장음표시 사용
191쪽
sve in To genere qilaestio versetur populus quasi de tribunali sententiam dicere nec debet , nec vero potest . Quoniam, ut hic pro certo de probato sumimus , ligandi , solvendi , iud, candique Potellas in singulis fidelibus non est, scd in ecclesiae praefectis , ataque palloribus . De qua re alio loco disseremus . Nunc illud dicimus , incommuni omnium controversa certum
argumentum ex communi fidelium semlia depromi r quamvis non oportet sigillatim omnium sensum perscriitari. In fide autem earum rerum , quae pro priae sunt Metorum, atque sapientum, solam horum sententiam expetendam: vulgi ne expectandam quidem . Nam illi certam fidem faciunt catholici dogmatis : hi faciunt nullam . At vero i II utrarumque rerum decretis ac legibus, nec vulgus , nec sapientes omnes h
bent locum e sed ii tantum , qui sint ecclesiae pastores , quemadmodum libris sequentibus explicaturi sumus. Ea vero argumenta , quibus pastorum V ritas atque auctoritas impugnata est , in librum huic proximum dasserantur, ubi haec , multaque id genus alia longe opportunius refutabImlis. Caeterum , quod duo symbola ecclesiae internoscendae Calvinus ponit, nem Pe ordinem in verbo, de sacramentiS a Christo commendatum, ad quas omnino notas ceu ad lydium lapidem inmnis congregatio exigenda sit, quae ecclesiae nomen obtendat: bene prosecto
haberet , niti hunc lydium lapidem in
manu habere ipse vellet, caeteris negaret omnibus. Nos asserimus , Lutheranos nec synceram Euangelii doctrinam , nec legitimam sacramentorum administratiouem retinere. Illi contra, nobis utramque notam inurunt. Ecquis
erit judex λ Negant apud nos ecclesiam esse : apud se , ut nos dicimus , Existere mentiuntur . Ecqui sunt ii tandem , quibus lapis iste lydius est cerens, solidus , germanus ad veram ecclesiam explorandam λ Arrius , Nestorius, Macnarius , Donatus , Pelagius, caeterique omnes haeretici, tum etiam cum Ecclesiae bellum facient , eadem omnino insolentia se habere praeferent duas illas Ecclesiae quasi tesseras. Quapropter in quacunque de fide cum haereticis controversa Ecclesiae notio periclitabitur . Excipient enim Protinus, nos aut in fidei errore versari , aut Christi sacramenta non perinde gerere,
De Ecclesia Catholica Auctor. ut a Christo nobis institutum, atque praescriptum est. Notior est ecclesia, mihi crede, n tior est, quam ut quibuslibet motis quaestionibus ejus non solum auctoritas sed res omnino de nomen in dubium revocentur. Verum hoc loco Calvinus sic insulsus extitit, ut nihil aliud eju . nisi ipsa insulsitas rideatur . Ecclesiam enim apud nos esse , modo ait, modo. Nunc ecclesiam dicit nunquam
luisic Intel mortuam, nunc contra vem
bi puram praedicationem asserit aliquot 1ain seculis evanuisse . Tum amrmat sub Romano Pontifice , quem Antichristum voeat, non esse ecclesiae nomen abolatum , sed sub ejus quoque tyrannide ecclesias manerer tum astruit, praesentes Omnes catholle rum coetus idololatria , impiaque doctrina coni minatos esse, claviumque proinde non
habere potestatem . Quod si ita est, Christi ecclesiae qui sunt λ Nempe , si
Christi ecclesiae sunt , ecclesiae cath licae membra erunt. Porro si membra sunt verae catholicaeque ecclesiae , nequeunt vel idololatriae probare scelus, vel errores Euangelio contrarios doc re: Item nisi stultum mihi quoque ipsi videretur, exigerem ex illo, cogere que ut responderet; num viros aliquot probos in catholicorum concione essCarbitretur. Si nullos, quoniam, ut ait, omnes ad unum sunt idololatrae, & mimpietate esse Pius nemo potest, eadem profecto causa ante Lutherum vir bonus in catholicis nemo esset , quippe cum ejusdem c riminis rei essent omnes,
an eodemque errore versarentur . E
clesia ergo Christi catholica jam ante
Lucterum nulla in orbe erat. Et ubinam sunt illae de aeterno Christi reeno promissiones, qua S , quoniam apertae , clarae, perspicuae sunt, nulla iste intem pretatione potuit eludere λ Sin autem vere pia inter nos sunt aliqui, non est certe apud nos ecclesia impia , sed pia. A qua cum se contentionis studio L therani separaverint , exploratissimum est, a vera eos Christi ecclesia desciavisse. Quid λ Anne ambiguum est, Ambro sium, Hieronymum , Augustinum, Baslium, Chrylostomim , caeterosque O ptimos, ac praestantissimos viros, quos catholici Se veneramur de agnoscimtis ,
vera ecclesiae Christi membra suisse At illi stant a nobis universi , Luth ranis universi repugnant. Quod faciti limum
192쪽
Liber Quartus limum est ostendere. Sed quid ego stu,
tus, qui suadere velim, Lutheranos hae reticorum more cum ecclesia Christi hellare ρ Quasi vero difficile esset, causis evidentibus , ac necessariis addicere . hos neque in Apostolica, neque incalnolica, neque in sancta, nec in unaeeclesia esse. Nihil sane facilius esset, nihil explicatius , nihil promptius , si
hujus esset aut loci aut temporis . Nimirum quibus omnino rebus cum Donatistis Augustinus egit, ut eorum an mos ad veram notionem ecclesiae unius , sanctae, Catholicae , atque Apost Iieae revocaret, iisdem nos Lutheranos vineere nullo negotio & labore possinmus. Atque si res ipsae, quae tamen in manu nostra sunt, in hac nos pugna des ererent : at cognomina Catholici, ac Lutherani apertissime, planissimeque demonstrant, Veram germanamque ecci sae notam & characterem habere nos,
illos non habere: quamvis ecclesiae no-
men fingant, simulent, obterant . Si ubi, ait Hieronymus, audieris eos, qui dicuntur Christi, a quoquam alio nuncupari , ut puta Marcionitas , Valentianianos, Pelagianos , &c. scito non e
clesiam Christi, sed Antichristi esse sy
nagogam . Quo eodem discrimine Amgustinus , atque Epiphanius haereticos a Catholicis distinguendos esse docuerunt.
