Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

SANCTORUM AUCTORITATE,

Quae sexto loco continetur.

ctorum Patriam auctoritat 'impugnatur.

Anctorum auctoritas sexto jam loco nobis constituenda est, quam haeretici, maxime Lumerant , de gradu dejicere moliuntur. Ac primum quicquid antiqui Sancti asserunt, incertum esse suadent D. Augustin. plurimis testimoniis,

quae retulit universa Gratian. s. dis .decr. ex prooem. lib. 3. de tri. ex lib. ad Vincen. Vict. 2. ex epist. ad Hier. Is. ex epist. item altera ad Marcellin. r. cxe- pistola rursum ad Vincent. 48. ex epistola quoque alia ad Fortunat. MI. ex

lib. denique i. de baptis. coni. Donat. cap. 3. His enim locis omnibus sui Amsus inus similis idem dicit. hoc est, pi aeter auctores sacros, qui libros scripsere Canonicos , alios omnes ita legendos, ut quantalibet sanctitate , doctrinaque polleant, non ideo verum sit putandum illud, quod asseruerint, quia ipsi ita senserunt, sed quia nobis vel ainctorum sacrorum testimonio , vel probabili ratione id persuadere potuerunt: licereque proinde contra atque illi sentire, de salva honorificentia , quae illis debetur hominibus , aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere. Hoc autem Divi Augustini testimonium tam constans, tamque multis locis non obscure repetitum , si verum esse credimus , fateamur necesse est , nullum mnino a sanctis auctoribus firmum a

gumentum sumi poste ad fidei Τheol saeve dogmata corroboranda. Id quod

.Τhomas D. Augustini auctoritate com firmatus L. Par. quaest. I. M t. 8. ad x. arg. plane testatur in haec verba : Aiictoritatibus canonicae scripturae utitur sacra doctrina ex necessitate argumen tando e auctoritatibus autem aliorum d ctorum ecclesiae probabiliter arguendo.

Atque eius rei causam etiam subditi quod innititur fides nostra revelationIsactae iis, qui canonicos libros scripseritnt, non autem revelationi , si uuaesiuit aliis doctoribus facta. Quod si duoelii testes clarissimi contemnuntur, fi rditio quodam D. Thomae contemnitur, ra tionibus certe aliis minime contemnendis id ipsum confirmari potest . Nam si in libro canonico una quaelibet saxsita's inveniretur, quemadmodum tirperiore quoque loco argumentabamur ,

totius libri certitudo interiret . Cum ergo in libris sanctorum scriptoruIn unam & item alteram falsitatem liceat reperire, vel in his etiam , quae ad fidem pertinent, fit consequens , ut lamctis scriptoribus certam fidem habere non sit necessarium: Scio, inquit Hieronymus, me aliter habere Apostolos, aliter reliquos tractatores: Illos semia Hieloisi.

Ier vera dicere, istos in quibusdam ut

omines aberrare.

Praeterea, ne de singulorum auctoritare disseratur, quam incertam esse sis a. Arg. tis exploratum haberi poteth, majus aliquid adversarii conficere argumentando volunt: nempe sanctos scriptores , et

iam si plerique in eandem sententiam conveniant, probabilcm quidem fidem

facere posse, certam non posse. Nam plurimi ex eis asseruere, mundi hujus partes omnes non eodem simul die, sed multis potius fuisse editas, Omnatas, absolutas . Asseruit cci te id Bam lius in hom. i. Examer. N aliis sequemtibus , Eusebius in principio suae chr nograph. Chrysostoinus homil. v. super Genesim, Damascenus lib. v. suae theO

262쪽

'loriae , Ambros. lib. I. Exameron. cap. 7. Grcgor. 32. morat. cap. Io. Sed &Magist. lentcnt. in v. distinct. II. & Iδ. - Hic ronymum in hanc sententiam citat. Posset autem facile tum Bedam , Rab mini , Strab. tum alios hujus ordinis viros commCmorare, qui communi sensu opera illa, quae Geneseos I. Cap. enam rantur , sex diebus si iccedentibus condita csse intellexerunt .' At communis hic Sanctorum consensus nullum argumentum certum theologis subministrat; quin unius Augustini opinio caeteris Onua ibus a lucria , probabilis scmper in ecclesia est habita. Non itaque ex communi Sanctorum sententia firmum argumentum .promitur , quo conclusiones

Theologicae , aut etiam fidei dogmata confirmentur . Atque hujus ici , ut in eodem versemur , aliud quoque cxcmplum proferrc possumus . Plurimi namque cx Sanctorum scriptorum. numero tradidxrunt, Moysen Dei naturam, dum in hoc mortali corpore vivCret, aperte, &, quod dici solet, ad faciem non vidisse . Τradit ua Hieron. ad Damasiim Papam in 6. cap. Isaiae, Gregorius NaaianZenus a. lib. suae Theologiae , Div. Greg. 18. mores. cap. 36. Chrysost. ho m. I . in Joannem, Cyrillus Ili. I. in Joamnem, cap. 22. Evaristus Papa in prima sua epist. decret. Dionysi in lib. de misi. Theol. cap. I. Orige n. lib. I. periar. cap. Aue. seent. 4. At Opinio Augustini co raria non est Baulium modo non est re)ecta, verum etiam ha- ει Anibi 1. betur apud Theologos probabilissima . c. . De communi igitur Sanctorum consen- sone nihil certi in Theologia conficitur. id quod hoc etiam argumento confirmari potest.

s. Arg. Sancti namque omnes, qui in eius rei mentionem incidere, uno ore asseverarunt, beatam Virginem in peccato ori- finali conceptam . Hoc videlicet Amros. astruit super Psal. II 8. concione. 6. Hoc August. supcr Psal. 3 . in illum versic. Ego autem cum mihi molesti essent, &c. & lib. t. de baptis parvulor.

