Francisci Balduini jurisconsulti Justinianus siue de jure nouo commentariorum libri quatuor indice copiosissimo aucti. Cum Nic.Hier.Gundlingii, JCn Praefatione

발행: 1728년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

61쪽

uer . ' - nus legitima portione, relictum

menti, ua est,quam ille, cui nihil est relictum. Itis in hoeria vete- genere Vetus perplexae dissicultatis aliquid harum dis buisse videtur. Certe Plinius lib. s. Epist percepi tio' peram iudicauit, exheredatum, cui nihil reli- μν' ctum erat, non potuisse queri, si ei legitimam do illis portionem heres offerat: quae si relictaeomp/e.. Disset,querelam exclusisset. Caeterum antiquos et exibe. iure, si ex parte institutus fuisset filius, sed mi-redato veI nus legitima parte esset ei relictum, ct fratres liabet et coheredes: actionem reliqui petendi

Gisis s 'pplendive, potiusquam querelam in clos testamen ii eum habuisse, Paulus lib. 4. Sentent. ostendit. Filius inquit in in iudicio patriss minus quarta portione consecutus sit: ut quarta sibi a coheredibus fratribus citra inossicios querelam impleatur, iure desiderat. Quid

igitur, si extraneos haberet coheredes 3 Videtur eo iure querela competiisse: sicuti Scum post testamentum matris natus esset posthumus praeteritus: dicitur quidem fieri coheres fratrum ita stitutorum, neque querelam tunc habet: sed si sint instituti extranei, habet que- .relam. l. 3. C. de inome test. Quid si filius esset exheredatus, sed alioqui legatum sit illi quippiam, minus tamen legitima portione 3 Certe non poterat queri , sed tantum petere quod deest, si testator nominatim mandasset, id viri boni arbitrio suppleri: scuti apparet ex Constantini constitutione, l. 4. C.Th. de inoff. test. Quid si testator hoc non expresserit 3 Querela olim dabatur. Iustinianus vero ne tum quia

62쪽

Libeν I. et

quidem esse dandam statuit,& omnimodo vo luit tantum peti posse quod deest, quoties ali quid est relictum. l. 3 o. C. de inossic. Vt itaque oli in quantulacunque pars deerat legitimas portioni, dabatur exheredato querela: sic iam quantulacunque relicta fuerit, impediet querelam. Ac Iustinianus quidem in In stitui. dei nostic. breuiter repetens sententiam illius suae constitutionis, quam se ait ad verecundiam naturae introduxisse, seribit liberis exheriditatis ita demum competere querelam, si nihil eis penitus testamento relictum sit. Sin vero quantacunque pars hereditatis, vel res eis suerit relicta: de in ossicioso querela quiescente, id quod eis deest, usque ad quartam repleri: liget non fuerit adiectum , boni viri arbitratu debere eam compleri. Olim cum donatum quippiam esset, ut in quartam imputaretur :xespondisse Vlpianum legimus, si minus quarta sit, aut quod deest boni viri arbitratu reple Ti : aut certe conferri oportere, id quod donatum est, fide inossicioso agatur. l. 2s. De inoffici testam. Ut ambiguum est hoc responsum, quod est alternatiuum : sc suspectus est iς lo-Cus, qui Vlpiano tribuere videtur, quod est Iustiniani: neque temere quidam suspicantur fuisse abs Triboniano, cum Pandectas conderet, interpolatum. Certe Iustini amas anno Imperii sui quarto etiam statuit, quod inter vi uos donatum est ea lege, ut in quartam imputetur, imputari quidem: sed si minus legitima portioue fit, reliquum suppleri, petique posse, licet D ad βρ.

plementi petitio

nem eos

admisit, quibus psa

tirus quam ut sinoret restin liab bis ea bulasperquexela πά

63쪽

et g D. Balduinἰ Iustiniamu.lieet simpliciter filius agnouerit acceperitque quod ita donatum est. l. 3 3 .g.& generaliter. C- de inoff. test. Et anno sequenti adiecit, supplementum hoc peti posse, si ex eo, quod pro te. gitima sufficiebat , postea quippiam sit eui flum: & quod suppletur, ex rebus hereditariis supplendum esse: neque imputari,si quid filius aliunde consecutus sit, sorte ex substitutione. vel iure accrescendi siue consolidationis. Atque ita, quod antea de petitione supplementi

