Camilli Nicolii ex cler. reg. scholarum piarum Rhetoricæ institutiones ex optimis latinis, græcisque scriptoribus quoad præcepta, & quoad exempla collectæ, atque illustratæ

발행: 1736년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 연설

161쪽

rog RΗΕΤ. IN ST. . Mirabile est excellens, ac summum inopinati quasi fastigium : nam quidquid prae

ter hominum opinionem , expectationemque incidit , licet non eximium , inopinalgm est et novum praeterea egregiam rei persectionem postulat et mirabile autem insignem , & tamquam summam in eo genere pulchritudinem et si quis tamen ea confundat, non admodum pugnabo. Tertii hujus generis facile ea sunt.

Cic. plo Leg. Man. c. 2I. Itaque tantum victus escere potuit , quantum incolumis numquam est ausus optare . Et l. Acad. Quaest. c. I 8. Servilii, qui gemini fuerunt tam simiter , non cognoscebantur foris, aι domi , non ab alienis , at a suis. Virg. s. Aen. v. a 31. de Mne. hei sociis ad victoriam sese animantibus. Possunt , quia posse videntur. Hor. l. 1 od. IO. V. 3. Sperat infestis, metuit Deiaudis Alteram fortem bene praeparatum Pectus . s. Haec vero eloquentiae praeclara lumina prosecto praestant: nam mirifice assiciunt, delectant, ac rapiunt, quod generatim optimo cuique Scriptori praestanduin est . ED. quentiam enim, quae non habet admirationem. nullam puto . Dicimus enim, ut audientes . discant, ac docendo ad ea ducantur, quae utilia, & magna sunt. Discunt autem plane cum ea audiunt , quae forte non ipsis. at certe non vulgari homini in mentem, cogitationemque venissent . Immo vero majoriri utilitate, ac voluptate discunt ., cum ita haec inopinata, ac mirabilia offeruntur, ut

quasi per se ipsi ea discere videantur, &apertius quoque ita intelligunt: magis enim perspicue res intelligitur , eum aliter quis ex simama. Cie. in Bruti

162쪽

simabat; nam tune animus seeum disere videtur , quam verum hoc es , sed ego deeipi bar R. Certe eum ea intellexerint, acumine suo delectantur , gaudent non quas audiaverint , sed quasi invenerint b. Verum m1-gnopere cavendum , ne nimium mirabiles e L

se velimus , praecipue in gravi , & matura scriptione, nam Oratoribus, atque Histori cis, qui persuadent , moderatius scribendum est , quam Poetis, qui potissimum delectent, atque adeo audaciores esse possunt .

Descriptionaim, ac digressonum prae stantia, ct cautiones.

r. T Escriptio est accurata , elegans, VivaX, O ae splendida rei expositio . Differt vero a narratione, hypotyposi, atque eth poeja; narratio enim factum aliquod seu verum, seu fictum complectitur, hypotypo sis, quamquam similior, certam aliquam . aut Personam, aut eius actionem expingit: etho. poeta indolem hominis . ac mores , descriptio autem Omne rerum genus quasi aliqua pictu

Ta ex Ornat, atque adeo montium, camporum fluminum, aurorae , dierum , noctium, tem-pinatum, praeliorum, celebritatum , ludo Tum, conventuum, exercituum, eiusque generi, rerum omne ingenium , faciem , &pompam ob oculos ponit. Magno est usui omni Scriptorum generi. Nam Historici quoplenius res legenti explanent regionum situm,

aca. Arist. Rhet. l. a. e. 23. b. Quina I. s. e. s.

163쪽

ae temporum facultatem describunt, oratores non semel eorum aliqua, Poetae multo libenti nime omnia . Egregia descriptio veriusquam narratio Liv. l. .c a 4. Forte in duobus tum exeretribus erant tergemini fratres nec aetate, nee viribus dispares. Cum tergeminis agunt

