Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De Auctoritate Conciliorum. Liber Culatus. cap. postr.

re , Romanum illud Nicolai concilium tres , quemadmodum paulo ante demonia locutum esse multo ad sensum fideliumistratum est . Praeterea motis speciebus accommodatius . Concilii verba priuslsacramentalibus, id quod inter doctio audiamus: posterius expendemus, ve- res lare convenit, Christus item perrane an falsa sint. Profiteor, inquit Be-laccidens quidem, sed movetur tamen rrengarius , non solum sacrametatum ,lnihil igitur obstat, quin visis, tactisque sed verum etiam corpus Christi mani- speciebus, Christi corpus de videatur, bus sacerdotum tractari, frangi , dc fi-lbc tangatur . Nam nec ipsa substantia delium dentibus alteri. Haec Berenga- sensilis, nisi per accidentia, isntiri pot-rio praelaripta a lynodo consessionis sor- est. Ad haec, cum species panis vinuma . Ubi alterum potest habere dubi- que mi χentur , ecclesia fatetur , coristationem An corpus Christi ratione sa- poris de sanguinis Domini mixtionem eramentalium specierum , vere dc tra- fieri r ergo cum Videntur dc tangunturctari dicatur, & frangi. Alterum dubitari non potest, quin in seipso Christus nec tractetur a sacerdotibus, nec stangatur. Atque alii dicent mrte pro suo arbitratu quisque: nos autem hoc quidem tempore , & in hac quaestione s Iluemur potissimum Thomam Vuald em , qui in libro sacramentat. Ut. 4.Cap. 42. docet, ejusmodi loquendi λrmulas & esse verissimas , & esse etiam olim a Patribus usurpatas . Relari in hoc Dionysium cap. 3. lib. de ecclesiast. Hierarch. restri quoque Chrysostomum in Matth. homil. 83. retulerat autem Sceap. superiore Paschasium in lib. de corpore de sanguine Christi . Fideles lane cum species sacramentales viderint , Christum se vidisse testantur , eundemque, crim illas tetagerint, tetigisse. Quod magnum prost argumentum est, cur ita esse credamus . A fidelium vulgo, inquis, ista sumis . Metuebam ne a lenonibus diceres. Christiani rudes diffstunt isto modo. Bene Prosecto narras. Nam in uuaestione fidei communis fidelis populi sensus haud levem facit sedem . Quaero enim ex te , quando de rebus Christianae fidei inter nos contendimus , non de philosophiae decretis, utrum potius quaerendum est, quid p Ioχphi, atque ethnici, an quid homines Christiana de doctrina & fide iust,

tuti sentiant λ Praesertim eum huic se tentiae consenserint Patres etiam Vete. lpecies , corpus Christi Ec videtur , fletangitur. Quid multa Sic mihi persuasi , sic sentio, Christi corpus in locum

panis ita successisse, ut praeterea , quae fidei hujus sacramenti repugnant ,

mnia sibi vendicet, quae panis ante ratione accidentium vendicabat. Alioqui qui species panis manducaret, is Christhi corpus non ederet, nec ille biberet sanguinem, qui vini specie potaretur. Atqui scriptum est: Accipite, & com dite : hoc est corpus meum; de rursum, Qui manducat meam carnem, de bibit meum sangurnem, &c. & iterum, Qui manducat indisne , judicium sibi manis ducat, non diJudicans coipus Domini. Quod si ea ro Christi in sacramento e ditur, certe stangitur , dentibusque fidelium atteritur. Utrimque enim ei cibo , quem edimus, est & conjunctum,& proprium. Quid quod per Lucam ,

si Graeci sermonis habetur ratio , D minus ait , Accipite , hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur λ Nee

vero nobis Divus Thomas in .sente

tiarum objici debet, cum in tertia par te , quaestione II. artic. 7. ad tertium argumentum , nostrae hujus sententia auctor fuerit vel praecipuus: quem quis non praeserat sexcentis Oecolampadiis' De postremo igitur argumento diximus

satis , satisque proinde de quarto loco diximus. Ad sequentem deinceps trans

eamus.

Finis Libri Quinti. DE

232쪽

ECCLESIAE R ΟΜ ANAE AUCTORITATE,

Quae quinto loco continetur.

Ubi ponuntur argumenta , quibus huius Ioel anctoritas impugnaturo Arg.

N eum locum incidimus ,

quem Ionge .lateque patentem Theologi , praese tim juniores, copiose tractare solent, Propterea

Mi ouod sedis Apostolicae non

auctoritas moao , & gravitas , verum etiam omnis omnino vis & facultas , cum semper ab haereticis impugnata est , tum multo magis hoc tempore a Lutheranis impetitur , quorum an Romanam ecclesam contentio pertinax ,& odium a temum est . Sed non ego persequar quaestiones infinitas de R mani Pontificis potestate et tantum de auctoritate dogmatum videamus . N Io autem agere confuse , ut id explicemus hac disputatione i quod quaeriatur . Itaque eorum imprimis argumem rationes exponemus, qui Iocum impu-rnant . Deinde laci nos vim & auctoritatem cum catholica eccIcta conser- --

vabimus. Posthaec adversariorum arg Isticis comprobatimenta diIuemus . Quae si longior su c A I-rit oratio , cum magnitudine utilitatis eo arata, fortasse etiam brevior videbitur . Qui igitur locum hunc insi mare Pergunt, his argumentis, ut sibi videtur, efficiunt. Primo . Ioannes vigesimus secundus publice docuit , justorum animas non videre Deum usque ad iudicii diem :cavitque , ne Parisiis raeolagiae gradum quisquam consequeretur, nisi prius in hanc sententiam juravisset. Errare igitur summus Pontifex , atque adeo

