장음표시 사용
331쪽
decretum in hac sententia. Alij iudices
legantur,qui acta, quem Vocant processum criminalem, Vna cum illis, qui iam rem cognouerint, de integro vi deant, &coniunctim omnes,ut sibi vissum fuerit, super hoc toto negotio sententiam ferant. Vallellinensu que stus silentio transmissi. Certe cum noC decretum nulli eorum, qui tot iniuriis contriti fuissent, satisfaceret, nonnullam tamen aequioris iudicij spem oppressis faceret, postquam diu res utrimque agitata, denique iis conditionibus
transacta est,quς,qualescunque essent, utrisque omni mutabilitate potioresvisse.
Sub hoc tempus multae habitabiles casae in arce extructae, & plurima eius generis aedificia quantaeuis militu multitudini laxissima. Quod mirere,quar tum lignorum in eam constructionem impendi necesse sitit, ea in agro Clauenesi excisa fuerunt, Omnibus videntibus,& nemine impediente. Sust
332쪽
piciones eas, quae hinc orirentur, c mulabant bellici paratus, qui Mediolani ingentes essent, multisque rebus proderentur, quamlibet serio dissimu lati. E Germania quoque in Rhaetiam allatae sunt literae, quibus cognitum est, foederatos Catholicos nouas, magnan que res moliri, quae denique in Helvetiorum & Rhaetorum perniciem er Pturae essent, quorum euidentissimum specimen futura esset amisso Valtellinae. Apud S. Petrum, quod est oppi dum ditionis Austriacae, unius diei iti nere Curia distans, peditum deleetus impigre tunc habitus a tribus capita neis, quorum unus Maximiliano, alter Ferdinando Archi ducibus, tertius BD uariς Duci operam dabat. Igitur quo
rumdam monitu pr cipua autoritate hominum trans nonianae communi-x tes,quς periculo proximiores essent, miserunt speculatum omnes ad arcem
333쪽
aditus , quis eo accederet quis inde digrederetur , quid in iis locis noctu,
quid interdiu fieret.Haec, taliaque crebro nuntiata etsi Rhaeticam multit dinem anxiam habebant, nullus t
men quid facto opus esset , expediebat. Et propter hanc omniu incuriamne, an torpediner. publica res deserta, ω, quamlibet gliicentibus periculis , nullo cuiusquam prouisse, cuilibet
ingruenti malo exposita erat. Ad vittimum, Triumuiri, crebris bonorum aliquot virorum monitis exciti Cu
riam conuenerunt, ea mente, Ut ali
qua validae alicuius propugnationis, publicaeque securitatis ratio iniretur, qualem res ac tempus desideraret. Verum isti rei coeptae non institerunt. Tantum me dierunt ac de Republ. eos mecum sermones habuerunt, quibus mihi rem iamdiu permectam confirmarunt, Quippe rei Rhaeticae cur
tores esse in hac sententia, ut sibi quidem , qui nulla bella prouocent, nub
334쪽
lum putent externu hostem esse. Si t men quisqua exstat, eam rem nihil ad se, verum ad foederatoru curam pertunere. Nimiru isti omnes foederum uti litates auariter & scrupulose conquirut. Si quid forte ex iis oritur incommodi, has epulas foederatis glutiendas relin quunt. Sane siquid grauius nuntiare tur, ac tale quod extraordinariam c. Iam , ac promptum remedium desita deraret, eam rem festinabant apud te gatum deponere. Tunc quidem,dum itiae incuriae alienam curam praetenderent, se omni sollicitudine allevabant, omne ontis ei imponebant. Ac luna quidem ita animatos constitit, ut, si
nem fieri necesse esset, mam partem a foederatis, reliquam suis subiectis tolerari aequum cens
rent, his se communitates prorsus ex nerarent. Ex eo sermone, quem me, cum tunc habuerunt, id ipsum mihi
335쪽
perspicere datum. Sed cum de ea re mecum saepius,&intentius egissentiex eo quod respondi intellexerunt, Nat rati & omnium gentium iure unum quemque teneri ad se, & sua tuenda , ineque , quotiescunque ea res agitur,
alium quemquam morari. Vbi quis que quantum opis in se est, ad sui tute iam contulit, si id inualidum deprehenditur, tunc recte alienum auxilium implorari. Non ergo ad prima quam que auditionem, nec prius explorato quantum in se sit opis, alienae opes circumspici debent. Nam se, suam liber
talem, & fortunas aliis tutandas trade re , nec ulla intentiori rerum suarum
cura distineri, est facinus hominis perire volentis, nihil certe de sua salute coiagitantis. Qui sibi ipse curae non sit, nunc ridicule postulare ut cuiquam alij sit. His saepius auditis, de ea re ad Venetum principem literas dare st, tuunt. Nam quae Vestellinae pericula impendent, eadem Venetis imminere
336쪽
MDCX LEGATIO . ipersuasum habent.
