Francisci Balduini jurisconsulti Justinianus siue de jure nouo commentariorum libri quatuor indice copiosissimo aucti. Cum Nic.Hier.Gundlingii, JCn Praefatione

발행: 1728년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

31쪽

men pervidit semper: &sententiam aliquando parum assecutus esse videtur. Quid dicam de audacia, atque etiam inconstantia inveterum legum verbis immutandis 3 Quid de ea sut breve faciam) Confusione, qua tanquam malus coquus multa jura miscuisse dicitur Θ Equidem primus non sum, qui eam accusem. Vix ausus fuissem hoc tentare, nisii si & alios praeeuntes vidissem, &ut eorum eXemplum sequerer, res ipsa me coegisset. Fateor, timrde pudenterque hoc esse faciundum, si quam nostris legibus auctoritatem relinquere volumus. Sed earum quoque dignitas postulat, ut fremant licet multi) ingenue dicatur quod res est. Putavit Tribonianus non lauream modo, sed & tria umphum sibi deberi, propter congestas Pande etas : &gloriose jactare non dubitasset vetus illud, Cedant arma togae. Neque non

hanc illi gloriam Justinianus ipse liberaliter

concessit: ut &suum Belisarium de Vandalis ex Africa, antiquo & Romano more, CotI- stantinopoli triumphare passus est, cum alio- . qui jus triumphandi solis Imperatoribus jam esset concessum. Verum utut non dissimili tunc exemplo Tribonianus suo etiam more triumphare in toga voluerit, atque jure potuerit, propter novam Juris Civilis compositionem : tamen saepe, cum ad reddendam ejus rationem vocatur, reus fit, & haeret in

hoc reatu. Neque sane, nisi si is aliquando

32쪽

accusetur & damnetur, commode multis

sese locis liberare possent Interpretes. Ut autem iis hanc π α ιεν in hisce studiis netessariam largiuntur boni & aequi judices, si modo ad intemperantem aliquam petulantiam illa non evadat: sic hac ego libertate &lege fretus, ad Justiniani nostri legislationem describendam aggressus sum. Neque tamen

nullo consilio feci, ut multa, quae occurrebant, & notari ambitiose poterant, nunc praeterirem. Indicare modo, quae magis & n cessaria & utilia esse videbantur, volui, ut adolescentum studiis utcunque caverem atque consulerem, si quid iis prodesse fortasse

possem extraordinario hoc labore, quem eΟ-rum causa suscepi. Nam doctis & eruditis nunc non scribimus, qui & nos & alios rectius ipsi docerent. Sed cum multos Iuris studiosos in Justiniani voluminibus infeliciter volutari viderem, quia, quae esset eorum voluminum conditio, minime intelligerent: visum est breviter faciundum esse, iis ut ostenderem, quinam eorum ordo, quae συναγωγὴ, quae compositio ellet: denique'

quodnam esset jus Justinianaeum, saltem privatum & civile. Neque vero recuso, quin ubi hoc indice atque monitore amplius OpuS non habebunt, eum facessere jubeant. Equidem hoc enim semel dicendum est agnosco, multos, qui hac aetate & scripti sunt &scribuntur, Commentarios, esse tantum quas dam

33쪽

dam veluti leviter compactas & ad tempus Comparata S Contignationes: quae, quia alicui aedificio attollendo solum subserviant, ubi extructum illud fuerit, disjiciantur. Sed ne ea quidem cogitatio cujusquam animum infringere debet, quo minus suo saltem seculo proni. Nam & hoc laborum nostrorum fructu contenti esse debemus. Multis jam annis hoc agitur, ut quantum fieri potest, in integrum restituantur Legum libri. Ut fiat hoc opus, & altius tollatur, necesse est quarundam

Commentationum atq; Annotationum veluti temporarias subsidiariasque moles exaggerari. Ubi perfectum erit, quod jam prope est ut sit, illae facessent, quae suo erunt officio perfunctae, quarumque nullus praeterea esset usus. Sed ut vani ineptique homines sunt, qui perpetuo illas consistere ambitiose vellent, licet etiam ipsius aedificii luminibus officiant: sic sunt profecto nimium ingrati & improbi, qui cum iis usi sunt, contumeliose insultant. Fuerunt superioribus annis multa utilia, & sor- . . tame necessaria, quibus jam carere facile possemus. Multa fuere optima, quibus jam meliora proferri postlint.' Sed ad secundum hunc gradum perventum non esset, nisi si prior ille viam muniisset: & prior fortasse, quamvis deinde cedat & jaceat, laude dignior est secundo : neque quia tertius postea succedet excellentior, medius sua laude carebit. Multa, quae antea rara & singularia erant, jam sunt vulgaria atque

34쪽

itque Protrita, & nonnulla, quae a doctissimis

etiam viris tunc ignorabantur sine reprehentione, nunc pueri sine admiratione sciunt, quaeque haec petas nondum percepit, proximae κPonet, ut indies Antiquitatis monumenta Proferuntur, quae prius latuerunt. Atque utinam neque qui succedunt, suis decessori-hus, quibus multa debent, odiose & arroganter quicquam detrahant: neque rursus successuris, qui longius fortasse progredientur, invideant. Age vero depellantur, qui communia studia interturbant, cum, ut se solos esserant, alios non soluin tanquam cubito depellere, sed & pessiindare volunt: collatisque operis boni & cordati scriptores attollant opus inchoatum: in quo etsi multi concur-