N lib. 33. coni. Julian. cap. s. hoc Chrysost. super Matth. , hoc Euseb. Emiss. in Σ. concio. Natav. DOm. , hoc Remigius super Psal. al. , 3c Maximus in serm. de Assumpt. B. Virginis astruxere . Idem quoque assirmat Beda in homilia super Missus est . An scimus in libro cur D us homo , cap. 16. Bernardus in epist. ad Lugdunenses I74. Erardus episc

Pus, di martyr tu coactuas quadam dcl

tber Sep/im s. cast. I. 2LyNativit.B. Virg, S. Antonius Paduan. in concione etiam de Nativit. ejusdem sei ctae Virginis, S. Bernardinus in sermonoen suorum opere tertio , in tra statu de B. Virgine , concione quarta. Di U. Bonaventura 3. sentent. dist. 3. quaest. r. art. 2. Div. Thomas '. par. quaesti 27. art. h. Div. Vincentius in serm. de Coi ceptione B. Virginis, Div. Antonin. I. Par. tit. 8., Damas. lib. 3. sciatentiarum suarum , Hugo de sancto Victore

de sacram. par. L. cap. q. 5 cum nullus Sanctorum contravenerit, infirmum tamen ex omnium auctoritate argumentum ducitur quin potius contraria senistentia & probabiliter, ela pie in ecclesia defenditur. En argumentum illud Α-chillicum , quo gratinus omnium etiam Sanctorum testimonio non se exilitimat obruendum , si quando universis

repugnaverit.

Cujua sententiae ratio etiam illa sus- .. Arg. fragatur, quod Saucti universi , priter 'a uetores sacros , qui libros scripsere Canonicos, humano spiritu libros suos ediderunt. Nam si Spiritu sancto inspirante ipsi etiam locuti sunt , nihil via detur obstare , quo minus corum libri in canonicis habeantur . Infirmus igitur hie locus est , quo Sanctorum au.ctoritas continetur. Humana enim v

ritas firma, Sc certa elle non potest . Omnis quippe homo mendax . Osiander vero I. lib. annot. in harmoniam Euangelicam, illud argumentum addit,

quod omnes veteres commentatores a

tempore Apostolorum, id quod Mailli. de Christo affert , Ex AEgypto vocavi filium meum , in genuino literae sensu

ad Israelem reserunt, juxta allegoriam vero ad Christum. Cum tamen, ut ait, allegoria, utcunque fingatur , constar non queat: quoquo enim te vertas, nihil simile videtur esse , praeterquam quod utrique fuerunt in Adipypto . Ita comtendit literae sensum a principio capiatis de Christo Domino esse , qui Rex

Israelis est, Si an rorae merito compa ratus . Quod si in sacrarum literarum expositione Sancti omnes errant , horum certe auctoritas firmum argumen tum Τheologis exhibere non potest Ecce argumenta, quibus adversarii nostri locum hunc ageredi, di expugnaro

contendunt.

263쪽

CAPUT II

Marios modos exponit , quibus de Sancto. rum Patrum an si ornare potes

dispurari. Tobis autem pro ejus defensione I , vehementer pugnandum est , i, iudque in primis ponendum , de auctoritate sanctorum trifariam dispu ari possis. Primum de unius aut ' alterius pro . prio placito , quale suisIc videtur Augustini de opere sex dierum . Rurium de communi plurium sanctorum consciam, a quo tamen unus aut alter sanctorum desciverit. Postremo de omni una unanimi concordique sententia :nam de his omnibus facta in argumentis mentio est . .

Id rursum considerandum est , sanctorum testimonia referri posse, vel ad philosophiae confirmanda dogmata, vel ad assertiones aut fidei, aut Theologiae comprobandas . Erant enim ex sanctis scriptoribus quidam non in sacris literis modo , & aliis, quae ad Christianam pertinebant disciplinam erudi.ti , verum etiam in his , quae philosophi tum de natura , tum de moribus

docuere. H

Illud demum S: quidem diligentiis

me est advertendum, inter auctores et iam ecclesiasticos duo et e disputati num genera : Alterum earum rerum , quae vere ad fidein spectant doctrinamque catholicam : Alterum earum , quae citra jacturam pictatis ignorari non ab imperitis stlodo , verum a doctis etiam possunt, quod nec fidci dogmata sunt, neque ex illis derivantur. Haec autem duo rerit m genera non

est facile discernere, quoniam etsi nonnulla , quae alioqui per sc quidem ad fidem pertinebant, ut Apostolis, Prophetis , atque Evangelistas revelata , in dubium venire pollint , antequam sint ab ecclesia definita : sed id tamen per ignorantiam fit, qua videlicet excusantur, qui ea vertunt in quaestionem , quae alias divinitu sunt tradita: Ulpiocessionem Spiritus sancti a Patre S: Filio tanquam ab uno principio , ante ecclesiae definitionem Graeci quidam negare sine culpa potuere , tametsi Euangelium id Apostolique tradiderunt. At haec nos sub priori genere complectimur : quippe cum fidei catholicae dogmata non ex accidenti impruden-

De Sanctorum Auctoritate. tium hominum ignorantia , sed ex duvina rovelatione hoc sane loco meti mur . Illud ergo asserebamus esse di ficile ad discernendum, ecquae res sub illud primum genus, ecquae autem sub hoc secundum sua quasi sponte , & natura veniant . Et quidem generaliter, unaque comprehensione in promptu de finire licet , in illo primo rerum genere omnia ea contineri , quae Apostoli vel scripto vel verbo ecclesiae tra-dι derunt ; illa rursum, quae inde certa

connexione probantur existere. Quemadmodum in lecundo gen cre ea sitnt, quae ncque a Christo, neque ab Ap stolis accepimus : neque ex iis certo