Die decima quarta Mah rex nobis l
iniando parricidio ereptus. Qira atrocitate Curiς nuntiata,magistratus riensis venit ad me,& quidem copositus in moestitia quam multogemitu,& lugubri oratione testatus, apud me, professus est, velle se in foedere,& noui regis amicitia fideliter& constanter
Ierseuerare. Ibi quidem in modum
ugubrem, funestumque cunctorum facies sexa & obduci a fuit. Iisdem diebus clim senatus Vene- Ius Madruccio transitum per sua de- Inegasset, is agitare coepit an per Enga dinas, de V tellinam transire posset. Ad hunc nuntium Engadinenses exciti e suis octingentos in armis praesto esse iusserunt. Aditus quoque ad se diligenti , & valida custodia munierunt. Ea re Madmccius per Verdenbergensem comitatum, qui est ditionis Glaronensis , cum sita legione transili.
337쪽
Inde perrexit ad quinque pagos quo
itinere itur ad montem sancti Gotardi.
Post aliquot diesipse, iussu, verbistque regis Rhaeticis Triumuiris dixi,
Regem in suam amicitiam recipere Rempub. aeticam; eamque gentem sibi foederatam uniuersam eadem beneuolentia complecti, quam rex purens suus ei sepe clarissimis documemtis testatam fecisset. Id cupere cunctis esse persitasum. Proinde a regia maiestate illa expectent,quae a certo amico,& foederato expectari debent.
Per idem tempus Tigurini, & quinque pagi, orto in confiniis inter quos dam priuatos de celebratione ecclesia stici cuiusdam ritus iurgio, cum hi id quod ageretur, licere, hi non licere dicerent , hostilia inuicem meditari co perunt. Certe per hanc speciem virique se ad bellum instruere videbantur. Tigurini, & cu his Sangallenses Rhae- 'rium auxilia rosatum Cum
338쪽
MDCX LE G A Τ I Oquinque pagi Fuentano freti essent, eius iussu Madruccius cum sua legione substitit apud eos. Ipsi oppidum Rapes illam,quo,Velut interstitio,praeter Lacham, & quςdam alia, incessus in Rhaetiam clauditur, valido praesidio firmarunt. Rhaeti legationem in Hel uetiam mittunt, de ea controuersia, si fieri posset,sinienda,&Helvetica qui
Eodem tempore de legatione ad re gemmittenda a Rhstis consilia haberi caepta. Denique a singulis foederibus unus in eam legationem destinatus est.
Id fiebat mitigantibus quibusdam,
quorum animos prς caeteris impotens ambitio, & hiatus munerum aulicoruacerrime exercerent Hanc legationem
in hoc mitti dicebant, ut apud regem nuntia,ac testis esset eius moestitiς,qua uniuersa Rhςtica gens e teterrimo parricidio contraxisset , simulque regi de regio culmine Rhςticς Reipub. nomine gratularetur, eique Omnia precare-xur
339쪽
monui, eos, de quorum probitate, &prudentia mihi compertum esset,liuic destinationi perficerent ut intercede retur , & ambitiosum, & superuaca neum officium Reipub. necessitatibus condonaretur. Quo affect u se impulsos dicant,me iam perfecisse ut regi inno resceret. Hoc quidem nomine per me
talium internuntium cumulate Virobique satisfaectum esse. Parcerent ergo non necessiriis ossiciis regem fatigare Huic susceptioni, praeter alios , praeci putis instinctor eratis, quem Venetis deris cum illo Quinterio fundamemta iecisse dixi, homo ingenij auidi, an, mi inquieti, & multiloquentiae vςco
dis. Hunc id potissimum asperabat, quod, cum is legati eligerentur, ipse a suis popularibus posthahitus in suo
foedere fuisset. Nec tamen primae ele istionis destitutione refriguit; ted eum, qui in illo foedere electus esset, pecu nia su bmouere, &se iti eius locum sub-
340쪽
stituere non solum tentauit, sed&, si flegationi locus fuisset, plane perfecerat. Huius quidem destinata ea erant, vi in Rhaetia Vnus inter omnes emineret. Fuit unus illorum primorum,quorum de ingeniis saepe memoraui. Hicosor plebis,eique infensus una cum illo . aliorum primorum globo, qtiam in
paucorum potestatem redigere omni ope nitebatur. Hos vocabat nobiles,se in primis His ordinem a caeteris disci e- tum assignabat, cui nomen nobilitatis indiderat. Certe quoties Rh ticae Reip. mentio iniiceretur, iste nobilitati tantum tribuebat, quantum uniuersis vix
quisquam. Huius potissima rationem a regiis,aliisque legatis haberi oportere 4 ubique intonabat. Et vero non tam studiis communitatum tunc quidem, quam arbitrio illorum primorum po- , tissima agebantur. Iste ergo spe huius legationis deiectus fiendere.Iniqua iracundia potissimum in me ferri. Inser- monibus,quos cum illo suorum com