Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

De Locis Theologicis

si lumine nota erant, non erat supe naturalis revelatio necessaria. Quae igitur scriptores sacri viderant, & manibus attrecta aerant, non divino lumine infuso, sed humano locuti siunt . Deinde , Apostolus in priori ad Corinthios epistola quaedam ponit , de quibus as erit , quod domini sunt mandata . Praecipio inquit) non ego, sed Dominus . Mox vero subdit, Qeteris ego dico , non Dominus. Quods Paulus ex interna revelatione Spiritus sancti omnia scriberet , prosecto non diceret, Ego dico, non dominus. Quoniam ejusmodi consilia , quae Deci revelante dantur, Domini sunt: quemadmodum quae a prophetis per reVelationem dicebantur, Dei verba erant. Non enim Propheta asseruisset, Hoc ego d,

eo , non Dominus. . Hanc vero argumentationem non Ie-viter, sed haud scio an gravissme Basilius confirmat lib. s. contra Euninmium capite penultimo, in haec verba: Quaecunque spiritus loquitur, Dei ve ba sunt et & propterea omnis scriptura divinitus inspirata, & utilis est, quam locutus est spiritus . Nam vere id monstrat, spiritum non esse creaturam :Quoniam omnis rationalis creatura est, quando ea , quae Dei sunt, loquitur :ut cum dicit Paulus , De virginibus autem praeceptum non habeo; consilium autem do , tanquam misericordiam consecutus: his autem , qui matriminnio conJuncti sunt, praecipio , non ego sed dominus . Et propheta, O dom, ne, Iudicia loquar ad te. Quid, quo niam impii prosperantur λ Et Iursus , Heu me mater, ut quid me peperasti Nonnunquam autem dicit , Haec dicit dominus . Et nonnunquam Moyses , Ego sum tenuis voce , & tardae linguae . Aliquando vero is ipse , Haec dicit Dominus, emittas populum meum, ut mihi sacrificet . Spiritus autem non sic. Non enim aliquando sua, aliquando quae Dei sunt , loquitur: id namque creaturae est e verum omnia spiri illux D riis verba Dei verba sunt . Hactenus

noniineDω apud JOnam scriptus est , dc non est Il:: factus, a Jona Porius, quam a Deo pro- qua latus esse videtur. Non enim semper ea , quae per prophetam dicuntur, quasi hoe DomJ- a Deo dicta suscipiantur oportet. Nam te'. 'iu. ' Moysen multa quidem locutus est Deus, aliquanta tamen dc Moyses prin

pria alti ritate mandavit . Quod Dominus in Evangeliis evidentusima diastinctiope secernit, cum dicit de repudio mulieris interrogatus Ad du- Matth. l .ritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras: ab initio autem non Hic sic, &c. Ostendit hae e& Paulus in litteris si iis . cum dicit de quibusdam: Dominus dicit, Sc non ego, & de aliis : Haec autem ego diaco , non Dominus. Et iteriun in aliis, Praeceptum Domini non habeo , con-sIium autem do. Et iterum, Quae lo- 1. cor. ra. quor , non loquor secundum Deum . Unde similiter etiam in caeteris Pro phetis aliqua quidem Dominus locutus est, & non Prophetae, alia vero Pro phetae , & non Dominus . Hactenus Origenes. Qui eandem quoque sente tiam in prooemio commentariorum in Ioannem amplexus est . Et Ambros lib. 8. in Lucam , c. 6 o. explicans Iblud , Ad duritiam cordis vestra, &c. Ostendit, ait, locus hic , quae propter fragilitatem humanam scripta sunt, non a Deo scripta . Unde & Apostolus rDenuntio , inquit, non ego, sed D minus , uxorem a viro non discedere. Et infra : Caeteris, inquit, ego dico, non Dominus : Si quis , &c. Hic Mpostolus negavit legis esse divinae , ut conIurium qualecunque solvatur. Tam tum Ambrosius. Cum igitur Baslius , Ambrosius, & Origenes viri clarissimi, non in ea modo sententia fuerint, v rum etiam scripturae lacrae testimoniis confirmaverint , nihil erit absurdi, si nos etiam asseramus , non omnia quae sacri auctores scripsere , Spiritus sancti afflatu scripta fuisse. Adde quod Apost. in posteriore ad

Corin. epistola , aflectium se poenitentia dicit , quod illos prioris epistolae cip. I. reprehensione vexarit. Rei autem semel l raptae, non alium poenitere potest , nasi eum, qui scribendo crediderit se errasse . Non igitur Paulus , quaecunque ad Corintirios scripsit, divino ea spiritu se scripsisse existimavit. Asde rursum , quod in hac etiam epistola posteriore , In quo quis audet, inquit , in insipientia dico , audeo &ego . Ministri Christi sint ut minus sapiens dico ) plus ego . At blasph muna est , verba Spiritus sancti in i spientia dicta assirmare. Spiritu igitur hominis Paulus ibidem locutus est . Adde etiam quod in eadem epistola ,

cum dixisset Apostolus, se plus omnibus

122쪽

s. Argu.

Liber Secundus

laborasse , eorrectione mox adhibita , docet parum se caute suisse locutum . Non autem ego, inqiut, sed gratia Dei

mecum.

Praeterea, si quaecunque Apostoli praescripserunt , ex divina auctoritate ac revelatione existunt omnia, certe illud Pauli praeceptum, quo jubet, ut Episcopus sit unius uxoris vir , divinum esset , non humanum. Ita neret, ut summus pontifex in eo dispensare non posset. Nam, ut Aug. ad Januarium ait, quae Christus praescripsisset , ea nemo auderet variare . At , ut qui bigamus fiuvet, is fieret episcopus , liimmuSpontifex, orbe etiam probante, aliquam do fecit . Non ergo Apostoli decreta omnia Spiritu sancto auctore praescripta lunt. Matthaeus insuper memoria lapsus est; nam pro Zacharia Hieremiam posuit,& Marcus item , cum in Elata scriptum affirmet, quod in Malachia scriptum est. Et cum rursum hora tertia narret Dominum crucifixum, qui hora fere sexta a Pilato judicatus et , ut Joan. c. I9. dicitur . Qua ex re fit , ut non semper in omnibus Euangeliitael cribenti Spiritus Sanctus affuerit. Praeterea, Lucas capite Euangelii 3. dicit Camam filium sitisse Arphaxad , Salec autem filium Cainain . Constat

