Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

82fingi quklem potest . Sed & anter, ac

fortasse melius haec controversi a dirimitur , si dicamus, exemplaria Hebraica vera & emen d ita non liabcre quidem senerationem illam Cainam : teda septuaginta interpretibus fuiste adJectam . Nec adJecta ei falso tamen . Quin vel ex malorum traditione , Vel

ex historiis fide denis habitum est, Arphaxad genuisse Cainani , Camam

vero genuisse Sale . Septuaginta igitur interpretes non vere lotum , sed torte etiam prudenter illam unam generationem posuere : id videlicet mctuciates, ne Ethnici aut Hebraeorum antiqua Straditiones , aut sacras certe litteras

falsitatis arguerent: si in his Iegcrent, Arphaxad genuisse Sale : ex illis acciperent , non Arphaxad , sed Cainam Sale retulisse . Spiritus autem DEI Occulta nobis ratione Moysis mentem maniimque permovit, ut in Da patrum scrae unam illam generationem Praeter-irci . Quemadmodum divino consilio Matthaeus pli ires etiam in Christi genealopia praetermisit. Eandem vero causam Moysi Matthaeoque fit ille , non siirde hac con)ectura assequemur Matthaeus ubi primum Chri thi ma)orcs

recensuit , Omnes, inquit, generatio nes ab Abraliam usque ad David, &cut ne quis suspicaretur , aliquem ex majoribus memoriar lapsu , & non Potius de industria fuisse silentio praeter

Itum . Et quamvis inultas rei huJussoriaste causas Euangelista posset red dere : eain magis lainen in epilogo VI detur prae se fieri e , quae te si a rade cadis commendationem habet Ob icquippe tres generationum ordines numero aequalas esse voluit , ut num Tus ter cliam in Domini 1lemm te consecraretur. Quod Moyses ut se cerit , ilibeth omnino caula eadem Ab Adam enim ad Noe decem generationes attexuit. A Noe aut cm a

Abraham decem irem alteras . Ut mdenario numero , in quem majorum utramque scriem redegerat, mysterium aliquod subesse intelligeremus. Cur autem numerus quartusdecimus ad legem euangelicam , decimus vero ad natu-hi Tacline. rae legCm referatur, non cst hu)us inci

locique disserere. Ubi id tantum clicimus, nec sine causa septuaginta inter-

e fctore, - retes Cainam tenerationcm addi Hai

olim'nie: se , nec sine mysterio eandem Moy--Hrum' sen praeteianislse. Utrumque vere, utrumque prudenter iactura cilc . Hae

De Locis Theologicis

rum di vere ,

se secutum . Nec vero qui S traga dias

nobis excitare debet, quod editionem Τμ' i' nostram imperscctam esse in minis damocis dixerimus . Pollunt enim verba h2M iiii debraica nonnulla in medium adduci, quae Hieronymus ipse in commentariis eo erit t. fatetur significantius & melius potu ille transferri . Quin etiam in Italae cap. 39. In co , inquit , quod nos transi alnus , Incurvantem dc refraenantona, γosthmus dicere , Incurvum & lascia ientcm . Nos autem verbum Hebrais cum , -k- , dum celeriter quae ' Ag non.

scripta sunt , Vertimus , ambiguitate dccepti, Retraenantem diximus. Quod

signiti cancius Aquila transtulit s ρεβλοῦ-

ου , id est , qui nihil reche agit , sed

omne Perversum . Hactenus Hieronymus . Qui & cap. 9. eiusdem Prophe tae vocabulum idem in depravantem verterat . Ac Certe nec sensus , neCverba Hebraica patiuntur, Iri, Refrae nantem, admittamus , quod alio Ioco cxplicandum erit. Nam de sexto argumcnto dictum est satis , ut arbitror, diligenter.

Ad fluid vero , quod septimo demum Re Pon.

loco sequitur , multa quidem & varia δ r si int virorum doctis limorum responsa , sed adeo tamen improbabilia , ut nec doctis , nec piis faciant satis . Nam primam objectionis particulam Augil sitivis Eugubinus ita repellit , ut in ditione Io. interpretum, de Genes. 46. N Exod. I. libra moriun vitio dicat pro 7 o. animabus , scriptum csse 7,. Eamdem quoque corruptes am a librariiSActor. 7. accidisse. Vel etiam Lucam , ut qui Hebraice ncscierit, locum, ut se haberet ea tempestate , cormptum citasse : aut certe si o. interpretes ita converterint , Euangelistam eorum editionem , quae ub: que crat reccptis si ina, suisse secutum . At Hieronymus

in quael hi ovibus Hebraicis librariorum negligentiae nihil imputat : sed docet

reclamare quidcin Hebraeam veritatemz O. autem in te retes per prolepsim, 7 s. animas positisse . Lucam 'ero non

debere contrarium aliquid scribere admveisus eam scripturam , quae jam fuerat gentibus divulgata . Majoris enunopinionis illo duntaxat tempore 7 o. interpretum habebatur auctoritas, quam

Lucae , qui ignotus , & vilis , dc non magnae fidei in nationibus ducebatur: licet plerique, inquit , tradant Lucam Euangelistam , ut proselythum , Hebraeas

