Camilli Nicolii ex cler. reg. scholarum piarum Rhetoricæ institutiones ex optimis latinis, græcisque scriptoribus quoad præcepta, & quoad exempla collectæ, atque illustratæ

발행: 1736년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 연설

301쪽

d ini, propterea quod omnes, etiorum in a Iterius manu Dpes , fama , vita passim es , saepius il- Iud curtant, qu/d possit is eriur in ditione ac potestare funi, quam quid debeat .ro. Qui vagi sunt, ut Milites, Nautae, Mercatores, ut qui saepe i vitae discrimine versati, saepe etiam ex eoiservati, & main gno animo,& viribus ad ea ornati, nec vis tam , nec mortem , nec praesentia, nec sutumra aut supplicia, aut gaudia admodum curant. Cum instat periculum, humanam divinaviqne Opem implorant, cum abiit, nihil rope iam verentur: contumeliosi, frauduenti, iniqui. inter vitia tamen eorum ma .gnae saepe virtutes exstant. it. Plebs imperita est , ignara , inconstans, Pervicax, rerum novarum avida, dona potius, quam donantes amat, sine consilio in negotia irruit, Stasne caussa ab iis recedit, primo impetu formidanda, ubi acquievit ardor,

pavida ultro cessat, terret, ni paveat b, ex ver rate pauca , ex opinione multa aestimat, aut

fervit humiliter, aut superbe dominatu ν ς .r1. Mulieres sunt parvi animi, trepidae, nominis ac famae solicitae , vestium, modorum nitorem , & inconstantiam mirantes, de liciarum, & inanium commoditatum potius, quam magnarum , & mansurarum sibi, aliisque cupidae, mollioribus verbis ει ossiciis iacilius, quam magnis & veris momentis ducuntur, garrulae: . molles , infirmae, aegrius quam viri iurii suo cedunt, hinc siepe initium turisbandi omnia a femina ortum 4 , & maxime

302쪽

variae, quam ob rem Virgilio dictum , varium ω mutabile semper Femina Sunt & certae mulieres virilis .indolis. Universe piae sunt, religiosae , vete Ddae., sali S acutae, inge, niolae, & ita uitieris satis multae pulcherrime progressae.

Mores variarum gentium ex Regionum indole.

r. FTali , ut qui in pulcherrima , & optimai I tetrarum sede nati, facile prae celeri humauita sunt, ingeni Osi. perspicace, , in meditando , agendoque promti , & celeres, satis lartes, & laboris setis patientea, in officiis tamen . interdum fieti, atque in agendo obscuriores . . serme ad omnia apti . industrii nec manu minus, quam mente idoneti et quocirca omnes praeclarae artes ut jnventionem, aut incrementum iis ire ferunt acceptum. In his Etrusci stientes, culti, diserti , acutio Insubres sine eri, aperti , sebiti, ideoque inconsideratiores. Neapolitani mobiles, faceti , varii, inquieti. Veneti alacrea, . elegantes, prudentes. Allobroges it Olerantes , fortes, ingenui , vel naturae vel loci habitu mo

a. Germani aeres, sortes, duri, laboris, frigoris, operae patim l issim i , anamis aperti, a corporis, & ossiciorum cultu potius abhorrentes, gens plane gerendis instaurandisque bellis . nata . nunci quidem immani Turcarum

gregi divinitus opposita et ex bellici furoris

303쪽

tiat efferatior.

3. Galli elegantes, venusti, alacres, ossi eloti, ingenio & manu celeres, ει primo impetu singulares , sunt enim Gallorum subitas repentina consilia , ingenia 3 , deinceps Vero paullo molliores, diuturni, ω quasi affixi laboris impatientes. In bellis, in litteris, in ceteris virtutibus. omni aetate praeclari , praesertim postquam certo Regi Obtemperant, quem Omnium maxime colunt.

4. Hispani graves, severi, magno & e X- celso animo praediti, magnifice de se sentientes, & aliis cedere omnium minime .serente Scgloriabundi, tumidiores, & in se scipiendis, susceptisque negotiis paullo tardiores, conastantes tamen, & alta spectantes. s. Siculi & Sardi severiores sunt, accurati, propositi tenaces, fere rudiores, &incomti.

o. Angli quasi Angeli ex corporis forma , gratia, & dexteritate, solertes sunt, miri sice industrii, ingeniosi, rebusque agendis aptissinai. Ex negotiorum, mercium, & no spitum commercio callidi, atque astutissimi, etiam inquieti, & mobiles: quam indolem finitimi eorum Belgae praese ferunt. . Dani, Suevi, Moschi sunt proceri, tor. vi, duri, & paullo tardiores, sed ubi institutio , & exercitatio accessit, interriti, constantes, audentes, impavidi , hac praesertim.

aetate.

