Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

spectat:

dicium ad Christi ecclesiam

utriunque aut probare aut improbare

sine fidei discrimine possumus. Sed valeant stulti , qui de rebus nihili digladiantur . Nos enim hic exempla ponimus, ut lector Intelligat, aliter auctores sacros esse habendos , aliter conciliorum patres. Illos ubique vera dicere: hos poste in parvis errare. Ita, quod Christus ecclesiae suae pollicitus est Spiritum ea n docturum omnem v ritatem , hoc ad fidei veritatem reierendum est, ut diserte Augustinus docet de in commentariis super Joannem, & in actis contra Felicem libro secundo . Nec enim rogavit Christus, ne deficeret Petro aut Philos phiae , aut rerum gestarum cognitio & veritas,

sed ne deficeret ei fides:

Forsitan quispiam dixerit . Nonne I- itur concilii Hierosolymitani decreta 1acra scriptura fimi Facta est enim mapna conquisitio: dictum eth autem , scripturae sacrae auctoribus minime convenire , ut disquirant & humanitus ratiocinentur . .

Item, nam & hoc dicet aliquis , Si summus pontifex & concilia , nisi diligentiam adhibeant , errare possunt :cum nobis non constet , an illinmus

Pontifex patreique concilii praestiterint se diligentes, & industrios, ut via diratione procederet inquisitio, ne constabit quidem an erraverint. Ita quaecunque definierint, erunt incerta. Ac primus quidem scrupulus facilius eximitur. Quemadmodum enim verba Pilati ad canonem pertinent, non qua

Pilatus dixit , sed qua scripsit Euangclija: sic & concilii Hierosolymitam de-ἐnitio sacra scriptura est , quod Lucas

eam reliquis historiae suae partibus contexuerit . Ut econtrario verba Petri, quae refert Clemens , non sunt de canone , quoniam Clemens scriptor lacer non fuit . Quae causa idonea est , ut canones Apostolorum, quos idem Clemens scripsisse fertur, in libris canonicis non habeantur , tametsi Damasce. nus lib. . cap. I 8. in Catalogum , ut videtur, sacrorum librorum referat , &Epiphanius haeresi postrema refellenda , Apostolorum constitutiones divinam scripturam vocet . Loquitur autem sine dubio de his constitiitionibus, quae in sacris Bibliis scriptae non sunt . Sed alia est illa , cum veritas ipsa limatur in disputatione , subtilitas : alia cum obiter & in transcursu ad vulgarem De la Moritate Concilio=um.

quandam opinronem accommodatur ratro . Quamobrem ut sapientes , ita

nos hoc loco verbis ccescsiasticis utimur , ut eos solum, qui Spiritu dictante scripti sunt, libri, sacros & can nicos appellemus. Alter vero scrupulus ita Sylvestri animo rei edit , ut vix eum inde pellere potuerit . Meluisque filisset occulere, quam stirnularc caeteros, quo ipse scrupulo pungebatur . Ac sunt etiam , qui non obscure dicant , quod si quando Romanus Ponti sex in definitione fidei erravit, inde evenire potuit, quod non tantam, quantam debebat, adhibuit diligentiam , antequam sententiam pro ferret . Quoniam vel rem non plene examinavit, Vel non eos , quOS Opo

tebat , consuluit . Quibus si objicias, Apostolicam Sedem errare in fide non posse : fatentur id quidem, sed uunt, Sedis Apostolice nomen non solum Summum Pontificem significare, sed ipsuin, ut facit ea , quae ad cathedram spectante hoc est quatenus non ex suo, sed ex consilio bonorum virorum iadoctorum procedit . Ita Sedis Apostolicae 3udicia intelligi , non quae occulte , malitiose , inconsulte , per solum

Romanum Epit copum, aut etiam cum

paucis sibi faventibus proseruntur: sed

quae ab eo ex consilio plurimorum VI-rorum sapientum plene prius re examinata prodeunt. Quae res ut de conciliis quoque dicatur , subsunt omnino causae eaedem , quas dixi paulo ante. Non enim existimare debemus , summum solum Pontificem , cum dorm: rat, errare a Cum non dormierit, v rum dicere : Patres autem, sive do

mi ant, sive vigilent , semper recta ingredi , & clausis, quod aiunt , oculis

vel in tenebris obscuracem ero. Commune est, crede mihi, omnibus ecclesiae judicibus, ut, si decreta ediderint temeritate quadam sine iudicio, repe tino quasi vento incitati, nihil omnino conficiant , quod soliduin , quod grave, quod certum habeatur. Ea par est& gravia & certa in ecclesia haberi, quae judicio considerate, constanterque edita sint . Quamobrem qui sive pontificum , seu conciliorum diligentiam Fidei causa finienda in dubium vocant, eos necesse est omnia Pontificum judicia , ac Conciliorum infirmare. Nos igitur scrupulum illum posteriorem , si cui infixus in , aliter ex animo evellemus . Nam Dens suaviter dispo

212쪽

nit omnia , simulque prospicit & finem,& media ad finem necessaria . Si enim promitteret cuiquam aeternam Vitam , mox conserret etiam illi bonarum gratiam actionum , Ruibus eam V ἔ- tam consequeretur. Videlicet quos glorificavit, eosdem & justificavit ,& v

Cavit , ut ad Romanos octavo capite dicitur. Sic omnino , cum ecclesiae fidei firmitatem fuerit pollicitus , deesse non potest , quo minus tribuat ecclesiae preces , caeteraque praesidia , quibus haec firmitas conservatur. Nec Vero dubitari potest, quod in rebus naturalibus contingit , idem in supernaturalibus quoque lisu venire ; ut qui dat finem, det consequentia ad finem. Quod quoniam Philosophorum pronum ciatum est , & Τheologorum etiam e teritur , permittanc mihi , obsecro Latiniores , intexdum cum nostris nostra loqui Nam etsi ornatius, quam hi solent , nos plerunsitae disserimus , sed nonnunquam qua S sententias a sch Iasticis accepimus , eisdem verbis es. ferre volumus : ne dicendi forma penitus immutata, discessisse a schola vi