Tant, re alioqui & verbis disjuncti, & cum alter alterum non norit, vel de alterius studiis &eonsiliis nihil resciverit, saepe alteri praeripere

quippiam videri possit: haec tamen in illo

Concursu Praeceptio est, quae & alteri rem integram relinquit, & utiliter refertur in commune, sine cujusquam injuria. Non dicam,

Justinianum posteritati reliquisse aliquod veluti ριῆλον εριδες : sed profecto reliquit opus,

quod multos & exercere & occupare possit. Ulut autem jus varie & inconstanter dixisse ille videatur, tamen,quod postremum este vOluit, constantissime observatum est aposteritate,&factum est veluti Edicium perpetuum. Cumqsic alias Ius novum vocaretur, quod

erat '

35쪽

erat iniquum, visum est aequissimum, quod abs Justiniano novissimum sui ita loquar profectum est : & in sui admirationem omnes

prope gentes pertraXit, ut eo lubenter ute, rentur. Cicero pro Flacco: Soli inquit) Lacedaemonii toto orbe terrarum septingentos jam annos unis moribus, & nunquam mutatis Legibus vivunt. Sed noster Justinianus in hoc genere multo felicior fuit Lycurgo. Lacedaemonios suo Lycurgo templum dedicasse scribit Pausanias: quamvis ejus aliquando leges emendando tantum illi doloris incusserint, ut ἀποκαρτερηαν optaverit, & in secessii mori inedia voluerit, sicuti noster Tertullianus narrat. Ego lubentius audierim, quod

ipse Justinianus ad suum Tribonianum de Digestorum sive Pandectarum libris loquens scribit, de sanctissimo templo Justitiae cons crando. Sed dicendum enim iterum est nulla obstare superstitio debet, 'uin aliquanto veritatis studio impulsi, religiose audeamus in Justinianum ipsum, ejusque five libros sive leges inquirere. - Ο --

Coos

36쪽

Francisci salduini I. C.

SIVE DE I U R E NOU

LIBER I.

s' 'inpipes magnos,

quibus imperantibus maximae ct in Rep. Christiana res gesta sunt, & rerum conuerosiones in orbe Rom. extiterunt, in primis obseruare s leo, cum Christianorum Principum veterem memoriam historiamque expono: Conflanti. muta, Theodosium ustinianum. De duobus autem prioribus cum alias dictum sit, nunc mihi dicendum est de tertio, qui postremus est; & est ita postremus, ut Imperii Rom. gloria, quae rursus in eo veluti illuxerat, cum eo. dem sit etiam extincta. Vt autem soleo, cum

tales historias persequor. distinguere, quid domi, quid soris gestum praeclare sit, & ad tria

potissimum capita veterem hanc memoriam reuocare, ad res civiles dico, Ecclesiasticas dimilitatest se iam in Iustiniano nostro agerem, si eiusliistoriam exponere instituissem. Sed nunc primam tantum partem suscipio, quae ad

37쪽

μ. Bulduini Iustinianuae. Iurisprudentiae cauiam pertinet, & primis Iustiniani imperaniis annis statim occurrit. Et vero cum maxime sit memorabilis, est tamen prope praeterita ab his loricis scriptoribus, qui non nisi res bellicas commemorare diligen ter solent: & cum hoc unum fecerunt, belli si. hi scriptores, suoque officio cumulate perfuncti videntur. Instituo itaque tantum describe- De nova re Iustinianum nostrum,hoc est, in foro toga Iustiniani tum,Iurisconsultum, legislatorem:qualis etiam

Iuris' μ' potissimum fuit primis sui imperii annis. Acesistis, iis. λqHi qm Omnia, quae eo pertinent, colligerestituit,r. nunc Vellem, de utroque mihi iure late dicet dum esset. Utrumque ius cum dico non illud modo significo, quod vulgus, cum ita loquitur, intelligit: sed quod in Iustiniani libris legibusque sparsim occurrit, ius divinum & humanum, ius Ecclesiasticum&ciuile, ius publicum & priuatum, denique ius vetus & nouum. Illud vero totum si iam suscipiam & persequar, facile lentio prouideoque, commenta tionem prope infinitam fore. Itaque ut modum adhibeam, primum seligam, quod di in i-gis memorabile est. & operam interpretis ais liquam desiderat. Cumque in eo rursus genere alia sint iuris publici, politici, & Ecclesiastici, quae ad illorum temporum historiam per: tineant: alia priuati iuris ciuilis. quae magis sint' ς tym propria Iuriqprudentiae: de his potius quam

ea iis, psi. illis nunc agere initituo. Nam In priuatis

satum. rebus, magi. quam in publicis . laudatur ius

38쪽

nouum. Laudatur Ennianus versiculus, Moribus antiquis res stat Romana. Et non Nicenus ait,τα ἀρχ&αια εθη κραυι o. vi o. 438 Et veru Iustinianus in iure Ecclesiastico, quod non nisi post Pandectarum & Codicis editio. nem serio coepit ira flare , antiquum magis confirmasse,quam novum appetiisse. videtur.

