장음표시 사용
281쪽
quitur locus huic displitationi vel maxime necessarius, qui Scholae Theologicae continet auctoritatem: quam heretici juniores non m do elevant, & extenuant , verum etiam explodunt, & exsi-hilant . Ac signifer impietatis Germa- alicae Lutherus , VVicleis in hoc, ut in aliis , diicipulus , in libro quidem adversus Jacobum Latomum asserit, Theo- Iosiam scholasticam esse nihil aliud , quam i norantiam veritatis , inanemque falsa clam , quam ad Colossenses Cap. a. Apostolus praecavet . In libro autem de abroganda Misia privata, Academias dicit esse Antichristi lupan Tia . Philippus vero Melanchthon in Α-
ologia contra Parisiens Lutetiae na- eam csse, ait, prophanam scholasticen, qua admisia, Euangclium obscuratum, ac fidem extinctam . Breviter, Luthe rani omnes ad unum scholae nostrae auctoritatem dc mirifice contemnunt , &inimice inscctantur. Atque hinc λrtasse tanquam ex primo fonte, reliquae istorum haereses derivatae sunt . Princ DPio namque, quod erat lacile , icholae auctoribus contemptis , scholae quoque judicia contempserunt . His neglectis, mox necesse erat, Hieronymus, Augustinus , Gregorius , Ambrosius , Basilius negligerentur , quos Theologi recentes dogmatum tuorum auctores habebant . At antiquis Sanctis posthabitis, despectui quoque habita sunt eorum Cooes a. Unde coosecutum est , ut dilibros quosdam canonicos , de ecclesi sticam auctoritatem Lutherani concide rent . Adeo verum illud est i qui minima negligit, paulatim defluit . Absit invidia verbo. Nec enim minima scholae auctoritas esse potest , quam parvi acere nemo sine fidei discrimine po eth . Connexae qu pe sunt , ac suerescii per , post natam scholam , scholae
contemptio dc haeresum pestes. Quamobrem tuear etiam hunc locum, neque facile , ac breviter , ut mihi videtur, expediam . Nam etsi facultatem disserendi , a Dialecticis exercitationibus acceptam . scholastica in nobis The logia amplificavit : neque enim mediocrem a primo tempore aetatis in eo stimssio operam, curamque consumpsimus,
at hic sane quanquam in loco proprio
versamur, non ad copiam nostram nos in utramque Partem exercere volumus: sed ad nostriim morem tenuiter anguinsteque disserere. Sed in omni oratione memento, Lector , eam me defendere scholae doctrinam , quae sacrarum lit rarum sim da mentri constituta sit. Ex quo id ei scitur, quod ego magno cum assensu omnium dicere me video , museram esse scholae doctrinam , quae se titulis magisterii defendat: miseram etiam , atque haud scio an multo magis, quae detracta scripturae sacrae auctoritate, syllogisinis contortis de rebus d vinis philosophatur e Imo ne de rebus divinis quidem , sed nec de humanis, verum de his , quae nihil ad nos ait nent. Intelligo autem, fiuisse in scliola quosdam Theologos ascriptitios, qui universas quaestiones Τheologicas friv lis argumcntis absolverint, & vanis , invalidisque ratiunculis magnum pondus rebus gravissimis detrahentes , edid rint in Theologiam commentaria , Vix dirna lucubratione anicularum. Et cum in
282쪽
De Auctori Doctorum Scholast. Lib. Octavus. Cap. II. 131
in his sacrorum Bibliorum testimonia rarissima sint, conciliorum mentio nulla , nihil ex antiquis Sanctis oleant, nihil ne ex gravi philosophia quidem , sed sere e puerilibus disciplinis; sicli Iastici tamen , si sit peris placet, The logi vocantur, nec scholastici sunt, nedum Τheologi, qui sophismatum iaces in icholam inserentes , & ad risum viros doctos incitant , & delicatiores ad contemptum . Quem vero mtelligimus scholasticum Theologum p aut hoc verbum in quo homine ponimus Opinor in eo , qui de Deo , rebusque divinis apte, prudenter, docte e literis, institutisque sacris ratiocinetur . Quod etsi ita esse pluribus verbis postea disserendum est , illud tamen nunc brevi confitendum est, nisi quis is sit, esse The logum scholae neminem. Intelligo etiam in schola fuisse nomnullos, quasi ad discordiam natos, quitum optime disseruisse se putant, cum