Reos, ut pro sua quisque patria dimieent fer--; ibi imperium foro, unde victoria fleterit . NuiI recusatur: foedus ictum inter Romanos, ω . Ibanos es. Foedere icto tergemini arma rapiunt. Cum fui utrosque adhortarenrur, Deos patrior, patriam , ae parentes , quidquid Ciavium domi, quidquid in exereitu sit, illarum tune arma, illorum intueri manus ἰ feroces O suopte ingenio , eis pleni adhortantium voωeibus in medium inter duas acies procedunt . Consederant utrimque pro eastris duo exercitus , perrenti magis praesentis, quam curae exper- es . Quine imperium agebatur in tam pauco vum virtute, atque fortuna positum . Itaque erecti fuspensique in minime gratum specta, culum animo inceniuntur . Datur signum , infestisque armis, velut aetes , terni iuvenes

magnorum exercituum animos gerentes conis

currunt et nee his, nee tuis periculum suum, sed publieum imperium , fervitiumque obvers sur animo, futur que ea deinde patriae foris νuna , quam ipsi fecissent. Ut primo flatim coneur1M increpuere arma, miranterque fulsere gladii, horror ingens nectantes perstringit, neutro inclinata spe torpebat vox Dirituseque . confertis deinde manibus , eum iam non

motus tantum corporum, agitatioque anceps retorum a morumque , sed mutnera quoque eis

sanguis spectaeuis essent, duo Romani super alium alius, vulneratis tribus Albanir, ex. pia

164쪽

LIBER II. GTpirantes eorruerunt. Ad quorum easum cum eonelamasset gaudio Albanus exercitus, Roma.nas Legiones iam spes tota , nondum tamen cura deseruerat , exanimes vice unius , quam tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer

fuit , ut universis solus nequaquam par , sic adversus singulas ferox : ergo , ut segregaret pugnam eorum , capessit fugam ; ita ratus seeu turo , ut quemque vulnere affectum eorpus mneret. Iam aliquantum θαι ii ex eo loco , ubi pugnatum est , aufugerat s eum respiciens videt magnir intervallis sequentes , unum haud procul ab sese abesse , in 'eum magno impetu .re. diit . Et .um Albanus exercitus inclamat Cuoratiir , uti opem ferant fratri, iam Horatius eaeso hoste victor secundam pugnam petebat o

tunc clamore, qualis ex insperato paventium

solet, Romani adjuvant Militem suum ; Θ itile defungi praelio festinat. Prius itaque quam alter , qui nee procul aberat consequi posset,

alterum Curiatium eonfit. Iamque aequato

Marιe singuli supererant, sed nee spe nee viribus pares e alterum intactum ferro eorpus , cis geminata victoria feroeem in eertamen tertium

dabant : alter fessum vulnere , fessum cursu trahens eorpus , victu'Me fratrum ante fefrage victori objisitur bosti: nee illud praelium fuit. Romanus exsultans , duos , inquit, fratrum manibus dedi , tertium caussam be/li hujusce , ut Romanus Albano imperet , dabo . Male fustinenti arma gladium superne iugulo defigit et laeentem spoliat . Et Virg. 4. Georg. v. 63. praeliantum apum descriptio . saepe duobur Regibus ineum magno diseoνdia motu . Tum trepidae inter se coeunt , pennisque coru scant: via

165쪽

Epieulaque exaeuunt rostriν, aptantque M. certos et Et eirea Regem, atque ipsa ad praetoria densae Miscentur , magnisque vocant clamopibus A sem. Ergo ubi Der nactae sudum, camposque pso genter , Erumpunt portis, eoncurritur : aetbere is aIto Fit Ρnitus, magnum mi e glomerantur in orbem, Praeeipituque eadunt Inon densior aere trando,Nee de eoneussa tantum pIuit ilico glandis . Iasi per medias aries, insignibus alis, Ingentos animos angusto in pectore, versant . . Descriptiones tamen ad delectandum, quam ad magna, & utilia suadenda praestant, di dicentis fere ingenium magis praedi eant, quam caussas promoveant, aut obtineant; niisti sorte res certas describas, ut ex iis con .ciliatum audientem alia orationis vi deinde Deilius permoveas e magnis certe, ac veri Sargumentis non aptissimae. Hae de caussa praeclare Hor. lib. 2. ep. 11. U. 14. Ineeptis gravibus pIerumque , ω magna pro sessPurpureus late qui splendeat unus , ε' alter uitur pannus, eum Iueus , ε' ara Dianae, Et properatis aquae per amoenos ambitus agro , ut flumen Rhenum , aut pluvius deseribitur