colliguntur , quae Christi & Apostolorum auctoritate retinemus . At omnia

haec speciatim certa definitione prinscribere vix possumus , quanquam ex emplis peculiaribus quaedam horum indicare possumus. Ut verbi causa, Angratia, qua justificamur, qualitas quaedam sit animo impressa, quae ipsi praestet & esse δc vivere, unde qualitates aliae consequantur hoc est , virtutes quaedam tum Theologicae , tum mora Ies infiisae , per quas animus divinas supernatiirales habeat actioncs, in ter scholasticos quidem disputatur . Diem, An Sacramenta, quae causa gratiae & virtutum esse dicuntur , huJusi in i effecta vi quadam , & qualitate inexistente divinitus indita efficiant necne , magna multorum dissensione ce tari solet. Hu3us generis vero quaestiones in posteriorum ego numerum redigo , neque sacrarii in literarum testia

monia de his qualitatibus intelligenda

esse existimo : neque controversiam catholicorum cum Pelagianis de gratia ad credendum , ad sperandum , ad a- maiadum , ad implendum legem , ad perleverandum , de qualitatibus potis- sinuim esse, seu de Dei auxilio gramito & speciali . Rursum , si quis forte

curiose disterere volnerit , An Euai gelista Ioannes e vita jam excesserit, an potius cum Elia & Enoch maneat vivus , utque lain mortuus fuerit, an caro ejus vicierit corruptionem , an proxime fuerit suscitatus, utrinqtie ra tiones afferre poterit: & salva fide utrumlibet vel probare vel improbare. Nam tametsi statutum sit omnibus hominibus semel mori, sed unum aut alterum cx illa generali lege per privilegium eximere , non perinde sacris literis adversatur , ut non queat in

264쪽

clus. dubium revocari. Tria vero haec primcipia, quoniam pex seipsa rationi consentiunt, non est opus diligent:us persequi : nam si quae sunt perspicua , in quibus non est controversia, virid'ctrargument Mi non solent e pexspicuitas enim, ut ait Cicero , argumentatione elevatur . His itaque omnium assensu approbatis, prima conelusio est.

Liber Septimus. Caput III. CAPUT III.

Certis eone lusionibus Patrum auctoritatem

desinit atque defendis , simulque satisfacit argumentis capiois primi.

SAnctorum auctoritas , sive paucorum , sive plurium , cum ad eas facultates affertur, quae naturali lumine

continentur, certa argumenta non suin

peditat e sed tantum pollet, quantum ratio naturae consentanea persuaserit. Primum quidem, quoniam sancti auctores non erant adco solliciti in philosophiae dogmatis perscrutandis: quin philosophorum libros, ut totos sese divinae sapientiae dederent, aut valere 1 nebant , aut etiam interdum a limine salutabant. Gregorius quippe Na Zian- genus N Basilius tredecim annos , Omnibus libris secularium remotis , solis divinae scripturae voluminibus operam dedisse, referuntur a Rulfino, libro ecclesiasticae histor. suae secundo,

capis s. Et Hieron. in prooemio commentariorum 3. libro stiper epistolam ad Galatas , Plusquam quindecim anni sunt, inquit, ex quo in manus meas nusquam gentilium literarum quilibet auctor ascenssit et 8c si quid sorte indei dum loquimur, obrepit, quasi antiqui per nebulam somni recordamur . Et de studiis nostrorum paulo post, Quotusquisque , ait , nunc Aristotelem legit 3 quanti Platonis vel libros novere vel nomen λ vix in angulis otiosi eos

senes recolunt. Rusticanos vero & piscatores nostros totus orbis loquitur , universus mundus sunt. Hactenus ille. Plura exempla non quaero , cum manifestius hoc sit, quam ut pluribus i

digeamus .

Accedit , duod ex sanctis antiquis nonnulli Physicen & Metaphysicen vel non habuere quidem , vel certe leviter attigerunt Alii vero magna ex

parte suere Platonici, priusquam converterentur ad fidem. Quamobrem cum m philosophiae quaestiones. incidunt x et Isiaut vulgi & Rhetorum opiniones s quuntur , aut etiam quas a Platonicis acceperant, in Christianorum scholani invehunt. Ita viri docti errores sorte

quosdain quod ad philosophiam qui

dem humanam attinet in sanctis antiquis deprehendunt . Atque hujus rei exempla proferre facillimum esset, sed non libet etiam in his parvis madores nostros designare. Secunda conclusio . Unius aut duo- 1.Conc. rum sanctorum auctoritas , etiam in hii , quae ad sacras literas & doctrinam fidei pertinent, probabile quidem argumentum subministrare potest, firmum vero non potest . Itae despicere& pro nihilo habere , impudentis eritς suscipere & habere pro certo , erit O mnino imprudentis . Atque hanc comclusionem demonstrat ratio illa man, festa, cui nulla prorsus via occurri potes et quod cum sanctorum quisque, his duntaxat exceptis , qui libros canonicos ediderunt , spiritu fuerit humano locutus , & aliquando vel in eo erra rit, quod ad fidem spectare postea demonstratum est s aperte constat , ex hujusmodi auctoritate exploratam fidem fieri non posse. Quo in loco admonendi sunt hi , qui praeceptis Theologiae

nullis acceptis, post bonas L quas VO cant, litteras, statur ad sanctorum Veterum lectionem appellunt animum. Non enim quaecunque ibi legerint, ea sunt probanda omnia. Nec quem quam hoc errore duci oportet, ut siquid Ambrosius aut Hieronym. contra morem doctrinamque hujus temporis secerint , Iocutive fuerint , idem sibi arbitretur licere. Primum, quoniam res nonnullae non erant tunc adeo in ecclesia definitae, ut nunc esse videmus . Deinde, qu

mam magnis illi & divinis bonis quandam licentiam faciendi dicendique asi secuti sunt , quae non est passim cuil bet permittenda - Atque etiam si nostra hac aetate ilIi sient , quaedam profecto aliter & sacerent & loquerentur . Quid quod , ut ante diceb mus , in rebus quoque ipsis , quae ad

fidem attinent, sancti nonnunquam erravere a quibus si ne transversum quidem unguem discedendum sit , necesse eth lane in magnos quandoquCerrores , fidei etiam adversos , incur

rere.

