장음표시 사용
251쪽
iussit ecclesiae pontifex, & anathematis
interminatione jussit, ut nemo ea irritet testamenta, quae duorum, vel trium testium sunt testimonio firmata e nimi-Tum non ut Privatus quivis homo, sed
ut publicus ecclesiae judex cam quaestionem definivit . Atqui non est Dei
Euangeliique praeceptum , quod tamen Alexander videtur astruere , ut omnes causae tribus duobusve tantum testibiis
absolvantur . Alioqui non solum Leo
ruartus, sed Sylvester etiam in Syno-i Romanae cap. 3. Ierem Euangelio Deoque contrariam edidissent . Decreverunt enim , ut nisi in 72. testi-hus, non damnaretur episcopus. Qua ex re intelligitur, legem civilem, quae tollendis e repub fraudibus cavet, ut testamenta non valeant , nisi quae se. ptem fuerint testibus obsignata , non esse legi Euangelicae adversam: quem admodum ne illa quidem , quae , ut conflatae in Episcopos invidiae occurrreret , statuit , ut ad Episcopi condemnationem duo solum testes non sumerent . Atque si mortalium vita esset mediocriter instituta , moresque ad naturam, non ad avaritiam compo-sti , duorum hominum testimonium idoneum profecto erat , ut quaecunque
in judicio causa finiretur . Sed sicut juramentum a malo est , non illius , qui jurat, sed ejus, qui verum dicenti
non credit: sic plures, quam duos te. stes requirere , a malo quidem fuit non requirentis legis , sed hominis defraudantis . Sed haec disserere non est hu)us aut loci , aut temporis. Illud proprie huc pertinet, an Alexander. erraverit.
Et quidem in decretis pontificiis duo cum primis distinguenda sunt . Unum
est, tanquam intentio conclusioque decreti : alterum quasi ratio & causa a pontifice reddita ejus rei. quam con stituerit. Atque in concluhone pontifices si mi errare nequeunt, si Fidei quaestionem ex Apostolico tribunali decernant. Sin vero pontificum rationes necestariae non sunt, ne dicam aptae,
Probabiles , idoneae , in his nihil est
videlicet immorandum. Non enim Pro causis nos a Pontificibus redditis, tanquam pro aris & focis depugnamus. Alexander igitur non definit , consuetudinem illiu simodi esse divinae legi
contrariam, sed, quod juris peritis fere placere video, jubet, ut in legatis pus duo, vel tres solum testes a Iudi- De Ecclesie Romanae AuHor cibus exigantur . Haec decreti huiut conclusio est , hic finis: nec dubium est, quin rem eam pontifex jure qumdam suo potuerit praescribere. Sed si
in ejus praescripti confirmatiouem De teronomii lege utitur , hanc quippe divinam nuncupat, si ad canonum na- tuta revocat, si ecclesiae morem assertnon est operae pretium rationes illas ad vivum resecare . Quemadmodum si concilia quaedam definiant, duas esse in D citate personas, patrem δc filium asserantque in hoc illud quoque Genes testimonium , Pluit Dominus a D mrno , non protinus in Fidei judicio errant , quamvis cx illo loco parum
apte Trinitas comprobetur. Extat item
synodus , ubi de perpetua Mariae Vi
ginitate pronunciatum est. Ea re su denda referant patres portam apud Erechielem clausam . Irrideat si quis vult , sed ridebit tamen frustra. Non enim semper patres in Fidei quaestione causas asserunt necessarias, sed i terdum vero similes . Quois si etiam pontifices hujusmodi ponendis causis quandoque falluntur , ne calumniandi Ilint quidem : tantum abest , ut inde loci hujus auctoritas infirmetur. Porro autem, si valere quicquam judicium
meum potest, neque in conclusione Alexander, neque in causis erravit. Nam
luis in utroque foro subditis serebat loges. Hostiens biis nempe civibus ac judicibus Vellenen. Non ergo legem civ Item, qua Imperatores in regionibus suae ditioni sub ectis utuntur , Improbare voluit Alexander: sed voluit It dices etiam laicos in ecclesiae patrina iam non secundum Imperatorum leges,
sed secundum statuta canonum de testamentis judicare : Nec enim aequum csse censet, ut in rebus temporariis adjudicandis tam sint soliciti sacri canones, quam sunt leges civiles; honestiusque esse credit , i in civitatibus re oppidis, quae in ecclesiae iure ac dominio sunt, non legis civilis, sed canonum consiletudinem observari. Quo
fit, ut, si decretalis hujus ratio pressius teneatur, non solum in terris Romanae ecclesiae subjec iis , sed in quibuscumqtie aliis , quae sub episcoporum ecclesiarumque dominio sunt, lex haec Alexandri debeat servari r non in his
modo, quae pietatis causa ecclesie relinquuntur , verum etiam in aliis quibusque. legatis . Honesta ergo Alexandri lex est, sancta, legitima . Sed nom
252쪽
aa 6. Liber Sextus. in causis erravit quidem . Nam licet
non sint necessariae , non sunt tamen prorsus ineptae . Consuetudo, inquit, quae Plures , . quam tres duosve testes postulat , primum aliena est a divina lege , veteris scilicet instrumenti , quae duos solum tresve ut plurimum testes exigebat: aliena etiam a patrum institutis, hoc est, a more , jureque Canonico , ubi In rebus praesertuntemporariis duo testes lassiciunt: aliena dcinum a consuetudine ecclesiae generali, quae in ejusmodi causis duobus, vel tribus testibus est contenta Αliena autem , non quasi contraria, sed tanquam nova & extranea et ob idque
parum ui ecclesiae judicio probanda . Quod si hanc animi siynceritatem dexteramque de testibus opinionem, si hanc veteris legis ac juris canonici consu tudinem principes seculi in tribunal, bus suis sequi nolint, sed, ut fraudes
tollant, majorem testiuin numerum intcstamentis . ciVium suorum exigant ,
suo quidem judicio libere possunt uti: nihil enim Alexander impedit per illam epistolam decretalem, qus nimirum eos solum ligat , qui ecclesiae in utroque foro fuerint subjecti Sed de
quarto argum. satis superque dictum est. Quintum vero faciti me diluitur ex iis , quae in quarti argumenti refutatione lunt dicta - Causas enim pontifices quandoque adserunt, non quar c gant , sed quae suadeant . Nam quia leges quasdam synagoga olim a Deo habuit, non modo ad gubernandum utiles de accommodas verum etiam ad plebis cujusque mores ac religionem instituendain propemodum necessarias, ecclesia eas Christi in suum usum vendicavit. Quamobrem & summi pontifices , & juris periti horum a uictoritate confirmati, leges aliquot veterra Probatas rursum ac denuo restitutas ab ecclesia, divinas vocant: Non quod Dei nunc praecepta sint , cum Iex illa vetus sit abolita, sed quod Dei praecepta
suerint, servanda etiamnum a nobis , non ex Vi quidem Veteris legis,. quod
falso pontificibus doctissimis impingehatur , sed ex ecclesiae nova institutione. Quae tamen novae ecclesiae instit tio seu restitutio potius, ex veteri di vina lege probabiliter suadetur ..