arcus et

sed nune non erat his laeus: O fortasse tu. pressum 'Seir simulare, quid brer si fractis enatat exspes Navibus aere dato qui pingitur p

s. Digressio est brevis a proposito aberratio

166쪽

LIBER II. TI3tio. Itaque ad ornatum, atque eruditionem non se mel oratori, atque Historico , aut ad remissionem quamdam legentium praecipienti Scriptori, vel certam facultatem tradianisti, aut denique ad animi voluptatem ad alia saepius Poetae vagari licet, sed prioriobus illis multo parcius: singulis vero efficiendum , ut ille excursus ad propositum conducat, & maturior sit reditus ad propositum , ut plane sit ab re non longa digressio a . Pauca haec exemplo. Caes. Bel. Gal. l. 3.

c. 11. In ea re t accipiendis dedititi Oruin a mis, atque obsidibus in omnium nostrorum inistentis animis alia ex parte oppidi adeantuanisnus , qui summam imperii tenebat, eum sex.eentis devotis , quos illi SoIdurios appellant , quorum haec est eonditio, ut emnibus in vitaeommodis una eum Ois fruantur , quorum se amicitiae de iderint , siquid iιs per vim aecidat , aut eumdem casum uua ferant, aut sibi mortem eonferscant; neque adhuc hominum me moria repertMs est quisquam , qui , eo interfecto, cujus se amicitiae devovisset , mori recuis

faret . Cum tir Adeant vannus eruptionem 1 a. cere conatus , clamore ab ea parte mranrtionis sublato, eum ad arma mr lites concurrissent,

vehementerque ibi pugnatum esseι , repulsus in

oppidum est . Non ad historiae , aut illius pugnae saeta id pertinet, sed ad geniis illvis

In rem . Cic. 6. Ver. c. 33. Segesta est oppi dum pervetur in Sicilia , Iudices , quod ab aenea fugiente a Troja eonditiam demonstνant 'Hoc quondam oppidum a Carthaginiensibus vi eaptum, atque deletum es, omniaque , quae

a. Cic. 3. de orat. C. s 3.

167쪽

ex illo Ioeo deportata . Fuit apud Segesta uor ex aere simulacrum Dianae , cum summa atquα aut1quissima praeditum religione, tum singulari opere artifiοque perfectum . Hoe translatum Carthaginem aliquot saeculis post Scipio bella Punieo p/racto , se Cartbagine capta convoeatis singulis Segesanis reddidit , boe autem eum se sacrorum omnium binis, religionumque praedo vidisset , imperat magistratibias demoliantur ,

D sibi dent. Virgilio Trojani excidii narra. tio, Aenae Carthagine commoratio, Didonis amor ac mors, multa alia, digressiones sunt.

Eruditae orationis fontes, se monita. C A P. XI.

x. Rudita oratio est documer virum , &v. scientiae ex praeclaris disciplinis,exem. plorum ex incorruptis historiarum monuis mentis , institutorum ex suae aliarumque genistium cognitione , ac moribus, testimoniorum isque, ubi opus sint, ex optimis Scriptoribus dives copia. Ad docendum maxime, atque ad persuadendum supra modum consert. Exemplum esto id Cic. pro Arch. c 7. Idem

ego eontendo , eum ad naturam eximiam alisque illustrem aeresserit ratio quaedam eo ommatioque doctranae , tum illud nescio quid prae. clarum ae singulare solere existere . Ex hoe efo hunc numero . quem Patres nostri viderunt , divinum hominem Africanum , ex hoe C. Lae- Iium , L. Furium modest mos homines eon rinentissimos , ex hoe fortissimum virum, ε' illis temporibus doctissimum M. Catonem illum

senem , qui profecto si nihil ab Ierficiendam eo.