265쪽

Chrysostomi, Gregorii Nagian reni, Basilii, Ambrosii. Nihil ergo in his fidei

catholicae contrarium reperitur . Aho-rui cur Ruilini opera non codem mo-o ibi probata sunt , shd potius xe- prchensa ; quod Hieronymus cum in quibusdam de arbitrii libertate notavit Cur item Origenis libri damnantur , non etiam Ambrosius, aut Cyprianus, si hi quoque in nonnullis fidei orthodoxae contradixerunt Aut igitur damnentur omnes , in quibus error atr- quis doctrmae sanae contrarius inveni- aut probentur on1nes , quamlibet uno , R item altero errore sint a spe

s . His videlicet argumentis Gloss. s. distin. decret docet , ea Divi Augustini testimonia, quibus certa fides veteribus derogatur, intclligenda esses

cunduin illa tcmpora , cum scripta sanctorum Patrum authentica non erant:

libet enim verba Glossae usurpare . Sed hodie, an quit , jubentur omnia teneriusque ad ultimum jota . Verum hic error ab aliis confutatus non desiderat Orationem meam. Quid enim An hoc agere Gelasius voluit , in veterum libris non esse qtiicquam erroris p Αγqui laterem, ut aiunt, laverit quisquisiit huc conetur . Hanc squidem felicitatem Deus in solis divinis voluminibus inessc voluit , quemadmodum Ali- Sustimis gravissime , ac verissime tra didit . Caeteroqui nemo quantumvis e ruditus & sanctus , non interdum nat lucinatiir , non alicubi caecutit, non quandoque labitur . Fanctus vero is fuit , qui credidit ab haereticis baptIZa. tos esse rebaptizandoc . Sanctus fuit, qui in Christi corpore & sensum poenae, & dolotem fuisse negavit Sanctus

fuit, qui in Chiliastarum dogma descem dit. Sanctus suit , qui viro ob adulterii culpam uxorem repudianti alterum matrimonium concessit. Sanctus fuit,

qui animis piorum usque ad judicii diem veram relicitatem ademit. Sanctus

sui e , qui animam hominis ex staduce elle putavit. Sanctus filii, qui animam Adae ante corpus fuissh editam opinatus est. Sancti luere, qui angelos multis ante muniitim corporeum aeternitatibus creatos esse existimarunt. Atque horum opuscula a Uclasio comprobata sunt. Hos ego tamen reverentiae causa propriis nominibus non appello . Malo enim antiquitati , sanctitatique Parcere, quam otioso lectori facere satis.

Lerentur itaque a nobis Patres vel De sannorum Auctor.

res cum reverentia quidem sed ut omines, cum delectu , atque iudicio..

Quod si quis aliter sapit, nec sanis con sis is acquiescit, hic jam non sanct rum religione , sed sui ipsius amore

capitur ι & sub veterum nomine novas opinationes invehere conatur . Qua dere Vincentius Lirinensis et O rerum, inquit , mira convelso i Auctores eis suidem opinionis catholici , consectatores vero haeretici jud cantur. Absolvuntur magistri, condemnantur discipuli. Quod quidem mihi divinitus promulgatum videtur esse jud: cium , pr pter eorum maxime fraudulentiam , qui cum sub alieno nomine haeresim concinnare niachinentur, captant plerum

que veteris cujulpiam viri scripta paulo involutius edita , quae pro ipsa sui obscuritate dogmati sito congruant, ut illud, quod proferunt, nec primi, nec

soli sentire videantur . Quorum ego

nequitiam odio dignam judico : quod

sancti cujusque viri memoriam , tanquam sepultos jam eineres , propharia manu ventilant , & quae silentio operire oportebat , rediviva opinione di 1-famant: sequentes omnino vestigia auctoris sui Cham , qui nuditatem venerandi Noe non modo operire n glexit , Verum quoque irridendam cc-teris enunciavit . Longe aliter fratres

illi sui , qui nuditatem ipsam revereri di parris nec suis temerare oculIs, nec alienis patere voluerunt : sed aversi , ut scribitur , texerunt eum . Quod est, erratum sancti viri nec approba l-

se, nec prodidisse . Hactenus ille . Acriirsum : Quid , inquit , si in ipsa vetustate duorum , aut trium error dc- prchendatur Curabimus omnino , ut paucorum inscitiae universalis Concilii decreta Praepona iamr . Quae si desint, collatas inter se ma)orum lententias lector conlidat eorum, qui diversis licet lcmporibus. & locis , in uianis tamen Eccsesiae cainolicae communione ac fide permanentes, nam istri probabiles extiterunt. Et quidquid non umis aut duo tantum , sed omnes pariter uno , c demque consensu, aperte , frequenter,

perseveranter tenuisse . scripsiste , d cuisse cognoverit et id fibi quoque intelligat absque ulla dubitatione crede

dum Haec Vincentius Lirinensis non minus prudenter , quam vere dicat. Quibus ex rebus Calvini calumnia i cile retunditur, qua apud regem Galliae Franciscum , ut Lumeranorum impuden-

266쪽

Liber Septimus. Caput Indiudentiam excusaret, Catholicorum in-l nocentian, traduxit. Cum enim Lutheranis verissimc ac gravissime objicc-Teἐur , quod Patrum client ubique &contemptores & adversarii, Multa, ait Calvinus , arnorarunt sancti illi viri: saepe inter Ic conflictantur , interdum etiam secum ipsi pugnant. Tum deinceps , quotquot Patrum errores colligere potuit, falso ctiam illis ametos, enumerat, quaeritque, Cur nos item a Patribus discedamus 3 Nos autem divi Augustini partitione primum utimur, qui libro adversus Julianum I. capite x. Alia sunt , inquit. , in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae Catholicae defensores , salva fidei compage non consonant: alia vero, quae ad ipsa fidei pertinent fundamenta . In prioribus illis a Pa tribus nos quandoque discedimus, in posterioribus Luthermi - At nos quidem modeste ac reverentcr oculos a Patrum errore avertimus . Lutherania utcm Patres aut irridesdos, aut certe despiciendos propinant. Deinde nos ab uno interdum , aut altero Patrum dissentimus, at Luttaerant ab omnibus consentientibus saepe dissciatiunt. Aliud cst autem unius , aut duorum sanctorum privatum dogma repellere, quod hac fecunda conclusione aliquando licere dicimus , aliud vero contra Omnium communem fidem de doctrinam diccre, quod quatenus liceat. S quΟ- modo, sequentibus conclusionibus demonsti abitur. Si prius tamen explicatum fuerit , quid sibi ecclesia velit,