Itaque praestat semper Pontifex , quod in se est, praestatque Concilium , cum de fide pronuntiant et caditque causa , si quis e nostris aliter existimat. Quemadmodum enim , si Christus Petro diceret , Ego rogaVi pro te , ne deficiat charitas tuas certo certius intelligeretur, diligentiam, curam, vigilias, pre-Ces , caeteraque auxilia opportuna illi impetrata, quae sunt ad charitatis com servationem necessaria: ita ciun dixit, Ego rogavi pro te , ne deficiat fides tua, proculdubio intelligimus id a Patre suo consecutum, ut quae ad rectum de fidei quaestione Iudicium oportorent , ea adessent Petro omnia , sive a Deo , sive ab homine expectarentur . Quod si Deus in sequentem annum frugum abundantiam pollicereriir, ecquid stultius esse posset, quam dubitare , an ne homines semina terrae mam daturi sint Certe si seruerint , metent : si non seruerint , non metenζ . Sed ex Dei pollicitatione colligimus, non solum propitias coeli conversiones, quibus omnia , quae terra gignit, uberiora pioveniunt sed agricolarum milam curas, OPeras, diligentiam. Non enim frugum abundantia illa pronailsa nisi arantibus, seminantibus, laborantibasque continget . QuibuS ex re-

Liber Quintus. Caput V

, cum spiriabus facile comprehenditur tum veritatis Christus Apostolis , corumque successoribus in fidei judicio promiserit . nihil omnino illis defuit rum , quoa fidei controversis finiendis fiterit necessarium. Ac si semel hcreticis hanc licentiam permittimus, ut

in quaestionem vocent, num ecclesiae iudices eam diligentiam & curam edihibuerint , quae opus erat , ut quaestio via , & ratione finiretur : ecquis adeo caecus est, qui non videat, omnia mox

Pontificum, Concilioriimque judicia i befactaei 3 Porro si illud in quaestionem

veniat , nec certis argumentis confimmari possit : at haec res tamen The logis constituta sit ac definita , concilia, quoquo modo se habeant, si asii mo Pontifice confirmata sunt , errare in fide non posse. Quanquam, me qui

dem judice , absurdum est , ad finem

aliquem nisi per consentanea media pe veniri . Ita nunquam ego admittam, aut Pontificem, aut concilium dilige tiam aliquam necessariam quaestionibus fidei decernendis omisisse . Id , quod privato cuicunque alteri homini accidere potest . ut nec diligentem navet operam ad aisquirendam veritatem, &ut uaVmerit, integrumque sc se in ea re praestiterit , erret adhuc tamen , quamvis error sine culpa sit . Error

autem , vel inculpatus, ab ecclesia Dei longissime abest , quemadmodum libro

iiiperiore constituimiis. Quae res abum de magno argumento est, ut nec Pomta sex , nec Concilia necessarium qua quam in deliberando praetermiserint. Fac enim , quidpiam ex necessariis o inissum esse : tum rogo , an fideles his, qui de fidei quaestione judicarunt,. tantisper parere debeant, dum illorum negligentia innotescit ecclesiae Parere debent, aiunt. Jam igitur eo tempore , errantibus judicibus, errabit ccclesia . Sine vitio suo , inquis . eccI si a tunc errabit. Agnosco .. Sed, ut ductum est , ne hunc quidem errorem asmittere in Dei ecclesia debemus. Ruid quod si semel de diligentia judicum

dubitamus, novum examen, judiciumque semper recens postu Iabitur , ut de diligentia adhibita , vel non adhibuta Censeatur . Concedamus ergo judicibus a Deo in ecclesia constitutis nihil eorum deesse posse , quae ad rectum , Verumque judicium sunt necessaria . Quibus explicatis facile intest Litur, ut ad tertiae hujus quaestionas ca-

213쪽

r ut recurramus, nec Pontificum , nec Conciliorum decreta , sacro scripture partes esse : id quod in primo argumento objicicbatur. . refel- Dicamus igitur ad ea , quae in se- litur. cundo argumento sinat dicta . Ubi Gra tianus Augustini sentcntiam non est asta secutus . Cui errori causam fortas scpraebuit codex quispiam depravatus . Augustini enim vera lectio sic habet:

In canonicis scriptiiris ecclesiarum calliolicarum quam plurimuin auctoritatem sequatur . Inter quM , scilicet ecclesias , lane illae sunt , quae Apostolicas sedes habere , aut epistolas accIpere meruerunt . Est autem sensus hujusmodi : in judicio librorum canonicorum primum videndum este , quid ecclesiae catholice sentiant. Sed inter catholicas Ecclesias illarum esse testim nium praeferendum , quae vel fitere sedes Apostolorum, ut Hierosolynritana, vel ab Apostolis aliquam epistolam acceperunt , ut Corinthia , Galatia. Non itaque Ausustinus loquebatur de epistolis Pontificum Decretalibus , ut Gratianus falso existimavit . Id quod autenos quidam etiam alii viri diligentissimi deprehenderunt. s. disso, Tertio Vero argumento Occurri podivitur. est in hunc modum : Leges pontificias quandoque laci as appellari, ut a Iegibus principum discriminentur . Atque hoc sensu sacram scripturam vocavit Innocentius . Sic Rrtitan divina lex

vocatur Canonica. humana vero civi-Jis , de juram. calum. cap. I. ut H

men. Andreas , Siculus , CardinaliS. Barba , & alii jnrisperiti notaverunt, di Glossa cap. Ex diligenti, de Simonia.

Atque adeo Innocentius Quartus cap.

Cum de diversis , de privil. in 6. non

obscure jus canonicum divinum vocat, civile autem humanum. Et legeiar Canonicam , facram ac divinam appellat Iustinianus m Authen. iit clerici apud broprios epascopos, g. si vero. Quam a cin sciolus fortali e quispiam ignorans ΣD. dist. cap. De quibus, ubi lectio vera habebat , Ad divina recurrit c scripta canonica , ioco hujus postrem v v cis sit bstituit treca. Nilut enim minus Innocentius eo capite arebat , quam

in ecclesiastici s lausis judicandis , ad Graeca Bibliorim exemplari a judices

a littere . Alioqui cur non etiam ad Nobraea Nec vero simile est, in cauris Ecclesiae decernendis scripta can Tuca clie ab Inuocciatio P: a termilla. e conciliorum

Quin post divinam scripturam seeundoca loco posuit etiam ante Sanctorum scripturas. Et hoc erat Gratiani in ea distinet. proprium institutum . Nihil igitur nobis mirum cst. si scriptura cano num , sacra & divina quandoque nuncupetur . Sed nos alio sensit de str:pt. ra sacra loquimur . Quanquam ab In nocentro testimonium citatum quidem Augustini est , de verb. Apost. inquienistis: Injurie in pro martyre Grare, cum ius debemus precibus commendari. At postremum argumentum sic fa- UIt. re cillime refutatur e Duplex concluso- futatur.

num genus posse in concilio definiri .

Unum carum, quae sunt propriae Themlogicae facultatis, quoniam vel ex duobus principiis per fidem creditis , vel

alio credito , alio lumine naturae cognito colliguntur . Alterum autem g

nus est earum , quas Spiritus sanctus 'ipse revelavit quidem Apostolis , Et angelistis , aut Prophetis , sed quoniam non erat id perinde manifestum , a s nodo declaratur. Quae sunt prioris generis , ad fidem spectant secundario , Sc , ut ita dicam , mediate . Quare , quod suo postea loco fuse sumus e plicaturi , qui eas negaverit, hoc haereticus erit , quod ex consequenti ne gat principium, unde illae conficiuntur. Quae vero sunt posterioris generis, pr

prie , dc per se ad fidem pertinent et nec has a Pontificibus , aut Conciliis

novas expectare debemus. Id enim eistiam atque etiam assertinus , nullas alias scripturas sacras ecclesiam aut habere nunc , aut deinceps habituram, praeter scripturas populorum , di principum horum , qui fuerunt in ea. Non sunt, inquam , aut erunt, sed fuerunt.

Omnia siquidem , quae Pater Filio suo

unigenito ecclesiae declaranda commisit, primum ipse Filius Apostolis revelavit , deinde eadem ut In vulgarent , justit. Vos, inquit , dixi amicos, quia

Omnia, quae audivi a Patre meo , nota seci vobis, Ioan. 13. Et rursum, I, te vos docebit omnia, & suggeret v biS omnia quaecunque dixero vobis , D.

a . Et iterum , Cum venerit spiritus veritatis , docebit vos omnem veritatem,

Joannis 36. Hi enim fuere novi Test incnti ministri , qui revelata facie ri mam Domini speculati sunt, secundo ad Corinthios 3. Hi suere ministri ser-nionis , ut Lucas capite Euangelii primo testatur . His quoque dictum est, Docete omnes sentes ea sinare, quae

214쪽

..quaest. lan re praecepi vobis , Matthaei ultimo . Omnem ergo Fidei veritat cin vela Christo dum in terra dereret, vel a Spiritu sancto Apostoli postea acceperunt , eamque Iuxta procriptam legem aut scripto , aut vcrbo ccclesiae tradiderunt. Hinc enim est, quod Ir neus, Hieronymus, Aunallinus adversitin haereticos temper id agunt , ut videant, an illorum nova dogmata coiis ruant cum antiqua traditionc de fide. Et si quas scripturas novas haeretici pr serant, si se Apostolos, aut Prophetas confingant, statim novitatis odio exploduntur . Itaque poli Apostolos, & cos, qui ab Apostolis probati sunt , nullos auctores sacros ex pectamus . Sed sive summus Ponti sex seu concilia, primum de vero sensu, & interpretatione scrIPturarum Judicant, ut in Concilio Tridentino scisione tertia definitur . Et absurdum est sane , ut Ecclcsia auctorsetatem habeat discernendi verba Dei a verbis hominum, sensiim Dei ab humano sensu non habeat. Id igitur ante omnia conciliis tribuamus . Deinde &illud, quod veras de legitimas Christi,

de Apostolorum traditiones via, dc ratione invelligant. Rursum, quenam conclusiones his cohereant , quae contra dissideant, certa complexione, ti connexione conficiunt . Consulunt autem

in huiusinodi rebus finiendis non fa- Cras titeras modo, Verum etiam Apostolorum instituta , priora Concilia , summorum Pontificum decr eta , sanctorum veterum scripta , Scholastic xum Τheologorum dogmata , rectam Philosophiae rationem . Breviter , camiam , de qua disseritur , in eos locos conjiciunt, de quibus liber hic noster instituitur . Nec enim ex aliis sontihus argumenta derivare possimi ad Fidei Theologiaeve solvendas quaestiones. Novas autem revelationes dc scripturas sacras querere, Iudaeorum est, qui Tecentes etiam num Prophetas prest

Iantur

Alia etiam questio valde dissicilis cx his , que diximus , oritur . Si non

omnia in conciliis certa sunt , nec enim in singulis Spiritus sanctus comciliis assistit, ecqua via & ratione vestigabimus Conciliorum certa in fide decreta Principio namque in Clcmentina unica de lumina Trinitate , dc fide catholica ea opinio tanquam probabilior eligitur , quae habet, in baptismo gratiam, di virtutes iolandi. Pari euoL ber seu vius. C. . V.

causa de in aIiis conciliorum decretis dicere possumus , probabiles opiniones eligi, non res exploratas definiri. Deinde in cap. Firmiter , de summa Trinitate & fide catholica, Patres Conci lii Lateranensis , Firmiter , inquiunt, credimus , M simpliciter confitemur, quod unus est tollis verus Deus crea tor omnium , visibilium & invisibilium spirituali uin de corporalium, qui stinus ab initio temporis utranque de nihilo colubdit creaturam spiritualem Sc cor poralem, angelicam videlicet Se mundanam . At non est fidei adversum, Angulos ante mundum corporeum crea

tos . Id enim allerunt Gregorius Na-Zianaenus in prima oratione de natali Domini, Basilius in exam. congessione

prima, Danrascenus L. II b. cap. 3. Ammbrosius in exam. lib. I. cap. s. Hiero nymus In comment. super I. cap. epist. ad Tit. Cassianus collat. 8. cap. I. Un

de nec Augustinus libro de civit. Dei

II. cap. 32. nec D. Thomas I. par. qu.6 I. arti c. 3. hanc opinionem Fidei eise contrariam putaverunt. Ac Concilium

illud Lateranen se Thomas viderat, i mo in illud ipsum caput ediderat commentaria : non ergo conciliorum aut

definitiones , aut Fidei consessiones certae sunt, scd Patres , etiam cum assi runt se firmiter quicquam 3c profiteri 3c credere, nihil omnino definiunt, quodsideles sequi teneamur. Huic quaestioni illud primum dandum est, non sat est e , ut conciliorum . dc Pontificum iudicia firma esse creda tur , in divino ossicio publice a tota etiam ecclesia celebrari. Nec enim hiastoriae , quibus martyrum de conscGrum gesta narrantur, quamvis per summum Pontificem, aut Concilium appr

batae sint, fidei decreta sunt: sicut ne opuscula quidem doctorum ecclesiastiacorum, que probantur a synodo Gel sit Papae ἰ deciniaquinta distinctione ,

cap. Sancta Romana.

Item illud damus , ac Iibenter quiadem, non statim si quicquam juris Canonici volumine continetur, Fidei doyma cise credendum . Nam, ut libro huic

proximo apertius ostendemus, nonnulla habentur in epistolis decretalibus , quae fidei catholicae decreta non sunt. Idque ipsum nunc nunc ex Clementiana unica de summa Trinitate diserte ostendebamus . Quod non in hac si tum Clementina existimandum est i

215쪽

16s De Auctoritate Conestiorum. nos , ut in si ἰς quoque locM: simile

quippiam credamus pOue contingere . Id vero tum maxime cum aut verbis

opinandi utuntur judices , aut responsa non ad totam umversalem ecclesiam, sed ad privatas ecciclias, & episcopos reseruntur . Intelligendi sunt enim eo tantum casu de fide pronunciare , ubi judicium in omnes Christi

fideles spectat , omnes ligat . Certitudo quippe Fidei judicibus a Deo constitutis, non propter ecclesias privatas promina & concessa est , quae singulae errare possunt, sed propter ecclesiam

universalem , quae errare non potest. Itaque summorum pontificum concilior uinque doctrina , si toti ccclesiae proponatur, si cum obligatione etIairi crindendi proponatur , tum vero de fidei causa judicium est. Sed animadvertendum est diligentius, dc quae natura rerum sit , de quibus judicium est , di

quae verborum proprietas dc pondus .

Nimirum enim ecclesiasticae doctrinae ,

quam amplecti etiam tenemur . non idem est gradus, nec omnia judiciorum decreta eodem loco habenda sunt. De qua re quoniam in duodecimo libro

sumus longe lateque disputaturi, nunc dicere non est operae pretium . id dicimus, nec Omnia, quae aut Iuris, aut concilioruni volumina continent , doctrinae Christianae esse judicia, nec omnia rursum doctrinae Iudicia , Fidei censuras esse . Multa nquidcm ad sanam ecclesiae disciplinam attinent, quae Fidei decreta non simi. Nonne igitur , dixerit quis , erit a-Ii qua nota , qua conciliorum de fide judicia internosci queant λ Erit plane. Prima, & ea quidem manifesta, si contrarium asserentes pro haereticis judicentur. Cujus rei exempla habes cap. Damnamus , de summa Trinitate , de cap. Unico, de summa Trinitate in 6.8c Clement. um c. de summa Trinitate, 9. 2. Altera nota est , cum in hanc

formam synodus decreta praetcribit, Si quis hoc aut illud senserit, Anathema sit e qualia permulta sunt in concilio Toletano primo , & in syno. Trident. Tertia est, si in eos , qui contra dixerint, excommunicationis sententia i-so jure feratur . Exemplum est , de

aercticis , cap. Cum Christiis , &c. Ad abolendam. In concilio tamen Trident. sessi. habita II. Octobris Anni rues r. de Eucharistiae Sacramento definitum est, confviIionein Sacrament

lem Eucharistiae praemittendam esse, si

con: cicntia γccati Inortalis gravat. Et

protinus , Si quis , ait synodus , contrarium docere , praedicare , vel per tinaciter asserere , seu etiam publice disputando defendere praesumpserit, e ipso excomnumicatus existat. Sed hoc

propter periculum cautum est: erat e

nim opinio contraria perniciosa . id e que excommunicatio illa ad publicam doctrinam vel maxime refertur . Nam quod sententia Ca)ctani non fuerit pro haeretica condemnata , & nos testes sumus , qui Concilio intersuimus , dec9ntextus ipse demonstrat . Habet nim Canon Ir. idemque postrenuis in hune modum : Si quis dixerit , i olam fidem esse sufficientem praepa rationem

ad sumendum sanctissimae Eucharistiae

Sacramentum . Anathema sit . Evestigio autem adduntur mutata dicendi forma haec verba , Et ne tantum 1acranIentum , & caei. Ubi vides Ca j tam sententiae Anathema non dici, sed quoniam non solum falsa , sed noxia etiam erat, reprobari: & propter periculum, publicam praesertan praedicationem Ec disputationem interdici .

Quarta, si quicquam expresse & proprie a fidelibus firmiter credendum, aut tanquam dogma Fidei Catholicae accipiendum dicatur , vel aliis si mih-bus verbis aliquid esse Euangelio doctrinaeve Apostolorum contrarium. Dicatur, inquam , non ex opinione, sed certo & firmo decreto. Licet enim Opinio Durandi reprobetur , C. Gaudemus , de divortiis: Sed qui dixit, V tum absonum hoc videtur & inimicum fidei Christianae, is noluit haereseos illum condemnare . Uerbum enim, V detur , judiciorum infirmat certitudinem . Porro autem, quae in conciliorum vel pontificum decretis , vel explicandi gratia inducuntur, vel ut o Jectioni re. pondeatur , vel etiam ob ter & in transcursit praeter inititutum praecipuum , de quo erat potissimviri controversia a ea non pertinent ad fidem , hoc est , non sunt catholicae fidei 3ud cia . Exempli causa ponamus aliquid, quod positum in una re , tranS ferri per multas possi t . Quod in capite Firmiter , de summa Trinitate dicitur , angelos esse incorporeos, id non Fidei decretum est, cum post decretalem illam nonnulli Ec plutosophi& Theologi salso quidem , sed cura

