장음표시 사용
241쪽
Marcellus ad episcopos Antiochenae provinciae, idem confirmat ex illo : Tu es Pctrus , &c. Afferit etiam, ex divina jussione , 8c Apostolorum traditione ad ecclesiam Roman. tanquam ad caput , referenda ma)ora ccclesiae
Eusebius ad episcopos Campaniae di
Tusciae, cum affirmasset Romanam ecclesiam Petri privilegio est e dotatam , subjicit : Prima salus est , rectae fidei
regulas custodire , & a constitutis patrum nullatenus deviare . Nec potest Domini nostri praetermitti sententia , dicentis : Tu es Petrus, &c. Et haec, quae dicta sunt, rerum probantur enc-ctibus. Quia in sede Apostolica extra maculam semper est catholica servata religio.
Melchiades in Epistol. ad Hispaniarum episcopos . Privilegium episcopo judicandi , Dominus beato clavigero Petro sua vice solummodo coinmisit . Quod ejus praerogativum suae conc dit sedi futuris haereditandum temporI-bus . Quod utique privilegium a temporibus Apostolorum statutum est servare : di illaesum manet usque in hodiernum diem et Ne quando membra a suo discrepent capite , & schisinata o
Marcus ad Athanasium. Sancta R
Nicaena synodo deflnitum est . Affert vero hic pontifex ad illud confirma
dum , testimonium Christi a caeteris reis petatum , Tu es Petrus &c. illam quo que rationem, ne membra a suo capiate distideant. Idem quoque Iulius in epistola ad
episcopos congregatos Antiochiae. Sa ctam Romanam Ecclesiam & Apostolicam ipte Dominus decenter allocutus est, inquiens: Tu es Petrus, Ecc. Habet enim potestatem singulari privilerio sibi concessam , de Domini ore sacrata atque desuper exaltata est . Et sicut beatus Petrus primus fuit apostolorum omnium, ita & haec ecclesia suo nomine consecrata Domino instituente prima & caput est caeterarum , ut ad eam , quasi ad matrem & apicem omnium , majores ecclesiae causae res rantur . Astruit vero in Nicaena syn do esse definitum , non debere praeter sententiam Romam pontrficis ullo modo aut concilia celebrari, aut epilc pos damnari , cui maJora ecclesiarum negotia ab ipso Domino speciali privilegio tradita sunt. Citat vero in hujusrci confirmationem I 8. caput Nicaeni
Concilii in haec verba : Omnes episcopi in gravioribus causis libere Apostolicam appellent sedem, atque ad
cam quasi ad matrem coniugiant: culus dispositioni omnes majores eces fiasticas causas antiqua Apostolorum
auctoritas reservavit. Citat rurtum I9.
mana ecclesia , quae semper immacu-l caput ejusdem Nicaeni concilii in haec lata mansit , & Domino providente , I Verba : Quanquam accusati pontificisti beato Petro Apostolo opem fercti-lcauiam coprovincialibus episcopis scri te , in suturo manebit sine ulla haere-itari liceat, non tamen inconsulto It ticorum iniuitationc firma eκ immobilis . Haec Apostolorum viva traditio Haec sancta & apostolica mater omni-mano pontifice definire : cum beato Petro Apostolo , non ab alio , quam ab ipso Domino dictum sit . Quaec tinum ecclesiarum Christi ecclesia , quae que ligaveris super terram , &c. Ei per omnipotentis Dei gratiam , a tra-i Nicaenum concilium non obscure, qux mite Apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, sed illibata finetentis manet, secundum ipsus Domini pollicitationem : Ego pro te rogavi , P tre , ut non deficiat fides tua . Quo eodem testimonio probat idem Lucius ad consulta episcoporum Gallorum& Hispanorum : & Felix ad Beni
Julius in epist. ad orientales episcopos . Conciliorum convocandorum jura , & majores causas ad sedem Ap stolicam evangelicis apostolicisque institutis referri oportet. Id a sanctis δε- postolis δc succeisoribus eorum et id a potestas beato Petro a Domino dat Rest , eam in Romanum pontificem as serit esse transmissam. Nec obstat sane, quod haec capitula in nostras nunc ex emplaribus non habentur . Tum, quo
niam Julius ipse sub gravi rurament
testatur , ea in scrinio Romanae sedis haberi . Fuit autem Iulius hujus u minis Primus , qui hoc testimonium Perhibet , vir integra Sc incorrupta fide . Tum, quoniam adversus eos si rubebat epistolam . quorum plerique N caeno concilio ipsi interfuerunt: nec ullo pacto fieri potest verosi te, quod canones iis oriecerit, qui facile probare
242쪽
niana omnium verba referre molestis bare possent suisie a pontifice confictos. Tinia , quoniam id etiam testantur Attianasius, & Pontifices AEgyptiorum , Thebaidis de Libiae in epistola ad Fclicem, qui concilio quoque eidem praesentes fuerunt. Scimus , inquiunt, in
Nicaena magna synodo ab omnibus concorditer elie roboratum , non debere absque Romani pontificis lententia concilia celcbrari, nec episcopos damnari. Tradunt autetia in cadem epistola Gjulinodi capitula , Sc alia plura necessaria ab haereticis incensa , nobisque sit blata . Eundem item canonem n mine Nicaeni concilii protulerunt in
sexta synodo Cartha incnsi Faustinus , Philippus , de Asellius , Apostolicae sedis legati ex liter is Zozimi Rom.
pontificis . Testatur cliam Athanasius in epistola ad Marcum papam , fius c7 o. capitula Nicaeni concilii, id quod
Marcus ipse cidem rescribens plane confirmat . Et Felix papa in epistola ad epit copos AEgyptios queritur , ea capitula, de quibus nunc agimus, haereticos cxpunxisse . Sed dc Pelagius
I . distin. cap. Multis , id quod nos probare nitimur , dicit sanctam syn dum statuisse , Nicaenam videlicet intelligens . Quod expressit Innocent. I. ad Victricium seu Uictorinum cap. tertio , di Leo ad Theodosium Juniorem . Non ergo dubitari potest , quin nostra haec sententia fuerit a Nicaeno concilio definita , quemadmodum Julius pontifex asseveravit.