cum sanctorum Patrum libros approbat . Id namque a nobis in hac sorte disputatione desideratur. . Nondum nim argumenta diluimus , quae illius Glossae opinionem confirmabant. Ecclesiastici auctores etiam prohatio

simi , non eodem gradu & loco sunt

omnes. Nec magnopere conandum est

eorum hic stultitiam refellere , qui labris canonicis Hieronymi aut Augustini opuscula aequarint. Quemadmodum autem res a Deo conditae , probatae quidem fuere universae vidit enim Deus cuncta , quae secerat , & erant valde bona γ sed rerum variae differenaesque

Daturae non cimilem locum, vim, stabilitatem accepero : Nam sunt corpo-a a cu lcstia, &coipora terrestria: Sed alia quidem calestiuin Rioria, alia autem terrestrium: Alia claritas solis,

a stella dissert in claritate r. Corinth. . Is . Sic sanc scriptores ecclesiastici probati sunt , qui scilicet Spiritus sancti illustrati luce ecclcsiam ipsi illustrarunt. Sed alia tamen claritas Matthaei, alia Hieronymi, alia Isaiae , alia Ambrosi . Atque auctores canonici , ut lii perni, coelestes, divini , perpetuamitabilemque constantiam servant . Re liqui vero scriptores sancti inferiores& humani sunt , deficiuntque interdum, ac moniti um quandoque pariunt, praeter convenientem ordinem institutumque naturae . Quin ergo probatur

Eusebius Caesariens. episcopus p Quin Ruilinus p Quin Origenes Nam & hi ecclesiam Christi sitis literis illustrarunt . Nempe aliud suit errare in robus obscuris, & quae non crand eo tempore explicatae ac definitae r aliud in apertis, & quae tunc etiam in ecclesia

firmissime credebantur. Illud aut Cypriano, aut Ambrosio , aut Augustino accidit : hoc Origeni , Elisebio , ac

Rumno. Cyprianus item, Ambrosius, Hieronymus in nullo a sanctae Roin nae ecclesiae consortio deviarunt , nec

ab ejus fideli praedicatior. e se; uncti sunt, sed communionis ipsius gratia semperiuere participes , ut Gelasii verbis ci- iam utamur r at Origenes delernit unitatem , & fons Aria jure ac merito existunatus est . . Hinc schismaticus a Gelasio dicitur . Hinc etiam Eusebius Origenis laudator nimius , Arii lautor accrrimus reprchen intur Nam Russinus vir alioqui religioliis, praeterquam quod in libero arburio re videlicet manis cstissima erravit: Origeni , Or gcnisque discipulis vehementer favisse

convincitur. Ivit auic in ecclesia se

per non solum cauta, sed etiam acris& severa in Origenistas , ut a quibus grandem in doctrina ecclesiastica pe- item sucrit experta . Sed de secunda conclus. satis . Iam pergamus ad reliquas. Tertia c'nclusio . PIurium Sanct 3. Cone. rum auctoritas , reliquis licet pauci ribus reclamantibus, firma argumenta Theologo sufficere & praestare non valet. Id quod ex secundo argumento ante positio satis ostenditiir . Angelos quoque csse corporeos, August. ac pauci quidem alii inter veteres sanctos a steruerunt : & quamvis opinio haec falsa sit; sed tanquana Fidei adversa ex communi Aeterum sententia evinci non

potest . At Thom. Uvalden. in pro .

267쪽

'rq De Sanctorum Ausporimio doctrinalis Fidei antiquae docet ,

quod maior pars patrum ab Apostolis senserit, id esse catholicae ecclesiae fidem . Id quoque Vincen. Lirin. tradit in libro advers. prophan. novationes. Vera sunt haec, non inficior. Sed tunc,

cum unius aut paucorum contrariam sententiam ecclena penitus explosit :ut illorum, qui putarunt ab haereticis Venientes esse iterum bapti andos r il-IOrum etiam , qui Melchil edech non hominem quempiam , sed Spiritum S.

esse dixerunt: Utriimque enim horum post ea tempora ecclesia semper exhor-ritit. Porro autem si unius aut paucorum Opinatio non fuerit ab ecclesia relecta , tum plurimorum auctoritas , quemadmodum diximus, nihil certum fi rimamque conficiet. De tertia igitur conclusione hacteinus Quarta conclusio . Omnium etiam sanctorum auctoritas in eo genere quaestionum , quas ad fidem diximus munime pertinere, fidem quidem probabilem facit : certam tamen non facit. Quam ego conclusionem postremo illo argumento abunde probatam existimo. yuod enim ea controversia non sit exarum numero, quae catholicam fidem aut promovere, aut immovere possint, vel ex eo perspicuum cst, quod beatam Virgincm a peccato originali sui

se penitus liberam , e libris sacris juxta

germanum titerae sensum nusquam habetur . Quinimo lex generalis in eis traditur , quae universos filios Adam , carnali scilicet propagatione creatos, sine ulla exceptione complectitur. Nec