statuerat,interpretatur. l. 3 6. C. illo tit. Utque ad eam legem reuertar, qua primum cauit, pe titionem reliqui quod deest legitimae, potiusquam querelam inossiciosi dari, ne testamen. Statuitq; tum rescindatur: eadem constitutio adiecit, in quin in legitimam imputari quod filius consequitur in porti- occasione militiae pecunia paterna emptae: si- φνςm im euti & hanc militiam venire in collationem,pO- δη ς μ stea edixit. l. pen. C. de collat. I.nc quo' Porro eodem die tulit Iustinianus nobilem ritis his constitutionem successionibus legitimis tDeest . quo modo vel mater vel pater concurrat cumaeem uoea. sororibus fratribusue defuncti. l. vlt. C. 'ad. mir patrem Tertyll. Nulla magis in re Iurisprudentia Rom. o Morrem uaria fuit, quam in iure parentum, filiis orbis V se '' re intestatis succedere volentium. Cum Bd 2 bigis., tempora Iustiniani ventum est, iam receptum' dinuncti, erat, ut mater cum sororibus ita concurreret, sua in re ut ipsa semissem consequeretur , ct alter illis fluctua j relinqueretur semis. Hoc ius antiquum Iussi-bsnt Ni' nianus confirmat in ea, de qua loquor, consti- tutione. Addit autem, ut si fratres etiam com

64쪽

currant, hereditas diuidatur in capita. Nec di singuit, agnati illi sint, an cognati : cum quidem antiquo iure frater agnatus matri praeferretur. fratri cognato solum trientem mater da. ret. Cum autem eo iure,quod erat ex constitutione Constantini, etiam defuncti patruo eiusue filio vel nepoti mater trientem dare iubere. tur: Iustinianus non esse dandum statuit. Sed neque distinguit hac tota in re, quod ex S.C. Tertylliano antea fiebat, habeatne an non h2. beat mater ius trium liberorum. Quid ita 3 Eodem die legem tulerat,qua hoc ius, baneque iam iui 'conditionem ex S. C. Tertylliano descenden- habentem tem sustulit. l. a. C. de iur. liber. Ius illud li. trium liaberorum, quod ex lege Papia descendebat, ber' μm, Theodosius iam sustulerat : sed ius trium liberorum pertinens ad legitimam successionem

matris, non attigerat. Hoc vero non esse matri necessarium primus Iustinianus edixit.Scio. vulgo valde confuse de hoc capite disputari. Sed in commentario ad legem Papiam adhibuidistinctionem necessariam, Rhanc rem ita eX- .plicui, ut iam non existimem esse necesse hic diutius consistere., Quod autem Iustinianum de matris succeps sione statuisse iam dixi, repetitum, &constrini matum ab eo est in Institutionib. Sed anno sui Imperii decimo, cum ederet nou. constit. t aa. ius illud sustulit, quo plus matri tribuebatur, si cum sororibus, quam si cum fratribus

. defuncti concurreret.Quod quidsm discrimena vide.

65쪽

eisin sδρο. Videtur etiam ascribere S.C. Tertylliano: quan- ibis, quam alibi non legerim tale aliquod eius se. quam cum natusconsulti caput. Quid igitur Iustinianus tiratribus Voluit hereditatem in capita diuidi, & si cum σθης r' solis sororibus mater succederet. Neque se tendam iii lioc genere suam mutauit, cum an uo Imperii sui decimosexto edidit nou. constaII 8. de legitimis hereditatibus. Sed tunc primum patri simpliciter tribuit, quod matri antea tribuerat. Verum quid antea in d. l. vlt. C. ad S. C. Tert. constituerat, ubi pater cum matre, fratribus, sororibusque defuncti, concurrebatὶ Si filius defunctus erat in potestate, pa tri integrum usum se. relinqui e proprietatem inter matrem, fratre; & sorores eo modo diuidi, quo modo diuidi inter eos hereditatem. si pater non concurreret dictum est. Si vero erat emancipatus, patri & matri non nisi m. sum f. ex hesse lex illa tribuere videtur. In quibusdam exemplaribus non bessem. sed seminsem legimus. Sed neque ea lectio mihi satisfaiscit. Nam & in eodem Codice Iustiniani aliam constitutionem lego, quae in successione filii 'emancipati usum sis. patri totum acquiri ait, fiatribus vero solam proprietatem. l. I 3. C. deIeg. hered. An quod soli patri tribuitur, patrict matri non tribuetur 3 imo vero potius Cre derem,correctam ei sed .l vlt per d. l. 13.ut haeo post illam multis annis lata est: scuti & Accutissus non dubitat talem correctionem admittere. Sed tunc non poterit non magna esse