sedes Apostolica in fide potest. Secundo , Ccelcstinus Tertius definivit, quod cum .uter conatarum labitur in haeresim , dissolaitur matrimomum. ut patet de divortiis, cap. Quanto. S per quo affirmat Hostienfis, Coelestini epistolam decretalem habitam olim in corpore juris . Erravit igitur in fide Coelestinus, nam definitio illa Euanr

lio contraria est. Tertio, Nexander Tertius de spon- 3. Λrfla duorum, cap. Licet, asserit, quos dam suos praedecessores iudicasse, quod si post matrimonium contractum per verba de praesenti, non consummatum tamen, aliud novum matrimonium com summetur , primum dirimitur, secum dum est validum. Hic autem error est sine dubio in fide , & moribus manifestuS. Quarto , idem Alexander rartius , Arg. cap. Cum esses, de testament. definit, alienum esse, & a generali eccles consuetudine, & a divina lege, & sanct riim Patrum institutis, ut testamenta, nisi quinque , vel septem testium suerint subscriptione firmata , Penitus rescindantur. Constat autem, civilem I i- 4em , quae ejusmodi testamenta minus - solennia irritat, a viris hodie ecclesiasticis comprobari . Falsus est igitur in fide Alexander, ut qui pronuntiet, I gem aliquam esse divinae contrariam ,

quae re vera contraria non est . .

Quinto, Innocentius Primus in epi- s. Λα. stola ad Rufum, & Eusebium, cap. I. Qui viduas , inquit , acceperunt uxo res , ad summum Sacerdotium Mn scimus pervenisse . Quod contra legis

esse praecepta nullus ignorat: cum Moyses clamitet, Uxorem virginem sacer dos accipiat I conita quoa praeceptum divina auistoritate subnixum, nulla d fenfio opponitur , nisi consuetudo v stra , quae ex ignorantia prosccta est. Et Innocentius Tertius , capo Per Ve

233쪽

suandam legem Deuteronomii rctuluset , Sane, ait , cum Dculcro nomium secunda lex interpretetur, ex vi Vocabuli comprobatur, ut quod ibi dccernitur, in novo icitamento debeat Ob- scrvari. At decreta veteris lcgis deberi a nobis observari , lacris etram i teris , non modo Concilio Florentino adversatur. Sexto, Nicolaus Tertius in extra Vaganti , Lxiit , qui seminat , de verborum siginificatione , decernit , abdicationen proprietatis omnium I crum tam

in speciali, quam incommuni Christum Dominum & verbo & cxemplo docuit se . Quod erroneum esse Joannes Vi- resinatissecutidus docet in extravaganti, Cum inter nonnullos Septimo , Nicolaus ad consulta Bulgarorum , refertiarque de consecrati

ne distinct. 4. cap. A quodam Judaeo , definit, quod si in nomine Christi aliquis baptigetur, robapti rari non debet: Cujus oppositum Pelagius Papa determinat in epistola ad Gaudentium epi- sic pum ; referturque eadem dist. cap. Multi, dc cap. Si re vera , quae ambo capitula ex eadem epistola sunt de-Prompta . Consentit dc cum Pelagio Zacharias Papa , cap. In synodo , eadem d stinctione. Aut Nicolaus igitur, aut Pelagius falso de fidei quae itione

decrevit.

Octavo . Div. Gregorius in epistola quadam ad Augustinuin Cantuari cnsem

Archiepiscopum, Gregorius quoque temtius in cpistola ad Bonifacium cpiscopum , ex Apostolicae, Romanaeque Ecclesiae alii loritate pronunclarunt, quod si mulier infirmitate aliqua suerit codirepta , ncc volucrit debitum marito suo rcddere, maritus qu dem aliam uxorem ducere potcst, ea lere tamen, ut subsidii opem conjugi priori non subtrahat: Quod autem vir ab uxore , quae per infiimitatem debitum reddere non valet , discedere possit , atquc ad si tundas nuptias transire , doctimὶae Euangelacae , Apostolicaeque ad vel sum eli. ut Gratianus quaest. 7. dixit. Nono, Gelasius contra Eutychen , 8e Nestorium definit, in altaris sacramento, facta etiam consecratione , panis,

vinique substantiam manere. Id quod af de catholica alicitum cst. Decimo , Romani Pontifices literas saepe sacras sabb exposuerunt . Nam ut

ea loca praetcimittam, quae CaJetanus

collari in opusculo Q. quaestionii , 2. De Eccle a Romana: Auctor. Gelasius

ult. certe Gelasius Papa cum concilio scptuaginta episcoporum, & refertur sub nomine P cla gli , a I. dist. cap. Quamvis , atque Anactetus 22. dist. cap. Sacrosancta , probant , vomanam Ecclesiam caeteris esse pra latam, illa Euans clica voce Domini salvatoris , Tucs Petrus, Sc super hanc petram aedificabo ecclesiam meam . Quod idcm plures etiam alios Pontifices sensisse comstat. Ridiculum autem videtur cflic It angelicum testimonium in eum sensum velle sectere. Ad eundem quoquc modum picrique summi Pontifices ad probandum , majores ecclesiae caulas ad sedem Romanam esse reserendas, induincunt illud ex Luca. Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides ma . Quod quam ineptum sit, vel ex eo liquere Munt, quod ibi Dominus Petro solum, non i-rum posteris loquebatur. Subdit enim ,

Et tu aliquando conversus , confirma fratres mos . Quae verba si ad posteros referantur, nimirum Romanos Pontifi-fices , prius aversos suisse Oporteret, ut aliquando convel si confirmarent fratres tuos. Cum itaque Romani Episcopi sacras literas salso interpretentur , falli& fallere in fidei dormate possim t. Nam

ex sacrarum literarum recta intellis entia vera dogmata, ex obliqua vero salsa trahuntur.