Ad lextum arsumentum Turrecromata respondet lib. 2. c.. Imia nullam
esse inter pontifices illos pugnam . Quin Ioannes exponit Nicolaumia Nam post
verba praedicta Nicolaus subjunxit rNec his quisquam putet obs stere, quod interdum Christus loculos dicitur habuisse : infirmorum enim per nam Christus suscepit in loculis . Id vero est, quod Joan. vigesimus secundus d finivit , nempe haereticum esse , negare , Christum dc Apostolos aliquid habuisse incommuni, quod contrarium
Ad septimimi primo dicitur, quo 1 Retpo neuter ibi pontifex definivit ejusmodi ad T.
controversiam, Respondent enim saepe Pontifices ad pri=atas hujus , aut Iulius episcopi quaestiones , suam opini nem do rebus propositis explicando , non sententiam serendo , qua Fideles obligatos esse velint ad credendum . Certe, ut de Pelagio taceamus, Nic laus nihil eo loco, quod ad hanc quudem quaestionem attineat, decrevit. Non enim illi proposita fuerat quaestio, An baptismus in nomine Christi colis Iatus estet validus r sed an baptiratus a Pagano , vel Judaeo verum bapti simi sacramentum suscepisset. Obiter autem dc in transcursu , cum huic quaestioni propositae responderet, de suo non interrogatus , adjecit , baptismi in nomine Christi conserri . Qua in re fauli sine dubio potuit. Imo adeo falsiis
est, ut in . sentent. libro magnis argumentis ostendimuS
Deinde duo lir Pontifices fortasse non pugnant .. Nam Nicolaus intelligitur docuisse , quod in simili necessitate, qualis Apostolorum tempore suit, si caetera paria sint , baptismus in nomine Christi nunc etiam ratus erit di Pelagius autem definit, citra eiusmodi necessitatem non valere: Quemadmo dum si nunc deesset balsamum , aucliber & calix qui tangeretur , & con firmationis & ordinis sacramenta manu. solum imposita conficerentur, ut aetatα Apostolorum a principio statim fieri consuevitia At ubi non esset similis necessitas, nec ordinatio sorte nec comfirmatio sine ejusmodi sacramentorum materia Valeret . Haec autem de bapti lino in nomine Uixisti communem lectui opinionem diximus .. Primum enim nusquam, ut ego quidem sentio ,. baptisma in eam. formam administratum est : Ego te baptieto in nomine
Christi Quod & divuς Ambros. scplerique alii videntur intellexisse . Sed si qua ejusmodi. sormae Apostoli ust
253쪽
sunt , ea fuit : Ego te baptiro in nomine Ietii Christi . Act. 2. IO. N I9. Deinde, non necesie cst Apostolos sit balterutra illarum sorina , Bapti imi sacramcntiatri contulisse . Nec si scriptim ra dicit , quidquam in Christi nomine fisse gcstu: n , statim cogimur existimare , his conceptis verbis rem pcstana administratamque fu i sie . Exempla sunt
in divinis litteris plurima . Illud est
in promptu : In te inimicos nostr ventilabimus cornu, & in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Item, Criis denuncia vcrunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu. Act. s. Item,
Paulus . dicitur fiducialiter episse in nomine Iesii, Act. s. Hebraeis porro id in alitii)us nomine fit, quod aucto Titate ac virtute cujuspiam transigitur. Quare qui resis loco, & tanquam illius
minaster quidpiam arit , hic in nomine regis eam rem dicitur asere . Rc-cte ig: tur qui tanquam Chr,sti administri, in aqua S: spiritu homines fatictificabant , cos in nomine Christi baptismi gratiam cxhibuisse interpreta mir . Non ergo ncccsic est sciat ire quod Apostoli baptismi formam a Chrino praescriptam immutarunt . Nam S hodie nos vere in christi Nomine hoc est, loco, vi , & auctoritate, baptisina conficimus . Ac si praescripta Illa sormula nominis Ielii Christi Apostoli baptietarunt, non putandi sunt tamen spiritus sancti patrisque nomen omistic t sed in nomine patris & filii ejus Jelii Christi, & Spiritus sancti bapti o sic . Quod alterius loci est dc-
monstrare. De septimo igitur argumcnto satis.
In octavi argumenti explicationem multa quidem dici possent, sed nos in
pauca conseremus. Sane Gratianus 32. qu. 7. audacitis sane multo, quam disertius ait, illam Greror ii sententangelicae , & Apostolicae doctrinae De Ecclesie Romara Auctor. mile exemplum habes de frigidis, cap.