Vero dici potest , per traditionem A postolorum id in ecclesiam descendi Gie ζ cum hujusmodi traditiones non per alios, quam per episcopos illos antiquos & sanctos auctores Apost'lis succedentes, ad nos usque pervenerint. At constat, priscos illos temptores non id a majoribus accepisse . Traderent

enim bona fide & ipsi posteris suis . Non igitur ad fidem illud attinere potest , quod neque in sacris litteris, aut . Apostolorum traditionibus in v

nitur neque ex eis certa valet connexione confici . Caeterum, quod Ορο posita etiam assertio , hoc est D. Ulmpinem peccatum originale a parentibus contraxisse , non sit in numero dogmatum cathos eorum, manifestissme colligitur ex eo , quod a lege unive

sali per singulare privilegium unam Dei matrem excipere , sacrarum hi rarum Fidei nullo pacto adversiim est Alioqui cum sacrae literae in unive sum clament , Non videbit me homo

de vivet Deum nemo vidit unquam a qui Paulum aut Moysen excepisset , sacras literas contra pugnasset. Atque ea causa est , nisi toto coelo animus meus errat, quamobieni nec Sixtus IV. nec concilium Lateran . sub Leone X.

nec synodus Triden. sub Paulo & J

lio tertiis inchoata , eam quaestionem definierunt. Neutram enim ex illis opinationibus poterant tanquam dogma catholicum approbare. Ita is erravit, qui asseruit , erroneum esse, aliquem

praeter Christum a lege illa originali et

peccati liberare . Erravit ac multo etiam magis Basiliense concilium, cum

definivit, doctrinam illam, quae docet

beatam Virginem Mariam nunquam

riginali subjacuisse peccato , tanquam

consonam scripturae sacre ac Fidei catholicae , amplectendam fore, nullique de caetero licitum esse in contrarium docere. In pari quippe errore versantur; qui alterutram partem ad catholicam fidem attinere posse credunt.

Dissicile est hoc dicere . Credo , si

in concione quaeratur: at hoc loco dc disputatione facillimum. Non enim hic cum vulgi imperitia certamus , sed eos instituimus , oui verae geri ranaeque Theologiae solidam & expressam effigiem tenere cupiunt , nec 'igientcs umbras persequi . Propositum est alitem, veri reperiendi causa , & contra nostros N pro alici is etiam dicere : R, cuin res postulat, utrosque nullius accepta pςriona reprehendere. Atque in

eo opere maxime , quod ad ecclesiae publicam utilitatem cudimus, privatis non debuimus affectibus inservire. Nec do erunt post haec etiam ex viris plane doctis , qui me objurgent: erunt etiam qui vituperent , quod in quaestionem multis nominibus invidiosam consulto& cogitato inciderim se ut rem adias gravissimani nullius in Christiana religione esse momenti asseverarem . At ego S: benevolos objurgatores placare,& invidos vituperatores consulare pos si in , ut alictos reprehendisse p-iteat, alteri didicisse se gaudeant. Non mihi es fateor ingenue , alia via patuit

ad illud Erasmi argumentum eludendum, quo sanctorum authoritatem acute ille quidem tentavit eludere. Nec

suit integrum , quod haereticis semper proprium fuit , antiquorum patrum libros

268쪽

Liber Septimus, Cap. III.

brot corrumpeye, S: bonam etiam Pa

tem voltumnum detruncare , ut ore Ialtem , reclamante licet conscientia,

possem, Bernardum , Augustinum, An Drosiiun , aliosqtie licin Patres in ea fuisse opinione , negare . Quid enim prodest, si verum lcire cupis, sanctorum testimonia membranis inscripta radere , cum animo insculpta abolere

non postis p Porro , si , ut sanctorum

authoritatem in doctrina catholica tue- Icmur , quod erat ecclesiae Dei apprime necessarium , suorundam opinati ES, ne dicam factiones, ast eruimus non e , se ad fidem S mores nec citarias; quid est, per Deum oblecro , quod nos ea de re valeat quisquam aut admonere amice , aut inimice inlcctam λ Atque haec quident hactenus in quartae conclusionis confirmationem dicta sint . In qua etiam caula habemus tcstem satis idoneum di gravem Vincent. LI-rinen. in libro ad x ersum prophanas ninuationes . Ubi, antritia, ait, ianctorum patrum consensio non in omnibus di-

vince legis quaestiunculis , scd solum in fidei regula , magno nobis studio &mvestiganda cst, & sequenda : ad quod

quinta conclusione explicandum eth . In qua , quoniam hujus loci cardo vertitur , Etsi multa praetereundat multa tamen dicenda sunt, & ad cognitionem iacrarum literarum utilissima , dc ad scholae ultim nccellaria. Quinta igitur conclusio est. In e

S.Conc. positione lacrarum literarum communis

dine affectus , vel certe ingenii dexteritate confiius, literas demuni lacias tuo arbitratu exposuist ct , felicistime

quidem sere , sed in paucis quihu: dam

locis, acutius sane multo , quam felicius . Nam & vetussae traditionis parum tenax , Sc in sanctorum lectione parum quoque Versatus , libri signati mysteria ab his noluit discere, qui non suo sensu illa, sed malorum traditione, vera scilicet verbi Dei clave , aperuerunt . Ita quum plurima scripsi ii et egregie , Vertit ad extremum omnia , dc novis quibusdam scripturae expositionibus aliorum , quae vel gravisi me dixerat , aut elevavit , aut imminuit certe auctoritatem . Invitus quidem

iacto , ut doctissimum virum nomine etiam cxpresso reprehendam , sed, cum nominis ac gloriae celebritas hoc loco a Lusteranas objiceretur , notandam

temeritatem putavi.