contra doctores dixerint , ut non tam verum invenisse velle videantur, quam adversarios convincere . concertationibusque & rixis totas chartas implere Atque hos , sunt in ecclesia multi, qui tanqtiam milites auctorati vel tuentur, vel impugnant , & tota eorum de re Theologica disputatio , partium studium est , contentio , atque dissidium. Quos ego probare nec debeo, nec possum. Nam quamvis dissentientium inter se reprehensiones non sint vituperandae, concertationes tamen in disputando pertinaces indignae philosophia prophana, nedum sacra doctrina, mihi videri solent . Nec enim , quod Cicero disertissime dixit, disputata sine reprehensione, nec cum Pertinacia recte disputari potest . Atque illud vere a Publio dictum est , veritatem nimium altercando amitti . Minime vero astentior iis , qui ex circulorum scholasticorum disputationibus ortam esse pertinaciam volunt, irritationemque scalpendi omnia. Quin istiusmodi malorum existimo in moribus csie culpam, non in schola. Moderati enim, nec contentio si homines , nec pertinaces , quascun-cue res sobrie, ad temperantiamque definient. Quod cum omnibus est faciendum , qui disciplinam quamlibet profitentur, tum nemini potius quam The
logo . Fuere autem sine dubio in schola multi, qui his vitiis declinatis, rem Theologicam graviter sane ac modeste tractarum . Nam quus isti Pertinac vocant, Omniaque scalpentes Theologos, paucos, si vere loqui volunt, G nificare possunt. Qui etiam mihi, si cui maxime δε plicent: sed propter pauc
rum vitia non est omnium corona tr
ducenda . Quod & si plerique Theol
gi in his vitiis essent, iniqua esset asauc ista calumnia . Quemadmodum eis nim nemo justus & prudens universos adolescentes accusat , quamvis plurimum sint libidinos . quoniam libido
non est omnium adolescentum, sed non proborum : sc quoniam ista scholastiaca pertinacia Theologorum levium est, non omnium.; inique profecto, ut m do dicebam, schola traducitur propi ea vitia , quae non sunt scholae, sed Lnertis , vanae, contentiois scholae. The
logos itaque scholasticos, qui modo hoc cognomine digni sunt , allerere quisdem, & vindicare volo; idque faciam, si prius scholae proprium institutum, de rationem docendi propositam ostemdam , qua minime intellicta, nihil r iste aut pro illis , aut contra illos dici potest.
Multiplex Theolutae SAM Asicae
s Theolorie scholasticeproprium mu
nus , quantum & a majoribus accepimus , Ela hujus facultatis alumni quotidianis sere congressibus experimur, illud primum est , ut quae in sacris ibteris di Apostolorum traditionibus abdita continentur, ea in Iucem quasi e tenebris eruantur. Collixit enim The logus ex principiis fidei a Deo revinlatis conclusiones suas , atque in principiis ipsis implicitas per argumenta tionem naturae consentaneam explicat. Quemadmodum enim Musca facultas ex iis , quae sunt in Arythmetica posita , ea ratiocinando connectit , quae sunt in numeris sonantibus aut cons
na, aut dissona: ita scholae Theologia ex his, quae fides posivit , ea quae sunt
consequentia, naturae ratione conficie,
de Deo, rebusque divinis . Quod si Α-strologia , Musica , perspiciendi facii tas , atque aliae id genus disciplinae,
tametsi ex alicnis facultatibus quanmendicae , sed habentur in pretio tamen , tanqtiam utiles di necessaria r e quisnam iste malus genius est, schol
sticam disciplinam profligare velle, quae
283쪽