Vero Genes . cap. II. Salec non Αrphaxad nepotem fuisse , sed filium ,

nullamque inter hos mediam generationem intercessisse. Superflua igitur ellin genealogia Chri thi una generatio , atque adeo non est instinctu Sancti Spiritus apposita. Lucas denique idem Q. q. multa refert, quae spiritu aviante referri non poterant L Ut est illud primum, quod Ioseph accersivit omnem cognationem tuam in ammabus 7s. At bene 46. &E Od. I. sepruaginta solum animae enumerantur . Nec vero dici potest , Stephanum Jolephi eos etiam filios stip- putare, qui nati iunt postea : Et per anticipationem aut prolepsim hos cum illis simul s. dicere . Eos enim D sephus accersire non potuit. Dicit a tem Lucas, Ioseph s. animas accer-ssse . Illud gravius est, quod deinde iubjicitur , Jacob & Patriarchas translatos suilla in Sichem , cum Joi ephus 2. antiq. lib. c. 8. fratres Iolem ase firmet conditos esse in Hebron . Qua in re non aliud seribere credendus in, quam quod a maJoribus Per man tra o

ditum vulgo etiam tenebatur . Praeter quam quod Lucas hic aperte dicit, Patriarchas sepultos esse in sepulchro, quod emit Abraham . Atqui certum est , Abraham in Hebron emisse so.

pulchrum, Genes. 23. Tertium vero mulinto dissicilius est , quod rursum addit, Abraham sepulchrum emisse a filiis Emor, filiis Sichem et Iacob squidem

a filiis Emor partem agri emit , ut Gen. cap. 33. scribitur: Abraham a tem non a filiis Emor, sed ab Ephron filio Sohac, speluncam emit duplicem, Iod Gen. cap. 23. non Obscure tra itum est. Quid λ quod Emor Lucas dicit filium fuisse Sichem , cum Gen. 33. contra dicatur , Emor patrem Siachem fuisse, non filium. Frustra ergo, ut videtur, asserimus , nihil in sacris esse libris, quod non idem spiritus a L. flatu scriptum sit . Verum a contraria parte illud facit, quod si in libris C nonicis aliqua humano more 3c spiritu vel scripta , vel commemorata sitissent, nihil obstare videretur, quominus in iis aliquod mendacium esset. Iam si errorem aliquem in scripturis sacris agnoscimus, earum auctorem Spiritum sanctum elle quis credet

bi ostenditur, fingulas particulas lιινο-

te scriptas fuisse. IN hae quaestione & controversia non desitisse, qui priorem illam partem

amplecterentur , auctor est D. Haer. non in eo solum Ioco, quem Paulo a te retulimus, sed in Commentariis e iam super quintum Micheae caput. --1us erroris nota Erasmo quoque, ut alios dissimulem , inusta est. Is autem error quam sit impius , illo primum

argumento demonstro: quod sacrarum scripturarum magna ex parte labefactatur auctoritas , si haec opinio vera est. Nam, ut Augustinus ait, si in sacro quoVIs libro unaquaelibet falsitas r peritur , totius libri certitudo interit. Quo uno argumento Augustinus de consen. Euangel. lib. 2. cap. II. satis ostensum ac patefactum else credit, Prophetarum & Apostolorum scripta nullam omnino habere falsitatem, non solum eam, quae mentiendo promitur, ted ne eam quidem , quae obliviscen

do. Levibus , inquiunt, in rebus, nihil

Epist.

123쪽

nihil ad saniem nostram pertinentibus,

auctores sacri de falluntur, dc tallunt. Ea igitur in dubium vocare pollumus, quae maxima, & gravillima sunt. Non Cadem, aiunt , causa est: Quoniam fi cicsiam, cuius erudiendae gratia spiritum lacri aut hores habuere , spiritus ipse in parvis destituit, non mox destituit in magnis . Consentiunt enim Theologi gravissimi , ecclesiam errare in minimis posse , in maximis non posse . Quid igitur obstat, inquiunt, cur non ad eundem quoque modum asseramus i Apostolos, Euangelistas in rebus parvi momenti interdum lapios , cum in rebus iacccstariis lapsi non fuerint ' Nam, si superis placet, hulul modi errores in Apostolrs maxime N Euangelistis agnoscunt . quod si dicimus , spiritus lug- petiit Apostolis N Euangelistis omnia. ΑJimi, non emn a sin pliciter , scd quaecunque Chiistiis dixistet illis . Haec aut cin erant maxima . Si addimus ,

docuit spiritus eos omnem Veritat m.

Respondent, non abs,lute omnem quidem , sed quae esset ad salutem necessaria. Sic elabi conantur isti. Sed si imstra conantur tamen . Principio enim

ecquid , roso, isti facturi sunt, si cum

hominc disierant , qui multa Euangeliorum miracula commentitia e sic , Euangelistasque Herodoti , Xenophontis , ac I latonis excinpio , confictis narrationibus abusos dicat . aut Christi

illustiandi gratia, aut fidelium in Christinia affectus excitandi λ Nempe hoc iacere , ut homines, sine Dei spiritu