Damasus ad trium conciliorum Α-sticanorum Episcopos . Summas causarum definiri absque Rom. sedis auctoritate non licet , Synodumque sine ejus auctoritate fieri. non est catholi- cum . Nec ulla concilia rata lcguntur, quae non sunt sulta apostolica auctor tate . Est enim firmamentum a Deo fixum de 1mmobile omnium episcop rum, Apostolica ledes, dc vertex ecclesiaruin : supra quam Christus ian, Vertatem construxit ecclesiam: ait enim: Tu es Petrus, &c. Uide eundem quinque in epit tota ad Prosperum, de caeteros Numidiae orthodoxos episco-
Innocentius primus in epistolis ad concilia duo Carthaginense de Miloe
vitanum. Congrue Apostolicae sedis a cana consulitis, antique rerute formam secuti, quam toto semper ab orbe nostis este servatam , praesertim quoties ratio fidei ventilatur. Breviter , quin
simit in elset, idem omnino confirmant I.co epist. 64. ad Anastasium, & epist. 6 . ad episcopos Vienncnsis provinciae,
Gelasius ad Anastasium Augustum ,
Se in decretis, quae cum 7 o. episcopistulit, & in epistola ad cpiscopos Dardaniae , Uigilius in decretis suis cap. est. Pelagius II. ad episcopos , qui convenerant in civitatem Constantinopolitanam , D: Gregorius in cpistola ad Aupust. Anglorum episcopum , aliique inulti pontifices , quorum testimonia
electione capit. Significasti, & de Privileg. capit. Antiqua , dc de Baptis. cap. Masores, & de eIect. in 6. cap. Fundamenta , 3c in Extravag. Unam
sanctam . Quam extravarantem innovavit , Sc approbavit concit. Laterane
se sub Leone docimo. Cum ergo omnes episcopi, Petro in ecclesiae Romanae sede succedentes , unanimi consensione asseruerint , fideis oliditatem Petro collatam, ad Roma nos pontifices, tanquam ad legitimossiiccessores pertinere , certe si Irenaei Canon verus est , qui hoc negaverit, ecclesiae auctoritatem ipse negat. Quae
causa idonea fuit, ut si quae ecclesiae a Romana sede defecerint, non alitera summis pontificibus ad unionem ecclesiasticam fuerint receptae, quam subhujusinodi consessonis sorma.
Prima salus est rectae fidei regulam
custodire, Zc a constitutis patrum nullatenus deviare . Et quia non potest
Domini nostri Jesu Chri iti praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, desuper hanc petram aedificabo ecclesiam meam , dc haec quae dicta sunt, rerum probantur essectibus , quia in sede apostolica extra maculam semper est
catholica servata religio : anathemat, Zamus omnes , qui contra sanctam Rom. & apostolicam ecclesiam suas e rigunt cervices , sequciates in omnibus
apostolicam sedem, in qua est integra
de vera Christianae religionis & pc secta soliditas : Profitemurque sequestratos a communione ecclcsiae Cath licae , id est , non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra recitanda non esse mysteria, qui vide licet sanctae Rom. dc Apostol. ecclesiae privilegia cassare nituntur . Hancti cone
243쪽
eonsessonis normam praescripsit Boni- factus II. in epist. ad Eulaliuin Camthapinens. episcopum : hanc Ioannes Constantino p. epi copus fecit, cum ecclesia Constantsnopolitana Romanae , aqua Acacio auchore defecerat , unir tur . Eandem Hormis da Papa ad episcopos Hilpaniae misit , ut si qui ex schismate venientes ccclesiasticam communionem ab cis exposcerent, secundum illam prosessionis formam admi terentur . Hanc denique Adrianus Papa dedit ad 8. synodum generalem. Satis igitur persuasum csse debet , nisi valde funius pertinaces , in Romana
sede Petri auctoritatem & firmitatemelle sitam . C A P U T V.
Ubi eone lusio eadem ostenditur sancia.
NEc vero audiendi sunt illi , qui
reprehendunt & irrident , quod
eorum hic testimonia refcramus, quorum tanquam In propria causa judicium merito Se optimo jure dctrcctare adversarii pollunt. Non enim pontificum Romanorum causa isthaec propria crat, sed ecclcsae gera iumque Omnium communis . Atque in iis testibus quidam Latini erant, alii Graeci, partim Hispani, partim Africani, partim Galli de Germani, quibus sere hominibus ecclesiae Rom. caula non solum propria non crat, sed erat etiamajiena. Fuerunt quoque in his viri plurimi adeo praves integrique doctrina, vita , moribus, ut eorum fides suspecta esse nec debeat, nec vero possit.
Accedit, quod nonnulli ex his vel Apostolorum suere discipuli, vel illi certe seculo proximi , cui nullam fictionis notam inurere, nisi impiis, ta persi ictae frontis hominibus permissi,na est.
Scit ne ullus tergivertandi locus relinquatur, libet quoctuc sanctorum Veterum , qui Romani pontifices non fuere, testimoniis uti. Nam ii causam cur aut ignorarent, aut fingerciat, nullam prosccto habuerunt. Irenaeus lib. 3. advers. haeres. cap. q. Sed quoniam Omnium ecclesiarum numerare successiones valde longum est : maximae Sc antiquissimae, dc omnibus cognitae, a gloriosismis duobus Apostolis Petro re Paulo Rotnae si datae ecclesiae , Cain quam De Echlesiae Romos Auct r. habet ab Apostolis traditionem 3c anianuiiciatam lionam ibus fidum, pervenientem usque ad nos , indicantcs, coimsundimus omnes eos, qui praetorquatnoportet, colligunt. Ad hanc enim ecclesiam propter potentiorem principalitatem , necessc est omnem conveniarc ecclcsiam , hoc est , eos qui sunt undique fideles, in qua scinper conse vata est ea, quae est ab Apostolis, traditio . Hactenus Irenaeus. Qua re Persuasus August: nus contra epistolam M nichaei, cap. 4. Multa sunt , ait , quae in e eclesiae premio me justissime tenent. Tenet ab ipia sede Apostoli Petri, cui pascendas oves suas Dominus commendavit , utque ad Praesentein episcopulum, sacci dolum succcni O . Hanc e iam apostolicam cathedram dc principatum in Romana ecclcsia agnoscit iadem Augustinus in cpisit. I 62. ad Gl rium de Eleusium , dc in epist. Ic6. ad Paulinum , dc in Ioann. tract. s. dcl: b. 2. contra Pelag. de Caicit. de lib. 2. contra Donatist. Cap. I.