Consultationi . Atque ipse idem Gregor. hoc modo sententiam suam explicat , in epist. ad Ravennatem a chiepisc. referturque a Grat. 33. q. I. ca. Rcquisisti . Nec desunt huic argumento aliae etiam re: ponsiones , scd haec S: planior & expeditior cst. Quam quoque Gloss. sequitur xo. d. c. De libcllis , in verbo Junioris. In nono argum. nobis Ι.utherani, praesertim Oecolampadrus . fucerti. , S: Calvinus instillant . Fcd pueriliter tamen. Quoniam librum illum Gelasii Rom. pontificis non esse, magnis amgumentis a me S: animadversiim &patefactum est . Primum cnim auctor opusculi dicit , csse recentem altercationem de veritate duarum naturarum in Christo . Non antem erat recenslcmpore Gelasii, sed olim profligata a Leone & concilio Chalcedon. ubi E utychis Sc Ncstorii explosa sententiacst . Rursum in toto lib. nec Leonis, nec concilii Chalcedonens. meminit. Id quod maxime fecisset, si auctor el-sct G clasius . Nam in epistola ad Faustum, hujus concilii auctoritate libenter utitur , libentius hic usurus , ubi adversarios post et tantae synodi testim
nio revincere . Ac certe cum Dama stim contra Arium citaverit , citast ac multo magis etiam Leonem contra
Eutychem, si post tempora Leonis scripsisset. Atque Gelasias multis annis suit Leone posterior. Quid λ Quod auctor ille Damasum nomine episcopi Romani nullo alio honoris titulo retulit: quod a more posteriorum pontificum , cum priorum testimonia rescrunt, valde cst alienum. Praetcrea ejus operis auctor ad probandam utriusque naturae in Christo veritatem, inter magistro secclosiae catholicos censet Eusebium Pam-vu- philli, Husque tcstimoniis utitur. Quem esset tamen apcrtissimum impietatis Arianae Respondad P.
contrariam . A quo ego longe disien-l propugnatorem filisse, Hicron us a Llio. Nam, ut Romanorum pontificum firmat in epist. ad Pammachium &auctoritatem negligamus, non possumus Oceanum , cujus inrtium est , Schedulae. tamen utriusque Gregorii & primi, de Quin etiam tanquam Arianus , Euse-tertri, Contemnere definitionem, cum fuerint ambo tum doctiissimi , tum etiam sanctissmi . Itaque non errarunt, quod Gratianus falso existimavit , sed locuti sunt Potius de ea , quae ante matrimonium per infirmitalcm inepta erat ad copulam conjugalem , hoc est , ut
scholae verbis utamur quae erat ImpΟ-ecns ad solvendum debitum. Cia iis sibius hic cum litis operibus damnatus est , actio. s. & 6. septimae synodi generalis . Ita assercnda item Christi utraque natura , c patribus Latinis auctor ille solum Ambrosium refert : qui si est et Gelasius, Hilarii, Hic ronymi, Au- rustini testimoniis uteretur, nec quos i dam Graecos ibi lcriptores excitasset,
qui latinis demortui semper & sunt Ec
254쪽
sierinat . At Gelasius scripsi de utra- , ire Christi natura adversus Etitychemta pectioirum . Non inficiamur , sed quinque libros scripssse lcgitur , non troc parvum opulculum, quod emcntito titulo circumfertur . ωnnadius quoque contra Liuychem scripsit : cur magis hoc opus Gelasii , quam Gennadii fateamur Fuit cliam Gelasius quidam episcopus Caesareae Palcsthinae , quem
Hieronym. tradit quaedam eo tem
pore scripsisse, sed cclasse Huic ego opusculum tribuerem, nisi quod purum
de politum iermonem dicit cum Hi Cron. habuisse , qualem in hoc libello equidem non agnosco : nisi bono & eleganti auctori contipit malus & i purus interpres . Falluntur autem, qui opus hoc. Gelasio pontifici Rom. tribuunt, ex verbis illis, Cum scitemApostolicam vestra dilectio unanimiter teneat , constanter praedicet , sapienterque dcfendat ; quo loco legendum esse, fidem Apostolicam , vel me non
demonitrante lector probaturus est. Nec novum est sane, ut nomine pontificum Romanor. libri ejusmodi proserantur . Nam actione s. synodi 7 Iconomachi duos libellos prodidcrunt auctore Vigilio Roman. pontis. Sed fallo tamen. Atque, ut opus constaret esse Gelasii, nihil tamen assertur. Cum enim edunt libros de re qualibet Romani pontifices , sententiam suam, ut homines alii docti , exprimunt , non tanquam ecclesiae judices de fide pro-
mmciant . Nonum igitur argumentum satis, ut arbitror, evidenter confuta-Reso ad tum cst., o Decimo autem refutando , quae Ca-jetatuis in illo 27. quaestionum opusculo dixit, non sunt hic ea nobis resumen-
te Caye. ine acta agamus , quod vetamur V
. di sis' ' teri proverbio . Quod nunc in stat, id Rum c. I. diligenter explicandum est, quid vi- Melicet conseqtientiae sit , ut si super Petrum Christus ecclesiam aedificavit, Romana statim sedes caeteris este praeposita divino jure intelligatur . Inde enim plana quoque erit illa collectio: Si Petri fides juxta Christi orationem non defecit, majores eccles ae causae ad Romanum episcopuin sunt rescrendae. Vilico autem , ejusmodi res plane &perspicue eXPedire non posse, nisi doctum & intelligentem virum . Cujus rei lai; tae tantque dissicilis facultat
consecutum esse me non profiteor, i
cuium cite Piae me fero . mun ς.. cap. VIII. 'oeponenda in hoc me opere suscepita
conitat, non quae essent pei via, dc mmum sermone trita , sed quae vix adhibita etiam diligentia a doctissimis quibusque intelligerentur. Quod si si cedat conatus, jure est laudandus: sin