Deinde quam facile erid cuique res vel graves, v ct leves pro suo arbitraria ingen: Oque aestimare λ Jam hic d cet tibi , tres usi rus substantiae praedicari personas leviculum esse , nec adi alui cm nostram pertinere . Jam contendet alius , duas in Christo N opcratrones & voluntates e rebus elle non si avrbus . Nam S spiritus a patre &lilio procedentis unicum est C princi- Pium , tanquam rem luvem quidam contemnendam arbitrabitur.Quin, quod tertia d:e an quarta Christus relu μrc crit , cum non valde ad salutem

attineat, pro nihilo quispiam ha bcbit. In his ita iuc Euangelistas , Apostolos, Prophetas errare , labi , hallucinari

potui lite . Porro ut reliquas scripturae Partes praetereamus, in lacris historiis

i sempili discernique non posset, qu:d Coc. Dcse , quiri. ex homine. sit.: quid

Theolossicis. author ex revelatione divina , quid

contra ex spiritu humano S in pomo proierat . Quocirca fluctuaret palliindi legentium N audicialium fides, dum ignorarent, quonam :piritu, hominis, an Dei, unaquael: bet chronicorum sanctorum particula suisset scripta. Quis

est autem tam perfrictae frontis, ut pio Euangelistis nonnihil humano more loquamur , ut si quid in publicum scribere velit de rebus, quarum memoria sit recentissima, quasque icciores seresuis non auribus audierint , sed conspexerint oculis ; ea sponte inserat, quae cum ad rem nihil faciant , tum narrationem totam saliam N incertam efficiant 3 Adeone thalti erant Euangolitiae , ut ea , quae omittere sine periculo poterant, aut attingerent, aut et iam pro certis asiererent cum manii esto discrimine causae , quam persita-dendam acceperant 3 Quod si tales suis.

sent, certe Judaei, quibus tanto erantopere invisi , omni vi dc arte contenderent, atque adeo efficerent, ut hujusmodi vel figmenta vel crrata deinprehenderentur . Sed humana loquimur . Nam si in subitis concionibus

Spiritus sanctus Apostoloniin linguas

attemperabat, quid in scriptis, quae ni tura erant aeterna Et si novi testam.

idonei administri Apostoli & Euai gelistae facti sunt, illorum profecto sulficientia non ex illis, sed ex Deo eit: illorum proinde error Dei est, non illorum . Nos enim ab Apostolis Christi testamentum accepimus: & cum limios audimus, Cluisium audimus. cum

eorum Euangelium legimus , Christi legimus Euangelium. At cum lex Moysis, quod cit ministerium mortis, tam exacta diligentia scripta sit , ut tota

unum aut unus apcx ex Ca praeterita non posiit , multo certe magis Euangelium Christi , quod cit ministerium

i Piritus ac vitae , lcriptum erit tanta

cura & Dei allistentis at flatu , ut nunmodo verbum , sed ne apex quidum ullus sit , qui non sit a spiritu divino uippeditatus . Quid ρ quod Apostolus officiosum mendacium, quodque ad Dei

laudem maxime pertinere videretur , penitus horret , inquicns : Si autem Christus non resurrexit, inanis est prA- dicatio nostia : inanis est e fides vestra . Invenimur autem de falsi testes Dei: quoniam tcstimonium diximus adiaversus Deum , quod suscitavcrit Cluia

itum , quem non siώcitavit, si mortui

124쪽

Uber Secundus non resurgunt. Quod si falsitas haec,

quae cum Dei potentiam commendaret, tum populum in officio contineret, a sacris auctorIbus excluditur, certe que-cunque alia ac multo etiam maeis reiicietur . Nulla enim in sacris literis levis, sed gravis estet; per quam scripturae auctoritas elevaretur.

Jam si in hujus rei confirmationem

arcanarum literariim nos testimonia referre velimus, Verendum sane est, ne, qui oppositum errorem tueri cupiunt, illa se ratione meantur , quod auctor scripturae lacrae eo etiam loco , qui a nobis afferetur, non de spiritu divino, sed de lito fuerit locutus. Ita fieret , ut vix ullum e sacris literis- testimoniuin adversiim haereticos firmum ellet. Quamobrem hos quidem ab hoc se mone removeamus , qui erronea se tentia omnem scripturae & vim minuunt , & clevant auctoritatem. Ipsi vero fateamur , singula quaeqtie sive magna , seu parva a sacris auctoribus

Spiritu sancto dictante esse edita . Ida patribus accepimus, id fidelium animis inditum & quasi insculptum est, id itaque dc nos,& ecclesia presertim ipsa maristra de duce, retinere debemus.

CAPUT XVIII.

Ubi refelluntur argumenta eapitis decimi sexti.

Confirmanda atque tuenda veritate

ea rationum ac testimoniorum praesidia satis sint, quae capite superi re sunt posita. Nunc vero argumenta ea confutanda sunt, quibus adversarii

contra pugnarunt. Atque a primo quidem argumento, quo Veritas impugnabatur, lacilis est & expedita defenso. Fateor enim , non singulas scripturae Particulas, ut a sacris auctoribus scriberentur. propria, & expressa revelatione indiguisse , sed singulas tamen scriptas ex peculiari Spiritus sancti imstinctu affatuque, vere & iure contendo. Ille , Christus ait , vos docebit

omnia, & suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis . Alias etiam o lita suggeret , alias etiam vestris auribus audita suggeret, quae alias natura sponteque sua in mentem venire poterant , ea quoque suggeret, non supernaturalia modo, sed & naturalia lite eret, & quae alias humano more scriberentur. O ia , inquit, quaecunque

. caput XVIII. s

dixi vobis . Atque Apostolus , Nos , ait , non spiritum hujus mundi accepimus , sed spiritum qui ex Deo est , ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis : quae & loquimur. non in doctis humanae sapientiae versis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Spiritualis enim judicat omnia , sicut scriptum est : Quis e gnovit sensum Domini λ Nos autem sensum Christi habemus , Ecce Apostoli, in quorum nomine Paulus loquitur , ad doctrinam spiritus edendam spiritum accepere, per quem in Chriasti sensu omnia judicabant . Nimirum animalia illa oculis undique plena ad

expressionem quatuor Euangelistarum posita , per scriptores omnes sacros transferre merito & optimo jure possumus . Nihil ergo auctores sacri cae

cis oculis scribebant: sed scribentium calamum spiritus ipse attemperabat , ne scribendo labereqtur . Inde enim, cum in secunda ad Cori epistola quaedam dixisset Apostolus , quae humano more ab ecclesiae praesecto dici possent, subjecit protinus, an experimem tum ejus quaeritis , qui in me loquitur Christus Spiritu igitur sancto inspirati, quasvis scripturae partes scripsere sancti Dei homines . Nolite , inquit, cogitare, uomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini, Quod idem profecto sacris

auctoribus praeceptum erat, ut non

gitarent scilicet , quomodo, aut quid scriberent : dabatur enim illis in illa hora quid scriberent . Hoc vero Spiritus sancti donum toto vitae decursu non habebant : sed tantisper dum limgua eorum calamus erat scribae vel

citer sdribentis . At Christus nullum unquam verbum locutus est, quod non idem ab Spiritu sancto extiterit. Erat

enim, ut scholae verbis utar , Christi Iesu sacratissima lingua perpetuum diavinitatis instrumentum . Et ninc apparet ejus argumenti certa mina , quo deinde contrariam partem confirmabamus. Non enim afferimus, per Imme

diatam Spiritus sancti revelationem , quae quidem proprie revelatio dicenda sit, quamlibet scripturae sacrae partem fuisse editam . Quin Lucas , quae ab Apostolis accepit , ea scripto ipse mandavit , ut in Evangelii sui proo mio testatur. Et Marcum , quae a P tro didicerat , rogatum a discipulisicripsiste , auctorea sunt Clemens in 6.