Atque crior , in quem incidit, est

e)usmodi , ut eum ego submovere omni ratione debeam, ncc sine lumini tamen viri aperta reprelaensione pollina . In imitio siquidcm commenturiorum in G

nesim, Si quando, inquit , occurrerit

novus sensus textui consonus, quamvisa torrente doctorum sacrorum alienus,

aequum te praebeat lector censorem. Et paulo post: Nullus, ait, detestetur novum lacrae scripturae lentum , ex hoc quod cistonat a priscis doctoribus : non enim alligavit Deus expositioncm scri-Omniuin sanctorum veterum intelligen- pturarum sacrarum pri lcorum doctorum ita, certulimum argumentum Theologollensibus, sed scripturae ipsi integrae iii bpraestat, ad Theologicas alici tiones coi- catholicae ecclesiae constra : Alioqui spes roborandas: Quippe ci.m i anctorum O- nobis N polieris tofleretur exponendimnium 1enths bpiritus sancti sensus ipse i scripturam sacram, nisi transferendo, ut 1it . Quam cgo conclusionem magnis aiunt, de libro in quinternum. Hactequidem argumentis confirmaturus sum, nus ille. Ac revera tequi maJores n ec quae , nisi ine fallit animus, con- stros per omnia, dc in illorum vestigiis troversiam decernere ita postini, ut inter

catholicos ultra referri quaestio nequeat. Aggrediar autem ad eam rem, si pilius pauca quasi de fama CaJetam dixero. Ego virum hunc , ut saepe alias testa-

tub sum , semper feci maximi . Plu-TImum enim ecclesiain Christi suis i lcris Iuvit . Longum est autem homi-nIS commendare sive cruditionem si veangenium et molestum etiam univcria Ipsius opera commcmorare. Illud breviter dici potest, Uajetanum summis aedificatoribus ecclchae parem esie potui sic, nisi quibusdam erroribus doctrinam tuam, quali cu uidam leprae admu- nos quoque pedes nostros figere, ut pueri faciunt per lutum, nihil viae tur cf- se aliud, quam Ingenia nostra damna re, judicio nos privare nostro , & facultate inquirendae veritatis. Sequamur Veteres , bene habet: sed ut duces, non ut dominos . Non enim Fidei nostrae dominaturi sunt, nec illis ita debemus

elle adducti & mancipati , ut sacris ibteris exponendis nullum habeamus a bitrium . Hoc scilicet argumento Caj tanus moveri potuit , ut quintae conci soni adversaretur. Nam Lutherus crassioribus conJecturis commoveri tolet.In

prologo siquidein assertiorus tuorum ase

sis esset. sed

non a sau.ctorum nis

sudissides: be. ne traberet fortaue At

lus qui ita a priscorum

sententia

abhorreat . ut sit vine

269쪽

ticillorum, patrum auctoritatc dicit neminem esse cogendum ; quod in omnium scriptis multi inveniantur errores, . pe sibi ipsis pugnent, supc invicem di scntiant, & scripturas torqueant . Le-rcs autem interprinandi verbi Dei nullas patitur , quod verbum Dei non debeat else alligatum, sed liberum, quodque ejusdem sit Ieges condere & interpretari . Quare homines legum quidem humanarum certos interpretes esse posse , di inarum autem nullo modo . Hanc candem sententiam tenuit hiclemus apud Thomam Vvalden. lib. doct. fid. anti. doctrin. I. eandem quoque Petrus Abailardus tenuit in ipso statim suarum disputationum exordio et ut auctor est Diuus Bernardus in epistola ad Innocent. numero Iso. ECesesiasticorum doctorum, inquit Bem ardus,unam omnium

de hac re Petrus Abai lardiis dicit esse sententiam, & ipsam ponit ac spemit,& ploriatur se habere meliorem, noni veritus contra Praeceptum sapiciatis tral-rredi terminos antiquos, quos posuerulupatres nostri. In eadem etiam erroris navi fuere Arius, NestortuS, Eutyches, Dioscorus , ut septima synodo act. I. Anathematismo 7. Bas lius Ipse fatetur. De Ario certe, crusque discipulis habes testem Alexandrum Alexandriae epit copum, lib. I. histor. trip. cap. I . Nest rius autem dum eloquens sui flet, & se putaret doctum, libris antiquorum interpretum dedignabatur incumbere, inmnibusque se metiorem putabat esse, ut lib. I 2. hist. trip. cap. q. refertur. Eadem etiam via ingressiis est Paulus Samosa- tenus, Eusebio auctore Iib. 7. ecclesiast. hisi. cap. 26. Severiani quoque eadem via inplesti sunt, ut idem Euseb. lib. 4. ecclesiast. histo. cap. 29. testatur. Quid vero Vincentius LIrmen. advcrsus prophanas novationes de Origene reserat,

non pigebit adscribere, ut vel hoc uno exemplo viri Pii iacris lueris exponen dis discant dile modesti . Cum igituris auctor Origenis ingeIrium , eruditi nem , eloquentiam, 'artutesque alias admirabiles extulissct : Hic idem, ait, tantus ac talis, dum gratia Dei inso-Ientius abutitur , dum ingenio suo nimium indulget ; sibique latis credit , cum parvipendit antiquam Christianae religionis simplicitaLcm,dum is plus cunctis sapere praesumit , dum ecclcsiasticas traditiones & veterum magisteria contemnens, quaedam scripturarum capitula novo more interpretatur, meruuiit de se quoque diceretur: si surrex rit in medio tui propheta , &c. Deuter. u. Haeretico tum itaque , & schis. maticorum communis fuisse videtur C tetani illa sententia . Nec ego hic tamen haereticos volo argumentando revincere. Quid enim illis facias, qui eadem impudentia & apostolicae secus judicia, & conciliorum dogmata, &

postoIorum traditiones , & sanctorum omnium doctrinam contempsere Adversus Cajetanum omnis oratio suscipitur a nobis, qui ut erat ingeniosus, nostras rationes expenderet: utque Crat pius, auditis gravissimis testimoniis mi nime refragarcnir . Atque nobis unum sat erat, ita nobis maJOres nostros tradidisse . Sed Cajctanus auctoritatem contemnit, ratione pugnat: patietur igiatur rationes meas cum sua ratione conis

tendere. Quanquam a Plii Iosophis quidem rationem philosophicae conclusimnis jure sorsitan postularis: in sacra ruinautem literarum intellirentia majoribus nostris debes, nulla etiam ratione reis dita, credere, & quas sententias de lege, de fide , deque religione ab illis

accepisti, defendere. Ego vero eas defendam , semperque defiundi. Nec me ex eo sensu, quem a patribus accepi , ullius unquam ratio aut docti, aut m- docti movebit. Sed age, ratiocinemur, ostendamusque, in expositione sanctarum

scripturarum concordem antiquorum

lentum esse tenendum, si volumus esse cathoIici. Sed prius tamen quid ma)ores nostri de ea re senserint, explicemus . Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo quid didicerim, non modo Theologorum ratiocinationibus, Verum etiam testimoniis antiqui