132쪽

Libre secon sis. braeas literas ignorasse . Tantum Hieronymus . PrinciPio autem, ut a capite exordiamur , omnia exemplaria , tum nova, tum Vetera , Graecaque &Latina tribus simul locis sitisse corrupta , vix credibile est . Nullum vero auctorem ante Fugubinum, quum & hi ea loca, de in hanc quaestionem incit rissent plurimi, rem apertissimam animadvertere potuisse, mihi quidcm non fit vero simile . Atque si hujusmodi solvendis nodis librariorum injuria pro libidine abutimur , verendum sane illud cst, ne, dum alienam prodere conamur inscitiam , prodamus nostram. Alioqui si ita placet, omnes ambiguas quaestiones , & quae in scriptura sacra videntur esse pugnantia, ad istum in dum explicemus . Id quod passim Eu-.pubinus facit. Nam & posti ema objectionis parte pellenda affirmat , scribentium vitio pro , Jacob i' positum esse , Abraham , dc , Patris , positumella, pro Filii . Certe si Div. Hier nim. quum ipsi sto. interpretum obJiceretur auctoritas , hac se desensione tueri posIet , ea libentissme abuteretur . Sed quum videret exemplaria universa mirifice consciat ire , Expositoresque omnes unum idemque sonare: non mendosos codices causatus est , sed confessus est plane 7 o. interpretes ita vertisse , quos Lucas Euangelista sequeretur. At enim Lucam Euangelictam locum ex veteri testamento , ut ea erat aetate , depravatum citasse multo absurdius invenio, cum ad veritatem coepi revocare rationem . Aut enim ignorantem facimus Euangelistam, si eum latebat depravatio 3 aut timidum facimus . si divina auctoritate pollens, non est ausus depravata restituere , quod sine ulla auctoritate Eugu-binus est ausus . Impium est autem,

quod Spiritus sancti consilio scripsit

Lucas , id Hebraicarum litterarum i Lorationi tribuere. Cum ergo singuas scripturae particulas divina inspiratione & afflatu scriptas esse causis necessariis addixerimus, nulla earum prinfecto potest a linguarum ignorantia Pr ficisci : nisi Spiritus sanctus , qui E angelistae regebat & mentem & manum, Hebraicas litteras ignorarit . Dicamus igitur id, quod praesenti loco satis est,

To. interpretes, 7 s. animas Genes. 6.di Exo. I. posuiste . id quod ex contextu maniscite colligitur . Cum enim

Genes. U. filios blanalles ec Ephraim,

caput XIIII. 8 rhoc cst, Nachir , Galaad , surata, in ,

Tram , Edem , interpretes o. annumeraverint , necesse sitit, ut numeraes s. conflaretur. An vero Hebraica ex ,eniplaria, quae 7 o. interpretes convem

terunt, nepotes illos Joicph in illa genealogia supputarint, an potius ipsi o. interpretes per anticipationem addid rint, inccrtum est. Illud certum, quae detraxerint , bona fide haec , de prudenti fortasse consilio detraxisse: quae adjecerint , ca sine dolo adjecille . Constat cnim, eos nonnullis locis magis paraphrasim , quam interpretatio

nem edere . Lucas vero, ac caeteri A postoli de Euang. o. interpretum Cdl tione usi sunt , quoniam eo tempore illa erat praestanti illim . Nec alienum sequuntur errorem, quod nonnulli imprudenter assii mant, sed in eo , quis illi vcre locuti sunt, eorum testimoniis utuntur . Nec me Illud terret, quod quidam ob)iciunt , historiae hujus veritatem nonnisi per figuratam dictioncm defendi posse. Nam dc editio no stra eadem desentione eget. Quum e nim Io. animae ingrcsiae in AEgyptum dicuntur, necesse est quoqlle Ephraim de Manassem ad explendum n limertuniipputari, qui tamen ipsi in RAEgyptum non sunt ingressi . Nec mirum cit, si in ro. interpretum editione anticipatio sit : cum etiam in nostra admittamus postpositionem . Genes eos siquidem c. II. post mortem Τhare praece-γtum Domini scribitur , quo Iubet Α-brahana exire de terra ac cognatione sua . At Actor. 7. Stephaniis non ob scin e docet . praeceptum illud datuinesse in Chaldaea prius , quam Thare moreretur, Se veniret in Charran. Id quod dc D. August. acute vidit 16. lib. de civit. Dei. Et ratio quoque ipsa de ων. monstrat. Cum enim jubeatur Abraham exire de terra & cognatione sua ,

Chaldaeam cogimur intelligere r quae

propria erat terra Abraham , ubi etiam habebat cognationem suam. Si autem de Charran juberetur exire, cer te nec de terra sua exiret, nec de cingnatione. Nam licet Charran pars Mesopotamiae elici, non erat tamen Chabdaeae pars , quod quidam parum docte asseruerunt. Nec clam me est. Hier nym. In EZech. 3 o. cap. scripulse , in libris historicis praeposteram narrati

nem nullam reperiri , sed in Psalmis,& Prophetis . Quod mirari magis qiudcm , quam Ielellere dcbeo , cum F a, in

133쪽

Matth. ID

in Euanges iis constet anticipationes usurpari. Qua de re alio loco dilige rius. Sed ne aliud quid cin movet, quod Ioseph dicitur 's. animas accersisla: eadem eium dissicultas esset, si o. s liuia animas posuisset : Cum Ephraim& Manassem nusquam omnino accem serit. Non igitur, ut Hieron. ad Pammach. de Opi. gen. interp. recte dixit, in scripturis verba lunt consideranda, sed lansiis. De prima ergo ε. argumenti particula hactentis . .