125쪽

Respon. ad 2.

Respon.

dii positionum libro , apud Eusebium

lib. 2. Eccles. hist. cap. I s. PapIas apud eundem codem lib. &c. & lib. 8. cap. ult. & Orig. I. lib. comment. in Natth. eodem Euseb. reserente, lib. 6.

cap. I 8. & Euseb. quoque ipse, lib. 3. cap 4. & Hieronymus de viris illustrihus in Marco , & Irenaeus lib. 3. adversunt haereses , cap. I. Sive ergo Matilinis & Joannes , sive Marcus di Lucas , quamvis illi visa , hi audita referrent , non erebant quidem nova Spiritus sancti revclatione , egebant tamen peculiari Spiritus sancti directi ne . Primae igitur argumentationi hoc modo satis secerimuS. Secundae vero sic responsum esto, Paulum Domini seu praeceptum, seu consilium eo sane loco vocare i quod Christus Dominus ore proprio vel praecepit in Evangelio , vel constituit. Nam , quod consilium situm Paulus Spiritus sancti consilium existimaret ,

satis ipse indicat, dicens : Beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium : puto a uicin, quod & ego Spiti tum Dei laabcam . Hujus vero argumenti confirmatio ex iis maxime cliditur , quae primae sitnt argumentationi responsa. Etenim, quae sacri auctores scripsete , haec in duplici suntdiflcrentia . Quaedam , quae lilyematurali solum revelatione cognoscebant:& ea Basilius tradit a Spiritu sancto esse . Alia vero naturali cognitione tenebant , quae scilicet aut oculis vuderant , aut manibus etiam attrectav rant. Atque haec quidem , ut paulo ante diximus, supernaturali lumine tiexpresta revelatione , ut scriberentur, non egebant, sed egebant tamen Spiritus sancti praesentia & auxilio peculiari , ut licet humana essent, & naturae ratione cognita, divinitus tamen sine ullo errore scriberentur. Haec Vero illa sunt , quae juxta Basilium Palmius & Prophetae de tuo loquebantur . Solent etiam nonnulli veterum , Origenis non sententias modo, sed verba referre, non allicr certe accipienda, quam Origenes ipse acceperit . At Origenes eam rem significavit potius, quam asseruit . Nec enim in ea sentcntia persistit . Sed & Ambrosus in Iriorem epistolam ad Corinthios, ubi

ocus proprius erat, nobiscum apertis- sine sensu.

Ad illud vero , quod tertio loco objectum est , brevis di non dissicilis

De I.οcis Theoloficis. est responsio . Non enim ibi, poenit re, resipiscere est , scd tristari . Tri- statur autem pater , cum filios dolentes videt et sed laetatur, cum dolorem ad salutem fuisse intellexit. Nam quod additur, id facillimum etiam est. Quo enim modo Paulus sit intelligendus Paulus ipse explicat, inquiens: Quod

loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Et paulo ante: Iterum dico , ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me . Et capite ejusdem epistolae duodecimo, Si voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam. Et paulo post, Factus stim i

sipiens , Vos me coegistis. Quid ergo , sapiens & insipiens λ Nempe sapiens re vera, sed quasi insipiens e qui tanquam insipientis personam assiimere, de seipsum jactare videretur. Laudare quippe se insipientis hominis nota est .

Verum haec , quae stultitia esse videbatur, Dei erat sapientia, ut Apostolus non sponte, sed coactus , non ex anitate, sed ex charitate gloriaretur. Ab spiritu igitur sancto erat huJusino.

di quasi stulta ploriatio . Sed ne illud quidem est dissicile, quod deinde si

jicitur: Non enim , quod ait quidam, incaute Paulus fuerat locutus. Sed nequis in ea laude aut atrogantiam, aut vanitatem aliquam subesse intcrpret,

retur, docet se non in se, sed in D mino gloriari. Non ego , inquit , scd gratia Dei mecum . Simile sere illud est , quod cum Dominus doctrinam Euangelii suam appellasset , subjecit protinus, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me patris: Hunc igitur an modum cum Paulus vere dixiLset, se plus omnibus laborasse, addit,& vere etiam addit , se non plus inmitibus laborasse , &c.

Ad quartum vero argumentum sunt qui respondeant , Ecclesiae auctoritatem tantam csse, ut quaedam etiam descripturis sacris immutarit. Hujus generis exempla ponunt, Sabbatum,

sum suffocati, & languinis , Baptisma in nomine Jesu, & Quod Christus caen iis dedit Elicharistiam , Ecclesia Je-3unis : Christus sub ambabus speciebus, Ecclesia laicis sub una ; quod Paulus denique permisit dispares in fide conjuges, Ecclesia improbavit. Ita quamvis lex scripturae sit, ut is non ordinetur Episcopus , qui duas habuerit uxores: Ecclcsia tamen eam lesem p

126쪽

Μktthis ulta

taber Secundus. terit vel ex parte solvere, vel etiam

omnino abrogare. Hoc autem responseium hanc quidem habet Viam , quae deducit ad convenientiam conservationemquc Ecclesiasticae auctoritaxis, quam si sequemur , nunquam aberrabimus ,

sequemurque Sc id quod certum & tutum est& id. , quod ad fidelium consocinionem accomodatum , de id , quod vehemens atque sorte . Sed cavendum sane est , ne, si in argumentoriun consutatione ad Ecclesiam tanquam in aram confugimus , rustici potius , quam theologi es le videamur.