Vertun id alias viderimus. Nunc quod instat agamus. De antiquo Iure Civili priuato dictuni saepe alias est: & aliquot ia in libellos edidi, Vt eius memoriam, quantum possem, exci tarem atque renouarem. Neque vero facere

id potui, quin iuris quoque noui mentionem subinde facerem. Sed huius nunc aliam eXpnsitione in edet noster Iustinianus iεωlερι ς :neque vero id fieri potest, quin rursus antiqui iuris mentio saepe fiat, est enim haec necessaria comparatio ) seci opera danda est, ut non sit ociosa repetitio. Ut autem in libris legum non eadem se in per est veteris aut antiqui iuris significatio: sic etiam varie dicitur ius nouum,ut & varia est relatio. Sed iam Vetus sim.pliciter appellamus, quod fuit ante Iustinia. mam: Nouum vero, quod est abs Iustiniano aut definitum, aut conditum : sicuti & posteriores huius principis constitutiones appellantur Nouellae, siue Nραραὶ . Vetus autem lex In qua θπι l. Tabularum est,quae est etiam noua, ct sae- seges πο- Pe repetita, atque adeo perpetua. QuoD Po-sTREMυM POPVLVS IVSSERlT , ID avs R A p ο, uos xvMQvE Esro. Et, ut alias huius generis ostenditur. A a coin

39쪽

4 IP. Balduini Iustinianuν.

complures, quae iam salis peruulgatae sunt, sententias praeteream , notum etiam in schola Grammaticis & familiare esse debet, illud Varronis lib. 8. de lingua Latina: AN NON SAE

PE VETEREs LEGES ABROGATAE NOVIS cE

DvNT Cum ergo posterior lex priori deroget, at que eam quoque abroget, valde est necesse legum tempora obseruare, & quosdam earum Ad id ne- habere veluti Fastos, annales diaria, praeser cessssosses ii in cum versamur in iis,quos Iustinianus col

Itir, L. t legit ibris : qui quidem ita sunt conflati ex

ci varietate Iuris noui & veteris, nul la vi initio magis in re laborandum nobis sit,

quam ut discernamus,quid prius, quid posterius sit. Atque hoc quidem illud est, quod imprimis in Iustiniano nostro, eiusque voluminibus observandum est. Praetoris Rom. olim erat, adiuuare, supplere, corrigere ius Civile, propter publicam auctoritatem: sicuti Papinianus ait. Iustinianus suum, hoc est Imperatoris Rom. officium non dissi,nile esse recte iudicauit. Sed in eo quid . praestiterit,& quomodo sit versatus,presse considerandum est. Fl. Anicius lustinianus ab avunculo suo Iuis sino Imp. adoptatus, in Imperii societatem &consortium ascitus est, Kalend. Aprilis, anno a Christo nato D ccxxvii. ab urbe condita Nec Lxxx. Fl. Mavortio v. c. Cons. solo. Quatuor mensibus imperat cum patre Iustino:

40쪽

, e & eo deinde mortuo, Kal. Augusti, solusa perare coepit. Sed reliquis huius anni men us quinque, nullam, quae quidem extet, de . re legem tulit: neque .quod ad Remp. Ordi is , is,hoindam valde pertineat, quicquam, quod imoperiise anc recitare possimus. edidit. Sed anno se' eundo adienti, cum ipse Consul secundum esset, qua- consiturara tunc etiam primum imperare solus incipe. GiWrooca: t, incredibilem flatim operam dare ecepit R, ιμr uis prudentiae constituendae atque illustranae. Et vero statim primo eius anni die opti-aam hanc suam voluntatem non tam verbis stentavit,quam re ipsa ostendit. Nam l.24. C. e testam. l. vnic. C. de his,quae paen. noua l. l. C. de nat. lib. profitentur sese editas elle al. Ianuar. Iustiniano I I. Cons. Acillae qui--ννὼ lem, liberiorem testandi facultatem essicientes inum libe. identur aliquo modo redire ad veterem xI I. riorem l Cab. legem, PRIERFAM. v Ti LEGAssiT, ira D is Esro: sicuti & hanc Iustinianus saepe ali-' 's laudauit, & mediam Iutis prudentiam, quaetbstabat, quantum potuit, summouit. Veteres uoque erant hae regulae: Non laedi statum ii. erorum, obtenorem instita menti malo coninepti,t.es Deflat. hom. Si librarius in transeri. endis stipulationis verbis errauerit, nihil no. ere , quo minus & reus & fideiussor tenean. r. 92. De divers. reg. iur. ant. Sed de testamens, quae magis erant DTu ularia, non temeretem dicebatur. Iustinianus itaque, ut hancnbiguitatem tolleret, aperte edixit, non no

SEARCH

MENU NAVIGATION