Casti Innocentis Ansaldi ... De Theurgia, de que theurgicis ethnicorum mysteriis a divo Paullo memoratis. Commentarius

발행: 1761년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

42lejus, qui Historiae suae Philosophicae Parte XIII. Cap. a 8. de Chaldaeorum Theurgia haec habet: Nagices Chaldaicae altera pars fuit δεουργικὸ , Theurgica, ad quam forte alludit Plato in Alcibiadis I. quando dicit: Magiam Zoroastris fuisse cultum Deorum . Hanc quoque , ut ex Psello patet , vocabant , discσImam rituum , er opera pietatis . & ut loquuntur Graeci doctrinae ejus

Interpretes πιλενικην επις ιρων , disciplinam animum purgantem, perficientem . Qua in re

sita esset . colligere est ex Suida de duobus Iulianis Iulianus , inquit . Chaldaeus Philosophus, rarer Iuliani cognomento Theurra . scripser de

Daemonibus Libros quatuor. quoque apud eumdem pBit acteritim ad unumquodque membrum , qualia ducuntur ex Tela misis , foc es ritibus arcanis Chaldaeorum . Pliantis , ante dicti filius , sub Mareo Antonino Imperatore scripsit sversutis Thetirgica, Te sica. oracula . aliaque quacumque sum hujus artis arcana . Telesticae igitur disciplinae opera , adhibitis certis ritibus , putabant Chaldaei Angelos in hominum colloquium venire . Taλινικι -inquit Plellus in oracul. pag 43. μι, ὼ M- ών

Telestica disciplina es quas perficiν mentem quantum

62쪽

tum potes . per potentiam materialiram , qu Bela sunt . Nequit enim ratio per seipsam ad sublimiorem contemplationem se se efferre , di ad

intellectionem Numinis . Sermo verus pietatis ,

Christiana scilicet Religio mentem mantiducit ad Deum , ope Revelationum illis emssarum ; GaIdaeus vero per scientiam telameam . Et Plato quidem ratione intellectu ingenitam esentiam inrelligi posse patuebat . Vertim Chaldaeus dicit. Nos non aliter ad Deum est erri posse , nisi an ma vehiculum consecraris ratibus firmemus. Erant seisitat Chaldaeis jργα ἰυσομαι ia T. - μ οδο opera pietatis rariones sacrorum faciendorum . Hucusque ex Psello Stanteius . Enim vero pergit hic Auctor . ac Theorgi cum Chaldaeorum cultum Capite XXIII. ad tresse isse . docet relatum partes, primam , ad cultum Dei, sed ritibus Idololatricis, cujus exeminpllim rei esse nobis videtur posse Balaamus. qui Theurgicis ritibus Deum summum adorabat, ut in Tractatu de Altaribus vero sacris Deo ostendit Clatissimus Fontenu; alteram, ad coelestium cultum Corporum , ac Elementorum . Scriptot siquidem Chaldaici summarii rei a tus est , a Chaldaeis agnitum fuisse omnium rerum Principium , idque unam , di bonum . Hoc uuo , dehon

63쪽

44 hono Ptincipio intellectum ab ipsis fuisse verum Deum , ad quem haec sola pertinent attributa colligere est ex Eulebio, Libro praeparationis Evangelicae IV. Cap. 3. scribente , Zoroastris discipulos agnovisse Deum omnium Parentem , Regem . Hinc Porphyrius de Oracaeis ait :

via repertores Deus Apollo scilicet esse re- satur AEgyptios Phoenices , Chaldaeos, Lodos. 6 Hebraeos, & Paraeneticus ad Graecos inter Iust, ni opera hoc citat Oraculum r

Soli Chaldai sapiunt , Hebraea virum gens Qui puro haud genitum venerantur pectore nu

men .

Quare , & Delphicum oraculam a Porphirio allatum , apud Divum Augustinum . Libro de Civitate Dei XIX. Cap. Chaldaeos cum He-hraeis conseri , ac iungit ; quod tamen oraculum etiamsi dixerit, ab utrisque ἀγνώτ. Deum fuisse casse, ac pure adoratum ; dubium