Mihi itaque aliud responsum multodi doctius videtur , de verius , quod duplici partitione stibnixum eth . Una est hujusmodi Scripturae praecepta quaedam temporaria erant , id est ad

tempus, ex loci, temporis , persona. rum , aliarimve rerum & causarum

ratione servanda. Atque hujusmodi

ipsa ex se in praefinito tempore ant,quabantur , nulla etiam Ecclesiae inte veniente auctoritate . Quod enim pro necessitate temporis statutum est cessante necessitate, debet cestare pariter quod urgebat , I. qu. I. Quod Pro necessitate. Eius generis suit Sabbatismus, di reliqua omnia , quae proprie ad Iegem veterem pertinebant . . Talis etiam

lex illa fuit de Immolatis , sanguine , & suffocato . Talis quoquo usus Ap

stolicus de baptismo in nomine Jesu.

Alia vero praecepta aeterna sunt, quorum servandorum ratio non brevis titemporalis , sed perpetua & sempiterna est. Sempiternum autem scripturae more Voco, quod semper erit, non quod temper fuit . In hoc genere sunt Omnia naturae praecepta , quae tam inveteri, quam in novo Testamento continentur . In hoc etiam lex illa , Nisi quis renatus fuerit, &c. & altera smilis de poenitentiae Sacramento. Praece

pta rurium Apostolorim , quae in sacris literis 1 cripta sunt, quisam a Christo ipsi acceperunt gentibus evulgan da, juxta illud, Bapti Eate omnes gen

tes, docentes tos. servare omnia , quaecunque mandavi vobis. Altera vero non fuerunt quidem a Christo Apostolis injiincta ; .sed ipsi post Christum in coelos assumptum ea, populiStradiderunt . Quae tamen Christi Deique praecepta dicuntur , non ob eam modo causam , quod per ac epeam a Domino potestatem lata sunt e verum

otiam quia Dei Spiritu Peculiariter

suggerente edita suere . Visum est . inquiunt , Spiritui sancto , di nobis . nihil ultra imponere , &c. Quae Ver

ba Basil. s. lib. contra Eunomium T

serens , Spiritui , ait , visum est quidem , a quo ut Domino Ecclesiae leges datae sunt: Apostolis vero tanquan ministris , per quos decreta sunt edita . Quod autem praecepta haec Christi quoque dici possint , Christus ipse docet , inquiens: Qui vos audit, me audit : & qui vos spernit , me spernitInter haec autem scripturae mandatae

non leve discrimen est , quod priora illa a Domino Apostolis tradita ut propria sunt legis novae praecepta ' ita.

ea Ecclesia nec solvere , nec remittere ulli potest , sicut ne legem. naturae quidem. Cujus rei causam nos in relectione de poenitentia dedimus. quod legis auctor Euangelicae Christus D manus nGn alta praecepta per se ipse. edidit , quam, quae essent summo pere ad salutem necessaria. At posteriora mandata proprie quidem humana ela Ecclesiastica tuere: quae videlicet ab Apostolas Ecclasiam gubernantibus ediata sunt, non aliter atque alia suere

postea a praefectis Ecclesiae subsequentibus, dispari tamen auctoritate. Nam

Apostolorum nemo in praeceptis luis .errare poterat z sed a Spiritu sancto peculiarissime eorum qiliique dirigeba tur m serendis Ecclesiae legibus . I o steriores vero antistites hanc peculiarem Spiritus sancti praesentiam non habent , ni cum in nomine Christi.& Ecclesiae congregantur . Quod uti que ut m conciliis generalibus. Qua de re libro postea quinto fiasius diu remus . HlS autem praeceptis, licet Apostolica fuerint , & in sacris etiam litteris scripta , Summus Ponti Qx sit . d.tos suos liberare, vel ex parte, Vel omnino potest . Qua etiam ratione , ut alia non esset, lex illa Apostolica de abstinendo a sane uine & suffoca to, per Ecclesiae potestatem abrogari potuit . Quanquam , ut diximus, ea lege admonitae sunt gentes, ne sua libertate in stat rum offensionem abut

rentur . Praescribluit autem Apostolcquatenus pro tempore expediebat, qui

bus illae rebus in fratrum offensionem possint incurrere. Quia igitur lex a fine. suo aestimanda est , tunc haec intelligitur abrogata, cum ab illis ossensionibus ac dissidiis, quibus occurreru

voluerunt Apostoli , nihil amplius p e.

127쪽

ad s. riculi suit. Quibiis positis , facile, ut

opinor quartum illud argumentum ro' selletur; Nam Pauli praeceptum de non

ordinando Episcopo , qui higamus fuerit secundi gcncris cst , id est , humanum & Ecclesiasticum e cujus proinde vinculum solvere Ecclesia jure lito potest . Sed id tamen , nisi semel aut iterum , & gravi etiam urgente causa non fecit . Nec id nisi summo Pontifici permisitim in Ecclesia est :nam Episcopis contra Apostolum dispensare cum bigamis non licct: ut

Lucius & Innocentius tradunt . DI-Vus vero Augusimus de legibus primi generis loquo batur , quas s Christus

ipse tuler: t , ut quae vere & proprie divinae de Euangelicae sunt , nemo aut possit, aut ausit immutare. Quarto igitur argumento diluendo satis dixisset hi videor. At quintum sic refellitui

Primum, sunt qui velint, aut impiorum malitia , aut librariorum errore pro Zacharia Hieremiam scriptum cia se . Cujus sententiae suit Eusebius libro . demonstr. Euang. demonstr. 4. Id

quod nec Origem displicuit , & Ca-

jetanus vero simile existimavit. Nec Hieronymus certe ab hac opinione alicnus est . Quin in Psa Im. 77. errore scriptoris dicit pro Zacharia Hieremiam csse suppositum . Sunt alii, qui opinentur, eandem sententiam de apud Hieremiam olim scriptam reperiri :sed non omnia Hieremiar vaticinia nunc extare . Opinatur quoque Augustinus lib. de consensi. Euangelist. 3.Cap. 7. quoniam eodem spiritu Hieremias de Zacharias scripsere , nihil referre , si unius sententiam alteri tribuas : imo peculiari Spiritus sancti consilio id factum esse , ut ab eodem authore scripti libri omnes sacri cre

dantur . .