Undecimo, Si Apostolica sedes infi- Ir. Ainde errare non posIct , id maxime ex privilegio Petri Luc. Q. Ego roravi pro te , Petre , ut non deficiat fides

tua. At Petri fides defecit , iuxta id, quod Ambrosiis ait , Fidelior factus est Petrus , postquam fidem se peris,

disse deflevit. Multo ergo magis cael ri succes res errare in fide potuerunt. Ut erravit certe Anastasiis 39. distin. cap. Anastasius. Erravit quoque Nonorius , ut in Concilio sexto Constant. actione I 3. de Ili. definitur.

Posti cino , Hieronumus in epistola ad Evagrium, cum illi objiceretur Romanae Ecclesiae consuetudo , Si auctoritas, inquit, quaeritur 3ε orbis major est urbe . Ubicunque fuerit cpiscopus, sive Romae, sive Constantinopoli, sue lcxandriae , ejusdem meriti , ejusdem est & sacerdotii. Potentia divitiarum , & paupcrtatis humilitas vel si iblimi

rem , vel inferiorem episcopum non facit . Caeterii in omnes Apostolorum

successores simi. Quid erro mihi prosci S unius urbis conliiemdinem λ quid paucitatem, de qua ortum est is percD

seim 47 de fide Pera

uginius.

234쪽

Liber Sextus. Cap. II.

liuin, in leges ecelesiae vindicas λ Hactenus Hieronymus. Et Ambrosius lib. 3. de Sacram. capite primo, cum Romanam consuetudinem sibi opponeret, In omnibus, ait, cupio sequi ecclesiam Romanam sed tamen de nos homines scia-

1lim habemus: ideo quod alibi rectius scrvatur, & nos rccie custodimus . Ipsum sequimur Apostolum Petrum : ad lioc eccles. Romana qu d respondet Utique iple auctor cfh nobis hujus assertionis Petrus Apostolus, qui sacerdos it eccles. Romanae . Quod si Hier nymus & Ambrosius eccles. Romanae instituta facile rejiciunt, certe non est

cur Apostolicae sedis praescriptam in

moribus regulam sequi dcbeamus. Eo vel maxime quod Trull. synodus can. Sy. a Iserit, Romanam ccesesiam praeter ecclesiasticain traditam conluetudinem Sabbatis quadragesimae jejunare : corrigitque hunc ecclesiae Romanae morem, qui contra Apostolorum canonem fis .inoleverit . His potissimum argumentis hunc lorum quidam infirmum esse contendunt . Credunt enim sedem Apostolicam errare posse, etiam cum de fidei quaestione Iudicat. Inter Parisienses Gerson & Almain hujus s. ntentiae praecipui auctores habentur . Eandem sequitur Adrianus in . sente . de confir. quaest. ultima . Ac Thomas quidem

Uval. l. i. doctri. fid. anti. c. I9. ea

dem videtur Icqui , tametsi in lib. de

sacramentalibus, doctrina io. longe aliter I entit . Gratianus I s. distin. 9. Hoc autem intelligendum est , eidem opinioni videtur etiam assentiri . Nec ab hac, ut apparet, alienus est Cardinaris Turrecre. lib. 4. Par. I. c. I 6. Quam vis in l. 2. c. Io9. I o. contrariam sententiam di tenuerit & ostenderit. Hanc Erasmus fibenter amplectitur super epi-1hol. Hicronymi ad Damasum de la

mine Hypostasis . Quin in libro de

Tatione verae theologiae fcnestram dicit aperire ad perniciem verae pietatiS eos, qui doceant, Romanum Pontificem er-

In quo redditur ea a , cnr Sed est Apostolica quin . tim locum

obtineat.

Orum ego opinionem ex acad mi is theologicis explosuriis sum. Essiciamque ut spero , vi argument rum nacorum , u interris animis e pendantur , semotis contentione &

dici qui ruis omne judicium exocul, ri sol l . Ut autem evidentius intellia gatur, quam sit magnus hujus opini nis error , fingamus animo unum esse Lutherum , in quem stylus hic noster

acuatur . Nam errantium multitudo

non parit errori Patrocinium . Sit e go primus idemque solus qui audeat affirmare, summum pontificem ecclesiamque Romanam in fidei controve si is decernendis posse contra euangelium errare. Nisi cgo probavero certioribus argumentis, id esse erroneum, quam probent catholici aut purgatorium

cs c, aut indulgentias pontificias divina auctoritate constare , auctoritas haec mea, quantula ea cunque est, apud lectores periclitabitur . Illud vero ira lius ostendo , si ad locum hunc firmaratione constabillenduin , altius hujus rei sundamenta jacio. Sed ante tamen, cur hunc locum quintum secerimus , paucis explicandum est . Erunt enim fortasse quidam, quibus aptior ordo videretur, si priorem, quo conciliorum

auctoritas continetur, hic locus antecederet. Qui etiam Π aberrant aco jectura, video tamen quid sequantur.

Nempe sedis Apostolicae auctoritate sublata , concilia quaecunque non solum vacillare , sed cadere r at sedein Apostolicam per se etiam sine concialiis fuam habere auctoritatem . Pri rem itaque esse ecclesiae Apostolicae,

quam conciliorum auctoritatem . Rebus autem suum cuique servare locum rare non posse , quoties de moribus natura iubet. Quemadmodum locus aut fide pronunciat . Huic Lutherus et cmentis sutis est cuique proprius, iit

subscribit , huic Uvici estistae , atque adeo omnes haeretici subscribunt libentissime

terra infimum teneat , hanc inundet aqua, superior aether , lenibus altissima ora reddantur . Quibus breviter respondemus, nos humani ingenii h bita ratione , natum ordinem saepe negligere . Est autem hominibus comparatum , quod Aristoteles non semes

admonuit, ut a notioribtis ad ea , quaei minus limi nota , proficiscantur . Quarum vibre

235쪽

positio

obrem, tum conciliorum auctoritas plerisque sit & acceptior , & notior, nihil mirandum est , si naturae ordinem anteverterimus. Praeterquamquod

concilia ecclesiam repraesentant, & ab Ecclesia catholica Concilia catholica sejungere , non erat satis ex ordine. Merito igitur Ecclesiae Concilia haerere fecimus. Sed de his hactenus. Jam id , quod erat institutum , persequa

mur.