vero non succedat , non est certe reprehendendus . Sed haec hactenus. Rcm jam ipsam explicemus . Primum autem illud commemorandum est, quod alias si pc diximus, quae Petro dicta in Evangelio a Christo sunt, non ut ii mini priva o , sed ut e celesiae praesccto, ea ad silccessores quoque sine vi aliqua , aut literae inversione pertinere. Quemadmodum quae Dominus Ap stolis commendavit aeque congruentia fidelibus universis, eadem futuris Christianis omnibus in sciam literati commendata sunt: juxta id, quod Christus ipsc Marci a 3. cxplicuit , inquiens rQuod vobis dico, omnibus dico : VLritate. Vigilare quippe ad omnes aeque pertinet e quare, etiam si Christus id non adco diserte suillet interpretatus , ut alle explicuit, ita nos quoque necessario explicaremus . Pari item rati ne , quae Dominus Apostolis locutus es , ad ipsos quid cin spectantia quatenus ecclcsiae sacerdotes, haec non ad fideles omnes , sed ad reliquos futurosita ccclesia sacerdotes catholici referiamus. Quale illud est Luc. 12. Hoc facite in meam commemorationem. Cum enim Dom3nus pane de accepto Sc fracto , clevatisque in coelum oculis Deo gratias egerit , calicemque simul & acinceperit & levaverit , sine dubio Eucharisticum sacrificium , hoc est , gramtiarum actionis , Judaeorum ritu Ο tulit : nisi stillius suit de ingratus, qui , cum referre patri inamam gratiam posset, quae ab illo nobis acceperat summa dona eidem referendo, minime re
tulistet . Jubenis itaque Apostolis suis Christcs , ut hoc ipsi facerent, quod scilicci illum vidcbant facere , nimirum id praecepit , ut hostiam Eucharistiae di gratiarum actionis offerrent. Quod & Cyprian. ad Caecilium , bc bronaeus lib. 4. cap. 32. divine exposuerunt. Quia ergo sacrificium facere, sacrificorum de sacerdotum proprium munus est , quod eo loco Dominus Apotholis commendavit, id proprie adiuturos ecclesiae sacerdotes spectat , non ad vulsus etiam muliercularum , quod haeretici credidere . Porro, quae
uidem Oirutum, quia pastores ecclesiae
255쪽
dio 6 De Eccvae Romana Aussor. si ituri erant , manda sic legimus, haec itus in epistola de ordinatione episco-ipla episcopis , N pastoribus succeden- porum. Quintus est Marcellus, 24. qu.tibus ad literain crcdamus elle man- I. cap. Rogamus . Sextus est Lco in condata . HuJus rei exemplum cst illud Matthaei i8. Quaecunque alligaveritis, δἰ c. Et illud item Joan. 1 o. Sicut misit
nae Pater, & ego mitto vos: accipite Spiritum sanctum, S c. Hanc vero repulam si sacris literis explicandis tenuerimus , vitabimus procul dubio permixtam illam . & tenebricosam confusionem , quam in scripturae intelligentia haeretici patiuntur. Quorsum haec pnemne, ut ea , quae Petro in Evangelio ducta sunt , apte ac prudenter disti irruamus: & ti quid illi, ut privato, congruir, hoc ad singulos fideles spectare existimemus . Cuiusmodi illud
Matth. ιλ cst : Si peccaverit in te frater tuus,
corripe illum inter te,& ipsum solum,dec. Sin vero quicnuam illi convenit,
ut Apostoloriim principi , & Ecclesiae
pastori , hoc citra controversam putemus ad succedentes in Ecclesiae pontificatu esla reserendum , idque in genuino literae sensu . Nam & quae legislator civilis sitis delegatis praescribit , non ad cum solum , cui viva voce loquitur, scd ad caetcros , qui illi in eodem ossicio succedunt , rese
Deinde illud quoque magnopere ad Vertendum cst , Romanum Pontificem Petro succedere , non esse per se quidem in sacris literis revelatum , sed aliunde constare : ex eo scilicet, quod historiae gravissimae prodidere, Petrum Apostolum suam cathedram Romae demum collocaste, ibique cum etset episcopus, fuisse desinetum. Hoc Velenus, hoc Sebastianus Francus , hoc haeretici quidam alii negant: quin etiam ajunt, Petrum ne Romam quidem invisisse. Quod tamen , cum historici omnes
graves prodiderint, malitiose lingatur.
Non enim existimandi sunt isti , quod Verbis ncgant , id mente sentire , nispueri , & pueri stulti esse credunzur . Quid enim tam stultum , tamque puerile dici potest , quam si ea non clieolim in republica gesta negemus, quae
gesta cIse vir qinisque ante nos gravissisimus assii mavit 3 Quod si ejus rei, de
qua differimus, aucto ies quaeris , DIO- Dysius unus eth in epistola ad Timoth. Dionysius Corinthiorum episcopus at ter cit apud Eusebium lib. i. ecclesiast.
hist. cap. 1 . Tertius testis cil Clcmens, in ep stola prima. Quartus cit Anacle-cione prima de stilo Petri & Pauli. S
ptimus est Gelasius cum concilio 7 o. Episcoporum. Octavus est Innoccntius
III. in cap. Per venerabilem: Qui filii sunt Iegitimi. Nonus est Nicolaus III. cap. Fundamenta de clect. in 6. Deciamus est Leo I x. in epistola synodica
ad Petrum Antiochenum' Patriarcham. Undecimus, Constantinus in odicto ante Nicaenam synodum, 96. distin. cap. Constant,nus . Duodecimus , Epiphanius haesesi x . quae est Carpocratis . Tertius decimus, Irenaeus lib. 3. contra Valent. cap. 3. Quartusdecimus , Τcrtullianus lib. . adversus Marcionem,
S lib. de praescript. haeret. Quintus de 'id ς-'cimus , Ambrosius in oratione contra Auxentiu in de Basil. trad. Sextussiccimus , Hicronymus in lib. de viris itilustr. in Petro . Decimissieptimus , Fg sippus 3. lib. de exci. Hieros l. cap. L. Dccinati Iocta vias, Augustinus lib. I. contra Iulianum Pelas. Postremus , Eusebius lib. 1. ecclesiast. histor. cap. I 4. dc I s. libro quoque tertio, capit. 2. &u. Qii bus locis etiam refert Origc- ne in , Ca jum , Papiam . Tam vero multis 3c incorruptis testibiis qui non credat, is aut stultum , aut haereticum certe se esse demonstrat: ut publicam Romanae urbis ,ocem, loca item ipsa urbis praetereamus , quae ctiamnum vitae, mortique Petri testimonium pcrhibent. His itaque positis, dissicilis , &pcrobscura quaestio facile explicatur: quae quidem , ut dixi , doctis limos viros ita implicuit , ut se expedire non vaIuerint. Quod enim pastor post Peti um a Christo in Ecclesia Hisse tus,
potestatem Petri ordinariam habeat , ac caetera privilegia propter Ecclesiam Petro concesta, ex Euangelio habetur: juxta ea , quae primo documento anumadversa nobis , S: demonstrata sunt.