Illud vero , quod Marco Euan relistae objectum est , frivolum his videri solet, qui Latinam editionem passim ad Graeca exemplaria expendunt . In quibus quoniam non Iegitur, scut scriptum est in Esaja , sed sicut scriptum est in Prophetis: argumentum este infirmum a junt , ut quod librorum d pravat ione nititur. Huic vero sententiae Theophylactii in subscripsisse , facile profecto suaderi potest . Non enim in Esaia, scd , in prophetis, legit. Atque

Hieronymus in comment. super 3. Matthei Caput, huic quoque opinioni su De Locis Theo reicis. scribit inoviens: Nos nomen Elaiae putamus additum scriptorum vitio, quod de in aliis locis probare possumus: aut certe de diversis testimoniis scripturarum unum corpus estectum . Existiamat ergo Hieronymus, sive hoc, sive illud accipias , locum esse depravatum . Id quod 3c de Psal. II. credidit. At Erasmus , tametsi fatetur Graeca exemplaria omnia,quae Videre quidem ipse potuit, ἐν π οφήτα ς habere :leetionem nostram probat tamen Graecamq; asserit a Graecfuisse immutatam . Hieronymus etiam ipse in epistol. ad Pammach. de Opi. gen. inter. solam hanc,quam habemus lectionem , probat: alterius autem eo loco ne meminit quidem. Et Porphy. I .li. Marcum Euangelistam eo nomincraccusat , quod homo imperitus & rudis vel suas literas nesciat, idque quasi ab uno eodemque propheta stria Pium reserat , quod non ab uno, sed a duobus scriptum est. Cui calumniae

Chrysostomus respondens non causatur, aut codices mendosos esse, aut certe

ab impio locum depravatum: sed plane consentit , eo prorsus modo lectum iri , quo Porphyrius in objectione legit . Qua ex re perspicuum sit, ante Chrysostomi & Hieronymi tempora

in editionem nostram omnes 8c Graecos & Latinos codices consensisse . Ubi non possit in novitios istos intem pretes non ridere, qui tanta facilitate 3c confidentia e pravis Graecis Latina emendant non prava . Nimirum enim patientur hic, si de ipsis ludimus: quibus in usu est ludere de nobis . Iino patientur potius , ut quod hoc loco eorum ante tignanus Erasmum summo jure magnaque ratione facit, idem nos alias quoque locis faciamus , N Graecis cinxemplaribus posthabitis, Latinam ed

tionem veneremur. Sed ut eo revoc

tur, unde huc declinavit oratio , cum argumentum illud non sit tam facile, quam istis est visum e majore omnino vi N arte refellendum est . Illa igitur verba , sicut scriptum est in Esaia ,

non reseruntur ad, omnia ea , quae se

quuntur: sed ad id tantum , Vox clamantis in deserto, Illa vero , Ecce ego mitto An relum meum, dcc. tanquam do suo Euangelista addidit , quod facere jure potuit , quamVis eadem in alio propheta reperiantur . Non enim, si Aristotelem refero , opus est, sequentia verba omnia Aristotelistae . . Quin licet mihi nonnulla de meo

n lion . de inii iis

128쪽

adjicere , presertiin si ad explicati

nem Aristotelis conducunt maxime Sic quoniam Euangeliste illa verba Ecce ego mitto Angelum meum, &c verborum Majae erant expositio quaedam: nihil Marci derogat fidei, si E-njae testimonium verbis Musmodi adjectis & exposuit , & ornavit . Nisin fidelis servus est , qui apposito ve

horum-ernatu heri sui mimus amplificat . Hoc respondet Chrysostomus Hieronymus autem Euangelistas fuisse ait non de verbis . sed de sensu sol Liber Secsndus. Caput XVIII.

licitos: omnia vero illa , que In Mamco sequuntur , ab Esaj a s cripta , non secundum verba quidem , sed secundum s ensium esse . Qui enim vocem elamantem . Scc. aperte dixit , is Angelum eundem este sensit , qui viam

Domino praepararet . Atquc haec responsio a Beda vel maxime probatur in commentar. super Marcum . Jam quod falsitatis etiam Marcus arguitur qui Christum scripserit hora tertia crucifixum : de hac re quatuor video sententias serri, quarum nulla est, in qua non maJor adhuc probabilitas desideretur. Prima eorum est, qui animadvertunt , Joannem non laribere, Pilatum hora ferme diei sexta pro tribunali sedisIe: sed parasceves hora s re sexta . Aliunde vero diem , alium de parascevem initium sumere . Nam Judaeos ante diei principium, hoc est, ante solis ortum, praeparationi paschali operam dare solitos, rationi consentaneum est. Si enim Christiani in hujusmodi festorum vigiliis multo ante diluculum incipiunt quaedam necessaria

praeparare, Judaei, ac multo et Iam magis , idem feci ila credendi sunt , qui

non modo aryma in multos dies , verum complura quoque alia erant paraturi , non solum ad festum diem , sed ad vesperam etiam Paschae . Sunt &alii, qui Augustinum secuti, putant ,

Marcum non de crucifixione militum

locutum esse , sed de crucifixione Judaeorum . Hi enim vel maxime C Lstum crucifixerimi : quemadmodula Α-ctorum cap. 4. illis petrus edixit . Ut ergo ostenderet Euangelista, Dominum Jesum non tam a militibus , qui s-plex ministerium praesidi tribuere, quam a Judaeis crucifixum : posteaquam militum ministerium expreist inquiens , Et crucifigentes cum diviterunt , dcc. non vero ad vocem , quae sanguinem

cem Domini revoeavit in haec verba, Erat autem hora tertia , & crucifixerunt eum . Horam quippe crucifixionis militum , ut quae vulgo nota erat, non credidit cxprimendam . Alii cre dunt huic se abliirditati satis occurrere , si dicant, Cluilium intra horam

tertiam, & sextam crucifixum : & al, utroque extremo , quemadmodum media solent , horam mortis Christi essis

nominatam ζ ab uno videlicet tertiam,

ab altero sextam . Sed haec rc sponsio patentem habet scrupulum . Quod enim hora quinta fiat, hoc si quis vel quarta , vel sexta fieri ab utroque cxtremo dicat , quamvis improprie ad quidem dicat , sed ferri tamen ut cunque potest. At quod in quinta hora fit , hoc in tertia, vel secunda fi

ri, nec usus prosccto, nec ratio sert.