64쪽

hium esse tamen vix potest , quin Chaldaicus

cultus fuerit Idololattacus , di quin Chaldaeis aptari potuerit quod Apollo ius de Romanis 1apientibus dicebat , quod quum Deum Cognovissent , non sicut Deum glorificavere , s ed incorruptibilis gloriam Dei in stini litudinem imaginis corruptibilis hominis immutaverunt. Tettia Chaldaici cultus pars Angelos respiciebat, quibus Chaldaei nova etiam indidere nomina , quosque varias in classes distinxere. Animadvertit enim ex Damascio Thomas Galaeus suis in Iamblichum Ad notationibus , Seiactione II. Cap. 3. hunc ordinem '-- fuisse juxta Chaldaeos: σω

cet sive classes , sive nomina Iamblicus sequutu est in Libro de Useriis , in quo universam explicavit Theurgiam. Nomina porro Potestatum, Dominationum. Principatuum, quibus in Epistola ad Ephesios Cap. 6 utitur Paullus diversis Aniagelorum Classibus significandis Iudaeos ex Chaldaeis hausisse , atque ex Bibylonica Captivitate reportasse existimavit Hugo Grotius ad Caput XVIII. Matthaei, de tu allegatam ad Ephesios Epistolam ; nec non Balaagius lib. q. historiae Ecclesiasticae cap. 9. Illud autem Grotii

65쪽

tit judicium confirmatum iri citato loco subisiicit Galaeus ex Zoroastris . & Ostanis ἱ locis apud Auctorem Arithmetricae Theologiae , si

de fide illorum δερων λογαεν nobis cos staret . Mirum nobis tamen est , Galaeum Grotii juditium laudasse . simulque . paucis interjectis , haec addidi isse e Paullus conjun tim ponat ρχσς,αουνιας s nomina ab Haereticis, ct PhiIGopbis vendirata , ct quidem intelligit Potestates adversarias . Videant igitur , ne quid errent , qui eadem vocabula ad coelestes Porestates transfertint . ussi quidem videtur Paullus , non tam ponere , ct affirmare s-hare , quam oblique , ex Haereticorum sese monibus accepta indiacere . Pace tamen tanti

Viti , haud videntur haec cum superioribus satis cohaerere , siquidem . si nomina ejusmodi ad Chaldaicam , ut Galaeus ipse docuerat, pertinebant Theologiam ; sique Iudaei iam olim ex Chaldaeis ea hauserant, cur ex vix natis , vixque notis Haereticis , aut ex Philo- scphis, qui diu postmodum Theurgiam vindicantes ea usurpavere , talia omina Paullus de- Tvasset Utique . dum Apostolus ad Ephesios Cap. o. scripsit, colluctari nos oportere non tantum

66쪽

adversus carnem ct sanguinem , sed etiam adversus Principes . ct Porsarer , adver1υδ mundi Rectores tenebrariam harum , contra spiritalia nequitia in Coelestibus, tunc de adverta a I quebatur Potestatibus ; quemadmodum et lim ubi ad Ephesios II. ιnquit : Et vos cum essetis mortui de ii iis di peccatis vestris , in quions ad quando ambulastis, seciandam I aculum mundi Bu-jus , secundum Principem potesaris aeris buffuscte. Similiter de adversariis loquutus eii Ρo testatibus in I. ad Corinthios Epistola Cap. t s. de Christo seribensia Cum evacuaveris omnem

Principarum , ct Potestatem , ct Virtutem ἔquod & apud Apostolum ritium legimus , Epistola sua I. Cap. 3. inquiente in ; Profectiuin eoetum subjectis sibi Angelis, ct Potestatibus ,

ct Virtutibus . Uerum, praeterquam quod ue-que ejusmodi in locis oblique tantum , de ex sermonibus Haeteticorum imaginari possumus loquutum Apostolum suisse , quum varios mal rum Angelorum ordines a Christo triumphatos iuxta concipiendi loquendique morem ac mo-oum Christianorum , revera tunc docuerit; adversariis adhuc de Potestatibus non loquebatue

in Epistola ad Colossenses Cap. r. ubi de Christo inquiebat: quoniam in ipso condita sunt iani-

67쪽

versa , in caelis, ct in terra , visibilia . in. visibilia. Fue Throni, sive Dominationes , Irve Potestates. Quum enim his verbis non fiat serismo de spirituali adoptione. aut gratia , & gloria , Angelis & hominibus propter Christum concella , ut Socinianis placet , sed de Angelorum , hominumque Sc rerum omnium, me Christum, Dei verbum creatione , ut non modo Sancti Patres , atque exegerae orthodoxi, sed Protestantes aeque contra Socinianum e prorem invictissime evincunt ; sequitur . vix creatis Angelis ea Ρaullum nomina indidisse , proindeque adhuc bonis; quemadmodum Se ejusdem Epitholae Cap. g. ubi de Salvatore nostro iterum inquit: Quia in ipso babitat omnis plenitudo Diavinitatis eo realiter . 9 estis in illo reptili , qui es Caput omnis Principatus Potestatis ;quod ex Apastolo Iuda colligitur pariter sua iaEpithola scribente et Angelos vero qui non sem

m , non tam originis , quam ordinis sui dignitatem . Divas tandem Petrus Epithola II.