Tria pronunciata estntinet , quiὀus e Lrur , Perri in fide firmitatem ad sucisee 1si res quoque derisari.

ETsi non sium nescius, quam sit scholastica disputationis forma quibuς

clam invisa : sed non debeo tamen a- Iam inire disputandi rationem, Praeteream, quam de viris clarissimis probatam esse intellexi, & ad errores omnes refellendos semper aptissimam ex i stimavi . Certe quae Ausustinus contra adversarios ecclesiae disseruit, tametsi& inventa sunt acutius , 8c dicta subtilius, quam ut quivis ea possit agnoscere , ad evincendas tamen haereses eo aptiora justicantur, quo tenuius ad vivum resecata sunt . Demonstraturus igitur Apostolicam eandemque Romanam solem errare in fide non posse , Scholae more tres propositiones habeo ponere, in quibus Maiis quaestioniS cadido vertituΓ.

Prima propositis , Petrum Apost lam iuisse a Christo institutum past rem ecclesiae universalis. Hanc probat aperte illud apud Damnem testimonium , Pasce oves meas. Qui enim non distinxit inter has oves 3c illas , alienam a suo demonstravit

ovili , quae Petrum pastorem non rincognosceret: ut Innocentius de ma IO.& O . cap. Sositae, & Bemarduς sb. de cons. ad Eugen. cap. 6. evidentissime argumentantur. Nec dubitari potest, ad Petrum eam curam specialiter

Pertinuisse , quem Dominus priusquam oves illi committeret, interrogaVit, nec id semeI aut bis, sed tertio etiam,

Simon Iona diligis me plus his p Ubi

non expressit sohim Simonis proprium nomen , sed patris etiam nomenclatu Tam adjecit , ne est a posset ambiguitate Petri potestas eluat , aut PerVesela ita alium torqueri. Atque idem x

De Eceleg Romana Auctorisus ex altero apud Matthaeum testis nio declaratur: Beatus es, inquit D minus. Simon Ba Jona. quia caro dc

sanguis non revelavit tibi , sed Paterm S , qui in coelis est . Et ego dico tibi, qiua tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, de quodcunque solveris super terram, &C.

Ubi notandum in primis illud , .uod cum omnes discipuli rogati fuissent,

caeteris tacentibus, unus Petrus respO

dit. Deinde de illud advertendum, quod de nomen Petri antiquum Christus se vavit, inquiens , Beatus es Simon, de patris etiam nomen addidit, ne ad Cananaeum possent verba reserri. N men quoque novum indidit , quod P

tro non commune cum reliquis Ap

stolis esset, sed proprium. Et ego dico tibi. ait , non Ioanni , non sae bo : feci: tibi tu es, non solam vocaris , sed es, Petrus, hoc est, saxum. Unde de Ioannis primo cap. Cemas , id est petra ingens , seu rupis magno serendo aedificio idonea, a Domino VO-catus est . Et super hanc petram, inquit , aedificabo ecclesiam meam , id est , super te o Petre r ut exponit Η larius super Matthaeum, Ambrosius se mone 47. de fide Petri, Cyprianus in epistola ad Quintum , Hieronymus I l. contra Iovinian. & super Matth. &in epistola quadam ad Marcellam , &in Esaiae a. 3c I s. c. quamvis in Co cione quadam de Pentecoste aliter e posuerit. Chrysost. hom. ys. in Matth. Cyrillus Iib. 2. in Joann. c. I 2. Origmnes hora. R. in Matth. 3c m. s. super Exodum, Theophylactus Lucae 22. Gregorius in quadam epistoIa ad Mauriacium Aligustum , de in Lia ad EuI gium Alexand. episcop. 6. lib. epist.37. Leo concione a. de ApostoIis Petroti Paula . Sed Se in epistola ad Flavianum , Petrus , inquit , a principali petra soliditatem Sc virtutis traxit &i nominis. Atque in Epist. 67. ad Epia scop. Viennens. id apertius exponit ,rsia dist. cap. Ita Dominus . Tertullia lib. de praescr. f re. Epiphanius in lib. Ancoratus , Dionysius item in epist. acl Timoth. Petrum dicit a Paeso

vocatum fundamentum ecclesiarum. Et Concit. Chalcedon. vocat Petrum P tram 8c crepidinem catholicae eccI fiae; atque ex consequenti fatetur, e

clasiam catholicam super Petrum aedia ficatam . Nec me latet , August. super Joannem homile estima , de de verbis

236쪽

Domi. homi . t 3. id veritum esse com

cedere. At lib. I. retract. Cap. LI. hunc communem sanctorum sensum non re-Probat . Nec reprobari sane Is poterat , quem non summi modo Pontimces, verum Concilia quoque probarunt, quemadmodum ex his, quae postea dicemus, perspicuum erit.