Quod vero ille , quem Christus Petro mortuo sitflecit , Romanus fuerit episcopus, e re gesta colligitur . Nam si Pctrus semper Antiochiae sedisset , ut capit, sine dubio episcopus Antioch nus illi legitime in pontificatum successisset. Sed & id postremo considerandum: est enim res magna, ac diligenti contemplatione dignissima, non illud m lo ad doctrinam catholicam pertinere, quod Apostolis expreste revelatum est,
256쪽
verum hoc etiam, quod ex altera pro-Positione revelata , de altera certa inlumine naturali, syllogismo, collectio-
initiatos esse, illud pendere necesse est.
neque cui lenti conficitur . Ut Christum Donnia una habcre voluntates duas , duosque intellectus, utriusque item
actiones , de creatam , & increatam , aut Christuin etiam ridere suapte natura, in homines caeteros posse, in sacris forte literis non habetur exprcssu in . Sed quoniam traditum millis est, Filium Dei csse hominem , de naturali
ratione constat , omnem hominem haberc voluntatem, intellectumque creatum, operationesque utriusque potentiae
citam creatas, omnem item hominem,rit flere, ita quoquc ri lcre posse : qui unumquodlibet horum negaverit , is haereticus judicabitur; propterea quod negando coniequens , scilicet Filium
Dei haberc intcllcctum intellectionemque creatam, nestat proinde antecedens,
cx quo illud colligebatur , hoc eth Filium Dci csic hominem. Esto aliud excia plum. Concilium Nicaenum in fide non errasse , aut Chalcedonense , aut Ephesinum , nec in sacris libras , nec in Apostolorurn traditionibus explica
tum est : sed id solum , Concilia in
Spiritu sancto legitime congregata e rare non posIc . At , quod Concilium 'Nicaenum , Chalcedonense , Ephcsin. legitinae fuerint coacta , ex divina revelatione non creditur : Creditur tamen ex humana fide & traditione historiae fide dignae, per quam habemus, eas synodos , indiccntibus , & confirmantibus veris Ecclesiae pastoribus, ex universo orbe convenisse . Unde licet
Carum rerum certitudo ac veritas , quae
in ejusmodi Conciliis definitae sunt, ex duobus quasi pi incipiis pendere videatur, quorum alterum rc velatum a Deo
Est, concilia videlicet legi vi me congregata certissimae veritatis este 33 alterum vero sola certitudine naturali credatur, Per ea , quae scriptores graves & in.
corrupti memoriae prodidere : at haereticus erit , qui negavit earum synodo-Him scita atque decreta, non aliter ac
si negaret Euangelium. Esto quoque aliud exemplum apertissimum . Quod sacerdotes nostrae hujus aetatis a veris episcopis rite fuerint consecrati , non est sacris literis proditum: sed res gesta potius est, quae ex verbis S: animo consecrantium pcndeat. Ex hoc igitur principio , quod humana certitudinc
tenemus, videlicet lius sacerdotes rite
an in ecclesia nunc si verum Euch ristiae sacranientum. Quod qui inficiaretur , hunc ecclesia existimaret haer ii cum . Tamcisi illa solum enuiaciatio universalis per revelationem accepta sit, omnes veros sacci dotes, s rectam intentionem habeant consecrandί , vcrum Eucharistiae sacramentum confice re . Sed , quod ii , qui modo vivunt, sint ejusmodi, non Euangelium solum, sed gravis , di constans natura: ratio simul cum Euangelio probat. Ad cundem profecto modum , qui negaverit Romanum Pontificem candcm habere potestatem, quam Petrus a Christo accepit , Fidei adversarius censendus cst: quamvis cx Luangelio nihil aliud proxime colligatur , quam Petri successores eundem habere cum Petro principatum . Quia si huic Litangclicae conclusioni illam addas , episcopuna Romanum esse Petri liicccstbrem, quam ex historiis a traditione virorum gravissimorum accepimus , mani cste colligitur , Romanum episcopum & caeteris
episcopis superiorem ei se , dc candem habere in ccclcsia potestatem & auctoritatem , quam habuit Petrus . Apte igitur summi Pontifices , atque Pruden icr testimonia illa Euangelica ad Romanum Episcopum, sedeinque Apost
Quod si sententia haec nostra minus viris doctis fuerit probata , quanquam haud scio, cur probetur minus, habe
mus tamen adhuc aliam hujus rei explicandae ibi am : unde liqueat, Pon tificcna Romanum ex divina mi illat Io ne fuisse Petri in Ecclesiae totius Pon tificatu succcs orem , atque adeo RO manis Episcopis ea testimonia convenire , quae Petri probant dc primatum,& fidem. Diximus quippe rctro, fidem nostram non solum scripto, scd etiam traditione contineri. Ita , licet Romanos Epilcopos Petro silccedere, in sacris libris non habeatur scriptum, ab Apostolis tamen ecclesiae, quasi per ma nus, traditum cst. Jam, quod haec suerit Apostolorum viva traditio , ex hisicilicet viis manifeste constat, quas intcrtio libro nos vel aperuimus, vel inducavimus . Non enim singillatim sunt nobis explicanda omnia , ne longa oratiO- ne negotium lectori iacessamus. Certe
hujus rei illud est evidens argumentum, quod non ante Phocam modo & Contiantinuin , non ante Nicaenam solum synin
257쪽
