consti- 'tuitur: qui omnem scientiam veritatis in scrinio pectoris sui possidet, perpetuam habet sutritus Sancti assistentiam ita ut errare in praescribendo quae fidem & cultum divinum concernunt, non

possit: qui spiritualis ille homo estvit omnes de omnia judicat ipse a nemine judicandus, cui omnes Christi fideles de necessitate salutis subera oportet: cujus decretis & praeceptis, non sectis quam ipsius Dei& Christi simplici fide & caeca. obedientia assentiri & obsequi quemque Christianum decet. Et hoc est alterum regni Anti christiani fundamentum ex adverso oppositum fundamento regni Christi secundo , quod Deus posuit, quum Christum filium suum Regε, Sponsum, Caput , Pastorum principem, & unicum Magistrum Ecclesiae suae constitueret. XVII. Particulares & alicui articuIo fidei

contravenientes, aut circa gratiam Dei nobis in Christo factam, aut circa nostrum erga Deum de Christum ossicium versantur. Quae circa gratiam sunt aut in ipsum Christum ejusque ossicium,aut

in beneficia,aut in signa obsignantia impingune In Christum ipsum, Panis & vitii in corpus ejus es, transsubstantiatio . Qui nexa est

. ejusdem

258쪽

ais Iaeo si AR MIRO ejusdem in multis locis praesentia In ossicium in Cerdotale, quoad oblationem imprimis impinnit Micte sacrificium,eidem transsubstantiationi

inaedificatum , in quo Haeresium est cumuluv. a. quod corpus ti sanguis Domini istic offerri dicuntur in lacrificium. t. vere& propriε propitiatorium. 3.incruentum tamen,pro peccatis,

poenis & satisfactionibus non modo vivorum sta .c mortuorum: cui adhaeret vel substernitur pux-gatorium dc quicquid illi nixum est. 4. quotidie decies ccnties millies. s .a Sacerdote homine pec- tore. 6. qui suis praecibus illi gratiam accepi tionis apuA Deum csnciliat. Qupad intercessio. Rem, quum Maria, Angeli, & sancti demortui, mediatores & intercessores constituuntur, qui non modo praecibus suis sed &meritoaliquid impetrent. In regium munus pecsatur quum ii dein etiam dispensatores id datores bonorum esse Craduntur. in beneficia impingitur tum j ustificationis tum sanctificationis. In illam, quum fidei 5coperibus simul tribuitur, quorsum factunt ista quod bona opera sanctorum divin' legi No statu hujus vitae plene satisfaciant , vitam aeternam re promereantur, satisfactoria sint pro poena temporali, pro omni poena,pro reatu ipso,& pec- torum expiatoria: Imo verb dc nonnullorum epusque supererogatoria, ut quum plus praestent uuam teneantur, alijs ad salutem sinimeritoria inuod denique homines quum satistaciendo p nuntur pro pGratis,Christo Iesu qui pro peccatis satisfecit, conlarmes fiant. In sanctificationem, quum homini naturali citra gratiam Dei , operamaeparatoria i quae Deo Pata DK d excongri

259쪽

majorum donorum meritoria,tribuunt. In signa gratiae varie impingunt,illa multiplicando, Baditi sum varijs additamentis inquinando ι Cc aram altera parte mutilando & in privatam mis. Iam transinutando; Quae in ossicium nostrem ediga Deum & Christum impingunt quum cultum Eivinum potissimum respiciant, di Idololatriam secum junctam habeant, commode ad secumdam caussam referentur.

N VIII. Secundum causam esse diximus. multiplicem Idololatriam, quae in Romana mclesia viget: tum primi generis adver*s primum

Praeceptum, quum colitur, adoratur, invocatur quod colendum non est, tum secundi generis ad versus secundum praeceptum, quum in imagine colitur,quod colitur,sive colendum,sive non co- endum sit. primi generis Idololatriam committit cum animatis & inanimatis rebus. Cum animatis, Angelis, Maria virgine, di sanctis de mortuis, templa ijs fundando, altaria erigendo,cultus cer- tos,cultuumque ritus,& collegia virorum & mu lierum per quos, festosque dies quibus obeantur, instituendo in necessitatibus invocando,dona &sacrificia offerendo, eos provincijs, urbibus, pagis, icis. domibus, certorum donorum dispensa tioni, morborum curationi, malorum ablati ni, imo & in misi: oni praeficiendo, denique per nomen illorum iurando.Quin & cum ipso Pon. tifice Romano.titulos, potestatem, actus, Christo

soli convenientcs ipsi tribuendo, &ab ipso, ea uuae Christi & Spiritus ejus sunt petendo. Cum inanimatis Cruce & Pane Domini,cum reliquiis

banctorum sue ueris, sive salsis & fictis. Secuαdi

genetis

260쪽

x38 IAcoax ARMINII generis Idololatria est, quum Deum, Christum. Angelos, Mariam & Sanctos reliquos in imagi-

. ne colunt , ipsas lue imagines honore & cultu prosequuntur, Vestibus, auro, argento, gemmis ornando,in templis editiore loco & super altaria collocando, humeris per plateas circumferendo, .c ita aperiendo, osculando, genua flectendo a denique easdem vel saltem ad eas, tanquam ibi praesentius Numen sit, invocando. Distinctiones

cultus in λοι-ειαν, potestatis in

superiorem&subordinatam seu ministerialem. imaginationis in eam, qua quid alicui ut Deo ec Christo,ta qua non ut Deo & Christo praestatur, imaginis & rei figuratae, & dogma transsubstan-

. tiationis: tum figmenta esse dicimus, maximae cultorum parti vel non intellecta, vel cum c lunt non cogitata, tum protestationes continere,

quae factis directe sunt contrariae.Et haec sola cau- . se thesi probandae est sussicientissima. XIX. Tertia causa est Τyrannis, quam Romana Ecclesia adversus illos qui istis Haeresibus assentiri & idololatrias approbare,per conscientiam non potuerunt, usurpavit, & quamdiu

Pontificem Romanum ejusque curiam audier. usurpatura est. Tanti sceleris reatu quia obstrin- pere se verentur Reformatae, ne sanguis tot mille

sanctorum & fidelium Christi martyrum; qui testificati sunt sermonem Domini, & stolas suas in sanguine Agni laverunt super ipsas veniat, fidei

cultusque communionem cum Romana profi-fiteri merito dei ctant. Nam praeterquam quod professio ista satis apertam persecutionis illius

approbationem habitura esset, Praesertim pro- restations

SEARCH

MENU NAVIGATION