Sed non es h opus , rem esio qui lucidissimam externis admotis luminibus illustrare. Quorsum enim dicit Dominus Simoni filio Ionae, Tu es Πετε , hoe est, saxum , nisi ut intelligeremus, cum evestigio addit . Et super hanc petram aedincabo ecclesiam meam , Lpsissimum Petrum esse, super quem esset ecclesia aedificanda λ Cum vero Ldem sit secundum metaphoram domus

fundamentum , quod servata corporis analogia caput; manifeste colligitur , Petrum ut ecclesiae caput , ita etiam sundamentum esse. Cur autem nomen capitis in Petro vereamur , si rect rem ovium Christi eum negare non possimus Nam populi rectores , capita dicuntur , Amos 6. & Saul quoniam rex erat, caput populi dicitur, x. Regum Sed testimonia patrum

Bucerus quaerit, negatque Petrum ab ullo unquam caput ecclesiae vocatum. Impudentissime vero negat. Quoniam

Evamitus , Alexander hujus nominis primus , Pius etiam primus , Calixtus primus item, Gregorius, Athanasius, Chrysostomus , Patres Concilii Chalcedonens. Constant. septi inae synodi,

Petrum ac successores ejus caput ecclesiae non obscure appellaverunt. Muorum testimonia paulo post adsci ipturi

sumus. Fateamur igitur, Petrumdcca-

Iut & fundamentum & rectorem pa-oremque esse a Christo constitutum ecclesiae universalis. Haec enim omnia

adeo sibi cohaerent, ut si unum ex illis tollas , reliqua tollere necesse sit. At Clemens 6. dispo. lib. Petrus, Jacobus , & Ioannes , inquit , quamvisa Christo fuerint omnibus pene praelati , tamen non sibi vendicabant primatus gloriam, sed Jacobum, qui dicebatur Justus , ApostoIorum episco-Pum statuunt . Non igitur Clementi Petriis erat pastor ecclesiae universalis. Hujusmodi scilicet testimonia hinc inde venantur haeretica, ut Iuci tenebras offundant. Dionysus 3. c. de Div. Nomin. Petrum dicit supremum fit illa d Cus , & Theologorum columen. Euseb. lib. I. cccles. m. cap. Iε. Petrum scro

Liber Sextus. Cap. III.

bit, probatissimum omnium Apostol rum & maximum, fideique magnificentia primorum principem. Epiphan hae res i. affirmat, Christum elegisse P trum , ut esset dux suorum discipul riun . Leo in epist. ad Episcop. Uiem nen. Euangelici mimeris sacramentum, ait, ita Dominum ad omnium Apost lorum ossicium pertinere voluisse , ut in beatissimo Petro omnium Apost lorum summo principaliter collocaret. His, nam alios enumerare longum est, his inquam, tam multis & idoneis i stibus non credunt haereticii & volunt nos uni Clem. Credere , qui dicat Iacobum Apostolorum episcopum inst, tutum esse . Hierosiolymorum epist pus Iacobus agnoscitur. Apostolorum episcopus non Vnoscitur . Quanquam Apostoli aedificationis gratia , cum e rant Hierosolymis , Iacobo sane plurimum deserebant: quo posteris episcopis exemplo essent, ut tanquam sit ditos in aliena ecclesia se gererent. Sed bene habet, quod non asserit CI mens Dominum statuisse , sed Apost los modestiae causa. Nos vero hac prima propositione asserimus , Petrum a Domino pastorem ecclesiae catholicae institutum . Quod quoniam Cajetanus in libet. de auctoritat. Papae & Concilii, & fusius adhuc in altero de eccles Romanae primam plurimis maximisque argumentis ostendit, nos breviter demonstrasse lassiciat. Secunda propositio , Petrum , cum ecclesiam docebat, aut oves in fide

firmabat, errare non potuisse . Haec primum Ostenditur ex alto testimonio Lucae 12. Simon, Simon , ecce Satan expetivit vos, ut cribraret sicut tritu cum e ego autem rogavi pro te , ut non deficiat fides tua : & tu aliqua do conversus , confirma fratres tuos. En cum dixisset Dominus , Satan ex. petivit vos, non ait, Ego rogavi pro

vobis , sed, pro ter nec dixit, Et vos aliquando conversi , sed , Tu aliquando conversus , confirma statres tuos .

Cum autem oratio Christi , ut auctor est Paulus. semper fuerit exaudita , quod Christus oravit, id certe cons cutus est, ne Petri fides deficeret, ut Datres posIet in fide firmare . Deinde hanc etiam demoti strat illud Matthaei I 6. Super hanc petram aedificab' e clesiam meam , & portae inseri non

praevalebunt adve iis eam. Quae Vese

ba cxplicans hom. I, in Matth. Orb

Vide etiam

1. Pro

positio .

lia Elaee. repetitur.

237쪽

De Ecclesiae Ronurna Ausor. Manisestum est, etsi non cum Petrus sciatentiam edixisset, laeuieomnis multitudo, Petro definienti conis adversus Pe- genes ait cxprimatur , quod nectrum , nec adversus ecclesiam portae praevalere poterunt inserorum. Nam si praevajerent adversius petram , in qua ccclesia sundata erat , contra ecclesiam irem praevalerent. Petrus ergo firmus stabat in fide , ne fabrica superipstim sundata rueret. Praeterea si Petro peculiari ratione & privilegio, Cla-Ves non unius coeli , scd cαlorum datae sunt , quemadmodum homil. 6. in

Matth. annotavit orirenes, Claves autem coelos aperiunt , conseqllens ni , ut omnia coelorum impedimenta toliant. At ex parte intcllectus ingressum in cαlos impedit ignorantia fidei, sic-Dt ex parte voluntatis affectio prava :data est igitur Petro potestas non nu-nus ad tollendam ignorantiam , quam ad tollenda peccata . Quaecunque Itaque solvisset , de quaecunque t gasset, sive spectarent ad intellectum, sive ad aisectum , ea ligata filissent solutaque in calis . Quamobrem quaestiones in fide dii scites solvere jure sito Petrus poterat, ligaremi e proinde suo Judicio, ut id tenerent fideles , quod ipse decerneret . Atqui falso de fide rudicio

Fideles ligari non queunt. Quod si divinatio in labiis regis , & in judicio

non errabit os cjus, ut Proverb. I 6.c.