Cum itaque Lumeratu cognomen ex Lumero traxerint , planum & expeditum est, eos a communi fide, atque ecci
sia catholica , in privatam, & singularem haeresim abiisse. Nobis autem sit per terram nullus fidei magister est, unus coelestis est Christus: a quo Christianorum cognomen est , quod habemus ex illo haereditarium . In Christi igitur ecclesia sumus . De qua haec ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt. Nunc ad reliquos locos ex odissine instituto progrediar: meque ad memum munus, pensumque revocabo .
euel in . Lib. . erant Crescon Hae es. m. Auda ora
193쪽
. Ggumenta eon pinei , quibus haeretici ti- sunιur , ad Ausus loci auctori tarem labefactandam. I. Arg. . Argi 3. Arg.
ῆ Ost ecclesiae auctoritatem, i auctoritas Conciliorum iisquitur , quam haeretici
plurimis argumentis oppugnant.
ecclesia columna est , & firmamentum veritatas. At in Synodum soli cardinales , & episcopi veniunt , qui & numero pauciores sunt , nec auctoritatis pondere, hoc est, nec virtute, nec sapientia graviores e non ergo Synodus rcgula credendi ecclesiae est: sed contra , ecclesia synodo. Deinde Pontifices & Pharisaei collegerunt concilium , cujus sententia in pia filii, ut Ioannis M. capitulo lepitur: non ergo semper synodi sacerdotalis judicium probandum cst . Sicut enim principes sacerdotum , & omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, Matth. 26. & omnes urincipes sacerdotum , & seniores populi adversum Iesum consilium inierunt, Matth. 17. ita & episcopi ac pontifices nostri contrariam Jesu Cni illo sententiam ferre posmint. Praeterea , s veritatem episcopi tenent, & falli non queunt , id ex divino aliquo pacto proficiscetur . At pactum hoc nusquam apparet . Atque ut appareat , haud aliter InterpretanCum est, quam illud , quod cum Levi olim N posteriscatis Dominus inut. Pacium, inquit, meum cum Levi. Lex vcritatis suit in ore ejus , de iniquitas non est inventa in Iabiis ejus et in pace & mquitate ambulavit mecum, dc multos avertit ab iniquitate . Labia enim sacerdotis custodient scientiam , I legem requirent ex ore ejus , quia angelus Domini exercituum est . Vos autem recessistis de via , & scandali astis plurimos in lege r irritum fecistis pactum Levi , dicit Dominus exercituum . Item: Obsecro , Domine, custodiens pactum custodientibus mandata tua . In quorum Verba Hieronymus, Non ergo , ait , quod pollicetur Dominus , statim futurum est , sed in eos lua piomissa complet, qui custodiunt mandata illius . Unde constat: pactum retinendae veritatis quondam cum facerdotali. tribu initum , per posterorum culpas irritari . Quo fit , ut ad eun iam quoque modum, si Apostolis,& succedentibus omnino Pontificibus veritas a Christo promissa cst , eandem tandiu sint servatura, quamdiu id non suis peccatis egerint , ut veritate destitui mereantur. Alioqui, ut Hieronymus in hunc Malachis locum ait, Ad lacerdotum quidem pertinet disciplinam. interrogatos respondcre de lege , seu si ignorantiam in ceteris diligentem , in scripturis sanctis obtenderint negligentem , frustra jactant dignitatem . cujus opera non exhibent. APque idem etiam Hieronymus scribit, falso sacerdotes illa jactare : Non Peribit lex a sacerdote, nec consilium a sapiente, nec sermo a Propheta, cumscriptura dicat, In pei versam animam non intrabit lapientia. Et per Erechielem Dominus : Quaerent, ait , Visionem de Propheta , & lex peribit alacerdote , & consilium a senioribus. In quae verba idem ipse Hieronymus :Haec autem, inquit, non solum Co tempore, quando Babylonius contra Hieriisalem veniebat exercitus, a Prophetis, sacerdotibus, & semoribus quaero-
194쪽
bantur , sed quotidie in ec lesiis requiruntur . Quae si visionem . legem, consiliumque perdiderint, frustra Prophetas, & sacerdotes, S: seniores habere se jactant . Adde huc illud Hic.
remiae testimonium, Sacerdotes non di. xerunt : Ubi est Dominus, & tenentes lcgem meam nescierunt me; & PI-horcs praevaricati sunt in me, & Pr phetae prophetaverunt in Baal . Quibus verbis utendum esse adversus nostri ordinis magistros, Hieron. in com. mcntariis auctor cit. Adde illud etiam: Speculatores ejus caeci omnes, nesci runt universis canes muti, non valentes latrare, videntcs vana , dormientes , de amantes somnia. Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, omnes In viam suam declinaverunt. Quibus ex
rebus sacrie intelligitur , non cisc fidendum pastorum lacerdotumque judiciis , pr. xiertim si illis Dominus iratus est. Si ergo illi solum in concilium c
guntur , concilium prosccto errare pota
Praeterea, conciliorum auctoritas illo potistimum testimonio probari solet: Si duo ex vobis contenserint super te ram, de omni re, quamcunque petierint , fiet illis a Patre meo. Ubi enim lunt duo uci tres congregati in nomine meo , ibi sum in medio corum. At hoc testimonium probaret aeque, Provincialium synodorum certa cfle Iud cia : quod a recta fide alienum esse
cum ex alus, tum Vero magis ex Concilio Carthaginens sub Cypriano constat, in quo non duo vel trcs, sed octoginta episcopi congregati , contra
orinodoxam de unico uaptilino doctrinam erraverc. Synodorum ceto veritas
infirmo , aut nullo potius standamento nititur . Atque in eo testimonio his tantum conciliis se affuturum promisit Christus, quae in nomine ipsius convenirent . Primum ergo fidem faciant se
coire in Christi nomine: nam fieri pot- cst, ut improbi episcopi adversus Christum conspirent . Deinde nihil vcrbo Dei addant, aut detrahant, illis enim haec lex piaescripta est. Ad haec , concilium Ariminense se
centorum episcoporum erravit cum Ario, Ephesinum secundum etiam frequentissimu in cum Dioscoro , Constantin politan uiu vero trecentorum pontificum cum Leone Imperatore. Concilia igitur quamlibet generalia nullum argumen
tum firmum Theologis submissilirant.
Sexta item synodus apud Trtillum celebrata non unum , sed multa pe cavit, ut videre cit canone secundo, tertio , decim otertio , quinquagclimo quinto, & sexagesimo septimo . Iura-
possunt Albertus insuper Pighsus vir doclus& pius multis argumentis ostendit, aeta , quae nomine sextae , & scptimae
synodi circunferuntur , varios errorcs continere. Non igitur conciliorum ci-
iam generalium fides adeo ccria cit, ut in dubium vocari non debeat. Praeterea, Concilium Constanti ense
definiit , Concilium esse sit pra Pap im,
Florentinum autem sub Eugenio IV. Lateranense sub Leone X. contrarium dogma finierunt: conciliorum ergo auctoritas infirma est . Rursum Concilium Basiliense definit , esse haereticum qui negaverit , Concilium csse supra Papam , aut as seruerit Papam transferre ita alium locum posse Concilium, aut in aliud tempus prorogare . Et tamen nemo taminianus post ea tempora fuit , ut sententiae contrariae auctores liae rei cos existimaverit: conciliorum ergo iudicia incertiora sunt, quam ut ccrtam fidem facere pollini. Praetcrca, Augustinus lib. 1. de haptismo contra Donatistas , cap. 3. Plenaria concilia, inquit , saepe Priora a. posterioribus cmendari. Id quod certe non fieret, si temper veritatem astequerentur. Sed & Isidorus quinquagesima distinctione, capite, Domino , Quotiescunque, inquit, in gcstis conciliorum discoΤs lententia invcnitur, illius sententia concilii magis teneatur , cujus antiquior & potior extat auctoritas. Non Igitur conciliorum decreta certa sunt omnia, ted interdum varia sunt , atque adeo inter se pugnantia. Praeterea , cum concillum dicitur emrare non polle , aut intellagitur mutilum sine capite , aut integrum Interveniente etiam capitis auctoritate . Si mutilum, erravit aliquando, ut catholici ultro ip:i fatentur : sin integrum , frustra ad fidei quaestionem finiendam
congregabatur, cum Romanus Pontifex sine generali concilio rite de fide pronunciet quemadmodum loco proximo umiis demonstiaturi . Aut igitur conciliorum dogmata incerta sunt, aut vane profecto congregantur . Id quod Gregorius Nazianaenus in epistola ad x Pr 6. Arg. 7. Argu. 8. Arg.
195쪽
Procopium , quae est numcro centesimo secundo, plane testatur in haec verba : Quodcunque episcoporum concilium fugio , propterea quod hactenus nullius .mnino Synodi finem aliqua imtilitate praeditum , & unde res male habentes non magis exacerbatae, quam curatae suerint, videre licuit. Postremo, Oecolampadius argumentatur ex Concilio Romano sub Nic lao, ubi Berengarius, ut inquit, Coactus est adjurare in verba falsissima, quae nec Romensis libro tertio contra Oecolampadium cap. 12. nec Cajetan in libello de Coena Domini ab errore liberare potuerunt. His atque aliis a gumentis contra hujus loci auctoritatem haeretici pugnare solent. Lutherus autem more suo, rem nulla argumentatione, sed sola assertione conficit inquiens e Saepius erraverunt concilia, praesertim Constantiense, quod omnium impiissime erravit . Et in quadam ad populum concione concilium primum, cui Apostoli & eorum discipuli inte fuerunt , errasse ait , eo quod senserint legem dc opera necessaria esse ad salutem. Sed enim hunc nos locum ti confirmare , & tueri semper oportet, nec ex vera ecclesiae sententia falsa ulla ratione moveri. CAPUT II. .