Iam secunda, licet dissicilior esse videatur, facilius tamen refelletur . Nam Q. Patriarchas sepultos csse non in Hebron , sed in Sychem , non solum ex Stephani narratione , sed etiam ex Hieronymi testimonio cognoscimus. In epitaphio namque Paula ad Eustochium, quum Paulae peregrinationem scriberet, sic ait: Transivit Sychem, & ci ca puteum Jacob extructam intravit ecclesiam . Atque inde divertens , vidit II. Patriarcharum sepulcra . Ad Pamma. autem de opi. gen. int. duodecim, inquit, Patriarchae non sunt sepulti in Arboch, sed in Sychem. Quam eandem sententiam Beda sequitur , aliique viri ecclesiastici . Quantum vero fidei Josepho si in historia habendum , undecimo postea loco demonstrabimus. Atque de 3. argum. 6. pa te tantum dictum sit. --. de Tertia vero , eademque postrema ,

LVi indistolubilem videtur labere quaesti δε non sol- nem . Nam quod August. Eugubinus hunc secutus Aloysitis Lippomanus dicunt , locum estis depravatum , &pro Abraham, legendum esse Jacob, pro, Filii, esse stib statuendum , Patris: confitere hoc nullo modo poteth. Τum quoniam omnia exemplaria Graeca atque Latina jam inde ab Apostolorum aetate filisse corrupta , non vero simi. Ie quidem est . Tum quoniam non est probabile . Hieronymum , Rabanum, Bedam, aliosnue item Ecclesiae auctores , qui in hunc locum & quaestionem incidere . hujusimodi desensionis Iraesidium neglecturos ; fi ves tantil- tun probabilitatis in ea inesse existimassent. Nec viri prudentes ic graves dissicillimam quaestionem esse dixislant, quae minimo quidem negocio , ut junioribus istis visum est, explicaretur . Quid , quod in vocibus adeo dissimilibus nulla depravationis occasio eratλSi enim librarii pro, Euerrit, scribant, Evertit : pro, Fortem , Fontem , Vin De Locis Theotio cis

cum scilicet magna smnitudine lassen

tur. At pro Jacob, Abraham et pio Patris , scribere Fili i , in tanta nimirum nominum discrepantia nullae depravationis causae fingi possunt , nisi librariorum aut ebrietas , aut amentia .

Quid , quod in exemplari Graeco nec Filii , nec Patris expressum est , sed post vocem, Emor, sollis penitivus τῶ Usa scriptus legitur λ Obi Latinus interpres, quoniam propensius id erat, filium subintellexit, non patrem . Ad

quem omnino modum Sanctes quoque Pagninus Interpretatur. Nec me sugit, in epistola ad Pamma. de Opi. ge. mi.

Patris legi, non Filii . Sed Erasmi in lasse lectio illa est , non Hieron. V rum de voce patris nihil moror. Nam si Graeca phrasis permittit, quod permatis certe , ut ves filii , vel patris nomen subintelligatur , Stephanus , qui Graece locutus cst , nihil patietur

in hac parte calumniae. At ua voce Abraham lociun non habet Euru bini r i ponsium, pro qua si Lucas Jacob scripsisse dicitur , inhilo sectius acciis ab tur . Iacob enim non pretio argentis epulchrum emit, sed centum novellis ovibus : ut Iosue cap. ult. striptum est. Scio autem , quae novitii interpretes hoc loco disserant: sed scriptura, quam Ecclesia probat, editio quoque γο. CCntum novellas oves habent, non, Nummos argenteos centum. Maneat igitur. exemplaria non esse corrupta. Et quo

niam eadem facilitate reliquae aliorum responsiones coargui possunt, nihil video este causae , cur eιs resedendis immorei r . Sed ne libenter quidem aliorum sciuentias reprehendi

mus a

Hoc igitur loco mihi Bedae opinio

placet , cui & Rabanus assensus est. Verba illius in hunc modum habente Beatus Stephanus, vulgo loquenS, vulgi magis in dicendo scquitur opini

nem . Duas enim pariter narrationes conjungenS , non tam ordinem circumstantis nistoriae, quam causam, de qua agebatur, intendit , &c. Eadem sere Rabanus . Quibus verbis verecunde quidem ac modeste significarunt , Stephano, id uuod vulgo stre solet, acci- dille, ut in longa videlicet narratione, eademque praesertim subita , consudc-rit nonnulla di miscuelit , in quibusidam etiam memoria lapsiis fuerit , ita his duntaxat, quae ad rem parum, aut nihil omnino attinerent . Nam causae ,

134쪽

yi est se radus

de qua potissmiam agebatur, erat ii . tentus . Lucat vero h storiae veritatem retinere volens , ne Jota quidem immutavit , sed rem , ut a Secphano narrata crat, exposuit. Nos autem non St

phanum ab omni lapsu , sed Euangelistam vindicare debemus . Solis quippσApol olis , Prophetis , & Euangelistas hunc honorem deterre Catholica fide

docente didicimus , ut nullum eorum vel memoria krplilm esse credamus , millum nec in magnis , nec in parvis errasse. At Stephantis .plenus erat Spiritu sancto. Fateor. At spiritus loquebatur in eo. Et id equidem fateor. sed aliter in Christo spiritus loquitur , aliter in Prophetis di Apostolis , aliter in

Stephano di Ambroso . At cei te per hos omnes loquebatur. Per Concilium generale Deus Ecclesiae loquitur , per Ecclesiae Pallores Deus Ecclesiae loquitur . per veteres Sanctos dDeus Eccle-sae loquitur. Et hi omnes tamen In parvis labi possunt , memoria praesertim, ubi lapsus facilior est . Scriptorum ergo sacrorum hoc privilegium est, ut eorum nullus in scribendo erret . Apost lorum privilegium est, ut nullus eorum in docendo erret . Stephano privilegium hoc nec ratio conccdit, nec auctoritas. Nec vero a sacris auctoribus alienum est, errantium quoque Verba Te- ferre . Sic enim Iephte Judic. II. tr centos annos possessionis praetendit: cum revera trecenti non fuistent . Et sacertamen historicus trecentos retulit. Sic

etiam Mattharus , si Hieronymo credimus , prophetiam Micheae , non ut a Michea scripta erat , sed ut a scribis

erat enuntiata retulit. Scribere autem, quam vanis & stivolis argumentis hanc I nnot in Hieronymi sententiam Erasinus repre-α e. Μ/tit -- non est hujus aut loci , aut

temporist. Illud dicendum est, Hieromin. di Augustinum verba in eum tor-

quere sensum , ut credantur asserere, Euangelistas esse aliquando lapibs , nisi parum prudenter fieri non poste. Cum cnim Hieronyetruis in epistol1 de opi. gen. intcr. quedam loca a lacris auctoribus retuliiset, quae lapsui memoriae assignari possent, subdit: Haec replico, non ut Euangelistas arguam salstatis.