Clemens in primis ad discipulos Hieros. Relatum est, inquit, quosdam docere , non secundum traditioncm pa- latum.

trum, sed juxta sensum suum . Multas enim ex his , quae legunt secundum ingenium hominum verisimilitudines capiunt . Ideo diligenter obaervandum est, ut lex Dei non secundum propriam intelligentiam doceatur. Sunt enim mul ta verba m scripturis divinis, quae PQ ssunt trahi ad eum sensum , quem sibi quisque sponte praesumpsit. Quod fieri

non oportet. Non enim sensum, quem extrinsecus attuleritis , alienum di ex traneum debetis quaerere, sed ex ipsis scripturis sensiim capere veritatis. Et

ideo oportet ab eo vitelligentiam di in

270쪽

re scripturarum, qlu: eam a majoribus re non debemus, nec exire a prima Msecundum veritatem sibi traditam se Lecclesiastica traditione, nec aliter crevat: ut 8c ipse posIit ea, quae recte sises cepit, competcnter allicrere. Hactenus

Clemens. Qui &lib. Io. recognat. si liber hic modo recipitur ) documentum hoc a Petro Apostolo se accepisse

testatar .

Dionysius item i. cap. lib. de ciaest. Hierar. Ad sanctissimarum, ait, scripturarum intelligentias , prout illas a p,

tribus ac ccpimus, contuendas pro virubus pergamus. Accedit eodem testis Iocuples Irenaeus. qui etiam scribit lib. . cap. 63. cxpositionem legitimam scripturarum per traditionem majorum accipiendam . Haere. εa. Epiphanius rursum, cum haereticos, qui se vocabant Apostolicos, refutat, Scripturae , inquit, speculatione indigent, ad cognoscendam uniuscujusque argumenti vim de facultatem. Oportet autem dc traditione uti: non enim omnia

a divina leriptura accipi possunt. Haec Epiphanius. Traditionem aut .m sine dimbio vocat intelligentiam dc sensum a patribus acceptum . Illam enim clavcm

verbi Dei esse, auctor est Petrus apud

Clementem lib. Io. recogia. Hanc autem

leti speriti habuiste dicuntur , ad quos

isti hcci traditiones Moysis de seniorum quasi per man venerant. Clemens vero Alexandrinus Strom. lib. 7. qui adversus ecclesiasticam traditionem scripturas interpretantur, hos regulam veritalix amisisse affirmat. Et postea eodem quoque tib. de haereticis dil- serens, Gloriae , inquit, tenentur desiderio, qui ea, quae ex sua natura conveniunt, sermonibus diVinitus inspiratis tradita ae beatis Apostolis de magistris , sua sponte fallaci sapientiae simulatione corrumpunt per alias tractationes, humanis doctrinas resistentes divinae tradutioni . Nam inter eos viros , qui tanti erant in ecclesiastica cognitione, quid restabat dicendum a Marcione, Prodico, de similibus, qui non sunt ingressi recta via λ neque enim eos, qui praecesserunt, superare poterant lapientia, ut aliquid ad invenirent iis, quae ab illis vere dicta sunt. Sed bene cum eis actum esset, si scire potuissent ea, quae pri sunt tradita . Atque Origenes tractatu in Matth. 19. Quoties haeretici, inquit,

canonicas proferunt scripturas, in quibus omnis Christianus contentit & credit,

videntur dicere : ecce in domibus ve hum est veritatis . Sed nos illis caede dere, nisi quemadmodum per successi

nem ecclesiae Dei trad derunt nobis . Haec OrigeneS. Ambrosius quoque tertio ad Grati, num de fide libro, Servemus, ait, pretia 'se' cepta majorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus, librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a consessori- 'bus, de multorum jam martyrio cons

cratum pHieronymus insuper in epistol. ad vagrium, Revolvi, me, inquit, ad Ve terum libros, ut viderem , quid singuli dicerent, ut tibi quasi de multorum consilio res bonderem. Et deprehendi,

horum omnium opiniones ad unum computum Pervenisse, ut dicerent Melchisedech hominem filisse Chananaeum; dc

post multa , quae narrare longissimum est, Habes, ait, quae audierim, quae I gerim de Melchisedech. Meum fuit recitare testes, tuum sit de fide testium Judicare . Quod si omnes repuleris, tuum certe illum spiritualem interpretem non recipies , qui tanto supercitio, dc auctoritate Melchisedech Spiritum is

cuim Pronunciavit, ut illud vexillimuin. coinprobarit, quod apud Graecos canutur : Imperitia confidentiam, eruditio tia

morem creat. Et in Danie. I 2. c. Scripturae , inquit , sanctae intelligentiam absque Dei gratia de doctrina maiorum sibi unperitissimi vel maxime vensicant.

Et in epistola illa ad Paulinum celebri,

multis de testimoniis exemptisque & r tionibus elegantissime docet, neminem in scripturis sacris sine praevio de monstrante semitam posse ingredi - Id quod

Clemens Alexand. s. Strom. lib. docuerat. Et Cicero, In universum nulla arS,

inquit, literis sine praeceptore dc inte prete percipi potest. Is autem ad sacras literas sine doctore aggreditur, qui

neglecto sensu antiquorum patrum, a canam scripturam ex tuo interpretatur ' vid. hilan, His etiam similia concinit Augusti eu:κle Aliis

nus in libro de utilita. cred. ad Hono- eratum cap. 7. Chun enim saeros iste Iu ari, iis bros sine. aliena ope de legere & intelligere se posse arbitraretur is Ita ne est, Augustan. ait Nulla imbutus poetica disciplina Terentium sine magistro attingere non auderes. Asper, Cornutus, Donatus, de alii innumerabiles requirimruntur, ut quilibet poeta possit intellia

gin tu in sanctos libros sine duce irruis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION