Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

De Horitate com rhorum. re jubemur: cur alio Ioco Christus ca-

Vere voluit a fermento Phai uxorum λNam illud Matthaeus Pharisaeorum doctrinam interpretatur. Cur rur lunae rum traditiones exemplo etiam proprio

contemnere docuit λ Aliquid orso doctrinae propriae puritati Euangelii ad- milcere posti in te in quo non solum nonsiliat audiciadi, sed etiam sinit refutandi . Id ergo praecavit Christus , ne plebs malis docentium exemplis ad contemptionem verae doctrinae inducatur . Tunc ergo quae Aixerint nobis Pharisaei, eadem sacere jubet Christus et cum stiper cathedram Moysi sederint . hoc est , letem Dei enarraverint , docuerint , propollicrint . Nam si sita doceant , eo negligere non solum possise mus , sed debemus . Quc madmodum Auzustinus in Joannem non obscure interpretatus est . Nihil ergo pastores

Euangelicae illae sententiae juvant. Quincum de filo loqui possnt , possunt a nobis vel sperni. Unde Hieronymus in Matthaei decimo septimo capite , super illis verbis , Non omnis qui dicit mihi , &c. Sicut supra , inquit , dixerat,

eos , qui haberent vestem vitae honae, non recipiendos propter dogmatum n quitiam : ita nunc econtrario asserit,

ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei, turpiter vivunt , & doctrinae integritatem malis operibus destri iunt. Sed isti quo lde mercenariis ab Augustino dicitur, id ad veros Ecclesiae pastores vafre malitioseque traducunt. Nec intelligunt,

inter mercenarios veros semper in ecclesia pastores esse , quorum Voccinaudire Oves oportet , praesertim si omnium eadem si . Tunc enim past Tum vox , Ecclesiae quoque Vox , atque adeo Christi est . Alioqui , quidnam illud sibi vult , Obsecro vos , ut idipsuin dicatis omnes , & non sint in vobis schilmata λ divisus est Christus Absit . Non est dissensionis Deus , icd

pacis . Ae revera, ut hoc argumentum conseramus in pauca , si oves Omnium pallorum unam eandemque Orinam sequantur , nihil culpae in ovibus erit . Sequantur ergo ; fac ita, Sterrantibus pastoribus universis oves item omnes errabunt . Quod superi

re libro fieri non posse demonstratum est . Iam vero Hieronymus quid sibi

uelit, statim indicat . Docet enim utrumque Dei servis necessarium esse, quo eis fides accommodetur: ut di in pus sermone, & sermo operibuI com

probetur . .

Praeterea Martinus Quintus in Concilio Constantiensi inter reliquas ii lcrrogationes , quibus suspecti in fides lint examinandi, caul etiam Proponit, Utrum credant , quod quodlibet concilium generale universalcm ecclesiam repraesentet. Si igitur concilium generale universalis ecclesiae habet auctoritatem ; qui illam de medio tollit,' totius ecclesiae auctoritatem eadem opera dissolvit. Praeclarum igitur illud Augusti tu est libro primo de Bapti l mocontra Donatistas cap. decimo octavo , plenarii concilii sententiam , t tius ecclesiae consciasonem esse . I rae terea, Paulo non alia via commodior visa est ad veritatem In quaestione ex orta vestigandam , quam si ad concilium Hierololyinitanum controversa r serretur. Eam igitur VIam, quam Paulus ad fidei quaestionem terminandam aptistimam existimavit, nos ingredi de tenere debemus : eamque modestiam imitari , quae & in Judaeis, Sc in Gentibus a Luca Actorum quintodecimo capite describitur . Poterant enim Gentes cum concilio Illo Hierosolymitano

expostulare , quod libertatem sibi a

Christo datam eriperent quodque caeremonias nonnullas humeris di lcipulorum tanquam nec eslartas Imponcrent, quae minus necessariae esse vadebantur,

cum Christi fides esset ad salutem idonea . Sed ne Judaei quidem repugna

Vere , qui tamen concilii definitioni scripturam possent opponere dicentem: Homo cujus caro praeputii , dcc. Tantum itaque licinoris concilio deserenteS , formam futuris servandam suculis exhibuere, ut synodis Petri, successorumque ejus auctoritate firmatis certa fides haberetur. Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto , ct nobis . Concilii e go sententia , Spi litus Sancti lententia ipsistima esi. Accedit illa quoque cari ia , quod ecclesia catholica concili rum generalium decreta temper accepit, ab ipsisque habitos haereticos , ta les etiam est e sine dubio existimavit. Necessarium est igitur conciliorum te nere fidem , si ecclesiae fidem tenere

volumus . Quae res libro et ain lup riore magnis argumcntis confirmata est. Quarta conclusio . Concilium Pr Con vinciale non confirmatum a Summo

Pontifice errare in fide potest . Cujus

202쪽

Liber Quintus. Cap. LV.

re i exemplum habes in concilio Modiolanenti libro Io. histor. eccles. cap. 1 o. & in Concilio Antiocheno so. Episcoporum lib. 4. hist. trip. cap. s. &in Seleuciano. lib. I. tripari. cap. 34. &in Carthaginensi , cujus, inter argue dum mentionem fecimus. Haec quoque conclusio non exemplis modo , sed te- ιν de. Con. stimOmo etiam Symmachi comproba-ςφ- tur , inquientis , Concilia sacerdotum ecclesia lucis legibus per provincias decreta , quia praesentiani Papae non habent , valetudinem perdiserunt . Ita leges aut nimis duras, aut parum rationi consentaneas a conciliis provincialibus interdum editas non est nc-gandum . Qualis illa fortasse fuit apud

Aquis granum , quae resertur trircsima sexta quaestione secunda, cap. Placuit. Illa rursuin non imprudenter modo,

si h verum etiam impie a Concilio Elibertino lata est de tollendis imaginibus. Quod si generale concilium , cui auctoritas episcopi Romani deest , errare in fide potest , errabit aliquando, ac multo etiam magis synodus Provin-- cialis. F, Qnc. Quinta concluso . Concilium prinvinciale Sununi Pontificis auctoritate firmatum, in fide nequit errare. Multorum autem haereticorum damnatio esset incerta, si haec concluso certa non

esset. Plerique enim haeretici non per concilia generalia, sed per Provincialia sunt damnati. Ut , Pi licillianus in concilio ToIetano primo, Helvidius in Concilio Τhelensi , Pelagius in Conciliis Milo vitano & Carthaginensi. Quanquam Pel gium in .synodo etiam Ephesina damnatum , de haere. c. Fraternitatis , Gre- rorius tradit . Sed haec sententia hodie apud Ephesinum concilium non extat . Deinde nec expedit, nec tolerabile est, singulis haereticis condemnandis singulas generales synodos cogere. Cum ergo ecclesiae sitae Deus prospexerit in necessariis, nimirum ad haereses privatas in provinciis refutandas, concilia provincialia satis erunt, si runt modo Summi Pontificis auctor

tate roborata . Praeterea, quoscunque

e)usinodi concilia damnavere , eccle-sa eos semper explosit z errare igitur

illa in fide nequeunt . Quod si pollent,

vel unum certe exemplum proscrretur.

At nullum omnino est . Nam quod O colampadius adfert e Romana synodo

sub Gelasio, ubi deficitum sue ait, II

ui oceri io

substantiam panis in Eucharistiae Sacramento manere , id commentitium esse loco proximo cleinon straturi sumus.

Nullius enim synodi illa sententia est, i ed ne Gelasii quidem. Praeterea , Symmachus Papa tradit iύ

concilia provincialia quotanniS per ecclesiae leges decreta, quia praeientiam Papae non habent, valetudinem perdidiste: ergo si praesentiam habent, valida erunt . In 7. item synodo, acti ne 3. cum Theodorus concilia generalia recepishe , stati in subdit et Loca Locti hieles synodos non aversamur , sed magis amamus , amplecti inur , & recipi- l mus . Earum etiam divinitus inspiratas canonicas constitutiones , correctiones, & legislationes summa obse vantia colimus . Hanc autem epistolam Theodori 3c orientalium probat ipla I. synodus. Atque 3. synodus seiasione postrema Canone I. Regulas, inquit, quae ecclesiae sanctae , tam a sanctis Apostolis , quam ab orthod xorum universalibus , nec non & l calibus conciliis traditae sunt, servare ac custodire profitemur. Sed & omnes,

qui Christiano censetatur vocabulo . damnationibus & justificationibus , quae per illas prolatae sunt , canonice su jici decernimus. Hactenus 8. Synodu S.Cujus verba in iis maxime conciliis locum habere intelligenda simi , quae a summo Pontifice sunt confirmata . Summus enim Pontifex , ut sequenti

Loco demonstrabitur , in fidei judicio

errare non potest . Conciliorum ergo

provincialium decreta ad fidem pertinentia firma dc certa sunt , si a R

mauo Pontifice confirmentur . Id quod Actorum I s. capite explicatum est.

Quod enim ibi congregatum legitur, hoc non generale , sed provinciale concilium fuit . At non minor fides

habita est Petro praesidenti , quam si

esset Synodus generalis . Qua ex re Erasini talumnia retunditur . Cum e uim in annotat. luper epistolam 'ad

Romanos capite s. dixis1et , se non usque adeo astringi synodo Mileuit, na, aliisque similibus conciliis pro vi cialibus , subdidit : Alioqui si quis uring eat , esse servanda quaecunque in itilis decreta sunt, proferam ex illis dogmata quaedam , 'uae nunc ecclesia damnat pro haereticis . Hactenus ille . sed,

ut diximus , Mile itanum Concilium confirmatum est , ideo illo Christianus urgetur . Illa Vero , e quibus dum

203쪽

De Auctoritate Conciliorum

dogmata haeretica proserentur, confir-: Venit in mentem, alia episcopalis in

mala non sunt. Ac de his allam conclusionem ad icimus 6. Conc. Sexta Conclusio . Ex conciliis provincialibus, licet eis auctoritas episcinpi Romani desit , probabile quidem

argumentum sumitur ad fidei dogmata suadenda. HuIus rei vel illud abunde magnum argumentum est, quod ex in numeris conciliis ejusmodi vix quinque aut sex reperiuntur , quae a recta definiendi ratione ac via declinarint Si ergo hujusmodi concilia rectam ut plurimum fidem tenent, raro deficiunt: probabilissimum sine dubio est, ouod ex id genus conciliis argumentum prinmitur. Atque certe , nisi snt peculiariter reprobata, communi ecclesiae vel filentio , vel etiam amplicito consensu commendantur , si a4 ecclesiae eo munem notitiam pervenerint. Non enim fit aliquo pacto vero simile, ut concilii provincialis toto orbe vulgati haerelim ecclesia diu dissimulaverit . E ror enim. cui non resistitur, approbatur, 33. dist. c. Error. N cc mihi concilium Elibertinum objicias . Nam in ea parte qua erravit, semper a Catholicis explosum est. Haec ergo causa est vel maxima , cur ΤΟletana . Arelatensia, Hispalensia , de alia simitia antiqua concilia, licet non expresse, implicite tamen probata ab ecclesia videantur . Nam Ancyritaniim Neoccisariense , Gangrense, Sardicen- se , Africanum , de Carthaginensia a

Leone 4. confirmata sunt, χO. dist.cap.

de libellis .. Trullana quoque synodus quaedam concilia provinciasa probavit sed quantum haec Trullana approbatio valeat . postea sumus sese disputaturi. Nunc illud solum asserimus, concilia

quae a summo Pontifice comprobata non sunt , non certum quidem illud , sed probabile tamen argumentum sum peditare ad fidei dogma corroboran- duiu . Id quod ex Innocentio colligitur , et . dist. c. de quibus 7. Cono. Septima conclusio. Concilia Episcopalia , si a Romano Pontifice in decretis fidei confirmentur, certum arr mentum Veritatis exhibent. Si enim Toletana synodus, praesidente dc comfirmante Petri strecessore, in fide errat, non videtur causa esse , cur Romana synodus errare non possit . Item concilium provinciale a Summo Pontifice confirmatum , certae allistoritatis est :ergo de synodus episcopalis . Sed. non.

odus in iudicio fidei a Romano epuscopo confirmata, Praeter Complute sem sub Alphonso Carillo Archiepiscopo Toletano, ubi damnatus est magister quidam Oxomensis, qui falso de clavibus ecclefiae, & poenitentiae sacramento sentiret.

Postrema Conclusio . synodus epuscopalis per se quidem in judicio haeresis probabilem fidem faccre potest, certam non potest : Illud prius expodire debemus , nam hoc posterius fatis expeditum est . Illud ergo oste ditur ex cap. Ad abolendam, de limreticis , ubi a Lucio tertio , vinculo perpetui anathematis innodantur ii , quos vel Romana ecclesia, vel singuiali episcopi per dioeceses suas cum concilio clericorum , vel etiam, si opo

tuerit , vicinorum episcoporum, haereticos judicaverint. Non ergo levis conjectura accipietur ex hujusmodi s odorum judiciis , quae Lucius tanti focit, ut pro excommunicatis habendos esse decreverit, quos eaedem synodi haereticos definierint . Nec me clam

est , quod quidam viri docti hanc Lucii decretalem de deprehensis in manifesta haeresi interpretantur . Alioqui Jus negant concilio episcopali, atque adeo provinciali de haeres judicandi. Id

probant,quod fides res est omnibus communis, quare potestas censendi de fide haeresique contraria , non penes privatas ecclesias , sed penes universialem ecclesiam erit . Item suadent id ex cap. Majores , de baptis. & ex capit. Quoties , 24. quaest. I. ubi ejusmodi causae ad solam sedem Apostolicam dicuntur esse reserendae, cum illi sp ci ab privilegio a Domino reservatae sint . Αe post verba citata idem Limcius hoc videtur confirmare, inquiens rPraesenti nihilominus ordinatione lamcimus ut quicunque manifeste su rit in haeresi deprehensius, &c. Loquiatur ergo Pontifex in easu , quo haer

sis est manifesta . Sed mihi semper longe probabilior illorum sententia vita est, qui putant , eos plane δc si inpliciter anathematis vinculo per hanc Lucii decretalem alligari , quos vel

Romana ecclesia , vel synodus pro vim cialis , aut etiam episcopalis , nae reticos judicaverint, quamvis non sit haeresis omnibus manifesta .. Primum enim non dixit textus , Quos haereticos d

claraverint , sed, judicaverint. Ali quia

204쪽

Leo em . di sit. Si ius commisit .

Liber Quintus. C.iput Iris decIaratio illa rei mani sestaeiquo casu sine crimine usurpati Judicii

de causa fidei pronunciant. In his eminu scrat , non verum in causa fidei 3udi-Clum , quorsum eam rem ad episco-Pum cum concilio clericorum, & non inuis ad Theologos Lucius retulit, ut scilicet eos anathemate percelleret , qui a Theologis eruditis haeretici d clararentur λ Deinde , si Lucius non proprie verbum illud , Iudicaverint, usiu pavit, sed improprie , pro eo quod est , rem manifestam exponere :Cum idem omnino verbum simul & ad ecclesiam Romanam, & ad episcopum cum clericis suis referatur, consequens fieret, ut etiam pari modo per ecclesiam Romanam non haereticos judicatos, sed declaratos excommunicari a Lucio intelligeremus. At constat, V cem illam de ecclesia Romana proprieti simpliciter intelligi : non est igitur , cum ad synoduin episcopi resertur , in alium sensum detorquenda . Adde , quod multifariam causa e Ius , qui haereseos msimulabatur, ad la genus synodos referri poterat. Primo ex sedis Apostolicae commissione peculiari , ut de causa Priscillitani cognovit concilium Toletanum primum : Se de causa Magistri cujusdam Oxomensis cognovit synodus Complutensis, sub Domino Alphonso Carillo Archiepiscopo Toletano. Mox sine commissione pontificis speciali , id quod inquisitores modo faciunt , in haeresi quidem mani festa, sed ubi non erat manifestum , an reus esset haereticus , vel quia non erat probatum & notum , eum propositionem haereticam allaruisse , vel certe quia , etsi asseruicset , nondum erat comperta pertina cta , sine qua haereticus nullus est . Postremo in haeresi non perinde manifesta, ut omnibus passim esset exposita , sed tali tamen, ut non esset necesst, aut ad concilium generale, aut ad Apostolicam ecclesiam reser re eam:

quod periti Theologi haeresim esse

consentirent . Et in his omnibus casibus jus & olim habebat Synodus , &nunc habent ii , quibus fidei cognitio est mandata , pronunciandi ac judicandi de caula fidei . Tametsi hujusmodi

tribunalaum judicia non adeo explorata sunt. ut salsa esse non possint, non in re dubia solum, interque viros doctos controversa , quo casu synodi locales non habent de haeresi pronunciarer sed etiam in re, quae Omnibus provinciae Theologis videretur manucsta,

go tribus casibus , licet judicia haec certa & firma in ecclesia non snt , expedit tamen , ut , quoniam sunt valde probabilia , maximi a fidelibus

habeantur . Nec enim erit parum ecclesiae noxium , si non interim ab his

perinde ut ab excommunicatis caveat, quos non ecclesia Romana modo, verum etiam synodus aut provincialis ,

aut episcopalis haereticos judicarim . Sed primam objectionem videamus . Causa, inquiunt, fidei omnibus communis est, atque adeo privatis judicibus non licet de ea sententiam ferre. Et laesae ma)estatis, ac proditae reipublicae crimen cives universos tangit , S: privati tamen Iudices de eo censere solent . Nam capitula illa, quae aseserunt , intelligenda sunt , cum res ii ter ipsos episcopos & viros Theol fos est ambigua : quemadmodum P

agius explicuit I . distinct. cap. Multis . Qui etiam sensus ex Deut. I .

cap. mani stilius habetur: Si difficile, inquit, di ambiguum apud te judicium esse prospexeris , & judicum intra

portas tuas videris verba variari, surge & ascende ad locum, quem eleg

rit Dominus , &c. Nam illud quidem, quod Lucius addit, nihil militat adversiim nos. Non enim dixit: Quicunque fuerit in manifesta haeresi deprehenius et sed , Quicunque manifeste suerit in haeresi deprehensus . Vult a tem , quod ibidem perspicuum est ,

ut nemo tradatur brachio seculari, nisi haereticum esse constiterit Ejuim di enim ponae, ut executioni mande tur , probationes exigunt luce meridiana clariores . Sed de conciliorum auctoritate tactum est satis .

bi nodi quidam solvuntnr , quibus in

terdum homιnes etiam doeIi

QVibus rebus expositis, nihil aliud

sit peresis videbatur, nisi ut argumenta refelleremus, quae a principio l unt posita . Sed paranti mihi cas objectioncs repellere , obJecerunt se scrupuli aliquot, quos priuS convenit excutere, quam ad alia pergamus, ne in via , quam luperiore capite aperuimus, sint Theois

205쪽

I. quaest.

sis De Auctoritas lotis impedimento.

Primum igitur dubium illud excutiendum cst , an conciliam per legatos sumini Pontificis cclebratum , firmam certamque habeat auctoritatem: an potius cpit copi Romani confirmatio expectanda sit, ut certa habeantur decreta concilii. Ac Coeianus quidem, quisne controversia de auctoritatc Papae,& concilii accuratissime disputavit , quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti lumus , multa hic diserte dicit , quae a prauenti instituto videntur esse aliena : sed assimniat denique , id quod ad praesentem

locum, di questionem attin Ct , concIlium per legatos Pontificis ae tum , errare m fide poste . Superest enim adhuc ille , pro cuius fide rogavit Christus , ille inquam, ad quem fidei sum

ma tandem reserenda est . Quare nisi definitiones conciliorum Per summos Pontifices & probentur & confirmentur, certas firmatque esse non oportet. Idcm ctiam Cardinatas Turrecremata sensit libro tertio, cap. sexto, octa Ο & trigcsimo Oetavo, quibus locis iii- sis lime ostendit , omnia retro antiqua concilia a summis Pontificibus confirmationem dogmatum petiisse : non id profecto actura, nisi Exiit ima illant necessarium . Nam quod confirmatio Pontificis ad fidei quoque dogmata reseratur , liquet ex epistola Nicaenae synodi ad Sylvestrum papam. Quicquid,

a junt, constituimus , precamur ut Vestri oris consortio confirmetur. Et Sylvestcr eidem synodo rescribens, Confirmo, inquit , figoque ad doctrinam vestram reclamantcs de unitate Trinitatis. Et paulo post: Probo, ait, vera fuisse, quae in vestrum nostrumque manavere mysterium, Et patres concilii Chalcedon. in epist. ad I .eonem: Omnem, inquiunt, Vobis gestorum vim insinuavimus, ad comprobationcm n

sti ae synceritatis , & ad eorum, quae a nobis gesta sunt, firmitatem & consonantiam. Et Leo Papa in epistola ad concilium Chalcedonense, quae est in omdine s9. Ne ergo, ait, dubitabile vi

deatur , utrum quae per unanimatatem

vestram de fide statura sunt, approbemtic. & postea dicit se approbationem pestorum synodalium in stila causa n- dei mittere, propter quam scilicet concilium congregatum est . Idem patet ex epistola Leonis hujus nomanis tellii , qua confirmat sextam synodum C.nciliorum. generalem . Adde hue , quod echlesia ante ipsius pontificis confirmationem , nunquam firmum habuit ex ratum , quod a lepatis concilio praesidentibus definitum est . Hinc enim Martianus

August. a Leone contendit , ut concilii Chalcedonensis de fide judicium

approbaret . Et Leo Ob hanc quoque causam Martiano commendavit, ut confirmatio approbatioque concilii ad omnes ecclesias perferretur, quemadmo dum epistola s7. ad cunilcm Martialium scribitur. Praeterea concilium sine legatis errare potcst e at summus Pontifex non transieri in legatos suae

fidei soliditatem, quam scilicet sibi soli privatim vendieat , eo quod Christi

vicarius est , pastor ecclesiae universialis , & petra, supra quam Christus luam fundavit ecclesiam . Legati ergo simul cum concilio errare poterunt . Non enim pro legatis Petri , sed pro Petro rogavit Christus, &c. Ad haec, c cilium provinciale , cui legati fuimini Pontificis adsint, errare in fide potest : non autem si a summo Pontifice confirmatum est . Non igitur Legati eam habent in fidei dogmatis auctor tatem , quam summus ipse Pontifex habet. Quocirca infirma adhuc erunt decreta concilii, quamvis per legatorum judicium confirmata . Praeterea concilium Ephesinum siccundum Erravit cum Dioscoro , S tamen legitime , audi re Leone, congrepatum est : non ergo firmum & ratum cst concilii decretum, nisi sit a summo Pontifice confirmatum. Nec valet dicere , legatos pontificis,& paucos quosdam alios , repugnaise. Non enim Oportet Omnes patres syn

dati sententiae subscribere, ut generale concilii judicium habeatur : quoniam ne omnes quidem episcopi judicio Nicaenae synodi subscripserunt . Ac si legati ipsi, ut docti omnes consentiunt, errare possunt, nihil obsteret, quominus alias episcopis errantibus consensu-sent. Legatus demum pontificis aderat, cuiu in secunda S tertia testione concilii Basiliensis vehementer erratum est; errori quoque caeterorum Legatus ipse subscripsit: non ergo satis est concilium esse coactum pontificis auctoritate, & legatos concilii sententiam a P- probasse, ut firma & certa cile in ecclesia existimetur. At contra viri quidam doctissimi sentiunt, concilium generale legitime coningregatum, etiam absente Papa , solidata

206쪽

certamque habere auctoritatem , priusquam a liimmo Pontifice confirmetur. Cujus sententiae duas potitiimum causas reddere pollunt, Unam , quod ejusmodi concilium per legatos episcopi Romani celebratum , ecclesiam universalcm repraesentat , cluoniam est concilium ecclesiae generalea non ergo errare in fide potest, sicut ne ecclesia quidem universalis . Ouod autem omne concilium generale ecclesiam universalem reptaesentet. definitum est a Martino quinto in fine concilii Constantiens. Altera causa est , quod concilium generale legitime con gregatum, in spiritu sancto. congregatum est: quare habet spiritum a si istentem, cujus praesentia freti. possimi utique patres , cum aliquid definiunt, dicere : Visiim cit spiritui sancto, ianobis.. Confirmat autem hoc vel maxime testimonium Julii ad orientales G is copos inquientis: Regula vestra nulas habet vires, quoniam Romana ' ecclesiae legatus non interfuit; canonibus praecipientibus , sine ejus auctoritate concilia fieri non debere : nec ullum ratum est concilium , quod e-3us non fuerit sulcitum auctoritate . Hactenus Julius. Sentit ergo sine dubio , concilium habere vires , ratum este , Romanae ecclesiae niti auctoritate,

si Romanae Ecclesiae legatus intersuit. Hac difficili quaestione explicanda illud ponimus, quod rerum gestarum experimento constat: summi pontificis legatos non solere ad concilium accede

re i ubi quaestio de fide.aritanda est ,

nisi instructos prius di monitos de ccclesiae Rom. h de circa ea , quae sunt in concilio finienda . Solero, inquam, non item oportere. Nam legati in concilium Tridentinum non potuere commode de quaestionibus disserendis ante instrui, quoniam erant propemodum infinitae . Sed caetcra sere concilia ad unam aut alteram fidei tractandam causam coacta sunt: ideoque legati de Apostol. ecclesiae fide prius instructi accesJcrunt. Principio igitur illud statuo, posse concilium lcgatorum doctrinae &instructioni repugnare, atque e contra rio legatos poste repugnare concilio equo casu decreta concilii non solum non erunt filicita Apostolica auctoritate , sed erunt potius restitata. Sicut enim congregatio concilii , reclamante Vero, certoque ecclesiae Pontifice , va

na est diuritas sic doctrina , cui vesLiber Quintus. Caput V

praesens pontifex per se , vel absens per

legatos suos contradicit, incerta est e cimbecilla: idque eodem prorsus argumento , quoniam utrique auctoritas e

piscopi Romani deest . sine qua nec concilium , nec concilii decreta rata sunt . Quod si qui existiment, comcilium semel rite ac legitime comgre ratum errare tum etiam non

polle , cum legati Pontificis repimgnant , respondeant illi argumento v lun, quo secundam conclusionem cap. . probabamus , concilii Ephesini secundi exemplum proserentes, ubi ab omnibus pene epilcopis erratum est. Non fuit liberum concilium, inquiunt, sed sentcntia. a Dioscoro, arte, minis,& terroribus extorta est . Video, sed si si secundum hominem loquimur , qui di eleto uis metu stangitur , is cupiditate etiam frangatur necesse est . Muocirca , si Et μή, pa- per metum vera di legitima synodus

errat, causabuntur haeretici , reliquas mini Aimisetiam omnes pontificum & imperat rum cupiditatibus inservisse r Ita fiet ut nullius synodi explorata auctoritas habeatur. Quanto gravius illud nos al- ferimus , concilium Apostolica auctoritate firmatum nullis humanis assectibus a vera posse side discedere: Ut nem ecclesia quidem, quamvis descendat pluvia, veniant flumina , irruant Venti, cedere loco potest , fidei lite statione deserere. Sed concilii reliqua pars quamlibet maxiina , si pontifex & legati pugnent, infirmari affectu potest. Huc enim illud pertinet: Tu , o Petre, confirma fratrcs tuos:

. Sed ais , Quid si legatus doctrinam, quam a pontifice accc Pit, deserat, &multitudinis sensum amplectatur Primum , nullum hujusmodi exemplum proseretur, nisi Q rte ex concilio. sub Michaele Imperatore , ubi Radoaldus& Zacharias Michaeli & Phocio con senserunt adversiis Nicolai instructi nem atque mandata: ut videre est in epistola Nicolai ad Patriarchas, M

tropolitas , ac reliquos Episcopos . Deinde si legatus contra instructionem v git, non censetur ex potestate delegata agere, atque adeo non est, cur eo modo acta superioris auctoritat C probata esse credantur . Inde enim Agatho Papa, ut patet actione . sextae pynodi, Auctoritatem, inquit, eis , hoc est, legatis dedimus , in quantum eis dumtaxat injunctuin est, ut nihil prae-iumant augere, minuere, Vel mutare,

207쪽

sed traditionem hujus Apostolicae sedis syneeriter enarrare . Et Leo epist. 3. ad Pulcheriam Augustam , Luce

Num, inquit , episcopum , de Basilium presbyerum dirigere praeparavi , qui

dissipositiones meas secundum eas, quas

acceperunt, regulas, exequantur. Decreta igitur, si quae a legato contra sedis Apostolicae traditionem approbentur, non habent Romanae ecclesiae au

ctoritatem: nec aliter se habent , quam si a concilio sine legatis prodiissent.

Quid vero , si legati sine Apostolicae

sedis instructione ad synodum accessere Num synodi judicium firmum erit & certum , prius quam a summo Pontifice comprobetur λ Certe in his, quae ad fidem non attinent, sed ad ecclefiasticam gubernationem , ejusmodi synodorum decreta non oportet a Spiritu sancto proficisci . Quare non sunt omnino valida , nisi Romani episcopi consensione firmentur z Ut videre est in epistola sy. Leonis ad Anatolium,st. ad Martianum , st. ad Pulcheriam , & 3 s. ad Concilium Chalcedonense . Sed ne in causis fidei quidem

adeo exploratam auctoritatem habent, ut qui ea in dubium vocet , haereticus fit. Tum quia auctores nobilissimi, quos ante diximus, Cajetanus, de Turrecremata , non solum citra haereseos crimen , sed probabiliter etiam consentiunt, nihil firmi dogmatis ab ejusmodi synodis proficisci, quousque per Christi Vicarium approbentur . Tum quia, ut ante dictum est , solidam auctorit, rem , quam in confirmandis & statribus, & dogmatis Petrus habet, in I

gatos transferre non potest. Tum quia

si legati, qui instructionem ab Apost lica sede acceperunt, discedere ab illa possunt, illi etiam , qui ad concilium

tine instructione accedunt , poterunt cum sedis Apostolicae doctrina pugnare . Quare eorum confirmatio infirma

est. Quid, quod legatus Iulianus concilii Basiliensis doctrinae consensit, quam nullus Theologus ita solidam & certam existimat, ut haereticos credat, qui ab ea doctrina dissentiunt pNec contraria argumenta quicquam inciunt. Nam primum sic refellitur: Fateor equidem quodcunque concilium

reneraIe universalem ecclesiam repraetentare, sicut omnes proceres & procuratores civitatum , cum de rebus publicis tractaturi conveniunt, regnum totum repraesentant . Sed dum urges ec-

De Avictoritate Conciliorum. Elesiam errare non posset verum est Id in eo sensiu, qui a fidelibus accipitur: intelligimus enim totam simul ecclesiam, hoc est, fideles omnes non errare. At nihil obstat, cur major ecclesiae pars non erret. Sic igitur non ego admitto , ut totum concilium cum logatis errare possit . At errare poterit

major pars concilii, & erranti illi poterunt legati subscribere . Atque id est, quod nos in praesentia dicimus , judiacium majoris partis, etiamsi legati si

quantur, non esse certum: certum a

tem esset , si a summo Pontifice coib. firmaretur. Nec enim opus est, quen admodum paulo ante docuimus , se tentiam concilii omnes simul patres a Irobare . Secundo vero argumento hoc abeto responsum t Concilium utique

generale, cui legati praesunt, in Spiria tu sancto congregatum esse , quoniam auctore Christi Vicario, eodemque legitimo ecclesiae principe coactum est. Sed ecclesia quoque unum corpus est, cujus spiritus Deus est . qui ecclesiae s empex assistit. Quemadmodum ergo

quod toti pariter ecclesiae visum est,ici Spiritui sancto etiam visum est: sed non continuo quod major ecclesiae pars judicarit , hoc Spiritus sancti judicium est: Ita, si quid omnibus quidem episcopis judicatum suerit, a Spiritu profecto Dei judicatum est: at non statim si plures concilii Patres in unam se tentiam convenerint, Spiritus sancti ea sententia credenda erit , nisi per summum Pontificem confirmetur . Ad quem

nimirum spectat Patrum lites, dissidiaque componere. Jam Julii testimonium

explicatu facilIimum est . Tacet enim iaquod nianifestum erat, concilium illud summi Pontificis praesentia caruisse: P nit autem ne legatos quidem ecclesiae Romanae afluisse. E quibus duobus a tero tacito , Utero expresso , colligie nullam prorsus ecclesiae Romanae a ctoritatem in eo concilio intercessis. Quare irritum de vanum esse. Alioqui, si quis rustice sane eo nos testimonio urgeat, is nullo negotio exploditur.

Nihil enim valet illa collectio, si comcilium legatos non habuit, infirmum ejus judicium fuit et ergo , si habuit, filii firmum . Sed de prima quaestione

dictum est satis. Sequitur altera: An Patres conciIii 1.quaest vere judices sint, an potius consiliarii pSunt enim auctores non omnino pessimi, qui conciliorum auctoritatem non

208쪽

Liber Quin us . Caput Vin iudicanda , de finienda causa fidei,sen

sed in quaerenda & investiganda veritate sitam esie velint. Omnem quippe judicii vim ad unum ecclesiae princ pem , eundemque Christi vicarium revocant, qui fidei causa decernenda eo vel plures, vel pauciores in consilium adhibet , quo causa vel gravior , vel facilior est . Hujus vero rei primum argumentum ponitur , quod in sex libris Decretalium & Clementinis , non Patribus , sed summo Pontifici sentemtia tribuitur , sacro tamen approbante Concilio. Unde Clemens Quintus concilio Viennensi praesidens, Nos, inquit, ad tam praeclarum testimonium, ac sanctorum Patrum Commimem sententiam,

Apostolicae considerationis ad quam duntaxat haec declarare pertinet) aciem convertentes, sacro approbante concilio declaramus , &c. Solum ergo adsedein Apostolicam judicium pertinet; Patrum vero non judicium, sed consilium est. Praeterea, cum Pontifex ecclesiae Romanae presbyteros in conventum cogit , ut causa aliqua fidei judicetur , De fratrum, inquit, nostrorum consilio, &c. Consulunt ergo, non judicant. Ad haec, Deuter. is. Si dissicile & ambiguum , &c. Venies, ait . ad sacerdotes Levitici reneris , & aa -- dicem , qui fuerit illo tempore, &c. Et post : Qui autem superbierit , inquit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto judicis morietur homo ille . Ecce imperium non omnibus , Ied summo sacerdoti assignatur , & decretum non judicum , fita judicis esse dicitur . A consiliis ergo sunt reliqui δε- cerdotes, non sunt judices. A contraria velo parte facit , quod in concilio illo primo Hierosolymitano non solum

Petrus , sed reliqui etiam Apostoli, &seniores judices esse dicuntur. Propter quod ego judico , Jacobus est , non

inquietari, &c. Actorum I s. Et post rius cap. eodem, praecepta concilii vincat Paulus praecepta Apostolorum . Et cap. I 6. dicit, ea dogmata esse decreta ab Apostolis dc senioribus. Ad hanc quaestionem perfacilis est, di expedita responsio , Episcopos comcilii in fidei causa non modo consili, rios esse, verum etiam judices . Ali qui non solum episcopi ad serendam sententiam synodalem adhiberentur sed etiam docti Theologi , de viri in

ecclesia prudentes . Quod inauditum

est, contraque formam Actorum decumoquinto praescriptam , ubi Apostolitantum cum presbyteris de fidei quaestione judicarunt . Cum Igitur ecclesiae perpetuo usu soli pastores in eo cilio sedeant, cpnsequens fit, cens

res eos esse , non modo consultoreS.

Nam si , ut consulerent, advocaren tur , iis episcopis , qui Theologiae r des de imperiti essent, nullus esset O mnino in concilio locus, quando The logiae quaestio veniret in dubium . Praeterea, non Romanus Episcopus modo, verum reliqui etiam epIscopi claves re

gni coelestis habent : ergo in causa fidei lirandi quoque ae solvendi potestatem . Uisum est, inquiunt, Spiritui sancto , & nobis , nihil ultra vobis imp

nere oneris, quam haec necessaria, dic. Omnes ergo episcopi onus, praeceptum que imponunt, omnesque smul sentemtiae synodalis auctores sunt. Atque con

filiarii, qui non sunt simul judices, non solent judicio , sententiaeque subscrib

re. At in synodali sententia non Ponti ficis solum , sed caeterorum episcoporum subscriptiones adponuntur . Sunt

igitur sine dubio judices.

Verum scrupulus hic existit , qui male quosdam habet . Nam si omnes episcopi sunt judices , summus nim,rum Pontifex tenebitur in ferenda sententia majorem partem judicum sequi, eorumque doctrinam approbare. In omni enim recto , & bene instituto tirubunali is , qui praesidet, plurium j

dicium confirmare debet, paucorum negligere. Hac solvenda quaestione Camdinalis Turre cremata lib. 3. summae E elesiae capite sexagesimoquarto , & s xagesimoquinto e jurisperitos ipse s quens multa dicit: quae mihi non probantur omnia . Nec est animus tamen singula persequi, de cujusque opiniones refutare . Acute enim disputantis , ut

Cicero tradit, illud est, non quid quis dicat, sed quid cuique dicendum

videre . Quod igitur asiumptum est , Patres concilii non modo cons-liarios esse, verum etiam judices , id inficias ire nec possumus , nec debemus . Nam Patres Nicaenae synodi asylvestro contendunt, ut quidquidco stituerunt, confirmet . Et Leo, quae a

Concilio Chalcedonens de Ede statuta sunt , ea dicit se probare . Et Concilium ipsum ad Leovem , Decretis, in quit, tuis , nostrum honora judicium. Et texta synoduo, actione decimaOctais

vasque i

209쪽

De Auctoritati

va, Anathematiramus , inquit, Thc dorum , Sergium . Cyrum, &c. & paulo post : His omnibus , ait, a sancto hoc concilio constitutis, & per subscripti nem nostiae sortitudinis confirmatis , Lancimus, ut nullus aliud quicquainde fide satasat, dic. Num v crba haec considentis uini λ AiY potius Iudicantis Atque in caeteris Patres non ut consiliarii, sed ut iudices loquuntur. Caput Gn: in tertium Nicaenae lynodi sic habet: Interdixit per omnia magna synodus,&C. Scrupulum Vero , quI nunc opponitur , facile ex imo . Ncgo enim, cum

de fide agitur , scqui plurimorum judicium oportere . Nec hic. ut in humanis vel Electionibus , vel judiciis , ex

numero sui ragiorurn sciatentiam metimur. Scimus frequenter usu venire, ut major pars Vincat meliorem : scimus non ea semper esse optima , quae placent pluribus : scimus in rebus, quae ad docti nam pertinent, sapientiam sciat uni csie praeterendum. Et lapientcs pauci: simi limi, cum stultorum infinitus sit numerus . Quadringenti Prophctae Achab mentiti limi: ex ore vero Michaeae solius quidem A: contemptibilis veritas egressa est. Non sunt igitur divina lu- cicia humanis rationibus moderanda . In paucis aliquando citius , quam in

multas salvat Dominus . Major quippe pars Ephesiai concilii secundi in Dioscori sententiam venit , nec legati tamen plurium judicio subscrip cre .

Quocirca summus Poniti sex maJOi is pamtis sentcntiam non iciactur amplecti. I-mo sive pauci, sive plures ad errorem deflexerint , munus cst apostolici Antillatis ad veram cos fidem revocate:

juxta illud, quod Pericio dixit Christus:

Fgo rogavi pro te , ne deficiat fides tua , di tu , non unum , & item alterum , sed sue paucos, seu multos, con firma fratres tuos . Ita Damaliis icri bens ad episcopos per Illyricum c Gi stitutos, numerum concilii Arimmensis magna libertate contempsit, illique tantae multitudini unum Vincentium , & alios paucos opposuit, qui contra illius concilii lententiam dixerunt. Et Leo, cum Anatolius decretum Chalcedoncnsis synodi de ecclesiae conflantinopolita: iae prima tu, sexcentorum triginta patrum consensione praeferret, Quasi, inquit , resutari nequeat , quod illicite volucrit multitudo . Nulla sibimet de multiplicatione congregationis concilia

blandiantur: nec trecentis illis decem Continorum. atque octo copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat, vel praeser-re , cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata , ut sive per Pauciores , sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur , Omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fit crit constitutione dive

lum. Hactenus Leo.

