장음표시 사용
61쪽
contentus est narrationibus, equidem habet, quo suam, et aliorum appetentiam pascat: habet quod miretur:.habet quod laudet, vituperet, Vel in medio relinquat; sed quia, quae factum circumstant, neque expendit, neque connectit cum praeviis , et consequentibus: quia operis dissicultatem, arcanos fines, adminicula non perspicit; verbo dicam, quia haeret in foliis, non fructus petit: nun quam studia populorum agitationes assemium, Principum consilia, machinas veteratorum discet. Hoc POLYBIUS , quem ego inter duces hujus scientiae Praecipuos numero, Vel de profana Historia admonuit ; ait enim sapienter, qui se ligat, potius spectaculum, quam verum documentum habere; quod scilicet in consuetudine communis commercii, ad
quod natus est, Verisimilia ab his, quae specie veri carent, non distinguat: teneatue , quid casu, quid ingenio, cupiditate profectum: aut praesidiis, quae recta ratio, studium oscit, amor religionis suasit, debeatur. Ne quidem experientiam sejunget a commentis ': quaeque conjectando dicuntur ab his , quae habenda sunt pro exploratis, imo
testes dant non corruptos, triobolares, inimicos, remotos a probitate , temporum nec vicinos, nec
aequales. In summa, insistet relatis: quod proditum est, testatum habebit: elogia pro judiciis
recipiet: historiam arcanam cum publica, annales cum commentariis, audita cum visis, hausta
62쪽
Cognitio cautionum, quas Ars eritica ete. 61 e sontibus cum derivatis, denique scripta cum his, quae solo sermone feruntur, perpetuo miseebit. Denique ne locum a libro, velut membrum H Corpore avellas, cum agitur de capite morum' vel dogmatum; sed quoties quid occurrit, quod videtur pugnare cum Theologis, tum feras sententiam, cum nexum omnem , neque tantum, quae
Praecedunt, sed etiam quae sequuntur, perlegeris. Cautio summe necessaria ad idoneum iudicium ferendum i Nam saepe ex persona adversarii quaedam loquuntur; interdum de industria suspendunt lectorem t ac quod praecipuum est, reservant ultimo loco. Quare apud hunc, qui totum absolvit, nullum errandi periculum. Lineae ex tremum superiora omnia declarat, et mens stri. Ploris percepta litem diremit S. Patianus in
rimos ad Poenitentiam graviorum steterum reos sic perterret, ut putes eum omnem spem veniae illis auferre. Verum hoc more Oratorum tam
dextre facit, ut pateat ad extremum, propositum aliud non habuisse, quam ut metu impelleret cerotius , imo adigeret ad evincendum pudorem, pin nasque subeundas. Sed vide aliud specimen, haud paulo jucundius; quod mutuabor a IIoanne DALLRo , Libro I. de usu Patrum cap. s. ad 'nem tInter opera Athanasi, inquit, extat Tractatus quidam ', in quo nequa nitorem, neque nervos, neque acumen jure desideres. Ceterum ejus Scriptor duarum
Toma II. p. 3is. Milionis vererin
63쪽
in Chrso vaturarum disinctionein tauto nisu constituis, ut ad Nesorii placita deflectere videas ur , s ea taurum ιegas, qua initio dissiputationis habentur. At postremum caput ostendit, auctorem in recta fuisse sententia. Si tempore , vel quapiam alia injuria ultimum hos e put intercidiset, non poterat Scriptor ille propter per εulosas Ioeutiones, quas orsu di putationis adversus Eutychianos fuseeperat, abrepsus adhibet, Nesorianus non
haberi. Idipsum dicam , si quem lectorum defecisset patientia ante opusculi finem. Certe enim praevertisset auctoris mentem , atque contra, quam erat meritus , de ejus exposita doctrina statuisset. Iu omnibus Sed vides, me fieri longiorem, qua in initio diei ννωH- constitui. Qui judicio valent, per se ipsi haec pq nullo docente; ut adeo nec opus sit pluribus regulis; contra qui non pollent hae facultate,
quantumcunque cumules legum, ac regularum,
his nihil praestiteris. Fit enim per hebetudinem
mentis , ut vel nesciant in loco adhibere , vel earum nullam habeant rationem ' . Quos nolim instituere ego, nec unquam admiserim ad Criticen, sive antiquitatem. Non per Deum i non sunt initiandi his sacris, quae homines reducant ad sapientiam, a qua olim recesserunt. Tam parum pos. sunt ejusmodi rebus operam dare, quam qui curis, ac laboribus e vacui non sunt; vel carent seeessu, quo recipiant sese; vel aguntur perturbationibus, ac impuritate transversum rapti, sancti, verique
certum omnibus ae exploratum est . ait in suis Seutentiis cla- risI RUPE FUCALTIUS, consilia pose dari. nos Iudicium. A Dissiligoo by Corale
64쪽
Cognitio cautionηm, quas Ara critica He. 33l nil habent; sed sunt hostes omnium sacrorum;
qui cum metum divinitalis abjecerint, nequeunt' alia mente accedere ad litteras , quam ut abutan-
tur his ad perniciem plurimorum. Ubi maximel habet locum illud FLAcci:
Sincerum est nisi vas, quodcrinque infundis, , arescis '. Sit sane, ut velint interdum utilitatem perci- Pere , ac stare pro vero; parum agent Ob in Oli-ἰ tam consuetudinem. Rectissime enim dixit: S. IOANNES CAssi ANus in Collatione Patrum, nescio
qua; Ut ocuIus aliqua re turbatus videre nequit; itai animus praefervadis assectibus commotus veritatem --l meri non valet. Quare puto , neminem esse his, studiis aptiorem , quam coenobitam, Vel rerum
I humanarum vinculis solutum. Iste solus sibi vas eat: et quando didicit de se abjectius sentire, i quam alii, caritati multa tribuet, jactantiae nihil. t Quo minus sibi sapere videtur, hoc magis hau- riet ex sapientiae fontibus; qui quia proficiscunturi a Deo, ardenti prece et orabit. illum quotidie, et exorabit. Sic in uno homine prauidia divina, , et humana jungentur, evadetque idoneum instruini mentum juvandi quocumque mortales. Nam ho-i stes Veritatis et religionis pudore assiciet: probos solabitur, Ecesesiae lacrymas terget. SerVator, cui
soli studet placere, semper quidem, sed maxime in arduis, implexisque habebit rationem eius :
65쪽
- atque coepta sic secundabit, ut quo viribus suis . non erat Venturus, comite coelesti auxilio facillime Perducatur.
Cognitio methodi et ordinis, luem jubet Arscritica in legendo servare.
S. I. Praecepta generalia. Praecipui usus est id argumentum, dignumque
quod impendio tractetur. Et tractatum esta pluribus diligenter. Verum, si quis probe attendat, insunt ei varia , lectioni omni communia: quaeque nil spectant praeter externam hujus con- , ditionem. Atque ista nemo a nobis hic requirat. Nam potius a legibus prudentiae debent peti, quam Critices. Quamquam Libro IX. de Eloquentia Patrum , Dissertatione I. cap. I. statui plures regulas , ratione , auctoritate , exemplisque sacris, et profanis probe firmatas. Huc autem illete rein eidunt.
Iratis serm- Ne tam curemus magno numero, quam vi universe. magno delectu legere.
tum: et, quod est majoris momenti, secreverimus plane inque adversaria retulerimus.
66쪽
Cognitis methodi et ordinis, quem iubet ete. ss
4. Ut etiam legamus horis subcesivis: neque illa lectione ordinaria exclusam velimus hanc, quae suscipitur praeter ordinem. s. Ut cum frequens sit lectio, non cesset esse
moderata. 6. Ut legamus attente, neque obiter, quaedam oculis magis , quam animis percurrendo. . Ut quaedam illustria regustemus, compona mus cum aliis, neque glutiamus tantum, sed ruminemus etiam, ac concoquamus. 8. Ne studio legendi, at contentione ossicia alia rumpamus temere, sive Omittamus.
9. Ut potius silentio , quam voce, quod qui dam solent, legamus. Io. Ut ordine id fiat, et norit quisque, quid primo, quid seoundo, quid tertio loco sit
Id unum de integro inculcandum est; ut eo Pia maxime, et confusio vitetur. Nimis enim multa complectitur cognitio antiquitatis, quae si velis labore improbo brevi absolvere, damni plus ferat, quam commodi. Nostro saeculo THori WOoLSTON, homo Anglus , eum se ardore nimio contulisset ad lectionem Patrum, duplicem insaniam incurrit. Nam primum mente est mOtus: eumque se collegisset, Evangelium coepit Sppugnare, prodigia christi omnia ad allegoriam detorquens. Tam vero insolenter, tam stolide id factum, ut compescere morbum nemo posset. Ρα tasses de integro furere; certe fuit insanabili per-
67쪽
victeia ad obitum usque. Alii in alio genere, in quo poterant prae cunctis eminere, lectione eonfusa saltem memor m turbarunt. Nam cum legerent uno die diversa, quae postulant attentionem: imo a studio leviore transirent ad gravius, cerebro vim intulerunt, onerantes, ut sic dieam hanc animae facultatem, quae alimentum Conc quere debet, et in succum , sanguinemque convertere. Ut ergo eruditionem pararint, indiggesta erat, ac informis. Quod non solum sermone
ostenderunt ; in scriptis ipsis apparuit . Sed
lege obsecro, quae iIIo opere dixi cura multa, et meditatione.
Sed etiam qui te jubent Veteres legere , pr fecto nolunt, ut his jungas quaelibet sermoni subjecta , vel rejecta ad calcem. Tum id facies, cum se solis intelligi nequeunt. Secus jacturam temporis magnam facies, confusonem, quam dixi, Deilius incurres: ac, quod res est, Potius reiseentibus dabis operam, quam veteribus vacabis. Illa eollectanea habent ingentem farraginem, cum ostentatione eruditionis tam im tempestiva, quam inani. Rei summa hic spectatur, non omnia, quae circumstant, eOVe trahuntur violenter. Ρauia eos excipiam Commentarios ex summis , qui breviores sunt, vel habent digniora, quam ipse
. auctor. Comprimunt se rerum spee es. ae impediunt 3 ut plana apis pareat in potestata hominis non esse , quae nimia , vagaqu lectione mandavit memoriae. De quot librorum pretio hie foret detrahendum, si quis vellet obIata occasione ad een- . suram uti l Diqiii so b c Orale.