dicitur , cur nos existimabimus , Petrum regni calorum principcm a Deo

constitutum , in gravissimo de fide judicio errare potuisse γ Et si Caiphas ,

vir in synagoga impius , cum estet pontifex anni illius , quia ponti Qx tamen erat , prophetavit , nonne magis Petrum summum a Christo Pontificem ecclesiae datum , divino Spiritu ad veritatem finiendam agi credemus p Sl Pastor denique omnium Fidelium Petrus est a Deo constitutus , doctor ergo,& magister ecclesiae supremus effectus

est . Quod si pascua uoctrinae salubris ovibus Christi non daret , scd postet

eas erroribus falsis ac perniciosis pascere, nimirum non esset a Claristo ecclesiae provisiim . Provisiim est autem

sine dubio , nisi Petrus ipse utis fefellerit, inquiens : Viri fratreS, vos scitis, quoniam ab antiquis diebus, Deus

in nobis elegit , per os meum audire gentes verbum euangelii & credere. Petrum ergo peculiariter inter caeteros elegit Christus, ut eum gentes an fidei controversia non audirent lolum loquentem , sed etiam credcrent . Ita en usentiens , ut Actor. Is . a Luca rela

tur .

Tertia propositio , Petro defuncto, divino jure elle , qui illi succedat in

eadem auctoritate & potcstate . Nam cum oves Christi cssent usque ad con-lii rationem seculi futurae , desipiet profecto , qui Christi ina existimabit cis vili perpetuo Pastorem temporarium sit fecisse . Quod igitur Dominus instituendo pastorale ecclesiae munus primo pastori contulit , id ordinarie cuilibet successori intelligitur contulisse,

ut Cajet. de prim. Eccles. Rom. cap. I 2. eruditissime comprobavit . Praeterea, regnum Christi futurum erat aeternum: ergo & ccclesiae principatus non fuit temporalis, quod libro etiam superi

re probatum est . AIioqui si Petri potestas ad posteros non est translata , ne caeterorum quidem Apollolorum pol statem ad succedentes ep. scopos tran Gmissam agnoscemus . Ita nunc in Ecclesia nulla aut episcoporum aut sacerdo tum potestas erit. Qui cst error in fide manifestus. Utitur etiam Bernardus ad Eugen. lib. 1. cap. 6. in hujus rei confirmationem, illo Exod. testimonio, sto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut ostendas populo caeremo nias , di ritum colendi , viamque perquam ingredi debeant. Provide autem de omni plebe viros sapientes, qui Judicent populum omni tempore . Quidquid autem majus fuerit , reserant ad te , & ipsi minora tantummodo jud cent . Si hoc feceris , implebis imperium Domini. Quibus auditis, Moyses secit omnia , quae Jetro suggesserat. Quod si Jetro consilium & optimum

fuisse conitat, & Synagogae maxime ne cessarium, ut unus esset summus jude , ad quem majores caiisae & qnaestiones re Crrcntur; nullo pacto verisimile fit,

Christo Domino hujusmodi consilium defuisse , quod ecclesiae erat similiter

neccssarium . Non ergo Petro solum ea

potestas collata est a Domino, sed ad

posteros quoque transiit, nisi Deus ina Jorem synagogae curam habuerit, quam ncclesiae . Confirmat eam rem vel max me alterum legis veteris testimonium, quo usus est Innocentius III. cap. Pervenerabilem , qui Filii sunt legitimi. Si dissicile, inquit, & ambiguum apud te judicium cste prospexeris, & jud, cum intra portas tuas videris verba

positio .

238쪽

Liber Sextirit dic: . Variari . surge & ascende ad locum , μὰ t qilem elegerit Dominus Deus tuus , z. iiis veniesque ad sacerdotes I evitici generis , I ad judicem , qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui judicabunt tibi judicii veritatem. Et facies

quaecunque dixerint, qui praesunt loco, Quem elegerit Dominus , & docuerint te juxta legem ejus , sequerisque sententiam eorum , nec declinabis ad dexteram , neque ad sinistram . Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis Imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo . ex decreto

judicis morietur homo ille , ut nullus deinceps intumescat superbia. In quibus verbis illud primum advertendum est, non quaslibet causas ad metroy litanum judicem summumque sacerdotem esse reserendas , sed dissiciliores, quam ut minorum judicum auctoritate absolvi possent . Deinde & illud admonendum, supremum illud tribunal,

a cujus aer. tentia juxta legis normam, nulla propsus erat appellatio, senatum suum habuisse nu ciem Levitarum tisacerdotum , sed unum csse primum judicem,summumque unum sacerdotem, qua in sententia serenda vel solus significatur habere auctoritatem . Qui autem superbierit , inquit, nolens Obedire sacerdotis imperio , qui eo tempore ministrat , vel praesidenti ad ministrandum , ut septuaginta transtillerunt . Et rursum : Ex decreto judicis morietur homo ille. Non ait , Sacerdotum & judicum , sed Sacerdotis &Judicis. Nec illud praetereundum, quod non jubet Dominus concilium ex tota synagoga congregari , sed concilium adhiberi jubet sacerdotum S: Levitatrum, qui senatus loco summo sacerdoti in civitate matricia semper adessent. Quia cnim in promptu erat, ut id genus quaestiones de controversiae identidem Orirentur, paratum, & aditu facile oportebat esse tribunal : id quod non esset , si frequens cogendum esset ex omni synagoga concilium, ut universas controversias definirent.