synodum, verum etiam ante quem clinque post Neronem imperatorem, ante quodcunque ecclesiae concilium , ante quoscuntque post Petrum pontifices maximos, semper a viris ccclesiasticis Romanus I piscopus Petri successor est agnitus. Atque Apostolicam traditionem suisse , non obscure tradit Anactetus
Petri discipulus , in op: stola prirna de
oppressione cpiscoporum, Sixtu S primus
ad Gallicanas eccicsias, Elcutherius ad casdem , Victor in epit cita ad Theophilum , Sixtus Secundus in epistola ad Gratum episcopum, Zepherinus in epistola ad episcopos Sicilianos, Marccllus ad cpiscopos Antiochenae provinciae , Melchiades ad episcopos Hispaniarum, Marcus in epistola ad Athanasium , Julius
ad Orientales episcopos . Nec verisimile fit , ut rem tam neccssariam ad ecclcsiae unitatem continendam , Christiis Dominus Apostolis suis non revclarat . Si enim Moysi locus ille revelatus est, quem Dominus elegerat , ut inde a Iudaeis divina oracula peterentur, qu into magis credendus cst Clu i
sius Petro mannestaste , quisnam cstet ille locus, ubi constituerat regni sui S
principatum, δc sedem collocare γ Atque si, ut transscrretur ecclesia Hiero-ltolymitana in civitatcm Pellam , vo cc Domini sunt Apostoli admoniti, ut Eu
piphanius lib. I. coni. haer. cap. v It. reserunt, multo magis credemus, ut e cl-vitate Antiochena Romam emigraret Petrus, cathedramque inde transferret, Dominicis oraculis suisi e commonitum. Quod si ita est, ut revera est, nec a
liud nisi absurdissime ci edi potest, Iam hinc fideles intellirant , unde illa vox
Lutheraii6rum fuerit , qua inter cael ros articulos Vivornaatiae propositos, hunc etiam posuere, ut abrogaretur Romani Pontificis potestas, quam sibi su-nait supra caeter os episcopos r intelligant. rursum , quidnam illi moliantur , qui Romani Episcopi monarchiam asserunt fuisse post D. Hieronymi tempus exoditam . Nam qui Phocam scribunt instituiste, Romanam Ecesesiam Omnium e:- sic Ecclesiarum caput, pie quid na sor-talle id, nullius enim animum ego ludico , sed imprudenter tamen scriplerunt: intelligant etiam unde D. Th. lib. quarto adversus gentes, capite septua-gcsimosexto a stirmet , corum praelilm-Ptuosum errorem esse, qui se sui ducere nituntur ab obedientia de sub ectione Petri , succcssorem cius Romam Pontificcna, universalis Ecclesiae past
rem non recognoscentes: intuli 1gant demum qua ratione Leo X. Lutheri articulum vigesimumquintum condemnav rit in haec verba : Romanus Pontifex
Petri successor, non est Christi vicarius
super omnes totius mundi ecclesias, ab ipso Christo in beato Petro institutus. Decimo igicur argumento, quoniam iueo cxponendo dissicultas erat maxima, non potuit a nobis verbis paucioribus
responderi. Ad undecimum vero sic respondeo. Non est prosccto admittendum , fidem etiam perlonalem Petri desecille. Nain
Petri 3udicium in fide publicum falsum
asserere, haeresis est manifesta. Sed cum Apostolorum nemo in fidei doctrina e rare posset , id peculiare Petri privilegium fuit, ut ejus ne personalis quidem fides deficere potuisset. Quod enim quidam afferunt, Christum Dominum recumbentium undecim exprobralle incredulitatem, &c. hoc PGtrum Apostolii in ne tangit quidem. Nam cum Lucas cap. 2 . scripsisset, Mulieres undecim Apostolis ea quae a Domino audierant, annivaciasse, ncc illos credidis te mulieribus , sed carum verba
deliramenta judicasse . protinus subdi
dit : Petrus autem cucurrit ad mon mentum . Non enim cucurrissct nisi credidisset. Et conjunctio adversativa , qua Euangclista usus est, satis ostendit, P
tro Verba mulierum non este vita dei
ramenta . Atque oratio Christi pro P tro uisa id aperte demonstrat, Petri fidem non desecisse . At exponunt adve larii, orasse Dominum, ne fides Petri deficeret finaliter, sic enim loquuntur,
sed nullius discipuli fides hoc modo de
fecit . Ita oratio Christi non in singulare Petri privilegium cederet , quod non solum Chi ysostomo, Theophylacto, Ambrosio, & Bedae , sed contextui etiam contrarium cst. Cum vero Ambrosius Petrum fidem amisisse ait, nomen fidei pro fidelitate accipit , quam sculicet amico suo Christo non servavit. Quamquam illud etiam cst frequens, ut fides pro fidei confestione usurpetur. Atridiculum est, ut si Christus colle tum Apostolicum increpasic dicitur , singulos increpasse intellipatur: Quasi vero non a Prophetis saepe populus arguatur, in quo multi cslcnt, ad quos reprehensio nullo modo attineret. De qua re ii-bro quarto uberius disputatum est . Id verri Respon. ad II.
258쪽
vero , quod de Λnastasio & Honorio additur , non parvam ingerit quaestio. nem . Quoniam si oratio Christi non ad Petrum modo , verum ad posteros
quoque Romanos episcopos reserenda est, qua ratione Petri fides nec publica nec privata deficere potuit: eadem
etiam nullius successoris deficiet fides, nec in Iudiciis publicis, nec in colloquiis, aut consensione privata. Sin vero cum ad posteros oratio illa rese
tur, intelligenda solum est de fide publica , scilicet in quaestionibus fidei d
cernendis r temere prosecto & inconstanter eo testimonio videmur Petri fidem, etiam personalem, vindicasse.
Huic loco Albertus Piphius Campem
sis non aliter potuit occurrere, quam omnes Romanos Pontifices erroris nota
liberando. Ita contendit nullum unquamna haeresim incidisse. Atque ut Anastasium in libertatem assereret , Gratia num vexavit contumesiosissime, Iurisperitis iii miminς maledixit. Ut vero H norium tuere tur , sextae generalis syn di exemplaria falsarios corrupisse, multis coniecturis siladere nisus est. Dein .
de ctiam in eam opinionem inclinavit, ut crederet epistolam Honorii ad Se rium a Graecis de more suisse vitiatam: Synodum autem in eo judicio dec piam. Quin adeo duorum conciliorum sexti septimi acta omnia calumni tus est . ac pro sua certo virili amborum labefaetavit Jc auctoritatem & fidem . Haec vero Alberti opinatio , nova quidem in ecclesia est, sed ea etiam ratione confirmari potest , quod non est verosimile, ut homini, qui haereticus esse possit , Fidei summam Dominus commiserit. Rectum enim est regula sui & obliqui, ut Aristotcles docet. quare si Fides Romani pontificis dirigere ipsum non valet, multo mium, ut Vl-
detur , alios in fide rectos emciet. Ruid, quod imbecillus in fide , fratres in fide
confirmare nequit Si igitur Romanus
episcopus juxta Christi pollicitationem
fratres suos confirmaturus est, firmum ipsum esse oportebit. Quamvis autem
multis in locis dicat Pighius, sicut hic dicit, satis probabiliter de summi pontificis auctoritate : tamen non id sp
etandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, cui veritatem tueri ac retinere sententia est . Dicit itaque ille multa multis locis de hac re quidem, sed aqua haeret , ut ajunt. D
victum exilii in pravitatem haereticam subscripsisse , auctor est Hieronymus ut Chronicis. Excuset Marcellitium , quem timore fractum idolis sacrificium obtulisse , memoriae proditum est . Vidi rem vindicet , quem Pauli istae suum esse mentiti sunt , ut scribit Euseb. s. lib. eces . hist. cap. x. Anastasium liberet, quem sine certo & probabili testim nio Gratianus haereseos insimulavit. At Honorium quomodo ab errore vindicabit f quem haereticum fuisse , tradit Psellus in carmine de septem synodis, Tharasius ad summos sacerdotes Antiochiae , Alexandriae, & sanctae urbis , ut . synodo actione et . scriptum est, The dorus cum synodo sua Hierosolymit na in consessione Fidei , quae habetur eadem actione tertia , Epiphanius respondens haereticis in conspeetu concialii ejusdem actione 6. tomo 2. tota de mum jpsa 7. synodus actione ultima ,& in epistola ad omnes facerdotes &cIcricos . Adrianus quoque Romanus pontifex in actione s. Synoda octavae generalis, De Roniano inquit pontifice quemquam judicasse non legimus rhcet enim Honorio ab orientalibus post mortem Anathema sit dictum , scie duni tamen est, quod fuerat super hinre si accusatus: propter quam solum licitum est minoribus majorum sitorum motibus resistere. Hactenus Adrianus. Ubi etiam addit, sententiam in Hon rium latam ex Romani pontificis com
sensu fuisse. Id quod exploratum est in
6. syno. generali, actione quarta. Ubi Agatho in epistola ad concilium, Η norium ipsum anathematigat . Beda Llem . de natura rerum c. s. in sexta
synodo ait Macharius cum suis se quacibus simul & praecessoribus, Ciro,
Sergio, Honorio , Pyrrho , anathema-ttaatus est . In libro praeterea pontificali refertur Leo secundus sextam symodum suscepisse, in qua condemnati sunt Cirus, Sergius . Honorius . Atque in
fine sextae synodi ponitur epistola Lemnis ad Constantinum , ubi post sust
pium confirmatumque concilium , A
nathematigamus inquit Cirum, Sedigium , nec non & Honorium, qui hanc apostolicam ecclesiam non Apostolicae traditionis doctrina illustravit, sed profana proditione immaculatam fidem
Praeterea illud caput, Si Papa, 4 distin . quod pro nihilo habet Campensis, nos maximi tabere debemus. Quo.
259쪽
niam ille unus easus, in quo Ο es pastorem suum Iudicare poliunt, scilicet cum suerit haereticus, habetur, ut alla loca praeteream, in quinta synodo Romana x I3. episcoporum, in haec verba: A multis antecelloribus nostris synodaliter decretum, atque firmatum est, ut oves pastorem suum nec reprehendere,
nisi a fide exorbitaverit, praesumant. Idem tradit Anactetus in epist. s. de patriarchis, & primatibus, inquiens: Pastor ecclesiae , si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus : sed pro reprobis moribus magis est tolerandus, quam distinguendus , quia rectores Ec.
clesiae a Domino sunt Iudicandi . Idem Eusebius docet ad Episcopos AEgyptios,
referturque 2. quaest. 7. cap. Oves. Idem Joannes Papa in epist. ad Zachariam . Idem in octava synodo traditum
est, ut nunc reserebamus . Resert etiam Burchardus lib. I. cap. 13. I 38. I 39.
Calixtum, Clementem, Gagum in hanc
eandem sententiam. Non est igitur negandum , quin summus Pontifex haereticus esse possit, cujus rei exemplum unum & item alte rum forsitan proseretur: at quod in Fidei judicio contra fidem definierit, ne
unum quidem proferri potest . Itaque objectioni positae hoc responsum habeto : Aliud est in Petro, quod spectat ad hominis privatam excellentiam : aliud, quod pertinet ad communem Ecclesiae utilitatem. Quod negarat Christum, hominis erat ; quod confirmarat fratres, erat Ecclesiae . Illud proprium , hoc commune erat. Similiter , quod fides Petri propria semper interius servaretur , nominis privileζium erat; quod vero aliis confirmandis solidam fidem proponeret, nec in Fidei judicio deficeret , Ecclesiae publicum privilegium erat. Romanus igitur Episcopus non fuit
haeres aut priVilegiorum, aut culparum Petri propriarum, quae videlicet ex accidenti publicae Petri potestati conjungebantur, sed successit in his, quae spectabant ad Ecclesiae communes , & necessarias commoditates . Nam privilegia Apostolis a Christo concessa , aliter ad ipsos, aliter ad successores re-struntur . Quippe in Apostolis fuerunt etiam privilesia personalia amplioris
gratiae , quam in posteris . Ut, verbi causa , per illa verba, Quaecunque ligaveritis super terram, &c. 8c per illa, Sic, ut mi sit me Pater , & ego mitto VOS, dic. intelligimus, potestatem generalem in universuin orbem Apostolos susce pisse. Ita pares Petro dicuntur M. dist.
cap. In noVo, & 24. quaest. I. cap. L
quitur . Sed episcopi posteriores non successere Apostolis in potestate generali extraordinaria , sed in ordinaria, quam singuli in suis ecclesiis Apostoli habuerunt : Ut Simeon Iacobo in ec clesia Hierosolymitana, &c. Esto aliud
exemplum: Ex verbis illis . Ego rost bo Patrem,& alium Paracletum dabit vobis , ut maneat vobiscum in aete mun, spiritum veritatis a recte quidem
Theologi colligunt, Apostolos post Spiritus sancti adventum in gratia conli matos . Caeterum non ita transiit hic
Spiritus in episcopos succedentes , ut
in eis aeternum maneat per gratiae com
firmationem, quod Apostolis ex privulegio personali donatum est, sed id solum transiit ad posteros ecclesiae past
res , quod necessarium erat ad ecclesiae communem utilitatem. Sic omnino
privilegium Fidei indeficientis, quod in
Petro personale etiam fuit, ad Epist pos Romanos transmisium est, non in eo , quod Petri crat peculiare , sed in
eo , quod commune erat Ecclesiae . Unde & ahae objectioncs rcpelluntur, quae pro Alberti sententia positae sunt. Non cnim fides interior Romani Pontificis Ecelesiae est necessaria : nec illius occultus de privatus mentis error Ecclesiae Chiisti nocere potest. Quapropter non est necesse, ut interioris Fidei conservatione Romanis Pontificibus Deus semper assistat. At, quod, dum ea decernunt , quae fidelibus credenda sunt,
dumque Ecclesiam Christi in fide dirigunt, non deficiant , sed divina manu teneantur, id Ecclesiae opus est, idque proinde Romanis Episcopis etiam imbecillis , de alias privatim crrantibus non negabitur: ne videlicet per publicae potestatis errorem , Ecclcsiam faciant in communi veritatis ignoratione versari. Undecimum igitur argumentum abunde, ni fallor, consulatum est. At postremo argumento rcfutando it ' Respon. lud non sunt Icciores admonendi , est ad est. enim in promptu, malo ς urbis mores, si quos forte urbs malos habeat, non
esse hujus loci defendere . Non sumus tam rudes & stupidi , quam Lutherani
nos esse calumniantur . Oculos etiam
nos eruditos habemus , sed modestos
tamen. Scriptum est enim, quod Patris Gens.
nudata verenda boni filii aversi veniendo texerunt. Λversari autem id dicimur,
260쪽
eimur, quod reprobamus. Quid autem est, filios verenda patris superjecto domsis pallio aversos operuasse, nisi, ut Gregorius ait , bonis ilibditis sic praepositorum suorum mala displicere , ut tamen haec ab aliis occultent Operimentum, inquit, avcrsi deserunt, quia judicantes factum , S: Venerantes magisterium i nolunt videre, quod tegunt. Sic magistrorum vitam discipuli probi jure apud se taciti reprehendunt, &eos, etiam cum displiccnt, venerantur. 8uper cathedram, inquit Christus', sederunt Scribae & Pharisaei, quaecunque dixerint vobis facile , secundum vero Opera eorum nolite facere . Sed haec hactenus. Illud est potius lector admonendus , ut animadvertat , Romanas consuetudines alias esse Romae cum tOta ec Iesia communes , quas videlicet ex Apostolorum Petri & Pauli traditione creditur accepisse. De quibus Augustinus in epistola ad Januarium, numero II 8. multa : l ed plura fit sius Ιωnocentius Primus in epistola ad Decentium tradit . Aliae vero sunt conieti dines, quas Ecesesia Romana vel a se habuit privatim institutas, vel a Petro quidem inpostolo accepit , non tamen in universum orbem promulgandas . De
quibus Augustinus diserte loqui tun in epist. 86. ad Casulanum, & in epistola
II 8. I I9. ad Januarium . Priores igitur consuetudines , quas Echlesia Romana non modo tenet, verum etiam ab Lversa et lesia docet esse servandas, mnino tenere debemus : ut Julius II. dist. cap. Nolite : de Innocentius. ead.
III dist. cap. Quis nesciat: 8c Calixtus Iris dist. cap. Non decet: & Grcgorius eat .
dist. cap. Praeceptis, docuerunt . Posteriores vero Ecclefiae Romanae consumtudines non oportet privatas ecclesias
sequi , ut D. Augustinus locis positis
tradidit, & Nicolaus in . dist. cap. Scitet& Gregorius eat dist. cap. Novit. Ddemque omnino traditur 3 r. dist. cap. Quoniam, & cap. Aliter. In . una enim fide nihil officit sanctae ecclesiae consuetudo diversa et ut habetur de Con. dist. q. cap. De trina . Atque. de huIusemodi conliietudinibus de Ambrosius de Hieronymus intelligendi sunt in iis I cis, quae sunt objecta. Illud vero , quod ex Trullana synodo affertur, facile diluitur . Ouoniam , ut superiore libro latius explicatum est , synodus haec nutilam habet in ecesesia auctoritatem, in his prassertim, in quibus contra Ecclesiam Romanam Graeca se contention erexit . Nec conciliorum conatus de legibus aut serendis , aut abrogandis quicquam valet, nisi summi Pontificis decreto & sententia confirmetur . Et
consuetudinem illam de jejunio sabbati ex his esse constat , quas in posteriore genere collocavimus : ut etiam Ambrosius dicit, duodecima distincti ne, cap. IIIa . Quocirca vane de hac re a Concilio Trullano Ecesesia Romana reqrehenditur . Sextus igitur liber hunc in modum absolutus ut, quem plus sortasse nimio longum secimus:
tametsi non sunt longa, quibus nihil est, quod demere possis.