Non itaque , quod in humanis con seiIibus fit, plurium apud nos sententia praevalet. Quod si scinet fidei causam ad humanas conjeeturas , prudentiamque deducimus, verendum est fane, ne Ecclesiae ncrotium ex divino humanum faciamus . Quin etiam' certum est, qui probabili multorum Judicio nituntur , eos fidei nostrae firmitudinem labefactare . Secundum quippe concilium generale centum quinquaginta patrum numero constitit, quartum vero patres habuit lex centos triginta : H-ciumque tamen pari veneratione suscepit ccclcita . Non cnim numero haec

iudicantur , sed pondere . Pondus autem conciliis dat summi Pontificis&grax ita S, & author .ras : quae si adsit,ccntum patres satis sunt: sin desit, nulli iunt latis , sint quamlibet plurimi. N cc si major pars patrum Vere sentiar, iii minus ecclesiae pontifex repugnabit. Id cnim ad peculiarem Christi procu rat: Onem peltinet, semperque perti uult, ne ecclesia in factiones duas dividatur. Nec Romanus unquam episco

pus, si cxemplum quaeritur, contra Pa tres concilii vcre senti tes dixit. Adsccundam autem quaestionem nihil cit, quod addere dc beamus : nam argum cnta ex adverso posita cx his, quae diximus; facile diluuntur. Aha qu vilio ctiam existit , quae non est ad exponendum facilis . Si enim concilium summi Pontificis auctoritate firmatum , Spiritu sancto regitur fidei causis Judicandis , ejus ergo definitiones ad lacram scripturam pertinebunt. Nam scriptura sacra vocatur, quae Spiritu sancto afflante scripta cit. Hujus vero argumenti coiiclusionem

vir apprime doctus , S qui tantos habeat in Theologia progrestiis , ut cum

cxcellentibus Theologis compararetur, non cli veritus me praesente concedere . Atque in hanc Opinionem GratIanus quoque videtur descendisse , Divi Augustini testimonio confirmatus I9. distin. cap. In canonicis , ubi summorum Pontificum epitholas decretales ca

210쪽

3. Arg. . Arg.

Responad I.

nonicas scripturas csse dicit: eadem igitur ratione concilii decreta in ca nonicis scripturis habebuntur . Sed NInnocentius de celebra. Miss. capite, Cum Marthae , eandem sententiam videtur amplecti . Ait enim scripturam sacram alserere , quod injuriam facit martyri , qui orat pro martyre . Hoc autem testi inoni uin alicujus nimirum

vel Pontificis, vel concilii estis Ratio item his testimoniis consentit . Fides enim catholica nihil credit , nisi quod est a Deo revelatum: quod si concitude creta tenemur certa secundum fidem habere : ea sum certe a Deo revelata, atque ex consequenti scriptura canonica .

At haec opinatio , quam sit inconsiderata, lector, vel me non docente, intellecturus est. Nam si symbolum Athanasii conciliive Nicaeni inter sacras literas rescrtur , cur nec in codicem 1acrorum bibliorum redigitur, nec cum libris canonicis annumeratur γ Jam libros , qui decretalcs Pontificum epistolas , synodorumque judicia contunent , in sacris & canonicis habere, absurdum cst . Duplex enim discrimen

inter sacros auctores , & summum Pomtificem patresque concilii reperitur . Unum , quod auctores sacri ex proxima Dei vel revelatione , vel inspiratione scribunt calliolica dogmata . Nec enim egent exteris ad scribendum incitamentis , aut humana rati cinatione e scripturis aliis argumentantur, disquirunt, colligunt. At concilium & pontifex humana via inc dunt , rationemque sequuntur : atque argumentando verum a falso discernunt. Non enim existimandus est summus Pontifex eam habere facultatem , quae In Apostolis, Prophetis., & Euangelictis inerat , ut proposita unaqualibet

de fide quaestione , protinus dignosce Te possit , utra quaestionis pars Vera faliave sit. Sed adhibere prius consilium necesse est , & expendere ut musique partis argumenta: tum deinde sinquetur auxitium Dei , quod videlicet opus est , ut summus Pontifex in re-eta fide contineatur . In conciliis ii, dem non habent patres mox quasi ex auctoritate sententiam abique alia di-lcussione dicere . Sed collationibus didi sputationibus re ante tractata , Pre eibusque primum ad Deum iusis, tum Vero quaestio a concilio sine errore S

uretur, Dei videlicet auxilio atque ia-

vore , hominumque diligentia & studio

constuentibus.

Nam & Apostolis, Sc presbyteris in

synodum Hierosol yinitanam congregatis non statim revelatum est, quid esset in fidei causa decernendum : sed

lacha est prius , ut Iaacas ait , magna conquisitio . Et in Nicaena synodo, ut Rufinus tradit , per singillos dies agitabatur conventus : ncc facile aut temere de re tanta statuere audebant Patres . Evocabatur secquenter Arius

in Concilium , & assiduo traetatu ala sertiones e3us discutiebautur , & quid

adversum haec teneri deberet, aut statua , summa cum libratione quaerebatur. Ita post diutinum multumque tractatum firmissima omnium lententia Arius condemnatus est . Ex quo perspicuum est , non dormientibus & olcse tantibus Patribus Spiritum S. assistere, sed diligenter humana via de ratione quaerentibus rei, de qua disseritur, v ritatem . Alterum autem discrimen est, uod scriptoribus sacris , quemadmo-um primo doco iusius explicuimus,

Dei spiritus adest in singulis. Etiam ne in minimis rebus λ Etiam. At patribus synodi Spiritus veritatis non est praesens in omnibus , scd in rebus solum ad salutem nec ellariis 4 Quod enim in symbolo Athanasii dicitur , carnem &animam unum esse hominem . id non

oportet verum esse, quamvis cum thanasio Concilium Nicoenum conse

sistet. Nam utrum homo partes illae complexae sint , an non sint , ad Philosophiae rationem pertinet, non fidei: quare Pliilosophorum quaestio est, non

fidelium . Synodus autem provinciaris sub Stephano hujus nominis septimo , per errorem omnes ordinationes factas

a Bonoso irritas esse decrevit , quod in Synodo Romana sub Ioanne Nono jure reprobatum est. Sed judicium re . rum gestarum erat , non religionis G deique decretum . Hujusmodi sunt ea, quae in Clement. Pastoralis , de sent. de re judic. transiguntur . Non enim ad fidem & religionem attinent . Quo circa , licet errasset Clemens , quod Bucerus contendit , nihil inde concilii

auctoritas labefactaretur. Tametsi Cl mcntina illa Clementis est , non comcilii . Verum Pontificum & concili rum eadem causa est. Sixtus Quartus docuit, D. Catharinam Senensem stigmata non habuisse, non defuit qui co

tra iudicant. Neutrius Pontificis ju-

SEARCH

MENU NAVIGATION