haereseos notam contrarium asseruerint,

216쪽

At enim , ut explicaret synodus , id quod fides catholica tenet, Deum esse creatorem omnium visibilium de inrisibilium , adJecit , corporalium & incorporalium . Quas particulas expinnendi , non definiendi gratia adjectas esse constat . Ac quemadmodum COncilium sumpsit id , quod & verum . &longe , longeque plurimum probabile erat , angelos ut invisibiles , ita quoque incorporeos esse s sic sorte de illud accepit , Angelos & mundum simul

este congenitos . Non enim eo temPo

ris hoc agebatur, ut Gregorii Naaiam aeni, dc aliorum hunc sequentium opinio damnaretur. Nec ego tamen is sum, qui opinationem hanc tueri in praele tia velim. Non enim dubito, eam hoc sane tempore temese δι inconsiderate, ne quid praeterea dicam, de sendi. Sed id ago , qua in re operae pretium me Theologis facturum existimo , non mnia , quae etiam absolute & simpliciter tia conciliis affirmantur, Fidei decreta esse . Cujus rei exempla, si opus esset , permulta facile promerem :1ed nolo esse longus in singulis explicandas . Nam de quarta quaestione su

tis .

Postreim vero quaestio animum pulsat : concilia in moribus errare possint . Nam , si quis ait, habet imprimis argumentum illud, quod Dominus solum rogavit pro Petro , ne d ficeret fides ejus : in aliis ergo , quae non ad fidem, sed ad mores attinent, errare ecclesia poterit.

Deinde nihil a Catholicis certa fide creditur , quod non sit idem divinitus ecclesiae revelatum: quicquid erro definiat synodus , si non ad fidem, sed

ad mores attinet , nou oportet certa

fide credi. Praeterea tu eanonietatione sancto. rum , sic enim nostri vocant . fidem

ecclesiae detrahere sine fidei aiscrimine possumus . Compertum est autem, eam rem ad mores spectare 2 errare

igitur eeclesia in morum judicio potest. Illud vero Thomae de Antonini t stimonio comprobatur, qui non ajunt certo dc firmiter , sedi pie credendum esse ecclesiam in re huiusmodi non ertareia Nam, quod absolute possit, illa natio Confirmat, quod in id genus judiciis ecclesia hominum eorum testimoniis. innitimi , qui de fallere 3t falli

possunt . Jam si conciliiun, cum de Theologiae domate cevi , non certis

Liber Quintus. Cap. V.

3c exploratis argumentis, sed probab, libus niteretur , fidem certe dogmatis illius indubitatam non faceret . Fides ergo ambigua summo pontifici habebitur, ut qui cum hominem quemvis in divorum numerum refert, incertis modiis de argumentis nititur.

Ordinum approbatio tandem, in quibus sub diverns institutis Sc regulis v ria hominum genera Christo militare dicuntur, ad mores haud dubie pertianet . At dubium non est, aliquos omdines non modo inutiliter, verum n xie etiam approbatos . Etenim in tam

multis de ordinibus de institutis , usque adeo religioni incommodatum est ut inter reliqua malorum remedia , hoc etiam a synodo generali jure ac me rito expectarent viri pii, ut paucis quia bustam selectissimis retentis ordinibus, caeteri omnes exploderentur . Falsum est ergo aliquando Sc imprudens de moribus ecclesiae judicium : sinu idem id

quandoque approbat, quod non a probasse oportuisset . His argumentis quidam auctoritatem ecclesiasticam infirmare pergunt , tantum in judicio morum ; nam in fidei decrctis firmam esse nobiscum etiam conlantiunt . Sed quoniam quaedam ecclesiae de moribus judicia sine dubio certa limi, quae snt illa, repetendum altius videtur. Omnis de rebus Theologicis duplex est quaestio . Unum genus est, quod ad contemplationem dc rerum , cognitionem pertiuet: ΑIterum, quod positum est in morum praeceptis , quibus

in omnes partes usus vitae confirmari possit,

Atque etiam alia divisio est Theol gicae quaestionis. Nam dc una est, c 3 . cognitio 3c explicatio ad salutem est necessaria: est de altera, cujus ignoratio sine pietatis salutisque jactura esset potest . Non enim in Theologia se perde necessariis agitur , sed interdum etiam de his , quae utilia esic victa tur , quamvis non Ot adeo nec est

Mesta sunt autem & in superioribus libris , 8c in hoc etiam adversum eos disputata , qui de ecclesiae auctoritate in fidei judiciis parum recte sentirent satque m sequenti libro nonnulla quoquσdisputabuntur . Ecclesiae vero auctoriatatem eam nune aPpello, quae synod rum etiam generalium ae summi po tificis est. Haec enim est. una res pro sus , ut nota disserat multum, tuter e

217쪽

xlesiae, conciliorum, sedisque Apostolicae judicia : propterea quod connexa haec & colligata sunt , quemadmodum

esse videmus humanum corpus & caput. Itaque quae erant ecclesiasticae auctoritatis in fidei decretis propria , t cis sius aut dicentur , aut docta sunt. Quae antem pertinent ad judicium morum , de quibus Iam diu loquimur , Otinc dicenda sunt. Sit igitur prima conclusio. Ecclesafin morum doctrina eorum, qui ad salutem nec cisarii sunt, errare non potest . Exempli causa ponatur aliquid , quod pateat latius . An fideles laicos Si una ui ae sacramentum sub utraque specie aec: pere oporteat, an Panis p ilus specics lola satis fit , quaestio cst earum i crum , s ne quibus salus esse Non potest. In hac ergo & aliis id ge-Nus controversis ecclcfiae decretum Tertum est . Itaque fi quid necessario et arendum ves vitandum firmo judicio dc finit in hoc errare nequit, sic- tu rae in fide quidem . Deus enim non deficit in necestariis, ut sirpe ante dictum est: in doctrina ergo morum, eo rum qui sunt ad salutem necessarii, judices , dc doctores ecclesiae a Deo dati