Cyprianus lib. I. epist. in epistola ad
Coria clium, de lib. . m cpist. ad Duplanum , dc in tradi. de simpl. pi aetat. eandem sententiam apertii lime tenci. Ambrosius quoque ejusdem ici test: s est clarus , in lib. de cxccliti fratris sui Satyri ca. 7. dc scrin. 7. de fide Petri.
Cyrillus apud D. Thom. in libello
contra erroreS Graecorulia multo cui-
dentius , quam auctores caeteri huic veritas testii nonium perhibet . Nec mireris , quod in libris Thcsauri, e quiabus loca illa a D. Thoin. reseruntur , ea nunc reperire non licet. De truncarunt enim liaerctici librum illum , dc quae in eo ad Rom. pontificis auctoritatem pertinebant, haec cras crunt Omnia . Quod idem in commentariis
Theophylacti super Ioann. haereticos secille, a viris hodie catholicis & deprehensum de patefactum cst . Quanquam non omnes libri Thclauri latini facti sunt : Nam in synodo 6. citatur 32. liber, qui nobis non est redditus. Maximum quoque rescrt D. Thom. candem sententiam non asserentem in do , Verum etiam eo argumento confirmantem , quod Paulus Apostolus ad Pori magisterium venit, formam VI- delicet suturis praestans , ut ad Petri succcssores Romanos pontifices in simili causa rccurecrent.
Hieronymus instiper in epistola ad
244쪽
Liber Sextus. Cap. VI. Damasum de nomine Hypostasis , hujus rei testis locupletis siniis est. Cujus vcrba retulit Gratianus et . quaestione prima, capit. Quoniam vetusto. Nam quod ea caiisa , & quaest. cap. Haec est fides refertur , ex explanatione Symboli ad Damasum, consulto praetereo: quoniam Erasinus eam cpistolam Hieronymi csse negat . Sed bene habet, quod illa ad Damasum de nomine hypostasis Hieronymi sine controversia est. Adde, quod lib. I. apolog. adversiis Rustinum , pro eodem habet, quempiam Romanam fidem tenere, dc catholicum esse. Bernaidus quoque a nobis iacit in epist. III. ad Mediolancnses, de i66. ad Innocentium , & I 89. ad eundem , &237. ad Eugenium, & a 2. ad Romanos . Resti rem alios, nisi hi satis a unde essent ad ejus rei faciendam fidem . Quid enim λ tot tantorumque patrum consentiens, conspirans, continuataque sententia, quem non coget ea, quae dicuntur , comprobare λ Praeterquam
quod ea sentiunt, quae sanctarum etiam synodorum testimonia confirmant , id
quod cap. stquciati demonstrabitur. CAPUT VI.
Ubi Coneiliorum elari Ma tesimonia referuntur, quibus Ecclesiae Remame
HIs duobus capitibus superioribus
nec summorum omnium verba pontificum, nec veterum sanctorum ad-s cripsimus , ne longior atque adeo mole,stior fieret oratio. Tantum loca indicavimus , quae quum Videat lector , tum plane intelligat, nihil nos Oblc urum , nihil ineptum aut quod ad rem non faceret, attulisse. Nunc synodica hac de re non judicia solum , sed verba quoque
reseremus r ut adversarii nube etiam horum testium gravius opprimantur. Primum igitur sit Concilii Nicaenitestimonium, quod quoniam capite quarto adscriptum est , non est operaepretium hic resumere. Alterum sit Concilii Chalcedonensis, quod retulit Div. Thomas in opusculo contra errores Graecorum, in haec verba : Veneramur secundum scripturas &canonum definitionem, sanctissimum antiquae Romae episcopuln , primum clicti maximum episconorum. Et iusta: Si quis episcopus praedicatur infamis, liberam habeat sententiam appellandi ad
beatissimum episcopum antiquae Romae τquia habemus Petrum petram restigii,
& ipsi soli libera potestate loco Dei sit
jus diseernendi, secundum claves a D mino sibi datas : dc omnia ab eo demnita teneantur , tanquam a vicario apostolici throni . Ac re vera in hujus synodi act. I. Leo dicitur Apostolicum gubernare thronum, & χdes Romana caput omnium eccIesiarum. Et act. 2.cum cIset lecta eprst. Leonis, Patres clamaverunt, anathema , qui ita no a credit: Petrus per Leonem locutus est. Et in actio 3. Romanum epi opum dominum nostrum vocant , eique acclammantes apostolicum & univcrsalem appellant : & ejus doctrinam , ut beati Petri amplectuntur, atque universa CO cilii dogmata optant 1 edis Apostolicae auctoritate confirmari . Et cum Leo Dioscorum condemnasset, synodus ait, Sanctissimus archiepiscopus magnae R mae una cum ter beatillimo Petro, qui est petra & crepido Catholicae ccclesiae, & ille , qui est rectae fidei funis
mentum , nudavit eum episcopatus dignitate. Et incpistola synodali ad Leonem gratulantur patres'. quod tantumantistitem Apostolicae sedi , unde religionis nostrae fons & origo manat, DO- minus dederit . Atque haec in concit Chalcedon. quidem: ea vero, quae Diavus Thomas restri, in hujus temporis exemplaribus non habentur. Sed ab haereticis cras a Gregorius queritur, lib. s.cpist. epistola I . ad Narsem comitem. Tertium testimonium cxtat in synodo quinta generali , apud Constantinopolim celebrata. In sententia squidem iuta , quam contra Anthymuin prolati clavit Mennas Constantinopol. archi
piscopus , cui videlicet omnes concilii paties subscripserim i , haec verba ipse idem Mennas adjecit: Nos apostolicam sedem sequimur , & obedimus , sicut
charitas vestra scit , de ipsius comm nicatores , communicatores habemus,& condemnatos ab ipsa de nos condemnamus . Synodus ergo quinta genera lis , Mennae judicio subscribens , ap stolicae sedis decreta tanquam certa am plectitur. Non enim aliter eos in imbvcr:tim Catholicos haberet, qui Romanae apostolicaeque fidei communicassent. nec illos damnaret omnes , quos ap
stolica χdcs dam iuvisset. Aliud testiinouium gravissimum ha-N a bes
245쪽
bcs in sexta δἰ aodo generali , actione quarta : Ubi scribitur professo fidei quam Agatho Romanus episcopus ad concilium misit . Quam etiam repetit Agatho idem in sussestione synodica, sc enim ibi appellatur: cui innumerabiles episcopi subscripuerunt. Atque haec suggcitio, nequis calumnietur, probata es h ab omnibus concilii Patribus, a
stitionis synodicae hoc modo habciat: Beati Apostoli adnitente praesidio, haec
Apostolica cotis ecclesia nunquam a viaveritatis in qualibet erroris parte deflexa est . Hujus auctoritatem, utpote Apostolorum omnium principis , semper omnis catholica Christi ecclesia, ct universales synodi fideliter amplectentes in cunctis secutae lunt : omne Lque venerabiles patres Apq stolicam c- ius doctrinam sunt amplexi, per quam di probatillima Christi luminalia claruerunt, quam Sc sancti doctores orthodoxi vcncrati & secuti sunt e h.eretici autem falsis eriminationibus ac der sationum odiis inlecuti. Haec enim Apostolica Christi ecclc1ia per Dei gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse pro habitur , nec haereticis novitatibus depravata silecubuit:
sed ut ab exordio Christianae fidei percepit ab auctoribus sitis Apostolorum chr: sti principibus , illibata finet enus permanet: secundum ipsius Domini salvatoris divinam pollicitationem, PCtre, Petre, ecce Sathan expetivit vos, &c. Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua . Et tu confirma fratreStuos. Quod apostolicos pontifices, meos praedecessores, confi lenter feciste semper est cognitum . Hactenus Agatho Rom. episcopus . Et actione I 8. ipla synodus aperte profitetur , Romanum cpiscop. Agathonem successorem cliein sede principis Apostolorum.
In septima etiam synodo generali actione L. lecta est epistola synodica Adriani primi , qua definit , ecclesiam
Roman. caput ei se omnium ecclesianam . Recepta vero cpistola est atque probata a concilio generali, ut patet
In octava quoquc synodo generali habetur libellus Adriani hujus nominis si eundi , ab ipsa synodo acceptus & confirmatus , qui illam fidei confessionem
continet, quam in capitis quarti fine positimus . Patres vero huJus 8. synodi
boniani pontificis doctrinae in haec ver
ba convcntilitat. sequentes in omnibus Apostolicam scdem speramus , ut in una communione , quam sedes Apost lica praedicat, esse mereamur: in quacit vera & intcgra Christianae i clipi ni soliditas. Quare non consentientes sedi apostolicae , eorum nomina inter
sacra mysteria non sunt recitanda. I Iactenus 1 atres. In cadem rursum synodo approbata est epist. Ignatii Constantinop. Patriarchae ad Adrianum , ubi cadem haec res aperte docetur . APProbatus quoque est libellus ecclesiae Romanae , de synodus ilein Nicolai , in quibus eadem doctrina est . Sed & in postrema sessione canone 2 I. Romanam sedem vocat synodus sedem Petri principis Apostolorum. Synodus Romana insuper sub Symmacho assentitur , Romanae sedis praesulem, merito beati Petri Apostoli per universum orbem primatum obtinere sacerdotii , & statutis synodalibus 1 lere tribuerc firmitatem . Praeterea , synodus alia imi versalis,
cui Nicolaus praesedit: Si quis , ait,
dogmata , vel decreta pro catholica h- de aut ecclesiastica disciplina , a sedis apostolicae praesule promulgata Contempserit , anathema sit. Quatn rere lentcntia in Lucius III. accepit c. Ad a, olendam : de haereticis. Leo quoque hujus nominis IX. in epist. Synodica ad Petrum Antiochenum patriarcham astrint, sanctam Romanam& Apostolicam ecclesiam caput es le Omnium cccletiarum, ad quam majores causas este reserendas . Concilia, i quit, omnia, & sanctus sanctorum, rex regum confirmant. Praeterea, concilium Laterata. sub Innoc. 3. sic habet: Nolumus quicquam Abbati Ioachim derogari , cum omnia scripta sua assignari mandaverit, Apostolicae sedis Iudicio approbanda, vel etiam corrigenda, firmiter confitens se illam fidem tenere, quam Romana tenet ccclcsia, quae dis ponente Domino cunctorum fidelium matere it re magistra . Quod idem concilium Lugdunense sub Gregorio docuit . Ex Domini itaque institutione Romana ecclesia fidelium magistra est , ac Proin de Romanus cpiscopus Pctro succedit in ccclesiae magisterio . Idem tradit con cilium Lugdunen e sub Innoc. IU. Idcmque Omnino tradit Concit. Trident. leti. . in haec verba: Si quis dixerit, in cccles a Romana , quae omnium ccclesiarum mater est di mulsitra , non esse ve-
edit in D ilum te serta iii ter inmae. lib. Lae. t. .
246쪽
Liber Sextus ram de baptisimi sacramento doctrinam,
Concilium vero Lugdunense sub Gregorio dicit Romanum pontificem csse vicarium Jesu Christi, successorem Petri, rectόrem ecclesiae universalis. At concilium Uiennciale sub Gemcnte asserit, dubia fidei declarare ad sedem Apostolicam duntaxat pertinere. Praeterea, patres concilii Florentini, Definimus inquiunt) sanctam Apostolicam sedem , de Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum, di ipsius pontificem Romanum successorem elle B. Petri principis Apost lorum, & verum Christi vicarium, toti utque ecclesiae caput, & omnium Christianoruin patrem ac doctorem existcre, & ipsi in B. Petro pascendi Sc gubernandi universale in ccclesiam, a Domino nostro Iesu Cluisto plenam potestatem traditam cssc : sicut in gestis
acumenicorum conci lorum continetur.
Hactenus concilium Florentinum . Sed conciliorum testimonia satis multa rotulimus . rationibus modo Theologicis ea, quae positinius, corroboranda sunt: id que magis, Romanum pontificcna, cum
de fide judicat, crrare non posIe .
Rationibus Theologia probat , Romanum Pontificem sido controversiis siniendis
Romanum pontificem in Petri Io
cum , fidem , auctoritatemque succedere, ecclesia ab Apostolorum tempore lcmper agnovit. Quod, quoniam totius orbis consensione usuque firmatum erat, iac Ariani quid cin negare potuerunt , ut SOZOmenus lib. . histor. trIP. cap. I s. & ἔ6. prodidit . Ad Romanam porro sedum episcopos ecclesiarum in causis quibusque praviismis provocassc, ab illius ore fideles s dei semper oracula petiit se, illius judicium catholicos omnes in religionis controversis cxpectaste, illius denique & vim
de auctoritatem sacra omnia eiu agita Dsic concilia , adeo certum Zc manifestum est, ut sin cgo ineptus, si velim ostendcre. Quibus ex rebus, quoniam negari non possimi, conflatur & estici. tur id , quod quaerimus argumentum, quo cx multis magnisque haud facile quis dixerit aliud aut cuidentius , aut
certius . Si ςnim legum Christi inter . Caput VII. Io
nullus sanior est, quam perpetuussiae usus, ecclesia uero in fidei r listoniique quaestione ac caeteris gravisti inis controvcrsis non ad Antioche num , Alexandrinum , Constantinopolitanum, Ephesinum , Mediolanensem, Parisiensem, Coloniensem , Toletanum, aut Bracharensem episcopos , sed ad Romanum omni semper aetate recurrit: si s dubitet, hunc esse, quem ut sucincelsorem Petri , ita quoque doctrinae Apostolicae magistrum quaestionumque
de fide judicem habemus 3 Nam si D
liquem ejul modi post Petrum , ecclesia instituenda atque in veritate continenda reliquit Christus , nimirum aut hic est, aut nullus est : Quippe cum de aliarum ecclesiarum episcopis nulla quaestio sit , quin non fuerint loco P tri , universalis ecclesiae doctores pastoresque a Deo dati . Romanus igitur
episcopus , ccclesiae usu interpretante, ille cit, cui Dominus in Petro ait, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam : &, Tibi dabo claves regni coelorum : &, Quodcunque solveris, Scc. ac rursum, Pasce oves meas: dc iterum, Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: ti: tu confirma fratres tuos. Quid ρ quod ipso ctiam rerum experimento comperinatis , Christi de Petro S succcssoribus vaticinia in ecclesia Romana manifestius impleri λ Hanc enim constat, fixam & immobilem, orbe etiam toto omni illam machinarum genere qtiatiente, in fide Sc auctoritate Petri permansille . Et cum caeteras Apostolorum ccclesias. vel ab infidelibus occupatas, sine fidei vestigio, vel ab haer licis aliquando affectas viderimus : at adversum hanc unam Romanam sedem nec Pagani, nec haeretici praevalere potuerunt . Pugnatum est squidem veli menter , non a Graecis soli im , sed ab
aliis plerisque totius orbis episcopis , ut hoc Romanae ecclesiae privilegium tDbcsactaretur. Atque habebant pro se itili quidem & imperatorum anna, bc majorcm ccclesiarum numerum: nunquam tamen cilicere potuerunt, ut aut Roma ni pontificis potestatem abrogarent, aut in alium transferrent episcopum . Qui
imo, qui a Romana quidem sede des cerunt, hi schismatici semper in ecclesia sunt habiti r qui vcro hujus sedis de fide judicia detrectarunt, haeretici. Ouae
profecto omnia satis ostendunt, nonn mano , sed divino decreto ecclesiam Romanam, S: caeteris esse praepositam,
247쪽
ti Petri privilegia iure suo sibi vendi
casse, & eam demum petram ella, si pra quam Christus universalem construxit ecclesiam, adversiis quam Portae imferi praevalere non possunt. Quod ni ita esset , qui potuisset Ecclesiae Romanae tot 3 tamque magnis principibus repugnantibus , tam multis haereticis contradicentibus , tam variis ecclesiis defectionem molientibus, obsistere Quod si commenti ita , vanaque opinione hoc
Romani Episcopi privi lcgium Theologi
asseruissent, non tam stabilis. sententia permaneret, nec consi aretur diutura nitate temporis , nec una cum seculis, aetatibusque hominum inveterasset. Etenim videmus opiniones fictas , atque vanas, Viris praesertim eruditis adversantibus, diuturnitate extabuisse. Opinionum enim commenta delet dies, fidei judicia confirmat Adde, quod Apostolicarum traditionum syncerstas non posset ad nos usque servari, at Ias ecclesias haereticis episcopis totie' occupantibus , nisi una sedes Apostolica, anter tot orbis tumultus , fixa , intemerataque consisteret. Ad haec cum con
cilia Z provincialia & generalia , sine
Romani pontificis auctoritatC nonnunquam erraverint , nunquam autem , si
Romani pontificis auctoritate firmata simi, satis persuasum esse debet, conciliorum , atque adeo totius ecclesiae firmitatem a Romano pontifice derivari . De quo, quoniam in loco superi re multa diximus, illinc lector assumet, quae ad huius argumenti explicationem Pertinebunt. Atque si definienda fidei quaestione Romanus episcopus errare Poliet , redditur statim incerta nobis multarum haeresium condemnatio : pleraeque enim nota sunt damnatae per generalis Concilii, sed per Romanae Ecclesiae judicium & decretum is Praeterea , si inter Patres concilii est controversia , vel de intellectu sacrarum literarum, vel de unoquolibet libro, an canonicus sit, necne, vel de alia huJus reneris quaestione , ad hanc latem componendam judicem ponercnccesse est: cujus tamen, si errare possit, incertum judicium erit. Iudex autem inter Patres concilii dissidentes nuultis in Ecclasia , nisi Romanus episcopus est agnitus.. Praeterea , Ecclesiae consuetudo hoc manifeste declarat. Nunquam enim asmissa est appellatio in causis fidei a sede De Ecclesiae Romana Auctora Romanae , scd haereticos ab ea judic, lesietos, Ecclesia semper haereticos etiam i dicavit. Et certe, si Romanae sedis j dicium fallax esset, concilii vero es letverax & certum, naturae, rationi, veraeque Theologiae is adversaretur , qui appellationem a Pontifice ad concilium
denegaret. Quo uno argumento ostendit Gelasius, Sedem Apostolicam de tota Ecclesia judicare, ipsam vero ad nullius pertinere judicium . Iam illiusmodi appellationes , in Fidei praescrtim dogmate, ecclesia nescit: nam iis haeretici solum utiuatur. Quod si ad singulos limretico S condemnandos opus esset congregare generale concilium, cum id saepenumero non modo dissicile , verum
etiam impossibile sit, licebit prosecto interim haereticis impune vivcre , donec synodus a tota Ecclesia cogatur. Id si alienum esse constat a Christi providemtia , fateamur potiuS, Romanae sedis auctoritatem satis esse ad haereses revi cendas . Ita fiet, ut hujus tribunalis de fide iudicium certum omnino habeatur .. Quia , quod non solum ecclesiam catholicam credimus , sed etiam Apostolicam3 At Ecclesia Romana Patrum, fideliumque eonsensu Apostolica dicitur : cum reliquae omnes jam inde a multis annis. hoc cognomen amiserint. Sed quaeris , Erit ne haereticum asserere , Romanam Ecclesiam degenerare quoque ut ceteras posse, & Apostolicam
etiam sedem a fide poste Christi deficere λ Huic quaestioni breviter respondemus. Nolumus hic nos ecclesiae sententiam praevenire , scd si ad generale concilium referatur , haereseos nota errori illi inuretur. Nec enim Video. cur, quid ipse sentiam de hac re, non audcam dicere. Quam eo melius cernere mihi videor, quod & eam propius diligentiusque contemplor, & sine ameetii, perturbationeque contemplor . Quod si in hoc erro , quod Romanae sedis privit tia a Christo illi conccisa & tueor, Se contradicentes haereseos nomine conde m nandos esse credo , non solum tuto Κsed libenter erro: nec mihi errorem utilem , quo etiam delector , sine rati nis praesertim vi extorqueri volo . Nam me non solum ratio, ac disputatio impulit, ut ita crederem, sed nobilitas tiam summorum Theoloporum & au st ratas. Hieronymus prophanum esse , depe Uurum dicit, qui cathedrae Petri, & ad Damasi Romanae sedis fidem non fuerit secutus.-hCyprianus alienum ait esse, prophanum
hostem esse . qui universalis Ecclesiae
248쪽
tresiae non tenet unitatem . hoc est lumen unum, unde multi radii: radicem unam, unde multi rami: sontem unum, unde multi rivi : petram unam , supra quam Ecclesia aedificata est: unum Pomtificem , qui caeteros omnes sua & vi, & auctoritate contineat. A quo si radium tollas, extinguatur: si stangas ramum , antereat: si praescindas rivum, arescat . Sic enim ille declarat . At qui in Fidei controversia Apostolicae sedis fidem , iudiciumque detrectae, is nec unitateni tenere potest, nec lumen, nec radicem nec sontem. Atque Cyprianus
idem, Qui cathedram , inquit, Petri, sit pra quam fundata est ecclesia, delerit, in ecclesia esie non confidat . Ambrosus pro eodem penitus habet , catholicum esse , Sc cum Romana Ecclesia convenire. Gregorius sic Sedis Romanae auctoritatem in religionis, fideique causa exiitimat elle amplectendam, ut qui noluerit , ab ejus petrae, supra quam Christus universalem standavit Ecclesiam , sbliditate convellantur . Leo
exortem divini mysterii eum esse amrmat, qui ausus fuerit a Petri soliditate recedere , & impiam praesumptionem, quae Petrae istius firmitatem Deo aedificante constrinitam nititur violare .
Nicolaus finit , quod qui Romanae
Ecclesiae privilegium ab ipso inamo mmnium Ecclesiarum capite Christo tra.ditum auferre conatur, hic procul du-hio in haeresiin labitur . Nam fidem , anquit, violat, qui adversus illam agit, quae est mater fidei . Hanc vero Nicolai sententiam noli quaeso lector contemnere . Quae scilicet actione prima, di septima synodi octavae confirmata est. Ubi & condemnati sunt Phochis,N Michael , qui hoc sedis Romanae privilegium quatefacere nitebantur .
Quod s in haeresim labitur , qui R
manum Episcopum Petro successisse negat , & Ecclesiam proinde Romanam Caeteris esse praepostam: ecquid de illo sentiendum est , qui privilegia Petro ob Ecclesiae utilitatem a Christo data , privilegia , inquam , quae Petro ut Pontifici , Doctori , & Pastori conccsia sunt , ea ad successores quoque pertinere negaverit λ At enim , d ctrina sana oves pascere, fratres infide confirmare , universas gentes peros illius audire verbum Euangelii , &Credere , supra illum aedificare Eccletiam , ut portae inseri non praevalerent ad ersus eam , non Petro ut privato
Ziber Sextus. Caput VII. rusthomini , sed ut reipublicae Christianae
praesecto congruebant . Quocirca ambigi inter Catholicos nec debet , nec vero potest . quin Romanae sedis de Fide , & Rcligione judicia certa sint. Praeterea, qui negaret, in ligando a que solvendo eandem potestatein in
Romano nunc Episcopo inesse , quam Petro Christus contii Iisse creditur , is jure ac merito haberetur Irae reticus equi ergo firmitatem Petri ad fratres in fide confirmandos, his, qui Petro succedunt , denegaverit , hic haereticus judicandus erit. Ad haec , faciamus, ambiguam esse aliquam inter fideles de
religione controvei sim . Tum quaerimus, si Romana eademque Apostolica ledes , ut dissidentium ecclesiarum liates, disceptationesque componat, e P tri cathedra , tribunalique pronunciet, an sequi illius sententiam debeamus, an non Si sequimur, Romana sede errante , Ecclesia tota in illius errore versabitur . Si non sequimur , ubina in
illud est , Quodcunque ligaveris super
terram , erit ligatum ti m ccidis
binam rursiim illud , Deus elegit in
nobis per os meum audire genteS Ver
tur, saltem in rebus ambiguis , ligaverit lii ccessor Petri, id ligatum erat,dcquod in quaestione de fide proposita d
cuerit 3 hoc gentes non audire habent modo, verum etiam credere. Non hic refero . quae Leo in hujus rei confimmationem dicit 1 o. distinct. cap. de libellis , non quae Damasus & Adrianiis 2 . quaest. I. cap. Violatores , & cap. Generali. Illud rescram, quod in Concilio Complutensi confirmato a Sixto Quarto condemnatus est Petrus Oxo- mensis nomine etiam haeresis , in coquod asserit , Ecclesiam urbis Romae
errare posse. Quem item errorem eo
dem quoque haeresis nomine damnavit Sixtus idem, in extravaranti advel sum Petrum Oxomensem edita . De qua, quoniam In relectione de p initentia satis multa diximus , eo lector reV candus erit . Coactus est igitur Ille sentcntiam recantare in hanc sormam: Consentio sanctae matri Ecclesiae Romanae, & sedi Apostolicae , & ore, ac corde confiteor illam me fidem ten re , quam dominus Sixtus Papa at istoritate Apostolica, & Euangelica tonet . Et omnes , qui contra hanc fidem Venerint , dignos aeterna damnatione pro iacio. Hactenus ex Conc. Compl.
249쪽
et Martinus vero quintus in fine concilii Constantiensis, Sacro , inquit. app rO-hante Concilio mandamus archiepiscopis, episcopis &c. ut qui de sacramento corporis & sanguinis Domini, vel de baptilinate , seu peccatorum consessione , poenitentiae pro peccatis injunctione, vel reliquis ecclesiae sacramentis , seu Fidei articulis aliter sentit ac docet, quam sacrosancta Romana ecclesia docet, obscrvat , eum tanquam haereticum judicetis. Concilium ergo Constantien. Illos esse haereti res judicavit , qui Romanae ecclesiae Fidei di docti inae refragarentur. Illud postremo addam . Cum ex traditionibus Apostolorum ad evincendam haercsim amgumentum firmum certumque trahatur: constet autem , si testimonia rationetque hoc loco positas cum iis repulis conseras , quas m 3. lib. Potitimus , Romanos episcopos Petro in totius e clesiae pontificatu & Fidei magisterio successsse, ab Apostolis esse traditum; cur non audebimus assertioncm adversam tanquam haeretica in condemnare pSed , ut dixi , nolo ego ecclcsiae Iudicium antevertere . Quanquam non videor antevertere : cum jam ipsius ecclesiae .sermo nostram omnem comprΟ-
barit de Romanae scdis altistoritate sententiam . Sed hoc vix aegre dico propter viros quosdam & doelos & pios, qui nos contradixerunt . Illud altero, ac fidenter quidem assero, pestem eos ecclesiae ac perniciem afferre, qui aut negant Romanum pontificem Petro in Fidei doctrinaeque a iustoritate succedere, aut certe astruunt sumnnim eccle-sae pallorem , quicunque tandem ille sit, errare in Fidei judicio polle . Utriuraquc scilicet haeretici faciunt : qui vero illis in utroque repugnant, hi in ecclesia catholici habentur. Quamobrem non equidem intelligo, quonam consilio Fideles quidam haereticorum , quam catholicorum opinionibus favere malint . nam haeretici via deo quid sequantur, nempe vivendi d cendique licentiam, & in his omnibus
impunitatem . Volunt sine capite corpus, ut neque peS, neque mens suum
ossicium faciant . Volunt sinc pastore Ino oves , ut cum lupi apsi sint , pastores tamen esse videantur . Volunt sine judice lites, ut distidiorum nullus finis sit: Atque ita cum amoto arbitro adversus doctos dimicent , victoreS amrba Iudicentur . Turbari demum O- De Ecclesiae Romana Autyorimnia volunt , quoniam , ut in Irispanorum proverbio est , Turbatum flumen plicatorum est lucrum . Nos autem communem catholicorum sententiam sequamur : tuto enim sequimur, quoniam communis catholicorum ci . Praeterquamquod ea s cntiunt , quae sacrarum etiam literarum testimonia confirmant , pontificum decreta finiunt , veterum sanctorum chorus concinit , conciliorum patres affirmant, Apost loriana traditio probat , perpetuus ecclesiae usus observat. Quapropter si ea quae dixi , sole ipso illustriora de clari Ora sitiat, si omnia dixi inulta ex ccclcsiae scripturaeque fontibus, si tota oratio nostra certis Theologiae rationibus , integrisque de incorruptis testibus omnem sibi fidem confirmat, assentiamur tandem , ex Apostolicae sedis auctoritate , firma Theologos argumental timere, ad fidei Τheologiaeque dogma ta comprobanda. De quinti igitur loci firmitate tantum dixerimus . Nunc adversariorum argumentationes rescit, inus AC A P. VIII.
Ubi argumenta eapitis primi re
principio sunt posita , Theologi nonnulli , minime mali illi quidem ,
sed non satis acuti, quoquo modo pol- sunt , tergiversantur . Romanam quippe ecclesiam a Romano pontifice diruicemunt : ajuntque hunc in fide erra
re posse, illam non posse. Sic sibi via
dentur omnia propemodum argumenta diluere. Nam pleraque ex illis non ecclesiae Romanae , sed summi Pontificis fidem impugnant. Atqui ecclesiam
Romanam is hi, non Romanum Epitc
Pum ab errore vindicant. Verum s de errore in Fidei iudicio atque decreto loquimur , ut vere loquimur , nullum ego discrimen inter Anci stolicain sedem N Apostolicae sedi insidentem invenio. Primum, quoniam, cum ad sedcm Apostolicam accedimus Fidei oracula P stulaturi, non singulos Romanae ecclesiae Fideles interrogamus , nec eccle stam ipsam Romanam in concilium cogimus, sed Pontificis maximi judicium quaerunus, Quique sententiam expecta
250쪽
Liber Sextus. pulus est, qui ecclesiam univcrsalem docet ca , quae ad fidem attinent , scd Romanus episeopus. Nec potestas It dicandi de causis Fidei , ligandi , solvendi, pascendi , in populo Romano est , sed hi Romano pastore , vicario
Jestu Christi. Concilia quoque non exigunt confirmationem & robur ab ipsa Romana plebe , sed a plebis Romanae antistite. Praeterea, privilegium firmitatis, ut ante Probatum est, Petro fit peculi, Lue. riter datum. Ego, inquit, rogavi pro te Petre, ne deficiat fides tua , & tu Miti ita ι coi urnia fratres tuos . Et iterum, Tu es Petrus , & super hanc petram aedificabo ecclesiam nicam . Quocirca si verae Theologiae rationem sequimur, quae capite tertio cxplicata cst, in Petro de successori biis primum firmam certamque doctrinam asseremus , mox vero in ecclesia Romana , cujus Petrus cum si icccioribus & caput & sundamentum csh . Atoue illud etiam animadverto , quod scut omnibus simul episcopis docentibus errores salsos , necesse esset sane totam ecclesiam vario errore versari : ita si pastor eccl. Romanae errorem Fidei contrarium decerneret , oves quoque errante pastore dispergerentur. Testiinonia demum, quae retulimus, id fere probant, summum ecclesiae pontificem, Petri succcssorem & Christi vicarium, cum de fi- l lel;b.ν. de pronunciat, errare non posse. Quo C I. q I. magis illos reprehendendos budico , qui se dirempturos controversiam putaverunt , si Apostolicam sedem ab Apostolico praesuic secernerent. Non recipit istam responsionem ratio, aspe natur, repellic. Illud potius sumit, errorem cste duplicem : alterum pers
nalcm, alterum judicialem. Nec enim scholae propria vocabula , etiamsi minus Latina sint, avcrsari debemus,1 . d. Seda- sed malle, quod Augustinus ait, aper- tos , quam nitidos habere sermones.. Error itaque personalis privatus est cujusque error , judicialis est publicus . Edidit Innocent. hujus nominis IV. in libros decretalium commentaria , si in his quicquam errati est , hominis ni- nuriun est, non pontificis, quamvis ea commentaria a pontifice edita sint. At
s idem Innocentius in judicio de fidei
quaestione dcfiniret quippiam, quod revera falsum esset, jam hic error a publico Ecclesiae censore proficisceretur,
Ca p. VIII. 2o Iiaua cx re primum argumentum sa- Resposcite refellitur. Nec enim historia fide ad i. digna docet, Ioannem XXII. post summum adeptum pontificatum , de cj iiDmodi re aliquid definisse , quin potius quum ad hu)us rei definitionem te pararet , ut Benedictita XI. in extra vag. sua ait, morte praeventus definire nequivit . Nec, si, antequam esset pontifex , errorcin illum habuerit, haereticus censendus est: sicut nec Irenaeus,
nec Cli ysbstoinus, nec Theophylactus,
nec Bernardus , quos re nondum expresse per ecclesiam definita , illitis pinionis sitisse , sunt qui contendant avere ne, an falso contendant, non est diei locique hujus dissiptitare . Ad secundum etiam eodem modo re- Respon. spondetur . Non enim Coelestinus quic- ad x. quam definivit. Verba quippe Innocen. e. tanto. III. sic habent : Licet quidam praed i νοι. cetiores nostri sensisse aliter videantur. Sensisse, ait, non definivisse . Sed ne Innocentius quidem definit quicquam, sed explicat sententiam ex opinionem quam , inquiens , Non credimus, quod in hoc casu is, qui rclinquitur, possuad secundas nuptias transire. Quod profecto verum cst , quanquam per illam Innocen. decretalem non firmiter definiatum. Nec enim statim, si aliquid jurisv lumine continetur, Fidei dogma esse credendum est . Quod penultimo sup moris libri capite latius explicatum est.
Tertio vero argumento nullum ne- Π λα-gotium est respondere. Nam verbum, di Judico , frequenter in ca significatione usurpatur , ut idem sit, quod sentio, seu Opinor . Quomodo Alexander accipit , cum ait, quosdam praedecessores suos aliter audicasse . At quartum argumentum longe dis- --nficillimum est, nec potest ita breviter η P0
cxpediri . Aperte enim Alexander do- 'cet, consuetudinem illam civili etiam ege confirmatam, quae testamenta mi nus solennia reicindit, & a divina le-Ze , & a patrum institutis , dc a generali ecelesiae consiletudine alienam. Quod autem ex auetoritate pontificia aoc sane loco pronunciet , illud est evidens argumentum , quod sub inte nainatione anathematis prohibet , nequis ejusmodi audeat rescindere test menta . Unde & capite proxime sequenti judicibus mandat, ut in id genus causis tres duosve solummodo i
stes exigant , nec civiles leges , sed canonica decreta sequantur . Si ergo