Triboniani vel Iustiniani culpa, qui in reco-

66쪽

gnitione Codicis & altera eius editione non expunxerit in d. l. vlt. quod correctum erat. illis, in quibus adhuc versamur, Kal. Iuniis Iustinianus in legitima successione constituenda valde fuit occupatus: etsi multum laborando nihil prope egisse videatur. Sed eodem die non minus distractus est disputatione decollationibus. Quaerebatur, an eum nepotes Porro ed iis ex filia suce duntauo vel neptes ex filio aulae, xis nepo- ct concurrunt cum suis patruis vel amitis , v. tes neptes. trinque conserenda sit dos vel donatio pro. Τ e. Nun

pter nuptias i Quaestio autem duplex erat. μ' p . Nam filius uel filia defuncti, hoc est patruus h. .dibus ivel amita coheredum , etsi fateretur dotem conferre vel donationem propter nuptias, a desuncto dotem θad se prosectam , venire in collationem alias Guotio- posse: tamen hoc casu & in proposita specie ' pro' causabatur se non teneri conferre coheredibus nouo iure ad successionem concurrentibus : quia quae lex eos admittit, de collatione tune iis etiam facienda nihil expressit. Rursus vero , cum eorum nepotum parenti dotem vel donationem propter nuptias defunctus

dedisset, hi nepotes etsi ab aliis conferri sibi

vellent, tamen illud conferre recusabant: αcauillabantur . lege quidem Honorii cautum esse, ut conferant auunculis coheredibus: dupatruis vero nihil dictum esse. Iustinia nus. Cum 'trinque cauillationem subesse intelligeret, recte iussit in proposita specie utrinisque locum esse collationi. l. I9.C.decollat. Interea in diuisione omnium bonorum nepotes illos

67쪽

get D. Balduini Iustinianis.

illos amittere unum trientem , quem Praeci

puum habet filiu siliaue ipsius defuncti, non dissilitulat. Nam lex Theodosiana quae hoc si

tuerat , nondum erat abs Iustiniano abrogata.

Quando autem fuerit abrogata, audiemus suo loco. Sed & quid praeterea de iure collationis Iustinianus statuerit, postea viderimus. Illud nunc videndum est: cum eadem lex Theodosii statueret, nepotes illos . si soli sint heredes agnatis quadrantem dare debere, an ct hoc caput aliquando Iustiniano displicuerit. Certe eam sibi minime placere, satim o- flendit edita constitutione, quae nepotes ex si Et nep-te4 lia omnino praeserri agnatis. & iis exclusis ita .hf. .sis se Vin heredes esse statuit. I. ret. C. de suis oc risisti, is iae quidem lex non nisi uno mense conia otii j a secuta est alteram illam l. I9. C. de collat. Est

fucee ione enim eodem anno edita,Kal. Iul. Itaque Scurra eodem tempore Codex componeret Uraheodosianam legem ita demum in eum referri voluit, si detraheretur illud caput de quadrante agnatis dando. Cuius mutilationis etiam meminit lib. 3. Institui. Non detractum tamen . est alterum caput de triente nepotibus illis detrahendo, ubi cum patruis suis concurrunt. l. 9. C. de suis S legit. lib. Nondum enim hoc abrotatum erat. Fuit vero postea per Nou. I 8. quam decimo Imperii sui anno Iustinianus eis didit. Quo tempore si Codicem suum recognouisset. integram, ut opinor, illam Theodosii legem expunxissςt atq; deleuisset. Integram vero, nec mutilatam. si quis legere desiderat.

68쪽

eam reperiet in Codice Theodosiano. Equidem saepe cogor & accusare perturbationem luris a Iustiniano relicti, quae nostain misere iactat: & optare, ut ille saltem corpus iuris ciuilis concinnasset postremis sui Imperii annis. Sed cum frustra optando nihil quicquam proficiamus. Squod ille intriuit, nobis exedendum sit : illud tantum superest. vi confusa iura discernamus, si forte possimus vel ea coneoquere, vel hanc molestiam deuo

rare.