MOceν , quidnam nomen aut onodi,
Ihil dubium erat, quin synodi vel
concilii nomine , eadem quippe res est , patres semper nostri intellc-xerint sacerdotes, praesertim episcopos, in locum unum congregatos , ut cat fas eas scilicet definirent, quae ad ecclesiae sive fidem , seu mores pertin rent . At Luthermi novum concilium volunt omnibus retro seculis inauditum, ubi de fidei quaeltione judicent,
non episcopi & sacerdotes, sedilictores , & laicorum turba , qui non via Ec ratione, sed verbis & clamore praevaleant. Verum hujusmodi errorem facillimum est eripere . Tota enim fiaelium ecilesia congregari non potest: & ut posset quidem, non expedit tamen , ut ad indisciplinatum vulgus disciplinae nostrae controversiae referantur . Quod si ad rempublicam vel in pace , veI in bello
continendam stultum esset, concitatae ineruditae plebis consilium requirere, stultum, quoque est , ac multo et iam magis velle , ut in gravissimis de fide quaestionibus populi consensionem atque judicium requiramus. Ac si populus in rebus temporariis tuto & pr denter magistratuum curae, diligentiae, consilio sele tradit , nec serendis legiabus quicquam sibi aut consilii aut a choritatis vendicats cur plebem hi Christianam incitant, ut suis nolit rectoribus se committere, sed pergat in consessum illum admitti, ubi causae omniano publicae , non a privatis hominibus, sed a publicis ecclesiae magistratibus transigendae sunt Non sumus , inquiunt , adeo rudes & tardi , ut velimus aut totam plebem in concilium cogi, quod esset amentiae, aut doctrinae quaeinitiones ad indoctum vulgus referri , quod esset stultitiae . Sed id cupimus, quod & merito & optimo jure cupiamuS , ut nec sacerdotes imperiti in concilium veniant , & si qui laici sacrarum literarum periti sint, sunt a tem plurimi, hi ad synodum evocentur: & sive sacerdotes, sive laici, d
ligantur viri prudentia ac sapientia celebres , quorum consilio res omnes ec clesiae , publicaque negotia gerantur. Quoniam non decet. ut in itis, quae religionis sunt , irreligiosus episcopus laico Pio anteferatur: aut in his, quae sunt doctrinae, laico docto antestet lacerdos indoetus.
Sed quod de ignaris episcopis calumniantur, id in consutatione argumen
torum explicabimus: nam & hoc primo jam capite inter caetera objectum est. Quod vero dicunt, selectos e plebe viros in synodum cogendos esse, errant in eo turpissime , nec intellis gunt , qualis sit reipublicae Christianae facies di forma a Christo instituta . Qua de re satis abundanter multis v luminibus ab Alberto Pighio, aliisque Catholicis disputatum est. Nunc ver cum Lutheranis ego non pugno, utrum omnes fideles sacerdotes sint ; non, utrum theminae a Christo sint ad eccle-sae munia & sacrorum administrati nem admissae: quoniam hujusmodi quaestiones non sunt praesentis operis δc instituti . Tantum dico , non sceminaS, non laicos, sed solos sacerdotes & episcopos oportere in concilium cogi. Ueniam, inquit Dominus Moysi, ad te Elod. ra.
in caligine nubis, ut audiat me Pos lus
196쪽
perpetuum . Descende , 8c contestare populum , ne sorte velit transcendere terminos , dc pereat ex eis plurima multitudo . SacerdoteS quoque, qui accedunt ad Dominum , sanctificentiir : Nascendes tu de Aaron tecum , 8cc. In hanc ergo krmam Christus per Episcopos & Sacerdotes populum Christianum instituit: nec plebeii ascendere ad consultandum cum lacerdotibus debent, sed praescriptis terminis contineri. Sed ais, Moyses sacerdos non erat, de tamen ille docebat populum , relusionisque quaestiones finiebat . At primum , nego Μοysen sacerdotem non fuisse . Moyses , inquit , dc Aaron in sacerdotibus ejus, Psalmo nonagesimo octavo . Item non modo obtulit Deo munera & immolavit: verum etiam Aaron 8c filios ejus consecravit . Sucerdos isitur erat . Illud Levitici ctavo diserte explicatum est. Deinde dato mihi legislatorem alium, dato ducem & prophetam a Deo constit utum, dato hominem, cujus verbis Deus tantum auctoritatis dederit , Sc tunc ego λrtasse dicam, ejusmodi virum, etiam si laicus sit , cum sacerdotibus consu-1endum . Sed illud uni Moysi concessum est . Transferri itaque passim in alios non debet. Nam quid proprie in controversiis finiendis legislator ipse praescripserit, planum in lege Ec ex peditum est . Si dissicile , ait, & ambiguum apud te judicium esse prospexeris , venies ad sacerdotes Levitici generis, dcc. sequerisque sententiam e rum et nec declinabis ad dextram, nec ad sinistram . In ambiguis ergo quaestionibus ad sacerdotes populus habet currere , in eorumque Judicio requi
scere . Adde huc illud Aggaei , Inter roga sacerdotes legem . Adde etiam illud Malachiae et Labia sacerdotis custodient scientiam, de legem requirent
ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est . Nec in veteri Τestamento solum ea praescripta χrma est in controversiis finiendis praecipienda que doctrina et sed in novo etiam asservatur, ut in utraque juxta re popinius ab episcoporum sacerdotumque Iabiis & judicio pendeat . Nam , quod ab episcopis percipienda euangelii doctrina sit , testis est Paulus aci Ephes. r. inquiens: Et ipse dedit quosdam quiem Apostolos, quosdam autem Pro Phetas, alios vero Euangelistas, alios