8. Hungari, Poloni, Bohemi corpori S animique viribus Pollentes, non rudes, nova rum rerum cupidi, nec satis quieti, melio ra, quae procul sunt posita , reputantes.

304쪽

LIBER III. I4 9. Persae, ut in opulento solo educati , sunt delicati, molles, & magnifici: nunc in primis culti, idonei, & in magnis rebus exeris citati. IO. Turcae, ae pares barbari, impetu magis,

quam ratione viventes, & ad omnem imma. nitatem praecipites, in omni ferme rerum genere , ubi prima consilia ex sententia cesse.

rint, audentissimi, audacissimi: sin conrta abjectissimi, & prope complorati. xx Graeci olim cultissimi , sapientes , &multarum virtutum viri , nunc abjecit , &sordidi , semper fallaces, hinc graeca fides proverbio celebrata. Hebraei nos ra aetate fraudulenti, sordidi , pervicaces, nullarum virtutum luce insignes ; cum divinae legi

paruerunt, praeclari, numquam satis constantes, aut aeterna satis spectantes. xx. Indi, & Americani simplices, creduli, suarum rerum atque institutorum amante S, superstitiosi, non aegre tamen utilia, vera,& sancta monstranti assentientes, licet iaci

lius ea omittant ; sua saepius facta, & suas laudes fingunt, quam probent, satis ad magna capaces, & maxime ad litteras. 23. Itaque multi angenerantur hominibus mores a stirpe generis, multi ab ipsa natura I ci , plurimi a vitae eoquetudine , quibus alimmur Nivimus , Caytbaginienses fraudulen-ri , ω mendaces, non genere, sed narur loci, quo propter portus Dos multis, Θ va

riis mercatorum, se advenarum sermonibus

ad sudium fallendi sudio quaesus hos nunc intellige, qui, ut illi olim, lucro maXime, sempiternis praemiis aut suppliciis minimum ducuntur voeantur. Ligures i non hujusmodi

305쪽

nostra aetate, satis inclitae Rei p. ibi Iede constituta. Civium numero , & studiis florente , montani, duri , arque agrestes s doeuistager ipse nihil terendo . nisi multa eu Itura , magno labore quaesitum; Campanr semper superbi bonitate agrorum , ω fructuum , magnia rudine urbis , salubritate , descriptione , pulebri-

t 3. At enim nihil aeque valet ad mores etiam ingenerandos ac recta institutio. in corrupta religio, sempiternorum spes, & divini amoris felix flamma . Aetatum memoriam repete , orbem circumspice .& nunc imperi.

tos, barbaros, impios, qui olim scientes, culti , pii; contra autem cultos, instructos. religiosos eos contemplatus , qui aliquando ex iis virtutibus nec nominati, culturam, &pietatem amplectere. RHEis

306쪽

RHETORICARUM

INSTITUTIONUM

LIBER MI ARTUS, Qui est de argumentatione.

Dispositio a timentorum tantum potest in diis endo , ut ad vincendum nulla plus possit. Cic. a. de Orat. c. 41.

Dialecticae necessitas ad oratoriam ra

tiocinaἔionem .

Ulta sunt , quae Dialecticae vim atque Operam cumulate Orato. ri tenendam ad bene apteque dicendum persuadent; duo vero in primis. Unum est, .ut-. Orationi vera vis insit, ejusque omnia sint legitime deducta , vere confirmata , planeque evincant, nec multa sint , quae rem propositam onerent & gravent potius, quam inducant. Ornent, satisque arment ; seu quae sint ad caussam probandam rerum strues verius, quam series, & probatio. Qui enim vim nes ad rem suam ingeniose cogitata, animadversa, & dicta, omnes gravissimorum in x viro.

307쪽

virorum auctoritates, omnia historiarum eiaxempla afferre, aut ingerere velit, rem obiaruet, non exponet, confirmabit, persuadebit. Bonus itaque orator vere excogitabit , rem ex re legitime inseret, ad rem suam opti. ma , & quae vere confirment, eliget, disparata respuet, licet non inerudita , nec indiserta, ut sane evincat audientes oratio enimae ratio unum atque idem prope sunt a. a. Alterum est, ut oratio, ejusque omnis pars nativum quemdam, germanum , ac legitimum ordinem comple flantur, ac praestis

ferant. Nam singula ita distribuere , elaborare, ac dicere, ut ab alio aliud vere oriatur, aut ei quidem conjungatur, majus opus est quam quod se ostentet , sed verae , persectaeque Dialecticae opus est , atque oratori necessarium: idcirco Aristoteles, Rheto lea, inquit, Dialactitae innis es, quasi ex altera parte respondet . : sine qua, ut multo gravius Dialecticam familiarissimo suo commendat Cicero , tu recte judieavisi te jusam eloquentiam eo equi non posse s . Nos quo que igitur prius de formis ent mematum, quam de Ioeis dieamus d . 3. Non autem Dialecticam postulari putes. ut Dialecticorum formulas, & disputandi subtilitates in orationem obtrudas; aliud enim videtur oratio esse , aliud disputatio ς; sed ut vis, ac ratiocinandi legitima lex in oratione vigeat, ut dictum est : ceterum mulisto omnia amplius, multo ornatius, nec adeo

308쪽

tandem severer nostra enim oratio multitudiisaeis est auribus aerommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda,quae non aurificis statera , sed quadam populari trutina examinantur R. Nec amem eas larmas et meum onus erit ostendere et id suscipio : aerius urgeo argumentum : Da forma eonstat mea haee arguis mentatio : probo et distinguo et non advertentes ad alteram orationis partem pervenimus z nune opportune ornit in mentem et vera in re altius animadverto: e; usque generis alia , quae δε-

cienda sunt, non praedicanda, multo minus jactanda, licet speciosa dictu , & scientiae pompa plures delectet, & vel errον honesus est magnos duces sequentibus v.

Argumentum : ejus arti ium: ea ad Rhetoricam pertinere.

r. Λ Rgumentum est ratio, quae rei dubiae CL faciat fidem e . Haec autem ratio in. terdum quidem est certa, & prope inelucta bilis, interdum vero est probabilis , & verisimilis; & quoniam Rhetorica non utique proinpositum habet semper vera disendi , sed etiam verisimilia d, ideo argumentum etiam dictum est, probabile inventiam ad faetendam fidem . . a. Argumenti igitur natura est, ut en rebus certis, eXploratis, constantibus, aut satis verisimilibus, & probabilibus dubiae, & in. certae inferantur,& comprobentur, quae in Q 3

309쪽

contineantur, aut certe ex iis proficiscantur . Hinc argumenti, atque argumentationis artificium in eo positum est, ut peculiari, ac dubiae rei certa alia, & communis legitime applicetur, utque in commune illa , & certa peculiarem, ac dubiam contineri , aut proficisci, aut conjunctam esse constet, atque appareat , & ex certis incerta confirmentur. Hoc pacto, si animi penderem, an singulare hominis ornamentum morum comitas sit, a diamque eam mirifice sbi omnium animos,& amicitiam conciliare, eam omni loco, omni tempore homini posse exerceri, eam, quantum sortitudini, constantiae, ac munificentiae rerum magnitudine concedit, tanto iisdem actionum numero , & frequentia praecedere a , mihi atque ante velut dubiae

rei fides facta est, & peculiaris quaestio excommuni & certa re confirmata . 3. Haec autem ad Rhetoricam pertinera nemo inficiabitur, qui oratori confirmanis da, atque evincenda , quae contenderit, fateatur. Maximus sane artis Doctor Aristoteriles male permultos Rhetoricam tradidisse affirmat , quod de aνι ciosis probationibus niis

hil praeter erant b. Certum et enιm, atque ex. ploratum . eam viam , atque rationem , quae ad artem pertinet, totam in probationibus esese positam , tune enim maxime credimus, cum recte conclusum esse arbitramur s. Male itaque

effectum postulat et, qui caussain repudiλret. a. Vide exordium aurei libelli Ioannis Casae, qui

310쪽

Argumentatior ejus genera: se quae sint maxime Oratori propria.

T. A Rgumentatio est artifieissa aetumentἔα x expolitio . , sive copiosior argumenti explicatio ejusque Oratorie, proponendi, urigendique ratio . a. Octo sunt eius genera, si universe de argumentatione disputemus , Syllogismus , en t hymema , epicherema , dile urina, exemplum . inductio , sorites, & inversio 3. Syllogismus, argumentationum omnium tamquam parens, nam in eum ceterae re. vocantur , est oratio tribus propositioni .hus artificiose compositis incerta ex cer. tis eoncludens. Prima Propositio propositum nominatur, quod pronunciatum, ac documentum illud certius, latiusque pervagatum proponitur: altera assumtio, quod pronunis elatum illud ad caussam, & rem in dubium

vocatam accommodatur, atque assumitur,

seu res dubia eum illo convenire, ex illoque proficisci intelligitur: tertia eomplexio, quod in ea res certa, & dubia iam sese compleocti videantur, in eaque orator complectitur, quod contendebat. Raro admodum hisce m ni bus propositionibus comprehensam arguis mentationem adhibet orator , Poeta , Histo. ricus. aliquando tamen , ut Liv. lib. a 4 c. g. in oratione Fabii Maximi , qua ille T. Otaciislium blande simul ac graviter urget. Quι

SEARCH

MENU NAVIGATION