Ponunt igitus alii hoc , quod quemadmodum nox in quatuor vigilias ; ita dies in quatuor stationes , & partes divisus a Judaeis est . Quarum prima incipiebat a diluculo , & durabat usque ad horam diei tertiam , vocabam turque prima, eo quod ab hora prima

initium sumeret. 'Secunda autem inc, siebat ab hora tertia , de durabat usque ad horam sextam e vocabaturque rora tertia , quod ab hora tertia principium haberet. Τertia vero diei pars incipiebat ab hora sexta, Se durabatusque ad horam nonam: appellabatumque similiter ab hora, unde principium acceperat, hora sexta. Quarta demum

latio, parsque diei incipiebat ab hora nona , & durabat usque ad occasum solis, vocabaturquc vel hora n na, vel vespera . Quae si vera sunt, lam pulchre consentient Euangelistae.

am in secunda statione , quae hora tertia dicebatur , circa finem Christus crucifixus est, hora scilicet illa nondum elapsa . Aliquanto vero prius, in eadem hora tanten stationeque diei , Pilatus pro tribunali sedilr nempe hora quasi sexta . Vere siquidem tertia erat, sed erat proxima sexta. Que n mirum opinio longe erit probabilissima, si probetur ad eum modum diem a J deis dividi solitum . Atque iat hist ria pastionis quidem nominatim dii culi , tertiae , sextae, & nonae horarum mentio fit a de reliquis autem interfluentibus omnino tacetur. At parab

la de patrefamilias operarios in Vmeam suam conducente, quam isti etiani a L

ieruat in hujua rei connimationem b

. non

129쪽

non solum nihil juvat, sed etiam OL

1icit . Quoniam ibi Dominus non tantum primae , tertiae , sextae , & n nae , sed undecimae meminit . Id quo

absurdum esset , si quarta diei pars

hoc est , hora nona , reliquum Omne ejusdem diei tempus complecteretur Ac re vera , ut breviter , simplicite que dicatur, qui undecimae horae, qui:

inter nonam, & duodecimam interflu-diit ; expressam mentionem fecit, eum certo certius constat diem non ad eum modum in stationes , & horas quatuor , sed , ut moris est nostri, in pamtes , & horas duodecim divisisse. Ue-Tum ut haec cumue habeant , huic nos responsioni libentissime fit bscribemus , si illa diei in stationes qua- tuost partitio , illaeque rursum ab initiis denominationes quatuor , aut idoneo testimonio , aut probabili ratione consi stant. Nec etiam desunt , qui ex istiment haec a recentioribus Iudaeis esse conficta omnia . Nam secunda dici statici,

cum tres solum horas complecteretur quartam, quintam, dc sextam, non hora tertia, a fine sciricet stationis proxime elapsae , sed hora quarta ab initio stationis ejusdem nominanda erat. Ecquis autem serre posIit stationem , que a decima utque ad duodecime finem protenditur, nonam horam appellari 3 Cei te sicut prima hora, si verum est, quod isti dicunt , a principio suo nomen accipit, sic & stationes ceterae a suis propriis principiis nominarentur.

Mihi simplici ilima ratio hujus loci explicandi esse apparet, si cum Theoph.& Ca)et. dixeramus, Marcum ita scripssse, δε ἄρα ς, id est, erat autem hora sexta . Sed indoctos , oscitantesive librarios notam illam senarii ν in

, , quae est nota ternarii, mutasse .

Quod & hoc loco ob nonnullam literarum similitudinem factu proclive suit, & in his auctoribus , quorum li-hri hujuscemodi numems dc notas habent , saepe fieri notius est , quam ut indicandum sit. Nec Theoph. solum &Cajet. auctoritas , scd ratio quoque me,

ut ita tenerem , impulit . Nam sexta hora Dominum vere ac proprie crucifixum , ut omittam quod & vulgo Christianorum persuasum est , & passim in

crucis officio ac precibus celebratur, certe ex Ioannis Euangelio colligitur. Τradit enim , Pilatus hora ferme se

ta pro tribunali sedisse . Erat igitur

De Lotis Theologicis

propemodum cladis quinta .. Alioqui

falso hora fere sexta diceretur. Incr

dibile autem est id , qaod reliquum erat horae quintae, cum esset breve , Seperexiguum , in sententia ferenda , in suscipiendo Iesu & educendo, in crucCuique ad Calvariae locum bajulanda,

non esse insumptum. Etenim nec loco-riura natercapedo parva erat , nec tantum fuit celeritatis in via, ut non potuerit interea 3c Simon angariari Cyr

nensis , & a Chrilto oratio haud in mentanea ad mulieres haberi . Itaque sine dubis , si proprie & vere Marcus loqui voluit cur autem noluerit, nulla est causa non scripsit hora tertia scd sexta Dominum crucifixum . Id quoci

Hieronymus , si Is tamen horum comis mentariorum est auctor, in Psalm. 77.

aperte docet . Sed quisquis illum Psalmum exposuit , si non fuit HieronymuS , certe eruditus suit. Atque Erassimus in annotationibus sit per launc Ma ci locum nomine Hieronymi hunc commentarium refert . Accedit, quod non

alia fere scribit Marcus , quam Ma timis , idque maxime in historia passionis Christi . Itaque duin considero , Marcum in historia passionis non solum eadem eodem ordine cum Ma thaeo , sed eisdem etiam pene verbis scripsiste r facile adducor , ut sentiam iptum non notam ternam , sed senarii ut est apud Matthaeum , posuisse. Quod autem huic lententiae objicit auctor commentariorum in Marcum , quae Hieronymi titulo circunferuntur, hoc facillime refellitur . Si sexta , inquit , hora Dominus fuit crucifixus , cum a sexta usque ad nonam tenebrae sitffuderint terram , non potuissent praete euntes in eum movere capita , quem

per tenebras omnino non cernercnt .