Sed ne id quidem negligendum est, legislatorem absolute praetcribere, utpoth sacerdotis praesidentis judicium

omnes suis opinionibus cedant . Facies , ait, dec. sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram

aut sinistram . Nec injuria id quidem praesci ibit legislator , quoniam ante , ut securos disceptantes redArct, sue

s, Cast. III. IU

rat pollicitus, judicium illius senatus ,

ad quem consultatio reserretur, verum

esse futurum. Qui judicabunt, inquit , tibi judicii veritatem . Sed , ait B

cerus , vera erunt haec , si protulerit secundum legem. Sic enim habet Moyses : Facies quaecunque docuerint te juxta legem ejus. Hic primum , quod isti saepe contra nos sacrunt, revocare eos libet ad Hebraicam veritatem . Septuaginta quippe hoc modo Vert runt: Facies secundum verbum, quod nunciaverint tibi ex loco, quem ele- erit Dominus Deus tuus . Et custo-ies valde, ut facias secundum omnia

quae sancita suerint tibi , secundum legem, de juxta judicium, quod dixerint

tibi, facies . Et Sanctes Pagninus ita reddidit : Facies secundum sermonem verbi, quod annunciabunt tibi, dc c stodies faciendo juxta omnia, quae d cebunt te. Juxta sermonem legis , suem docebunt te , & iucundum Iudicium , quod dicent tibi, facies. Ubi non praecipit Moyses, ut sacerdotibus credant, si judicarint secundum legem, sed potius, ut quae sacerdotes docuerint, ea pro lege habeantur. Alioqui si de letagis ac religionis controversia ad senatum recurrentibus hanc cantam liceret arripere, nulla unquam eJulinodi quaestio finiretur. Semper enim ille locus dubitandi esset reliquus, an sacerdotes proferrent juxta legem : cujus dubitationis nullus esset judex institutus. Sed de his disputatum est alio loco satis, ut arbitror, diligenter . Nunc autem id solum apimus, Deum post tempora etiam Moysis , quamdiu synagoga futura erat, instituisse maximi pontificas unum tribunal summum , e cuius j dicio privati omnes cives ac Iudices etiam minores penderent. Quid ergo Moyses providit synagogae , dc Christus non providit ecclo An vol

mus , ut his diebus non sit judex in Israel , sed unusquisque quod sibi via

deatur bonum, id de faciat de sentiat 3 1φῶς Volumus, inquiunt, Euangelii libertutem . An ne est libertas civitati , nubium habere , a quo regatur λ Est I bertas navi, sine gubernatore undis ventoque permitti libertas ergo erit, ut quidam ait , nullum esse in schola

praeceptorem, nullum in humano codipore caput , nullam mentem in homine , sed solis cupiditatibus turbari ac misceri omnia , pro libidine . Id vere ne pecudes quidem cuperent,

239쪽

plitum l. . cle miles.

quarum interest pastores habere , a quibus deducantur in pascua, atque incis defendantur ab injuria ferarum . Non itaque , ut ad propositum revertamur, domus una sine patre familias, una civitas sine rectore , ovile unum sine pastore , uno mortuo Petro reli

ctum est , sed est aliquis, qui illi in

regendi ac pascendi oves. auctoritate

succedat.

Quod si objicias, ex typo & figura

non sumi idoneum argumentum , memineris , quae in veteri populo illo quasi delineata ad illius speciem & ordinem pertinerent, ea ad speciem ecclesiae &ordinem reterri oportere . Nec nos ex

figura argumentamur & typo , sed a

minori ad majus argumentamur, evidenti sane ratione . Incredibile est enim , synagogam componendis de fide. lege, & religione controversiis judicem & senatum Deo autore habui s. se , ecclesiam non habere : praesertim cum ecclesiae id sit multo etiam magis

necessarium . Quae cum ex tam variis

nationibus , linguis , angeniis , institutis emerserit , necesse est , ut plures gravioresque habeat de fide S religione controversias . Quas nisi hujus Reipub. princeps valeat componere , ecclesiae protecto forma & species tu pissima est, & sors multo, quam synagogae deterior . Sed ecclesiae ac synagogae omissa comparatione , ex fine

certe praescribitur auctoritas , quae principi in unaquaque societate congruat. Non enim aequa est aucto litas cuilibet

imperanti: sed alia patrifamilias , alia

praesecto , alia regi convenit: unicuique vero horum tanta, quanta ad cu-Jusque societatis finem necessaria erit. Ut eam patrifamilias praestemus au fhOritatem necesse est , quam ad finem domestici convictus neccssariam esse, ratio recta di doctrina praescripserit: Quoniam in una domo eodemque tecto , ubi varia est hominum natura , di ossicium cujusque diversum , non aliter vivi omnino potest . Tantam ergo habet summus a Christo institutus pontifex in ecclesia auctoritatem,quanta ad continendos Christianae Reipub. cives in fide , religione , ossicio est necessaria . Suboriri autem inter nos necessum cst de fide ac religione controversias , quibus componendis si nullus eth a Christo datus audex. ad quem referretur tandem ejusmodi quaestio omnis,hiae fine es let,perpetuaque disien-

De Ecclesia Romara Auctor. so, totque tamque dissonantes de fide

ac religione sententiae , quot sunt in ecclesia, & quam sunt diversa capita. Quas ob res si ecclesiae unitatem, charitatem, consociationem conservare o