Hoc quippe impiorum est, Celsi, Pomphyrii , Juliani. Id tamen ita Erasinus accipit, ut falsitatis crimen abomin tur in Evangelistis Hieronymus : m moriae lapsiim non item. Quasi falsuin non sit, nisi quod mendacio de indi stria conficto scriptum est . Certe sive memoria , seu ignorantia lapsi Euangelistae a veritate discesserint, jure falsitatis arguentur . Cumque etiam Augustinus libro de consensit Euangelist.

3. cap. 7. non lapsui memoriae , non errori tribuerit, quod Euan elista Matthae'. cap. 27. nomine id Haeremiae citaverit , quod apud Zachariam reperitur: sed tribuerit Spiritus sancti consilio , directioni , constitutioni i praec Pto , quamobrem contenderit illud sine falsitate esse factum: At Erasmus erro rem & lapsum Euangelistae , ex Augustini sententia interpretatur. Ea quam falso viris sanctissimis impingantur , facillime )udicari poterit cum ex iis iapsis locis diligenter evolutis , tum ex

aliis eorundem auctorum testimoniis, quae nos capite superiori citavimus . Nam quartae controversiae jam tempus est, ut finem faciamus. Hic autem primus etiam locus concludetur, non pauiscis ille quidem nam id fieri non poterat, quod amplissimus esset , & justi

voluminis copiosam materiam suppe

ditaret scd quam paucissimis fieri licuit , ut loci firmissimi auctoritas eoliatu esset, quem neque humani inge mi temeritas , neque Haereticorum 1

befactaret injuria.

Secundi Libri Finis, F a DB

in annot in . c Matth. In ann. t. in

135쪽

T RADITIONIBUS

APOSTOLICIS,

Quae secundo loco positae sunt.

CAPUT I.

Gἱ eorum argumenta referantW , qui . Postolicas traditiones

Ene habet. Scripture divinae auctoritat primo jam loco constituimuS . Ad secundum deincepsasgrediamur : δpostoli

cali: mque traditionum

quanta sit & vis & auctoritas , Via, &rati ne explicemus . Et quidem hunc locum Luthcrani imbecilliorem esse credunt , quain ut ductis inde argumentis dogmata fidei confirmentur . Nam, quod

Ecclesiae traditiones a Christo & Apostol. descenderint, existimant nullo modo posse probrui. Non enim adeo sunt stupidi , ut verba Christi , quae modo Cluisti esse constaret , infirmare per-Bant , quod non fuerint ab Euangelistis scripta . Sed quoniam quid Christus, quidve Apostoli fuerint locuti, eos solum noste putant , qui Christum N Α-postol. audiere , colligunt , apud nos

nunc ne unum quidem dogma posse traditione probari. Quin oportere omneS fidei & religionis controversias sacrarum literarum testimoniis componere: finire vero nihil , nisi quod sacris literis sit expressum . Erasinus etiam cum saepe alias , tum in epistola nuncupat ma operum Hilarii , hoc demum asserit cruditionis vere Theologice esse, nihil ultra , quam sacris libris prodi rurn cst , definire : cetera omnia csse problemata in illud re)icienda tempus, uum sublato speculo videbimus Deum e facie . Nec hi tamen aut primi , aut soli pestem huic loco afferre ten

siis, ut Thomas Uvaldensis scribit lib.

doeir. fid. antiq. t. cap. Is. Tentarant hoc aliis ante saeculis haeretici quidam, quos Bernardus homil. 66. in Cantica commemorat . Sed & Arianis hanc heresim tribuit Augustinus in confitetucontra Maximinum, Thom. Uvaldente reserente libro de Sacramentat. d chr. 2. Ariani cui te , qui in Synodum

Seleucianam convenerunt, non obscu

re testati sunt , se in fidei questione

praeter divinas scripturas nihil omnino recepturos , ut auctor est Epiphanius, heret 3. qui & ipse Arianis hunc e rorem assignat, haeres. 7s. Basilius Et nonnum dicit in eodem errore versa- tuin . Tertullianus lib. de praescripta haeret. & Irenaeus 3. lib. adversiis hae reses , cap. x. his adjungunt Valentianum ac Marcionem. Basilius vero quia iam Anciranus Episcopus in consessi ne , quam exhibuit scptima Synodo , Anathematisino septimo , non s Olum

Iconomachorum , sed Aria , Nest rii , Eutychis , Dioscori sententiain

hanc communem misi e confitetur.Quamquam autem error hic communis fuit haereticis pene omnibus, Lutherani t men quas proprium usurparunt, quam laque maxima potuero vi astruere nisi sunt , nihil pro ter scripturas lacras Mpostolicam habere auctoritatem.

Infidelis , inquiunt , est , & incerta illa per manus traditio , quod is , qui

accipit, vel non satis accurate avicultat , Vel morbi, aetatis, naturaeque injuria nonnunquam obliviscitur, vel certe interdum moritur, antequam tradat acccpta. Ea etiam, quae de aure in aurem transcunt, aut in dies majora fiunt , aut non cadem profecto .Pcrscve rant, scd mutatis auribus permutantur. Quin etiam percunt , nisi ea litcrarum monimenta conscrvent. Pythagorae quain

136쪽

De Tradstionibus Apostolusi Liber Tertius . Capua I. 8

2. Arg.

argum.

reIiqui Nempe traditionibus illi confisi , nihil ad memoriae aeternitatein literis prodiderunt . Quamobrem , quae Christiis Dominus ad salutem fidelium vid: t cile necesiaria , & quae in Ecclesia certa stile voluit , atque perpetua, ea lateris consecrari vel Jullit, vel luggessit. Augullinus item testis est , multa qui. dem Dominum de fecisse , & dixisse, quescripta non sunt : electa vcro clie , quae scriberentur , quae credentium s luti sufficerent . Augustinus etiam Idem docuit , quod ubi de re obscuris. sima disputatur , non adjuvantibus di

que documentis , cohibcre se dcbet ibatur humana praesumptio , nihil faciens in inquit alteram partem declinando . Et mox: Illud credo , inquit , quod divinorum eloqu: orum etiam hinc clarissima auctoritas esset, si homo illud sine dil- pendio proruisss salutis ignorare non posset. Nihil ergo crcditu neccssarium extra lacras litteras eth. Paulus quoque iuripturam idoneam este docet , ut per eam perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum ii stritatus . Si igitur quae erant satis , ut fideles essent ad omne opus bonum instructi ea scripta sunt omnia, quorsum istae non scriptae traditioncs moribus formandis necessariae fingun-

Quid ρ quod non jubemur credere

quaecunque nos docuerint sacerdotes,

lad quae docuerint juxta legcm Domini λ Si ergo quicquam illi praetex Ic-

gem docent, fidem eis habere non est necesse . Cum cnam ex ipsis veris Ecclesiis frequenter excant seductores , quod auctor Imperfecti argute dixit , ne doctoribus quidem credendum est , Ecclesiarum traditionem quamlibet Preserentibus , nisi ea dicant , quae scripturarum congruant veritati . Nam &Papias mille ille suos post resuri cetionem futuros annos tanquam Apostolis tradentibus inserens, Irenaeum , aliosque multos Ecclcsiae viros , non tam veritate disputationis, quam Apostolicae traditionis auctoritate comm IVIt. Et Irenaeus quoque ipse Joannis Euangelistae , alioruinque Apόstolorum traditione docet Christium. Dominum , quo die mortuus est, annos quadraginta su- iste natum . Quod tantum abeth a veritate, ut nihil veritati magis possit eoae contraraum. .

Ita Theophilus Alexandrinus scripsit, daemoniaci spiritus este , aliquid extra

scripturarum authoritatem putare divinum. Et Hieronymus dogmata condemna it, quae absque auctoritate & te-ltimoniis scripturarum ex trad: tione potholica praeseruntur . Et rursum : Sine auctoritate, ait , scripturarum garrulitas non habet fidem . Et iterum :Eorum sciatentiam, qui traditione vel

ris iustoriae tenuerunt , Zachariam ibium , qui occisus suit inter templum Scaltare, patrem suis sc Joannis B.iptiliae, ea solum ratione reprobat, quod descripturis non habet auetiuitatem. Unis de eadem facilitate contemni, qua pro- . Atque Origenes, Necelle est, , nobis scripturas sanctas in testimonium Vocare. Sensius quippe n thri , N enarrationes sine his testibus non habent fidem. Confirmat autem hoc maxime oratio illa , qua in Nicena Synodo usum suille Constantinum, refert Theodoretus. In disputationibus, inquit , rerum divinarum habetur sancti Spiritus d e rina praescripta. Euangclici enim, &Apostolici libri . cum Prophetarum an liquorum oraculis , Plene nobis os e dunt Icntum numinis . Proinde sum mus ex dictis divini Spiritus explicationes quuitionum. Cui orationi, Cauulnu& ait, nemo tunc suit , qui refragaretur . Quod flentium perfidia non carebat, si verum est, praeter scripturas sacras Euangelistarum , Apollol rum , & Prophetarum traditioncs cssetcnendas , in fidei ambiguis quaestionibus. Cum igitur Theodoretus scribat, Episcopos libenter amplexos esse id , quod dixit Imperator , constat no um esse traditionum dogma , illisque 1 aeci lis omnino incognitum . Traditiones Lgitur isto seniorum parum valent ad dogmata fidei comprobanda . Quin cum humanae sint , non divinae , non sunt nobis magni faciendae : ne quod Pharbi, is, idem nobis objiciatur, Sine causa colunt me, docentes doctrinam, dc mandata hominum.

Quid, quod haereticis semper gemtile filii , mysteriis , & traditionibus sitos discipulos imbuere 3 Id quod a Christi doetrina alienum est, qui palam locutus cst mundo , & in Occulto locutus est nihil . Ae si quid in tenebris dixit , prosecto jussi Apost Iis, ut diccrent ipsi in liumne, & quod

ilia. aurcm audierunt , ut praedicarent

137쪽

De Tradj ionibus Apostolicis super tecta. Non ergo habemus Chri-Iseri Lutherani , haud secus atque sarustiani occultas mysterioriun traditi O-iracem, nec sitas, nec magistri possunt

Quod si veterum traditionibus fidem& ret 1gionem nostram asserimus, id

Papam , id Judaei , id Saraceni fa

ciant , eaque praesertim nomine sectas suas retinent, quod quemadmodum nos, ita ipsi quoque majorum institutis inhaerent: eoque longillimi temporis possis Ilione tuentur , justumque pro illis bellum suscipiunt . Non est autem disciplina nostra Pythagorica . ut traditionibus quasi vestigiis insistamus: literis est Christi doetrina prodita , illas in omni fidei & religionis qu-stione amplecti .lcbemus . Haec Lutherani

argumentantur.

CAPUT II.

Supervacaneam 'ν deri erim Iutherani

non de hoe flum loco , sed de quibisque aliis diffutationem.

EGo vero cum Iutheranis quotie scunque me comparo ad disserendum , repente a me avertitur oratio ea , de omnis statim mihi disputandi ratio tollitur . Quo namque consilio adversum hos disputare aut debeam , aut posti in , qui cum omnia Theologiae principia tollunt , tum una fere sola asseverandi audacia utuntur, quae illis perpetua est pro locis Diale-eticis Theologicisque omnibus p Ouid ego contra hos scribam , qui nullam in Ecclesia legem esse volunt, per quam scripturae sciat a finiantur ; sed suo cuique ingenio esse utendum , nec id sentire oportere , quod alii senserint, sed quod ratio propria praescripserit λQuid autem stultius , quam cuin eo dii putare , qui nihil admittit nisi scripturae verba , sed hujus interpretationem sibi uni reservans , reliquos omnes existimat miris modis hallucinari ρ Machumctus, ne, si res esset via & ratio ne explorata , in male suscepta caiisa cedere cogeretur , Omnem d: sputati nis aditum lese suis edita praeclusit .

Et Lutherus disserendi principia litis universa tollens , si disputationem instituat, nec aditum , nec exitum pota erit reperire. Perinde enim est , scripturas solas sine lepc & pro cujusque interpretatas arbitrio accipere : ac si nullum fixum certumque disserendiarincipzum acceperis. Quapropter mi- ineptias deprchendere : nec nos cum iis disserendo aliud possuntiis , quam tempus Sc operam ludere. Qui tamen

haberent jus situm dii putandi, si principiorum aliquem delectum reliquissent, ut ad veritatis inventionem aditus esset . Nunc autem nulla principia relinquunt . Vana igitur cum eis erit ,

& sutilis disputatio . Omnino enim meminisse debemus, id quod ab scholasticis saepissinae usurpatum, jam quasi

in proverbii consuetudinem venit: Contra negantem principia . quoniam strinstra id fiat, non clie disputandum. Accedit codem , quod paradoxa cum communi sensiti pugnantia ali runt , quae si vis argumentando refellere , res minime dubias argumentando dubias facis . Cum enim illa . quae in syllogismo antecedunt , ut fidem aliquam faciant, certiora n

tioraque esse oporteat his, quae ex an te cedentibus consequuntur, verendum sane est , quando Lutheranorum placria coarguimus , ne res.maxime a surdas minore evidentia refellentes , peccatum hoc ratiocinationis vitiosae ineptaeque peccemus.

Nec vero hujus rei explicandae pratia longe exempla petenaa sunt, cum habeamus in manibus . Etenim, ut hanc quam modo dixi , opinationem Lu. therani tueantur, ponunt primo sacras literas non habere plures sensus. Fauso autem illud ponunt: scd demus hoc eis liberaliter . Assumunt deinde , inscriptuxis sensiim illum unum certisti. me familiarissimeque doceri: Nec elle eas, Vellit cereum quendam nasum . in sensirm omnem flexibiles : sed potius esse per se expositas , de in promptu cuique sine magistro & docente patere . Quibus e3regie scitoque positis, Jam facile conficiunt, sacris libris ii telligendis, nec Veterum traditionem, nec Ecclesiae judicium expectandnm . Quae omnia cum de per se sint falla perspicue , & scripturis ipsis vehemet ter repugnantia , s contendam ego ex adverso refellere, aqua mihi, ut dic, citur, haerebit: qui scilicet intelligant', quam sit ridiculum confutare velle

vanas commentitiasque sententias , Poro tenta non dili erentium Τheologorum , loci hominum somniantium; quam itu tum cuilibet opponenti contraria r sponderes quam mussiet facta In meris

138쪽

dianam sols lucem inserre; quam de

mque otiolum in re mani a periclitari . Petrus ait, m Paulinis epulo-lis este quaedam dissicitia inici lectu , quae indoeti homines de instabiles depravant ad suam ipsoriqn perditionem.

Hi vero contra ajtint, omnes Pauli e-

si stolas esse intellectu facillimas. Pau-us perfectis lapientiam loquitur in mysterio absconditam, parvuliS autem lac potum dat , quoniam ferre aliud non pollunt . Isti sine discrimine omnes , ac si Deo placet , inter pocula univcrsa scripturae sacramenta devorant , de solidum etiam cibum struthi

rutri more concoquunt. Sapientibus &prudentibus quaedam pater abscondit, istis omnia revelavit . Filius discipulis suis aliquando in parabolis es h locutus , his palam semper loquitur , &proverbium nullum dicit. Liber in Apocalypsi septem sigillis signates s ostenditur , quem cum dederis homini scienti literas ut legat , respondebit tibi , Non polsun : signatus est enim. At his librum agnus aperuit , aperuit

item oculos, ut videant, quae noS Inistri de caeci videre non postumus : I-mo quae Origenes , Baslius , Gregorius, Chrysostomus, Ambrosius, Hieronymus , Augustinus. Hilarius non viderunt . Eunuchus ille actorum Apostolicorum tam religiosus , ut relicta aula rcgia de extremis mundi finibus veniret ad templum , ta in divinae legis amator , ut etiam in vehiculo lac ras literas legeret: non poterat Esaiam intelligere, nisi aliquis eum doceret: &ab istis prophetae omnes sine magistro di interprete intelliguntur . Breviter, ut Hieron. ait , nulla ars sine praeceptore percipi notesh , sola scripturarum scientia est , quam hi passim si bi

omnes Vendicent , praesumant , doceant, antequam discant.

Sunt in libris sacris loca plurima,

in quibus tanta dissicultas de obscuritas inest ut post. veterum Omnium interpretum vigilias , studia , operas, adhuc vix a doetus mis de optimis quibusque intelligi posse videantur . Et multitudo imperita , in qua nec ratio inest , nec judicium, universos scripturae locos facile expediet atque interpretabitur γ Itane facile est ex pedure, ut reliqua taceam Hebraer.Ierm

nis ambiguitatem, tropos vel vetusta te obscurissimos , phrates alienas ab

l ris inaudita proverbia, parabolas peregrinas, tranStationes interdum etiam

longissine petitas 3 Expone mihi facile, si potes, Proverbia Salomonis de Cantica : Ezechielis, Danielis , Esaiae , Hi remiae prophctias: Davidicos Psalmos expone : & si exposueris , tum vero libri sacri nec sui it difficiles , neque obscuri . Quis Delens, ait Oseas, &intelliget ista: intelligens, &scici haec Et Salomon : Quis talis , ut sapiens eii λ Et quis cognovit solutionem 1erbi Atqui sapientes sunt omnes isti & sum. ma facilitate dissicillimas seripturae quaestiones solvunt . Quod si scripturae ita

varium sensum torqueri flectique non queunt , quomodo haereses Omnes ex prava intelligcntia scripturarum ortae sunt 3 At hoc non solum tradentibus Hilario x. lib. de Trinit. Hieronym. ad Galat. I. Ircnaeo lib. I. advers. haeres. cap. I. Augustin. in Joannem, tractat. I 8. Vinccntio Lirinens. contra propha. nov. Septima Synodo, ach. 6. led manifeste etiam experimento cognovi mus . Unde vero inter ipsos quoque Luthcranos de rcbus maximis contro.

versae , si scripturae in varios sensus non flectuntur λ Nam illa verba, Hoc cst enim corpus meum , alii proprie, alii per tropum accipiunt. Quae cum ita sint, alia ratione , atque isti dicunt , scripturae divinae investiganda tenendaque miciligentia est . Si enim ad privatam haec regulam dirigatur, unde cvincetur Helvidius de perpetua Mariae virginitate 3 Unde Arius de vera Dei in Chrillo natura Imo vero unde constabit , hujus ne i a illius intelligentia vera sit , si scripturas cuique liceat pro tuo ingenio interpretari λ Cum enim variae erunt, ut fit , de eodem scripturarum loco sententiae , quae certa iit , eam nemo praestabit. Ii enim omnes, qui inter sedissentient , pari ratione suum quisque sensum luc buntur . Hoc enim morbi fere innatum est hominum ingeniis, ut cedere nesciant, simili atque resurcontentionem vocata eth . Quae postquam inca Iuit, hoc cuique Videtur V rillimum, quod temere etiam tuendum susceperit . Aut igitur sensum quisque simin certum habet , de redibit insania Veterum, quam Arist. 4. Metaph. lib. manifestis argumentis explosit: Aut nullius lenteutia certa erit, & praeterquamquod dissidiorum nullus erit finis , nullum

liabebimus certum fidei Christianae ju

dicii s

139쪽

De Locis Theolo σὰ s. dictum , sed ex sita opinione quisque

suam fidem sibi attaget . Ita fi lcs catholica nulla erit . ac re vera ridiculi Luthcrani sunt, qui pol hulcnt , ut i psis laci as literas interpretautibus, ac novo quidem nanabilique more inter-Pretantibus , certa fides habeatur. Non est creditum Apostolis , ut Ialse ridet Erasinus , doncc multa magnaque mi

racula fidem adstruxis lant doctrinae; dinunc quilibet sibi postulat credi, quod assirmet se habere sp i ritum intelligen

tiae, cum nullus eorum tamen ne equum quidem claudum sanare potuerit. Multa praetereunda sunt , ne quid habeat injucunditatis oratio : & tamen multa dicuntur, quae aperte horum Insaniam refutent..

Sane nisi Cochlceiis in epistolis ad Germaniae Principes I ad Bernenses

antevcrtisset, exemplis positis periculam facercua, tu in iliis varie in utramque partem ludet cm , ut vel hoc ipso periculo compertum esset omnibus , quam non sit difficile unumquodlibet thema e la cris literis aut probari, aut

improbari , si pro suo eas quisque in

genio interpretetur. Quanquam laicor, nonnulla sunt scriptur.e loca , quae in alium atqu2 alium sensiim trahi, ne a

contentiosis quidem possunt . Quis enim illud torqueat, quod Paulus ad Corinthios scripsit , alii per spiritum

dari sermonem sapientiae alii scrinouem scientiae, alii interpretationem scrmontim At illi omnia ecclesiastici corporis munia contundunt , istis totum corpus est oculus . Omnes siquidem Spiritu doctore intelligunt scripturae universa mysteria. Scit bene habet, quod vel Luthenis ipse quaedam in Psalmis loca se non intelligere confitetur. B ne habet . quod doctores in Ecelesia Christus dedit, non omnes , sed quosdam . , a 1 consuminationem sanctorum in opus ministerii . Uerum de his &inulta in secundo libro disteriit, & plura adhuc in septimo di serentur . Non

quo adversiim l.uthera nos pugnam inire velimus . qui clausis , ut dicitur, oculis more Andabatarum pugnant . Sed quo videant catholici, cum omneS locos ratione antinoque lii straverint,

nullum esse certiorem , nullum stabi-horcin , nullum denique sacris literis exponendis magis necessarium , quam is cst , quo Ecclesiae traditio continetur . Quo est detestabilior Lutheranor uu iMPucintla. qui hunc locum. l befactare, ae fund tu delare nimiiamri Sed ut haec omnis quaestio semel hic, ubi proprius est locus , constituatur, aliquot iundamenta 3acienda sunt, quae Theologiae fideique simul nervos ac

vires continent

In quo quatuor fundamenta ponuntur, ad traditiones Chrbyι solorum compittiendas. Primum fundamentum.

ECclesiam esse antiquiorem scriptu

ra, fidcmque proinde ac religionem sine scriptura constare . Nam vetustissmi illi primorum faeculorum patres , qui in lege naturae ante Moysen xcri Dei cultores sunt habita , sacrificioruIn ritum, veramque de rebus divinis sententiam non scriptis legibus, sed more & instituto maJOrum lcrvavere . Circuncisionem quoque a Deo primum acccptam, Abraham deincepstamiliae prodidit. Proles vero illa hominum Hebraeorum , ejusmodi lacramentum non aut membranis , aut tabulis inscriptum , sed in animis consuetudriae imbutis quasi impressum contervavit: multusque annos in AEpypto citra ullam scriptam legem, unius Dei vcram fidem & religionem tenuit . Christus etiam Dominus librum nullum scripsit , imo , quantum lCgimuS, ne praecepit quidem , ut scriberetur. Euntes , non adt, scribite , sed pr. aedicate euangclium omni creaturae. Mar. est. Et per Hierem. cap. 3o. Dabo, inquit , legem meam in visceribus e ram, & in corde eorum scribam ea in . Et Apostolus x. Cor. 3. Epistola, ait, estis Christi , administrata a nobis , ix scripta non atramento , sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sestin tabulis cordis carnalibus . Lex esero euangelica , quae lex spiritus est, non literae, non est a principio literis ex .irata , sed in animis fidelium insculpta. Nam & caeteri Apollo li prius v IV a voce euangelium docuerunt, deinde mandarunt literis, ut testes latis ira ves & ido iret sunt, Irenae. 3. ad ver gus Valentinum libro . Euseb. cum aliis -llogis non obscvrc, tuin luculentius in histor. Eccl. lib. cap. 2 . Chrysost. Homil. i. in Matthaeum ,

i i. An tia. radit. Scindi polle toll

140쪽

Liber Tert nractus in initio comment. In Matth. 'Hieron. in catalogo scri. Eccles. in Matth. de in Joan. breviter, ne omnes sigillatim enumerem , universi Ecclesiastici auctores . Nolo enim in ape eis rebus multus lectori videri : eo maxime , quod Lucas Euangelista huius rei certissimum testimonium praebet, inquiens, Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem, qui in nobis completae sunt , rerum: uclli tra-d:derunt nobis qui ab initio ipsi viderunt , de ministri fuerunt sermonis :vis in est mihi assecuto omnia, a principio diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile , ut cognoscascorum verborum , de quibus eruditus cs, veritatem. Constat igitur doctrine fidei jam vulgatae scriptionem Euang horum accestille. Acccii ille, inquam, non praecesti sic. Constat item, Christianam Ecclesiam & religionem non literis prunum , sed traditione stibstitille . Constat rursus, fidei doctrinam in Ecclesia primitiva non a scripturis habuisse alia oritatem, sed contra script ras a traditione . Sicut tradiderunt , ait, nobis, qui ab initio Ipsi viderunt, di minithri suerunt scrinom S . Constat denique, aliquando in Ecclesia Christi fuisse catholica dogmata , quae lacris

nullis literis continerentur. Qua re se Lib. motus Irenaeus, ait : Quod etsi Ap stoli nullas nobis scripturaS rcliquit-sent, tamen dc oportebat nOS sequi ordinem traditionis Ecclesiae , quam fideles scilicet ante scriptum Euangelium sequebantur. Seeundum fundamentum. Non omnia, quae ad doctrinam Christianam periment , elle etianulum Inl acris litteris expresia . Nam perpetuam beatae Mariae Virginitatem , de scensim Christi ad inferos, Baptismum Parvulorum , conversionem panis de vini in corpus de sanguinein hristi , processio i,em Spiritus sancti ex Filio,

trium perlona ruin in una lubitantia aequatitatem, earundemque per relativas

Oroprictates distinctionem, non ita cx- Prena in libris canonicis invenies, ted adeo tamen certa in fide sunt, ut contrariorum dogmatum auctores ecclesia haereticos jucilcarit. Quemadmodum i- tur articulus resurrectionis contin

batur in illo, Ego sum Deus Abraham

nus minus intestsgentibus exposuit: trinonnulla per spiritum veritatis explicuit ccclesia, quae in sacris literis habentur obscura. Tertium fundamentum.

Multa pertinere ad Christianorim

doctrinam Se fidem, quae nec aperte, nec obscure in sacris litteris continen tur . Id primum Innocentius probat de celebr. missae c. cum Marthae. Verba enim, quibus in calicis consecratione i

timur , qui biisque Christum dominum ultim esse profitemur, scilicet, Mi si rium fidei , 8c aeterni testamenti , in Evangelistis non habentur . Ac ne illud quidem, Elevatis oculis ad Deum patrem suum . Sententiam quoque ibiam , Beatius est multo dare , quam accipere , Christum dixisse nescir inus , nisi Paulus in Actis docuisset . Cypao.Qucmadmodum ergo non omnia gesta . Jesu Evangelica scriptiira complexa est ' ita ne omnia verba quidem, sed quaedam per traditionem accepta sunt . Rursum , sanctorum Martyrum auxilium precibus implorandum , eorumque memorias celebrandas, imagines veninrandas esse , in sacrincio Eucharistiae simul cum corpore sanguinem sacerdotibus esse de conficiendum dc sumendum, sacramenta confirmationis & o dinis non iteranda , sacrae literae nucquam forte tradiderunt. At eJusmodi

atque alia pleraque id genus , ita firmiter ecclesia catholica retinet, ac si lacris codicibus fuissent inscripta . Quatuor demum euangelia . quae nunc ec clesia recipit, quatuordecim epistolas Pauli, breviter, ut in summa dicam , utrumque dc vetus I novum testame tum, tirmissime retinemus: nec tamen ea tenere possumus scripturae auctor

tate . Multa igitur sunt fidei catholicae dogmata , quae sacris literis non habentur . Quartum fundetmentum .

Apostolos maximis de causis alia quidem literis, alia autem viva voce Pr did ille . Sed quae illae causae sint, repetendum altius videtur . Morem P

ro hunc tradendi quaedam dilcipulis non scripto, sed verbo, olim quoque scimus a Philosophis observatum, P thagoram certe hunc in modum discia inuos mitit uille , posteriorum omnium scin

SEARCH

MENU NAVIGATION