Cui ergo respondeo brevissime , Christum in sextae horae principio crucifixum . Hora autem eadem labente, convicia in eiun jacta sitiat . Sed circa ejusdem horae finem tenebrae orbem circumfuderunt . Quod Marcus appositis lime sanificare videtur his verbis, Et iacta hora sexta . Quid enim expeditius est , quam factam intelligere , non incipientem , sed expletam Id quippe iactum , & vulgo , & Phil

sophis vere dicitur , non quod inchoatum , sed quod consummatum est. Qua ex re, velit nolit Osander , satas plane intelligitur , omnia Euangelistae dicta cohaerere, si legamus, Erat autem hora

130쪽

Liber serandin

hors sexta , 8c erueifixerunt eum. Qua hora interfluente quoniam ea gesta sunt, qu. e Euangelista subjicit, is circo ait tandem 3 Et facta hora sexta tenebrae , &c. ut expleta jam hora , nisi valde essemus tardi , tenebras factas acciperemus. Ag de quinta objectione satis abundanter , ut arbitror, disputatum est. Respotu. Eam vero objectionem, quae sexto ad 6. Ioco posita est, qua via Cajetanus noster repellere tentaverit, invitus quidem fa-eio , ut dicam, sed dicam tamen , ne evangelii veritate tuenda nostris videar pepercisis. Significat certe ille primum, nam deinde in ea opinione non perstat,

Lucam Evangelistam o. interpretum errorem in hac parte, sine proprio tamen errore secutum. Id quod ego non

solum intelligere , sed ne cogitatione quidem inkrmare possum. Si enim Euaneelissa imprudens Io. Interpretes errantes in historia Euangelii sequitur, hcet imprudens , sed errat tamen . Sin autem videns prudensque, ut dicitur,

fictam a Io. narrationem suo euange

lio inserit. errat quoque , dc eo magis, quo dedita opera Euangelii tinc

ritatem fabula commestitia contaminat.

Breviter si Cainam non fuit filius Arphaxad , nec Salec filius Cainam, falsa est profecto euangelica historia , in qua non obscure dicitur Cainam filius Arphaxad fuisse , Salec vero filius Cainam . Quod autem Lucas a ctores habuerit gravissimos , quos in errore sequeretur , id Euangelistam culpa liberare sortasse poterid, euangelium

rte errore non poterit . Quo magis Eugubinum reprehendendum censeo, qui aperte , constanter , dc sine ullo aut modestiae aut reverentie temperamento asserit, errasse Io. eosque Lucam

in errore secutum . Jam , quod Hieron. adversus Helvidium ait , Euange Iistas opinionem vulgi quandoque ἰe Primere , quae, ut inquit , vera hist

viae lex est : id recte dicitur , si ad

voce spectes. Non solum enim hist rici sed omnes omnino sapientes. ut Aristot. monuit, licet aliter aci vulgus sentiant, cum vulgo saepe loquuntur :nec loquuntur fallo tamen . Sic scriptura eos fratres appellat , qui juxta Philosopbiae regulas proprie δέ vere fiatres non sunt , sed qui vulgo , ac sine falsitate id quidem, states vocantur . Sic etiam Euangelistat Ioseph pa

men ipsa falsam opinIonem Ulai secuti sunt, quamvis sint locuti cum vulgo. Pater namque Christi Joseph sine mendacio dicebatur , & quia nutritius erat ,. 36 quia vir matris Christi erat: utrique enim patres vocari solent.

Quid erso facturi sumus- , qui, ut in

proverbio est, lupum utraque aure te, nemus si enim . veteris instrumentiveisionem , qua eccles a utitur se asse rere & vindicare nitimur : arguimus non solum Io. interpretes commenta

flagidissimi , sed apertissimi etiam e

roris Euangelistam . Sin Lucam defendere tuerique volumus, versionem striapturae sacr. E ecclesiae usu decretoque probatam improbamus. Incidit in scytilam cupiens vitare carrbdim .

Nobis autem illud in primis vita dum est , ne Lucam euangeIistam, atque adeo Christi euangelium sua , hoc est, divina auctoritate fraudemus . Tueamur itaque ilIam in genealogia Christi generationem, quam Lucas ex

o. interpretum editione posuit . Et- . enim hanc quoque editionem eccIesix suo usu probavit. Graeci certe script res omnes hanc generationem cum 7Ο. interpretibus agnoscunt , & August. 16. de civit. Dei cap. Io. nec quo

quam pacto fit vero timile, o. in te PreteS Viros probos , vane frigideque generationem illam unam.confinxisse . Quid λ quod ut Origenes ait, hoc pro Euseb l. 6. vero habendum in scripturis divinis Ee. hist. est, quod 7 o. interpretes transtulerunti. 'nam id esse , quod auctoritate Ap

stolica confirmatum sit . Nostra igitur testamenti veteris editio imminuta est.

Exemplaria vero , quae Hieron. na ct est, non fuerunt integra . Itaque sine eredit cai culpa dc errore potuit unam genera- α'' iiquetionem omittere . Nam & Euangelista Hieron in

Matthaeus plures omisit, Sc sine errore Icil omisit, quum Christi genealogiam texeret. Alioqui nostram nos editionem si dicatura salsitne quidem omni , sed non ab IzVI: ',

omni imperfectione vindicamus . Nec aliter anae

me illud Iater. quod ab Hermanno , Joanne Nauclero Sc Lucido dia huisse, auectum est , Lucae euangelium esse d

PraVatum, ac pro verbo , .puit, part qMaculam, Elia substituendam hoc modo, .etaddigis.

Qui fuit Sale, qui iti Cainam. Ut Sale is

binomius intelligatur . Sed hi non via dentur editionem 7o. legisse, unde Cai nam nomen ab Euangelista acceptum rest. In editione q.rippe 7o. interpretum eundem fuisse Sale de Cainam , ne. v si in

SEARCH

MENU NAVIGATION