rent . illo nomiae Angelos deaotasse bonos creditus a nonnullis est, Proptςrea Patet, nomiaa

illa

68쪽

illa non tam adversariis . & ex Haereticorum phrasi , verum etiam ex phrasi Iudaeorum . MChristianorum , beneficis & Coelestibus conve nisse quoque Potestatibus. Id vero magis adeo, quia . ut recti is me animadvertit G totius An- notatis in Epistolam ad Ephesios Cap. 6 Eadem graduum nomina usurpantur de Daemonibur, qua de Angelis r nam ct Satana imperium ordione constar. Quod ex collatis inter se se Evange Ilorum & Paulli testimoniis confirmat ; pro

indeque ex eo quod Haeretici , & Philosophi

Theurgizantes, nomina Angelorum illa ultirpseverint , inferre non debebat Galaeus , Apost Ium ex illis eadem traxisse ; l es potius ex eo

quod a Chaldaeis in Iudaeos derivata essent, idea illis usos fuisse maxime Theurgigantes Philosophos , atque Heterodoxos , quod Theurgica Theologia dc Disciplina a Chaldaica Disciplina de Theologia processerit; quum revera de Chaldaicis ritibus , deque cultu Angelorum , eOrumque visionibus , & apparitionibus ea ex. Plello adserat Stant ejus, quae ex Iamblicho Galaeus habet de moribus sacris , ac Theologica

doctrina Theurgorum . Chaldaeos autem vetustissimos , quemadmodum doctrinas . ira & caeremonias etiam

D stas

69쪽

so suas , neque tradidisse, neque Graecorum moreoli in Propaga lle, olfenderat Stant ejus Parte XIII. citati operis , sed eas , more Ueterum in cae teris etiam artibus , intra cetras continuisse familias , quae id nominis peculiari obtinebant j v c , suamque intra se adservabant δ-- a Patribus ita ditam Eruditionem , & ra tionem colendorum Angelorum, & Spirituum.

Eiusmodi propterea de Chaldaeis intelligendum Laertium, ubi scripsit in Proemio: Persis Magos . Assyriis Galdaeos, auctores Sapientia fuisse; de eodem respexi iIe Helychium arbitrat ut Anglus Scriptor , X λδαίας GaIdaeos interia pretantem : γένος Μαγεῖν -- , Genus

Magorum disciplinarum omnium peritum ; neque animadversione carere debet , quod Pausanias scribit in Messenteis, sive Libro IV. Enimvero primos omnium Galdaeos, dr Iudorum . Magos memoriae prodidisse novi, esse hominum animos immortatis . AJensi deinde sunt eis tum alii Gracoriam, tum Arsonis Alius, Plato. Sed ut cetera omittamus, illud adjiciemus modo squod Stant ejus animadvertit in Proemio ad oracula Chaldaica , praeeipuas nempe Chaldaicae superstitionis reliquias oraculis contineri ,

quae hodieqste Zoroastris sub nomine circumse-

70쪽

runtur , eaque oraeula tali fuisse titulo inscripta , non metaphorice, de ad ex zellentiam eorum deuotandam ; sed magis quia vera oraculi Relponsa habita sint; testatur siquidem Stephanus de Urbibus , in voce Galdaeos Or cutum habuisse . quod aptid Barbaros fuit . quem

confirmati ex eo Sta alejus retur , quod Platonici reverenter admodum Chaldaicis de oraculis senserint . ac loquuti fuerint; Proci in Timarum asserente, Chaldaicam Theologiam fuisse a Deo revelatam . Galarus quoque in Ad

notationibus ad Librum Iamblichi De mseriis. Sectione I. de precibus agens , deque verbis , quibus Theurgi liberationem di purgationem

animae perficiebant , eas Contineri aiebat , do cerique oraculis Chaldaicis . sive in Chaldaica Mythagogia , quam Proclus θεοπαραδοπν a Deo traditam appellabat r Platonem quidem . MAristotelem ea Oracula maximam partem pro

vetis admisisse , sed Plotinum , Porphycium Iamblichum , Lyrianum , Proclum , Sympli cium , ceterosque Theurgiae Vindices Philosophos, ea divinis habere Pro Responsis in universum visos esse .

SEARCH

MENU NAVIGATION