Vt igitur agamus quod instat, proxima est l. vlt. C. de repud. & iud. de morib. sub. quae hoc anno, xii. Kal. Decemb. lata est: licet non ad Mennam, sed ad Hermogenem scripta sit. Quae quidem lex multos olim interpretes, sed intiquitatis imperitos, torsit, ubi sub finem luobus verbis ait, ct quod ipsius quoque Ti-uli inscriptio pollicetur repeti tr iudicium dea oribus, cuius antiquae leges meminerant, pe' Alia eis. itus esse abolitum. Nam alia capita eius con- situtionaitutionis facile intelligi alioqui possunt: ct si in istum

In dissimulem optare me, ut eum de diuoria demor' μιs noster legislator ageret, seuerior fuisset,& ερρι με εs diuinum magis consuluisset. Sed id alias vi. :rimus. Quale vero iudicium de moribus ilia fuerit,nunc videamus,praesertim cumAc-rsius ingenue profiteatur, sese ignorare, sodnam illud fuerit, ct aliis tamen etiam lo- in libris Iustiniani commemoretur. Ac Iulianias quidem triennio post hanc legem, Iratam edixit, retentionem dotis propter

69쪽

D. Balduini Isslinianis. Otiad tin. mores meite: l. Vnica. C. de rei uxor. aft i. olim sis. Id Vero tanquam consequens facile intelligi erit, expli- iam tuin poterat , cum testatus est iudicium color, de moribus nullum esse. Interea tamen Tribonianus huiusce iudicii, quasi adhuc vigentis &vsitati, vestigia in Pandectis temere ut solet

reliquit. Iudicium de moribus erat,quod inter coniuges post diuortium instituebatur, cum

quaereretur, cuius culpa diuortium factum esset: vi tanto magis constaret, an dos integra r

stituenda esset.Sicuti di Quintilianus lib. 7. cap. q. scribit, in rei uxoriar actione quaesitum fuisse, utrius culpa diuortium factum sit. Erat ergo haec quaestio siue iudicium de malis mori. bus coniugum: sicuti & in Scholis erant quaesiones malae tractationis, ut idem Quintilianus scribit. Aliud vero longe erat iudicium ais dulterii,& alius finis atque exitus. Quae autem esset condemnatio iti iudicio de moribus, si mulieris culpa pronunciaretur factum esse di. uortium : hoc est, quid propterea maritus olim ex dote retinere posset, postea dicam, eum ven- . tum erit ad d. l. unicam. C. de rei uxor. aef. 1llud non dico, tam fuisse hoc indicium olim in usu, ut in Pandectis etiam Paulus scribat, conuenire non posse ne de moribus agatur , vel plus,vel minus exigatur, ne publica coercitio priuata pactione tollatur. l. s. De pact. dot. Mirum vero, Tribonianum id Pandectis affuisse. cum Iustinianus non modo testatus esset, hoc indidium plane obolitum effer sed & iam esset

proseuus, illud positum quidem esse in antiquis

70쪽

iam pridem. Sed ct ex eiusdem Patali eodem libro relatum est in l. II. g.I. sol. mat. heredem

mariti non habere coercitionem morum Atqui nec maritus ipse hanc habebat tempore Iustiniam. Extat 9 Constantii Imp. cons lituis. itiinquae ait, de moribus actionem ultra perso nam extendi non posse, nec in heredem haberi,nec tribui heredi. Recte autem di caute secit Tribonianus , qui eam legem non retulit in

Codicem Iustiniani, quae libro tertio Cod. G.

Iegitur. Sed cur magis ausus est tales an liquiis tales reserre in Pandectas 3 Nam neque praeteriit, quod Papinianus ita scripserat: Vivo atque uxore mores inuicem accusantibus, causam diuortii utrumque dedisse pronunciatum est. Id ita accipi debat, ut ea lege, quam ambo contemplerunt, neuter vindicetur. Paria enim

delicta mutua pensatione distatuuntur. l. Sol. mat. , Sed de ascripsit illud Scaeuolae: Cui ninulier viri lenocinio adulterata fuerit, nihil ex dote retinetur. Cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante corrupit, aut postea probauit 3 Si tamen ex mente legis sum et quis, vi nec accusare possit, qui lenocinium uxori praebuerit,audiendus est. l. 47. Sol. mat. Certe Baec responsa inania erant, si nullum erat iudicium de moribus. Non enim illa pertinere aut trahi pollunt ad iudicium ad ut e ii. Nam&si ulter adulterii rea possit accusatori marito

lenocinium obiicere, atque adeo adulterii crimen referre ἰ non tamen propterea aut eum ab C a ac

SEARCH

MENU NAVIGATION