68쪽
Cognitio methodi et ordinis, quem jubet eae. 37
auctor. Alias malim eundem librum bis legi. quam semel, tot sarcinis, et quisquiliis onustum. Demum quae legis, quoties licet, nostris temporibus accommoda. Quod non fit tantum meditatione , sed etiam adversariis probe diggestis. De hoe item in opere de Eloquentia Patrum, Iibro rarim habeo singularem Dissertationem. Addo, quod tum exciderit, esse pro ratione enotandi eleia gantem methodum, gallice scriptam, insertamque Bibliotheca universali JOANNIS CLERI ct Tom. II. U. I 3I . Non dissiteor, judicio nondum firma. to quaedam primum exscribi, quae post velles omi-ssse; sed hoc ipsum id commodi habet, quod
sic usum acquiras delectus melioris. Porro loci longiores nunquam exscribi debent; ne lectio abrumpatur, et laboris diuturnitas taedium pariat. Praestat hoc indicare; Vel eum Vacamus , opesque reconditas percurrimus, summatim enotare. Mulisti ob memoriae felicitatem has industrias stoeei habent; quod minime facerent, si aliquando ex. pendissent secum , quanti intersit ratione. et via progredi in vastioribus argumentis. S. II.
Prae Cepta. quae propius huc saciunt.
Hactenus leges criticae, quantumVis via longior, et obscura vestigia, iter ipsum impeditum esset. belle Procedebant. Nunc alia omnia - non eaussa dissicultatis, quae nulla est apud expertos, sed propter discrimen, tam eorum qui docent, quam qui discunt. Nam hoc paragrapho inquiritur via compendii, ubi,
69쪽
quae si brevior: quae facilius teratur: quae certius ducat ad terminum, intento digito monsrari debet. Nec enim vagandum est: more quorundam, nec cuique habenda fides; ut faeiunt non ducem secuti, sed Remitum vocantium ad diversa. Unde fit, ut inter errores conterant Vitam; aliunde bre- em, etsi ars, ut habet HlPPOCRATιS aphorismus, nequaquam tam longa foret. Cum ergo sit decretum , quo tendamus, se obtendunt tot periti via. rum , ut horum ipsa nos copia inopes reddat rtimendumque sit, ne tritissima regia fiat. Non more plebis habere optima debemus, quae nunc obtinent apud plerosque. Non ad opinionem componimur. nec secundum studia vivimus , .sed rationem. Quare cogitandum, quod scripsit ad GaIlionem fratrem ANNARUs SΚΝΚCA, cum quaereretur de via ad beatitatem. Nihil magis prasa dum est, quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non qua eundum est, sed quartur. Sic enim, ut pergit id loci, necessum est evenire acervum aliorum super alios ruentium ;ut solet in confusione, eum ipse se populus premit. Tum enim cadit nemo, qui non alium trahat. Nam primi sequentibus impedimento sunt: ac pauci tantummodo sibi errant, verum exempli pravitate faciunt errare complures. Malunt
enim homines credere aliis p quam ipsi judicare: traditurque per manus sinistrum judicium; ut sint propria dispendia plerumque ex alienis.
70쪽
cognitio methodi et ordinis, quem jubet ela. sy
CRENIUs opuscula plurium collegit de methodo Ratio. ludiorum universe; de nostro praeter ERAsaelinis methodo ad veram perveniendi Theologiam , HYPERIUM Libris quatuor de Theologo , seu de ratione studii ThooIoglai: cΗYTRISUm de studio TheoIogiae recta inchoandor PosssiviNUM in Bibliotheca selecta de ratione sudiorum ad disciplinas, et ad salutem omnium
gentium promovendam: HEI LGGERUM de ratione
JOANNES FRANciscus BUDBIEUS Isagoga Hi ruo - Theologica ad Theologiam uniυersam, singulas. qua ejus partes: MARTINus GKRBERTUS Apparatis ad eruditionem TheoIogicam praeclare quamplurima monuerunt. Sed fieri nequit, ut isti, qui sun. not1ssimi, aliique agmine lΘngo se omnibus proin bent. Ut enim nil dicam, nunc esse quotidie niselem novam Ecclesiae, conditio cujusque candidati identidem hinc respici debet. Nam alii quidem , si non sunt stupidi stupidos enim nee
princeps ad sacra studia , nec Episcopus ad Dei os Ordines possit admittere vulgari sunt ingenio, et quale mulsis contingit. Alii Deile arripiunt universa; sed in morem rata tabulae nullam imaginem eruditionis informatam animo habent. 3Alii valent memoria ό ut quidquid legerint reti-