8e credat imi in autem pastores, & doctores, &e. Ouo loco Paulus, cum Apostolos, Prophetas , Evangelistas, quasi in tres classes distribuisset, pastores tamen Zc doctores severe lane atque prudenter re ipsa confusos , sola cogitatione dissim xit , ut iidem esse in ecclesia , qui &pascerent de docerent, intelligerentur. Sed in his verbis lapsa consuetudo deflexit de via, sensimque eo deducta est, ut alios pastores, alios doctores inteuligeret, qua nulla pernicies major Christianorum vitae potuit asserri. Apost ius autem penes Episcopos ut rege
di , ita quoque pascendi ac docendi
auctoritatem esse voluit . Attendite , inquit, vobis & universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei. Et rursum ad Timotheum, & Titum, non alios episcopos , alios doctores, sed eundem piscopum doctoremque praescripsit. Ac per Hieremiam Dominus , Dabo , in cap. I. quit, pastores , qui pascent vos sciemtia de doctrina . Doctrina igitur eua gelica a pastoribus ecclesiae expecta da est, quos Zc episcopos esse, dc d ctores tradidit Paulus. At vero , quod episcoporum ac Sacerdotum etiam sit de fidei controversiis decemere, Act.
I . cap. tradit Lucas . Cum enim v
nissent Paulus Ze Barnabas , dc quidam alii Hierosolymam, suscepti quidem sunt ab ecclesia , quae erat Hierosolymis, sed cum proposita esset quaestio , con-
Venerunt , ait , non foeminae . non j
Venes, non laici, sed Apostoli de Pres, byteri videre de verbo hoc . Quod si
Petrus , ut mentes Antiochenorum d
bitantium Sinodi auctoritate firmarentur, non fideIes omnes, sed solos pres byteros cum Apostolis congregandos xistimavit, quid est , quod nos in ecclesiae gravissimum coetum mulierculas,
lanios, coquos, sartores convenIre cu-
eamus p Scimus enim, apud Lutheranosujusmodi multos sacrarum sibi liter
rum scientiam assumere. Praeterea , cum in dubium venit, quaenam pascua sint vibus permittenda, quae contra Vitanda, pastorum ea consultatio est, non ovium.
Ecclesiae igitur pastoribus hujusmodi
causas Dominus demandavit. Praeterea, claves regni coelestis Christus non vulgo passim , sed Apostolis , eorumque su cessoribus concessit, ut in cap. Firmiter, de sum. trin. dicitur : nec enim quae aIterius Sc loci Se temporis sunt, ea nunc probare debemus: in clavium
197쪽
autem potestate eaedem rcs sinit, a Perire & ibi vere, & clavdcre S lip are, quemadmodum vel in te Christus Mati. 6. c ap. cxplicuit. Solucre ergo quaestiones circa fidem cxortas, ligareque fideles expleto iam iudicio ad credendum, non quorumlibet est , sed eorum tantum, qui ut claudendi aperiendi, ita ligandi solvendique auctoritat cm
Confirmat autem hoc vel maxime , quod ea impedimenta tollere , quibus
janua regni coelorum clauditur , clavium munus est proprium . Ignorantiam igitur fidei , quae sine dubio in ejusmodi impedimentis est, ii proprie
tollent, quibus claves conccsi, sunt.
Accedit ad haec , quod Apostolus ad
Rom. Io. cαlos esse intellexit Apostolos , cum eis illud aptavit, In omnem terram , dcc. Apostolorum emgo , & eorum , qui Apostolis successere, proprium erit alluitrare caeteros, ac vi sita populum continere. Quod si coeli illustrationes tollis, quibus Omnia, quae terra parit, maturata pubescunt :iniscunda haec mancat necesie est , ac vere juxta nomen situm arida . Atque etiam si tenebrae operient terram, caligo populos, non has alii discise vient , quam quibus a Christo dictum est: Vos citis lux mundi . Qui vero , quod superiorum cst munium, insci i ribus in ecclesia tribuunt, si similes sunt , ut si qui aut in terra vim illustrandi ponant , aut in pedibus Vim cernendi . Sed quoniam de his sustus di accuratius ab aliis disputatum est,
satis fuerit haec nos pauca breviter attigisse . Nec est profecto cur maJO- rem in hac re lucem desideremus , quam non ratio modo , sed perpetuus Ctiam ccclesiae usus secit citu perspicuam . Non enim patrum memoria ,
ni si episcopi & presbyteri in concilium
vocantur. Nec hi omnes, sed qui pastores ecclesiae, & rectores sunt. Epistopi enim , quos anulares nostri vocant, sine causa aliquando in synodum sunt admissi . Sed nihil mirum . Nam de sine causa in Ecclesia sunt . Verum haec aliaS. Nunc complectar quod proposui brevi . Sane, nisi me opinio fallit, sicut nec simplices presbyteri , ita nec a-milares isti Episcopi quidem in synoduin cogendi sunt . Totum quippe Ecclesiastici concilii negocium non
ordinis , sed Iurisdictionis potestate
transiritur : Ferre namque sententiam, solvere aut ligare, absque itirisdictione nemo potest. Constat autem, patres in synodo aut leges de moribus dare populo, aut de fidei quaestionibus iudicare 2 quorum neutrum sine ligandi, Qt- vendique jure sacerdos facit . Sed ut cunque haec habeant , errant certe in media luce Lutherani , qui synodum
aliter quam ePiscoporum & lacer lotum collectione definiunt . Errat 'ti que tui poter pueriliterque Bucci us, cum
ait i in synodum ecclesiae non debcrecogi , nisi Dei filios . Primum enim , si solum Dei filii synodum ecclesiae faciunt , quaero an convenire debeant ultro non vocati , an potius futurus sit aliquis , cujus evocentur imperio. Si vocati in in concillum veniant, ecquis,
rogo, ille futurus cst , qui veros Dei
filios internoscat λ Sin ultro Venient,
qui sique ergo de se judicium seret, &lum bonitatis opinione fretus in coi
cilium scie ingeret Sed ut de se
con)ecturam habeat, quomodo reliq uos
justos esse ex sanctos intelliget λ Atque
ut hu)ulinodi hominum insaniam apertius deprehendas , finge in rep. uia qualibet cives , qui tua de sponte ἱκauctoritate sic congregent ad censendum de legibus , de magistratibus , de religione , idque eo quisque audacius ,
quo magis virtuti suae di ibidus fidit.
Num talis Reipub. Qi ma ela species non a Solone dico, aut Lycurgo, sed ab ullo omnino cordato homine probaretur Non igitur ea confusio ac pem turbatio in ecclcsiae synodum inserenda cst , quam ne in vicis quidem dc oppidulis homo sanae mentis admitteret . Nisi forte in illam insaniam recidamus , ut putemus , hominem, simulatque Dei filius esse desiit, pote-lhate quoque regendi, Pascendi , iudicandi , ligandi , solvendi esse destitutum . Quod quidem quale sit , non est hujus operis ostendere , sed in Repub. propitana animadverti potest, ubi civium tamen vel probitas, vel improbatas non adeo obi cura est, ut non
queat aliquando facile deprehendi, id quod in Christiana repub. non perinde facile est , cuJus scilicet praecipua uritus , qua filii Dei di nominantur S sunt, occultissima est . Non enim qui in manifesto Judaeiis est , nec quae in manifesto in carne est circuircisio, sed qui in abi condito Judaeus est, zκ circunciso cordis in spiritu, non lucra, cujus
198쪽
mi ius laus non ex hominibus , ted ex Deo est . Quamobrem si charitate a- milia, potestas item publica amitteretur . dici non potest, quantis tenebris ecclesia esset circumfusa . De quo . ar gumento di nos superiore libro disi ruimus , & alii plerique disseruerunt minito copiosius: nos quasi praetereun tes haec diximus , ut lectores intelli pant , quod ad prae sentem locum satis est, episcopos etiam malos in synodum Congregandos, ut qui potestatem pa
scendi , judicandi , ligandi, solvendi
non amiserint . Lutheranos itaque ab hoc quidem sermone removeamus : ipsi autem intelligamus , synodi ecclesiasticae nomen , non quosvis, sed Phstore S, & pontifices ecelesiae complecti in unum locum congregatos, ut
de causis ecclesiasticis , hoc est de moribus, fide , religione pronuncient. C A P. III.
orum hominum conventum synodus ecclesiastica praeseserat, tis explicatum arbitror capite superiore. Nunc vocabulum partiendum est, ut singula conciliorum genera quidnam veritatis & auctoritatis habeant, videamus. Et quidem Gratianus 3. dist. c. Regula, Synodos bifariam partitur, in generales & provinciales . Hac autem divisione, cum praeterire aliquid , maximum vitium in dividendo sit , mnum praetermissum est . Nec enim 1 olum generales dc provinciales synodi sunt, sed etiam episcopales. Ita si placet nominemus, fabricemurque si opus erit, erba . Sunt enim rebus novis, ut Cicero tradit , nova ponenda Πωmina . Quamvis hoc recens quidem illud , sed perceptum tamen usu a n stris, tritumque non a barbaris modo, verum etiam a Latinis . Concilia equidem generalia voco , quae omnium Christianorum pontificum convocati ne celebrantur . Inter multos autem sepe disceptatum est, an generalis convocatio satis sit, an etiam sit necesIaria congregatio generalis. Si enim Summus pontifex concilium generale indiaceret , non congregarentur tamen nisi
soli decem ex Italia pontifices, hujusmodi profecto synodus non est cur Se-
primum nullum forte in Ecclesia tale adhuc concilium fuit, in quod Episci.-pi universi convenerint . Deinde, pessimus quisque Episcopus, dum non solum per negligentiam , sed per malitiam synodo adesse contempserit , generalem non esse calumniabitur . Et
princeps in republic. quilibet , si illi synodus displicuerit, interturbare eam
nummo negotio Poterit, causarique Episcopos suos vel morborum , vel ti multuum caula concilio intercile non posse . Verum, quoniam omnes hu)us modi controversias persequi non ei hoperis instituti, huic quaestioni breviter re IpIndemus . Non satis est quiadem ad concilium generale, si evocatio generalis est , quando adeo pauci
congregantur, ut major meliorque provinciarum pars relicta esse videatur: praetcrtim si caula legitima sit, cur piscopi Synodo non aifuerint. At si per malitiam hominum pessimorum una Scitem altera provincia desit , non pro
pterea concilii generalis nomen amittitur. Sed ne si per negligentiam quidem , aut aliam occasionem quamlibet episcopi aliquot desint, nominis sin jaeturam generale concilium 'aciet : nia si in dubium vertimus , an Concilia illa quatuor , Nicaenum , Ephesinum, Conltantinopolitanum , Chalcedonense, generalia sint . Quamobrem , ut fideles , ita nos hoc loco loquimur, ut synodum generalem omnium epist
porum evocatione legitima finiamus , licet non sit omnium congregatio . Communi enim fidelium sensit age dum est, cum de rchus vocibusque e clesiae loquimur . Idque eodem modo fecerunt lapientes. Nec satis est tamen ad generale concilium evocatio generalis , nis sit etiam generalis congregatio . Sed ad generalem congregati nem Omnium Epitcoporum congregatio non requiritur . Neque hic definimus
nisi id, quod frequens in ecclesia est. Scimus enim concilia generalia sine e vocatione cclcbrari aliquando posIe,ed id perrarum atque adeo praeter a tem est . Uerum de his postea diligentius. Nunc ad reliquas partes Pro bositae divisionis revertamur . Provi talia concilia sunt, cum a Metros litano, vel Primate Omnes unius Pr vinciae aut etiam regni Pontifices evo
199쪽
cerdotum , quae ab episcopis singulis
in sua dioecesi haberi modo sesciat , ob privatas singularum ecclesiarum causas . Nam synodi hujusmodi, praesertim in Hispania , non erant in usu o-jim , nisi ob eam causam , quae decima octava distin. cap. postremo eXprI
Hac divisione posita, & omnium assensu approbata , altera assumitur , Conciliorum sive generalium , sive provincialium, seu episcopaluim, quaedam es-
Auctor itate Conciliorum. in epistola ad eundem Damasum hoe ipsum consessa suerant . Non est quidipe verum, ratumque Concilium, quod auctoritate Episcopi Romani caret rquemadmodum non ii solum Pontifices , sed Concilia etiam ipsa tradiderunt . Tradidit septima synodus, aeti ne sexta , tomo primo , 3c octava synodus , actione prima & septima , &synodus Romana sub Symmacho , 96. distinctione, cap. Bene , & synodus nonaginta Episcoporum sub Damasio : hi-
se congregata Romani Pontificis aucto-l storia tripartita libro quinto, capite viritate, alia vero non item. Rursum alia confirmata ab eodem Romano Pontifice , alia vero non ab eo confirmata . Nam Concilium Ephesia iam te cundum, auctore Leone, coactum est quidem , sed non est a Leone, aut alio quovis IIummo Pontifice comprobatum . Ba-filiense quoque Eugenius Quartus indixit , nec tamen confirmavit. At Constantiense , quamvis a principio nullius Romani episcopi auctoritate congregatum fuerit, confirmavit illud tamen Martinus Quintus , Pontifex maximus. Concilium item Mileuitanum, quod &Innocentius , & Coelestinus probaverunt, sine auctoritate summi Pontificis coactum fuit . Cum ergo , quam Gratianus duplicem putavit esse rationem, in tres partes dii tribui debere reperiatur, & singulae trium his distribuuntur in duas: primum est de generali Concilio, sed dupliciter: tum pari ratione de provinciali, post de episcopali dissserendum
Ubi eone lusiones ponuntur , quibus
Concilium generale , quod auctoritate Romani Pontificis nec congregatum , nec confirmatum est, errare in fide potest . Hanc conclusionem manifeste probat error Concilii Ariminensis , & Constantinopolitani sub Leone Imperatore : quem hujus loci
auctoritati in quinto argumento capitis primi ob)iciebamus. Id ipsum quo Ie ostendit Gratianus decima septima istinctione , capite Regula , & capite Multis, Iulii , de Pelagii clarissimis testimoniis . Idem definit Damasus in epistola ad Stephanum Archiepiscopum , di tria Concilia Africana , quaepesi monono, & Concilium Lateranen se sub Leone Decimo, sessione undecima , ubi eadem res dicitur in synodo Alexandrina definita : Ita Socrates libro quarto hi storiae tripartitae , capste nono tradit, re*ulam ecclcsiasticam jubere , ut concilia ejusmodi praeter sententiam Romani Pontificis non cel
brentur . Id quod Julius in epistola ad Orientales dixit suisse a Nicena synodo definitum, & Marcellus in epistola
ad Antiochenos, hoc ait Apostolos statuisse. Videlicet ejusmodi Concilia non solum infirma in ecclesia suere semper ad fidem veritatis faciendam, sed conventicula propemodum suere iniquitatis , & tristes atque adeo exitiales exitus habuerunt. Mentiri vero ait Bucerus eos, qui affirmant, non licere sine Romani Pontificis assensu , concilium cogere . Id autem primum Euleis
bii & historiae tripartitae tellimoniis co firmat. Deinde est Canon, Inquit, Niacent Concilii de synodis habendis . Sunt quoque Canones Apostolici , qui qum tannis binas synodos in provincia qualibet praescribunt. Αsserit autem firmum ac ratum esse quicquid in hujusmodi Conciliis statuitur pro veritate contra mendacium , ita ut ne a summo quidem Pontifice rescindi possit. Sed hujus hominis impudentiae, quis poterit sine stomacho respondere ρ Primcipio namque illud impudentiae quai tum est , quod historiam Eusebii, &Tripartitam nobis objicit, in quibus
contra nos refertur nitul , pro nobis
multa λ Quid illud alterum γ quod Nicenum Concilium , & Canones Ap stolicos opponit , in quibus de Syn
dis provinciarum serino est, quas summi Pontifices pro reeta ecclesiarum institutione , & administratione praescripserunt . Nos autem de synodis generalibus loquimur, quas sine summi Pontificis assensu cogere non aliter acciapien-
200쪽
piendum est, ae si regni primarii sine
principis assensu , atque adeo illo repugnante cogerentur. Illud vero quale est ρ firmum esse velle quicquid in
his synodis statuitur Pro veritate, ait , contra mendacium . Scilicet, si pro veritate est, ubicunque statuatur, accipiendum est. Sed quis nos certi res reddet , Pro veritate esse qua cunque a synodis provinciarum decreta sunt ρ Uerum de his hactenus. Nam in quarta conclusione fusius isthaec expli
Secunda conclusio . Concilium generale , etiam congregatum Romani Pontificis auetoritate , errare in fide potest . Haec demonstratur aperte exemplo Concilii Ephesini secundi, ubi Legatis Leonis repugnantibus Episcopi serme omnes Dioscori haeresi subscripseriint . Confirmat hanc luculentius Leo Papa , in epistolis retro citatis, ad quintum argumentum , & synodus octava actione septima , & Nicolaus ad Michaelem Imperatorem , dc Eugenius Quartus, in decreto super uni ne Jacobitarum , in quo posteaquam Ephesinam secundam synodum sub Leone congregatam condemnavit, quae videlicet Eutychiano errori consensit :Suscepit, ait, sancta Romana ecclesia omnes universales synodos, auctoritate Romani Pontificis lcgitime Congregatas , ac celebratas , dc confirmatas.
Non dixit congregatas solum , sed ce-
lebratas , de confirmatas . Eadem res Ostenditur exemplo quoque Basiliensis synodi , cuius errorem in nono argumento capitis primi opponebamus. Sed de hac re in responsione ad hoc argumentum latius. Praeterea nullum Concalium ratum est, aut fuit, quod Romani Pontificis non fuerit fulcitum auctoritate, ut Iulius, Damalus, Pelarius liique Patres in prioris conclusi nis confirmationem allegati , non O scure tradiderunt et at quamvis Concilium sit edicente Pontifice summo cinactum. si tamen non sunt ab eo COncilii dogmata confirmata , sed potius vel is , vel ejus Legaci Pugnarunt, tum certe synodus non est fulcita Α-postolica auctoritate: non igitur rata, di firma erit, ac proinde ne idonea quidem, ut ex ea qdcm faciamus. Sed haec conclusio capite proximo iusiux explicabituTia Tertia conclusio . Concilium gene-
corum dogmatum. Quam quidem conclusionem ita exploratam habere opus est, ut ejus contrariam, haereticam es.se credamus . Primum , quoniam rediabunt alias haereses univeris Conciliorum generalium auctoritate damnatae r& symboluin quoque Nicaenum eritam biguum , Concilii generalis auctorit te sublata . Deinde , si Concilium hujusmodi errare in sde posset , nulla profecto certa via esset reliqua, ut in fidei controversiis CathoIicum dogma exploraremus . Qui enim summi Pontificis ac reliquorum omnium ecesesiae pastorum judicium detrectat, is nullum vivum judicem inventurus est , a e jus tribunali non liceat discedere. Voialunt Lutherani judicem in concilio scripturam esse , quae nec sentit , nec intelligit, nec eloqui ipsa judicium v Iet . Lutherus ipse clamat illa vel ba,
Hoc est corpus meum , Proprie acciapienda , Zuinglius contra figurate: Quis sententiam dicet λ Num scriptura ipsapan potius judex ecclesiae sitnimus cum concilio sacerdotum : quemadmodum Deuteron. II. cap. scriptum est Quod
si in judiciis humanis vivos judices
quis recusaret in Republica constitutos, de ad literas mutas , de inanimes confugeret, omnibus omnino modis exploderetur . Se de his de diximus mutita alias, dc milia saepe dicemus. Nunc ad propositum revertamur. Sane Comcilio tum fide rejecta , scripturae qu que bonam partem amittemus. Nam si quis epistolam Jacobi cum Luthero aliteris Canonicis expunxerit, per scripturam haec certe quaestio definiri non
potest . Vivi ergo judices constituam tur oportet . Quod si pastorum detrectato judicio ad aliud tribunal provoces, nihil aliud prosecto facies , quam Christi fle ecclesar declinare judices,& pro divinis humanos substituere . Quoscunque nimirum praeter pastores ecclesiae delegeris , humana illi ince tame auctoritate pollebunt . Ad haec vel populus fidelis tenetur stare demnitioni Concilii, vel potest etiam re
pugnare. Si tenetur, jam errante Co cilio populus in eoam errore versabitur . Sin repugnare potest , ubinam illud est . Qui vos audit , me audit p Lae. o. Ubi illuci rursum , Super cathedram Matth. . Moysi sederunt Scribae de Pharistet, quae cunque dixerint vobis, facite 8 Ajunt, rate confirmatum auctor1tate Romani ,sa quaecunque dixerint nobis, ea fac