168쪽

iandamque virtiatem litteris adjuvarentur, numquam se ad earum studium eo nititissent Inest hie ex Philosophia ad virtutem comis parandam praeclarum habitum naturae, at . que institutionem postulari , conjungique sutrumque debere , ex Historia vero praeitanistium illa in eo genere Romanorum multitudo . Et Hor. l. I. Od. 18. v. a P ubi inducitur Archytas Tarentinus egregius Philosophus corpori suo tumuli honorem Orans. Αι tu Nauta vagae ne paree maletuus arenae Ossibus, eapiti inhumato Partreulam dare e sic , quodcumque minabitur

Eurus

Fluctibus Hesperiis , Venusinae Plectantur si e , te fospite, multaque mer

de potest , tibi defluat aequo

Ab Iove , Neptunoque faeri eusede Tarenti. Negligis immeritis nocitura Postmodo te natis fraudem committere forsan Debita suνa vir sque superbae Te maneant 1num e precιbus non linquar inotitiis , Teque piacula nulla resolvent . Quamquam fesinas , non es mora longa , Iiceo ibit lΙ eas ter pulvere currar .

Hic audis vel ex Ethnicorum Theologia inhumata corpora non modo inhonorata, sed certis piis precationibus, & ad jumentis privata ; audis a Deo optis Max. praeclaris factis praemia constitui; audis parentum scelera in filios etiam puniri , & cuique , sic Deo jubente, superbiae & duritiae poenas imminere ae rependi, & miserorum in ca

169쪽

lamitate rejectorum preces a Deo exauis

x. Ex iis intelligis hanc eruditionem quidem ex his fontibus comparandam satis multo labore probarissimis Scriptoribus legendis adhibito, sed adolescenti paullatim sibi conis stituendam. Oratorum modo, ac Poetarum interpretationem audienti , tum disciplina iarum orbem conficienti, deincepS vero cori. tinenter accurateque per se legenti eluditio sensim quasi occurret: quare, si eruditionem adolescens afferat, probabo , non flagitabo, dum contendat.

Varietas orationis : ejus praeffantia: quae ea pectet: ac variandi rationes.

C A P. XII.

x. π Υ Arietas orationis est eiusdem rei di-V cendae , ejusdem v e lucubrationis co dendae alia ratio . Itaque alia verborum est , alia rerum . lx. Utraque autem magnae laudis, nec minus enim in oratione , quam in pulcherrio ma hac rerum universitate , placet varietas. Naxmae certe hac varietate commendantur ingenii opes, dicendi exercitatio, juoicii magnitudo, adeo ut Cicero libenter ac saepe cum Roscio, praeclaro in scena agendi varianodique artifice, contenderet utrum ipse eamdem

sententiam varietate majore eXprimeret, a gestu & pronunciatione Roscius . Contra autem eamdem saepius cantilenam canere, eam a. Vide Aver. dissert. m. 4n Cie.

170쪽

LIBER II. I eamdem tundere incudem , iterumque idem dicere fastidiosi ssimum , immo nihil es tam vi riosum , quam si semper est idem . . Curandum

ergo , ut satietas varietate vitetur b , viteturque dicendi crebra similitudo, etiae omni . bus in rebus est satietatis mater c. 3. Porro haec varietas universas planeis eloquentiae partes moderatur, ut . nihil sit, quod eodem saepius modo probetur,& variari non postulet. Ut singulatim aliquid

praecipiamus, varietas verborum spectat veraba verborum collocationes, locutiones, periodorum comprehensiones, ac dicendi figuras , ut, si idem in eodem argumento, in eademque lucubratione praesertim breui diiscendum sit, idem dicas, sed aliis verbis, aliis locutionibus, alia figura dicas, alio

modo verba colloces, alioque orationem conis

cludas , nisi insignis permotio , insignis pulchritudo , aliud praescribat, nam bis atque terpulchrum ferunt quae pulchra sunt repetere d- Uarietas rerum spectat argumenta , eorum eX- positionem , lucubrationum partes , earumque seriem sive ordinem, alia argumenta aliis locis afferens, alia ratione ordiens, proponens, dividens, narrans, confirmans, resutans, & alio rerum exitu orationes perorans , aut carmina absolvens. Audi quam aliis lo. cutionibus, & figuris in Romanorum lauridem excurrat Hor. lib. r. Od. Q. V. II.

a. Cic. in Orat. c h Auctor ad Hereri l. 4 c. trisc. Cic. lnv. l. i. c t. d. Plat. in Gorg. seu de Rhet.' Ita ex vett. codd. emendat Lambin quod vulgati libri habent parentum: h. e. a quo exordiar potiusquam ab Iovis surrum omnium mortalium paren.

tis laudibus i

SEARCH

MENU NAVIGATION