Trrare non qucunt . confirmat autem

illud vel maxime , 'uod Dominus P

tro inquit : Pasce oves meas e & Paulus deditie Deum pastores & doctores ali , ad tonsummationem sanctorum, ali non circunt eramur omni vento do orinae. At si errarent in moribus ejusi modi , non pascet ent salubriter oves. Non enim moratri doctrina in inita cxi-1': tur ad pastum ovium Christi salui,Tem, quam fidei diiciplina. In his triatur ecclesiae pastores errare non possint. Adde , quod Dominus apud Ioannem pollicrius cit spiritum docturum E clesiam omnem veritatem , scilicet ad vitam aeteri iam conrequendam necest riam . At utraque veritas necessam es , de quae ad contemplationem pertinet, re quae ad actionciri r in utraque ergo desiniend i ,piritus docet ecclesiam .

Praeterea Apostolus in priore ad Ti- De A Porita e conciliorum. scribo tibi. ut scias , quomodo opo ucat te in is o Dei conversari , quaevst eccleha Dci vivi, columna & fit -

mamentum Vcritatis. P.a autem, qua

'ibi scribebat Paulas . ad rnorum veri- atem magna ex parte 'mectare per i- cuum cIl. Est ergo mesosia staria men--m, non Clus veritatis solum, Quae mcorat platione cernitur, sed illius et iam , quae aliquid molitur ut faciat. Nimirum, ut sciamus, quomodo oporteat nos in domo Dei convertari. Praeterea , si ecclesiae pastoreS, in coimcilium praescrtim congregati , leges αpraecepta vitae sinistic interpretarentur, ut videlicet, quae essent ad salutem necessaria , ea non necessaria dicerent, aut quae contra minime essent necesl,-ria , haec cise necessaria dcfinirente cum Christus dixerit, Super cathedram Moysi sederunt Scribae , de Pharisaei equaecunque dixerint vobis facite : &rursiim, Qui vos audit, me audit: e clesia certe pastores erranteS sequens,

juxta quod illi praescriptum est, hujus erroris Christiun praecipuum haberet

auctorem . Ad haec , si lex Euangelisca manca & imminuta non suit, ut revera non fuit, eos onmino mores prae- fimuit , qui cssent ad salutem necessarii . Imperfectus enim legislator est, nisi ea praescribat, sine quibus reipub finis constare non potest . At Spiritus veritatis Apostolis , corumque luccessoribus suggerit , quaecunque christus dixit nobis et in prae oeptis ergo vite necestariis errare illi non pollunt. Item Matthaei t6. Tibi, inquit Dominus P tro , dabo claves rcgni coelorum . Rc-gnum autem calorum utraque lynora

tione clauditur , & fidei di morum . ecclesia ergo utrasque quaestiones aperire Christo auctore potest , utrosquCnodos solvere, sive ad fidem, sive ad mores attineant . Huc enim illud a cedere credendum in , Quaecunque si lucris super terrain , erunt soluta & in coelis . At , inquis , intelligitur clave non errante. Bene volo. Sed aliud est de privatis pastorum judiciis disierere, quae negligere etiam aliquando pos-ltimus , aliud de ecclesiae communibus, quae perinde , ut ecclesiae decreta libbemus amplecti . Et quidem cum Pol ti,cx , qui cumque ille sit tandem , quicquam privatim agit , 1blvitque aut i rat, errare per ignorantiam aut etiam malitiam potest , di abuti clavium p notheum epillesa c.ip. 3. Haec, inquit testate . At cum publica stirit tot iuu

ecclcsiae 3udicia, eaque in rebus ad salutcm neccllariis, ecclesiae totius communes ludices, quales sunt concilii pa-t rcs, errare nequeunt, ne per huius modi errorem Christiana tota plebs in ignoratione vcritatis ad vitam inititue . Iam Decellariae versetur 4'oeterea. Concilium Constanti ense,

sessi

218쪽

T v . tondemnat ut hereticos eos, qui dixerint, ecclesiam errare in comsuetudine administrandi populo Eucharistiam sub una thecie tantum. Et Martinus Quintus in literis , quibus comcilium approbavit, qui hoc ecclesiae institutum damnant , eos definit tanquam haereticos, vel sapientes hi resim , coercendos . Ecclesia igitur in morum hu-jiu modi 3udiciis non errat atque ex consequenti ne concilia quidem sumini Pontificis auctoritate firmata. HuJus Vero conclusionis de altera consectaria esse videtur , ecclesiam ,

cum in re gravi quidem & quae ad

Christianos mores formandos apprime conducat, Icges toti populo dicit, non posse jubere quicquam , quod aut Euangelio , aut rationi naturae contrarium st. Non ego hic omnes ecclesiae leges approbo a non uniyersas poenas, censuras, excommunicationes , stupen- sones, irregularitates, interdicta commendo. Scio nonnullas eJusimodi Ieges

esse , m quibus si non aliud praeterea ruicquam , at prudentiam certe , minumque desideres. Id ergo dico, tu

morum Pontificum , Conciliorumque Praecepta, scida . , sanctiones , omnibus

nobis probatum iri , si moribus fideli-

im instituendis sint necessaria 4 Si c- Mim ecclesiae consuetudo , quod modo ex Concilio Constantiensi a fierebamus, Euangelio adversari Nou valet . ergo me ecclesiae quidem lex Euangelio ad-ue: sabitur. Deinde ecclesia non potest definire, quippiam else vitium . quod honestum est , aut contra honestum esse , quod est turpe : erro nec ilia edita lege probare quicquam, quod Euangelio, rati Cive inimicum sit . Si enim Ecclesia

'vel expreta judicio , vel lege lata

turpia probaret, aut reprobaret honesta , hic jam nimirum error non

Iuin fidelibus pestem ac perniciem ac ferret , sed fidei etiam quodammodo

.advertaretur , quae omnem virtutem Probat, universa vitia condemnat . Accedunt Illa , Quaecunque dixerint v his , facite : N , Qui Vos audit , me audit. Quibus praecipimur ecclesiae legibus obtemperare . Ita si errat illa , clii illus nobis erroris auctor est. Quae

ui videat , non modo indocte , .verum etiam impie faciat.si eccles amin morum doctrina errare contendat :praesertim fi mores ac praecepta Viv

eadem convincit de Concilio, in quo universatis Ecclesie auctoritas residet. auare quemadmodum concilium falsa ebi credenda proponere nequit , sic

nec mala potest proponere facienda. Proponere , inquam, firmo , certoque decreto, quo omnes & ad credendum,

de ad iaciendum , sub aetcrna pana bligentur Sed an si haeretior in asserere , Vesaliquam Ecclesiae consuetudincia' este malam , vel aliquam ipsius legem i justam , non ausim definire . Nam lucet Concilium Constanti ense sessione I 3. statuerit, eos pro haereticis condemnandos , qui astarmarint , ecclesiam

errare in more communicandi plebem sub una specie tantum: at co tempor statuit, quo sine capite erat. Contem

dit autem Cajctanus in opusculo de a ctoritate Papae, & Concit & in Apol

gia cap. et . dc 2I. Turre cremata item

tertio libro, cap. 32. dc 3 Q. Concilium mutilum sine capite in decretis fidei

ferendis nullam habere certam auctoritatem . Et quamquam id multis quidem argumentis suadere nituntur e sed Dpud me illud est maxuniun , quod si ut Dcus non deficit in ncccssariis , Lia non abundat in supcrfluis . Cum et

go sola auctoritas deponendi Pontificem haereticum, Sc aut Cligendi , aut decernendi catholicum, sit Ecclesie n cellaria in casibus , quibus Ecclesia concilium sine capite cogere jure suo potest ; nihil caule est, cur ampliorem potestatem concilio imperfecto tribu mus . Rcliqua siquidem per integrum concilium expediri possimi , vel et

eho Pontifice catholico , qui non erat, vel definito certo , cum inter multoS 'quisnam esset verus Pontifex , dubium erat . Adde , quod , ut supra dictum est , concilii dogmata non sunt firma,

nisi a Romano Pontifice confirmentur.

Quando ergo Concilium sine capiteca , non habet dogmatum certitudianem . Praeterea Martiniis Quintus in literis, quibus concilium probat, non

simpliciter probat illum articulum: seclscitum definit, eos, qui docuerint, e

clesam in consuetudine ejusmodi e rare, esse vel ut haereticos, vel ut sapientes heresim condemnandos . Quod crpo Martinus Concilio presidens non in ausus nomine hercscos condemn re , id ero graviore censura accu sa-ἔe non audeo , nec debeo . Quod si

219쪽

I o De Auctoritate

in more ad salutem necessario , qualis ille videtur esse , de quo in comcilio Constantiensi erat controversia, tanta fuit Martini modestia , quanto nos modestiores esse oportet in aliis erroribus condemnandis , qui consuetudini ecclesiae minime ad salutem necessariae refragantur λ Morem circumgestandi solemni procestione, per vias publicas , Eucharistiae sacramentum Lutherani reprobant. Si originem erroris ic principium spectes , nae ress tibi erit . Nam ideo illi morem hunc circumferendi Sacramenti rident , quia veram Christi praesentiam in Sacramento negant . Sed si ipsum in se crrorem contempleris , haeresim sapit, temeritas & impudentia cit. Quamvis enim multis nominibus hic

error est notandus, non tamen est haeresis, cum etiam fi in hac consuetudine erraret ecclesia , non proinde in gravioribus rebus ejus periclitaretur auctoritas . Quae causa concilio Tridentino fuit . ut canonem sextum de Eucharistiae sacramento caute forma

Tit an haec verba : Si quis dixerit , in sancto Eucharistiae sacramento Christum non esse cultu latriae etiam e verno adorandum, atque ideo nec scistiva peculiari celebritate venerandum, nec in processi onibus secundum laudabilem ecclesiae consuetudinem solemniter circumgestandum, anathema sit. Non enim eos anathemate simpliciter Percellit synodus, qui ritum illum ecclesiae reprehenderint, sed qui idcirco hoc faciunt , quia nee praesentiam corporalem Christi in Eucharistia assimittunt , atque adeo ne ipsius quidem adorationem & cultum. Atque haec eadem fortasse causa virlinum qu:ntum impulit , ut qui reprehenderent ecclesiasticam illam consuetudinem mὶPamtiendi Eucharistiam populo sub una

specie, eos non ut haereticos , sed ut lapientes haeresim condemnavit. Cum enim sub utraque olim lpecie , plebs sacramentum Eucharistiae acceperit, isque Apostolorum auctoritate dc usu Confirmata, non erat haereticum in dubium vertere, an vetus ille ecclesiae mos. novo esset praeserendus . Sed quoniam Uviclesinae idcirco asserebant ecclesiam errare, quia existimabant necessarium cite plebi ad salutem, utramque

Sacramcnti speciem sumere . huc detorquentes illa Domini verba , Nisi manducavexitis, & caetera, prudentissi- Concilior- , me Martinus quintus vituperationem ecclesiastici novi moris, non dixit heresim esse , sed haeresim sapere . Est

quoque illud argumentum grave, Cur hujusmodi erroribus haereseos nota non inuratur et quod , ut Postea dicemus , non est haereticum credere, ecclesiam hominibus in divos reserendis errare

posse. At jubet ecclesia interdum diis vos , quos hujusmodi honore assicit, peculiari die festo , dc cultu colere :non est igitur haeresis astruere , in

hac de uno. aut altero divo colando lege ac consuetudine ecclesiam errare.

Sed intelligendum est , ecclesiae mois res quosdam a Christo Ze Apostolis ecclesiae traditos, in quibus qui eccle-

fiam errare diceret . hic erroris ejus Christum de Apostolos auctores fac ret . Quamobrem haereticus censeretur: Ut Iconomachi , qui ecclesiam in v neratione & cultu imaginum errare a se seruerunt. Alii vero mores sunt post

Apostolos inducti , in quibus quamvix

ccclesia erraret, non propterea fides periclitaretur. Sine periculo igitur heia

reseos teneri potest, ecclesiam in as-Ia lege de more posse errare . Sede secunda conclusione hactenus. Sit

tertia conclusio. In moribus non toti ecclesiae eo- CD Ly.

munibus , sed qui ad privatos homines ves ecesesias reseruntur, errare per ignorantiam ecclesia potest, non in Iudicio 1 olum rerum gestarim dico, sed in ipsis etiam privatis praeceptis 3c l

gibus . Cum quis enim occulte una

uxore habita . akeram ducit publice , subet illi ecclesia , ut priore relicta , posteriorem accipiat . Qua in re sine

dubio fallitur , & id praecipit homini rquod rationi Euangelioque adversum

est . Hujus vero conclusionis veram re idoneam causam Innocentius tertius reddidit in cap. A nobis , de sentent excom. in haec verba r Judicium Deaveritati quae non fallit , nec fallitur , semper innititur et Iudicium autem e clesiae nonnunquam opinionem sequiis quam de fallere saepe contingit & falli : propter quod contingit interdum , ut qui litatus est apud Deum , apud ecclesiam sit laturus r de qui liber est apud Deum , ecclesiastica sit sente

tia innodatus . Hactenus Innocenti ..HVc autem, qui perspicua eo vide tur , breviter Sc fine disceptatione dijudicanda sunt. Nec enim omnia uo , ut quaeramus, exponimus: sed ut

220쪽

explicemus. Hoc itaque loco non tam garet, quae vel rationi vel Euangelio III

conclusio, quam conclusionas causa comsideranda est . Nam inde liquet, id

quod est animadversione dignissimum, certa Se firma ecclesiae decreta esse non posse , quae non certis & firmis principiis ac fundamentis innitantur . Quocirca, si vel unum ex his, a quibus ecclesiae judicium pendet, ince tum est, certum ecclesiae decretum es.se non potest : sive quaestio speculativa sit , seu praetica et sic enim nostri loqui solent. Conclusio quippe, ut in dialecticorum proverbio est , debili rem partem sequitur, & timum quoslibet principiorum cIaudicat, eam quinque ex illa parte debilitari necesse est: Qua ex re facile liuelligitur, ecclesiae judicia, quae ab incertis hominum testimoniis proficiscuntur , infirma esse ad certam re exploratam faciendam

fidem. Quale illud est , quo sanctum

aliquem divorum catalogo adscribem dum centet . Nec tamen Impune licet hujusmodi decreta in dubium revoc Te . Quin lemerarium de irreligἰolum est , in divis consecrandis ecclesiae a rogare fidem. Iniuriam enim facit Ma tyri , qui orat pro Martyre, ut ca P, te , Cum Martiae , de celebr. miss. Innocentius tradit: injurius ergo est, ac multo etiam magis, qui Martyrum catalogo ascriptum e divorum numero reucit . Id quoniam temere & Incon-sderate faciet, jure profecto ab eccles a punietur Μox etiam si unum aliquod hujus

generis decretum in quae itionem v Diat , certe Hieronymi , Ambrosii , Augustini, ac reliquorum sanctitatem sine crimine in quaestionem vocare pinterimus atque adeo asserere, illos cum daemonibus condemnatos . Ita posses eos maledictas concidere , ac vexare contumeliis: quae omnia aures sane fi delium perhorrescunt . Quod si viris justis in divorum catalogum reponen dis ecclesia errat , nimirum non esset valde absui dum, divorum omnium cultum ab ecclesia explodere, eorum qui post Clementem consecrati sunt. Quo quid aut stultius, aut impudentius dici potcst Item multum refert ad communes ecclesiae mores, scire, quos debeas religione colere: quare si in illis erraret ecclesia , in moribus quoque graviter falleretur. Nec differt diabolum colas, an hominem condemnatum

Atque si ecclesia abstinentiae legcm Io-

advena esset : turpiter ab illa proseiacto erraretur: turpiter ergo etiam emrabit in doctrina morum, si legem s rat de colendo diVO , quem colere, fi divus non est , & cum ratione &cum Euangelio puἶnat. Ne igitur ta tus error in ecclesia sit , Deus peculiariter providere credendus est , ne ecclesia, quamlibet hominum testim nia sequatur , in sanctorum canoni aiatione erret . Cujus Peculiarissimae providentiae abunde magnum argumentum est, quod nunquam infirmata est fides ab humanis testibus semel in huiusmodi iudiciis suscepta. Quod in casibus civilibus saepe accidit. Quae si singula

λrte non movent , universa certe tamen inter se connexa atque conjuncta movere debebunt, ut qui fidem in his ecclesiae detrahunt, eos non haereticos quidem, sed temerarios, impudentes , irreligiosos esse credamus. Quibus rebus expositis , primum , secundum ,

ac tertium a umentum facile refelluntur .

Nam quae de postremo disputari possunt, illa nobis alio tempore atque ad aliud institutum , si facultas erit ,

explicabuntur .

Nunc illud breviter dici potest, qui

summi Pontificis omne de re quacunque judicium temere , ac sine d lectu defendunt, hos sedis Apostolicae

auctoritatem labefactare, nou fovere: evertere non firmare . Nam ut ea praetereamUS , quae paulo ante in hoc capite explicata stat, quid tandem asversum haereticos disputando ille proficiet , quem Vrderant non rudicio , sed affectu patrocinium auctoritatis pontificiae sulc ere, nec id agere, ut disputationis tuae vi lucem ac verItatem eliciat, sed ut se ad alterius se sum voluntatemque convertat Non eget Petrias mendacio nostro , nostra adulatione non eget. Ordines igitur vel probare vel refellere , quoniam non e scientia id solum , sed etiam e prudentia pendet, non ad ea pertinet, ita quibus summus pontifex errare ninquit . Atque Iam vel in concilio Lat De re fles ranensi advertcbatur, i eligionum nimiam in si multititudinem , quam nunc esse vid mus , valde ecclesiae Christi incomm clare . Concilium quoque Liigdunense latetur, quod imporii na petentium inhiatio contra synodi docretum aliquarum Iclarionum confirmationem e Resp .

De re cap.

SEARCH

MENU NAVIGATION