portet: necesse est Prosecto , ut unus sit relictus a Christo princeps, qui non aliter ac Petrus dissidentium lites dirimere , solvereque quaestiones possit. Videmus enim principi cujusque alterius societatis Id convenire , ut si inter socios aliquae controverhae oriantur , presertim quae ad finem illius locietatis proprie pertineant, dirimere eas valeat, cum ad)uncto sibi seniorum prudentiumque consilio . Atque haec demum propositio tertia definita est in concito Constantiensi . Nam 8. sess. ille error Uviclem damnatur : Papa non est proximus & immediatus vicarius Christi . Et sess I s. septimus error damnatus est hujusmodi : Petrus non fuit , nec est caput sanctae ecclesiae catholicae . Et tertius decimus :Papa non est manifestus & vertis sit cessor Petri . Et 27. error : Non est scintilla apparentiae , quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens ecclesiam, quod semper cum ipsa militanti ecclesia conversetur & conse vetur . Et in Bulla Martini quinti eidem concilio praesidentis , Utriim credat , quod Papa canonice clectus , qui pro tempore suerit , sit succcssor B. Petri, habens supremam potestat cinin ecclesia Dei . Neque hoc novum sane fuit. Quin ecclcha semper unum summum pontificem, ac totius ecclesiae pastorem Petro succedentem agnovit . Quod si rcliqua omnis potestas Petro concessa, sive ad remittenda peccata, sive ad quaecunque alia reipubl. Christianae necessaria munia , non ad Petrum solum , scd ad silc cessores pertinet e certe quod dictum esse e Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, &porta: inseri non praevalebunt adversus eam: illud riirsum, Tibi dabo cIaves regni caelorum: Illud item, pasce oves incas et illud denique, Ego roravi pro te, ut non deficiat fides tua ad silm- mos pontifices , qui Petro in Ecclesia succedunt, est reserendum . Privilegium quippe in fide non errandi , ob

ecclesiae utilitatem , Petro concessiim

est . Ideo enim cum dixisset Christus , Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, subdidit protinus: Et

tu confirma fratres tuos . Uerum his

240쪽

in genere dicta sint : jam in specie ,

quae ad hanc controversiam pertinent,ca evidentius explicabuntur.

In quo ostenditur, quod manus Episcopus ille sit , qui Petro ct in fidei fr-

conrroversiis, divino jure succedar.

S Lquitur , ut doceamus Romanam

sedem eam esse, ubi Petri & soliditas & aucto litas, Deo auctore, collocata sint. Quod quoniam non haeretici modo impudenter , verum etiam catholici nonnulli imprudenter inficiati sunt, diligentissime est nobis corro. borandum . Tam enim diligenter, etsi minus vere , sed tamen accurate non modo sundatam , verum etiam.extructam opinionem, non est facile diruere: Si opinio tamen dicenda est, quae

adeo certis argumentis refelletur . Et

quidem hac de re quamvis plura dicta sint a Cajetano , cum aliis in locis, tum in libello de Romanae ecclesiae primatu ; quia tamen vel ob styli quasi ingenitam obscuritatem , vel ob id forsitan , quod minus attente a plericque legitur , nihil etiamniim viris doetis & ingeniosis persuasit: oportebit nos de rebus eisdem iterum disputare. Explicabuntur autem haec fisi lasse Jejunius : his enim ubertas orationis ashiberi vix potest . Ueruntamen de rebus grandioribus , atque ad exponendum dissicilibus omne , quod dilucide dicitur , egregie & praeclare dicitur. Locum isitur arduum explanaturi, testibus primum id faciemus , quorum audita testimonia locum dubitationi non relinquant. Nolo autem quam plurimis possim testimoniis lectorem onerare: sed gravissima & apertissima solum adscribam . Ordiar autem ab ipsis summis Pontificibus , quorum de hac reclara judicia & certa sunt . Simpliciter autem adscribentur, ne, inquit &ait, saepius interponantur. Anactetus in epist. I. de oppressione episcoporum . Dissiciliores quaesti nes & majores causae ad sedem Apostolicam reserantur: quoniam Apolioli hoc statuerunt iussione Salvatoris , ut majores & dissici lcs quaestiones sen per ad sedem deserantur Apostolicam, stiper quam Christus universam construxerit ecclesiam, dicetite ipso ad Liber Sextus . Cay. IV.

beatum principem Apostolorum : Tu es Petrus , & super hanc Petram aedificabo ecclesiam meam. Et in 3. pistola de Patriarchis & Primatibus explicat , quidnam per sedem Apostolicam intellexerit in haec verba : Haec sacrosancta Romana & Apostolica ccclesia, non ab Apostolis, sed ab ipso Domino salvatore nostro primatum obtinuit , & eminentiam potestatis super universas ecclesias, ac totum Christiani populi gregem assecuta est , sicut ipse beato Petro Apostolo dixit : Τues Petrus, dcc.

Evamstiis . Ad sedem Apostolicam tanquam ad caput sunt dubia refercnda . Id vcro dixit Evaristus episcopis Africanae regionis , cum illum de fidei quaestione consulerent . Dixit etiam eos in hoc normam patrum secutos . Ab ineunte igitur ecclesia R manus Pontifex magister fidei est a- .gnitus. Quod erat Petri proprium mu

nus a

Alexanter hujus nominis primus in epist. ad omnes orthodoxos . Hujus sanctae & Apostolicae sedis apici sun inarum dispositiones causarum , & O

mmum negotia ecclesia nim ab ipso Domino tradita sunt , quasi capiti . Pr bat vero hoc eodem Matth. testimonio: Tu es Petrus. &C.

Sixtus primus ad Gallicanas ecclesias , & Eleutherius ad easdem assi mant , & a sanctis Apostolis esse institutum , ut episcoporum judicia ad sedem Apostolicam reserantur . Scilicet , quia majores ecclesiae causae,

deca

Pius primus in epist. ad omnes ecclesias. Hanc sanctam sedem Apost Iicam omnium ecclesiarum caput D minus esse praecepit , dicens principi Apostolorum Petro : Tu es Petrus,

Uictor in epist. ad Theophilum , ad

Romanum episcopum, episcoporum O mnium causas ab Apostolorum tempore pertinere definit. Probatque illo testimonio, Quaecunque ligaveris , &c. Citat etiam in hoc institutum Apost lorum , in quo Romana sedes vocatur universalis Apostolica ecclesia. Eundem quoque Apostolicum canonem n mine ecclesiae refert in hoc aptum Si tus II.

Zepherinus in epistola ad episcopos

Sicilianos . Majores ecclesiae causae a

sede Apostolica, de non ab ila, sicut

SEARCH

MENU NAVIGATION