non ex Arythmetica , non ex Geometria, non ex Physica, sed ex sacris divinisque de litoris & institutis docet, quid consequens sit, quid contra repugnans p Nec vero audiendi sunt, qui scholasticas quaestiones, ut euriosas reprehcndunt, Sc scholae temerItatem insinulant, quod de rebus longe semotis a captu nostro audeat pronunciare,& tam multa definire, quae citra salintis dispendium vel ignorari poterant, vel in ambiguo relinqui. Hujus generis exempla ponunt r Quid discernat Patrem a Filio, Quid ab utroque Spiritum S. Quid intersit inter Filii nativitatem spiritus processionem , ID trum Spiritus sancti a Patre , & Filio proficiscentis unicum sit principium , an duo. Ita centent id praeclara ta magni Theologi esse, nihil ultra quam sis cris literis proditum est, definire, hoc est , in Theologiae principiis haerere,
mentem a consequentibus , S repugnanti hus sevocare . Quorum sementia quid sibi velit, non intelligo. PONeitcnim quicquam esse absurdius, quam
sola disciplinae principia habere definita , conclusiones vero , quae certo atque evidenti syllogismo ex illis conficiuntur , aut ignorare velle , aut in ambituo relinqui quod si in Geometria , Physica, Astrologiave quisquam assereret, vere & jure stultissimus haberetur. Sed de his hactenus. Non Iibet eni in mihi rem exploratam suadere , quod multi , & hi docti saepe fecerunt: Itaque pergamus ad reliqua. Habet riirsum haec disserendi in sch Ia facultas alium propositum scopum, fidei nostrae adversus haereticos de sendendae . Est quippe doctoris scholasti- 'ci , ut Magister sententiarum in prooemio ex Augustino tradit, scire , quemadmodum fides catholica & piis opituletur, & adversus impios defcndatur. Quod ii scholae doctor non possit dincere fideles doctrinam sinam , & e OS
qui sanam non habent redarguere, apud vulgus theologus esse aliquando poterit, re vera nunquam erit. Atque ob
eam causam scholasticorum disputationibus adeo sunt haereticrinsensi, quod intelligunt, catholicam fidem , quam expugnare moliuntur , horum studio doctrinaquoe muniri . Agnoscitnt sane lupi canes , eosque odio prosicquuntur:& scholae nomen istis invisum eth, quae lupos arcet a gregibus , & eorum insidias porro cavet .. Atque in hoc ge-
Doctorum Schoiastic. nere nihil est quidem admirandum tillorum autem hominum genus mirari non defino , qui cum catholici & h, beantur & sint, his plausus tamen excitare solent, qui nesciunt juventutem ad linguarum studium adhortari , nisi prius Theologos scholathicos maledictis figant, totisque concidant voluminibus. At suavissim: maledicunt, Venenum nimi linguae mella tegunt, eoque perniciosius paratum . quo suavius obbibi-tlim . At sunt morosi & prolixi scholasticii theologi , si quaerimus, anxie e iam superstitiosi . Sed haec , ut dixi, morum vitia sunt, non scholae . Atmo- rostas tamen, & ea vitia , quae theologis objiciuntur, habent aliquid excusationis, vel justae, vel quae probari posie vadeatur . Nam de rebus multis. de variis non solum in genere , sed sing latim etiam disserentes , non potuerunt haec brevi oratione conficere. Hinc at tem myriades articulorum , quas isti r prehendunt , quae si essent adagiorum, non reprehenderent , sed suspicerent. Accedit, quod perspicuitas non solet ense conjuncta brevitati Obscuri namque fiunt, qui breves esse laborant. Ita perspicui Τheologi esse cupientes , longi res aliquanto fuere . Adde, quod res dissiciles & obscure quas plurimas The logi edisserunt , paucis explicari non queunt . Rudibus quoque de imperitis schola thse attemperat, atquC adeo plura & quaerit & oefinit, quae doctis hominibus, iis etiam qui ingenio multum
valent, supervacanea videntur. Sch lastico demum more in utramque Partem
Theologi disserentes , necesse est , ut
quaecunque docent, longiore ea sermone complectantur . Anxia vero superstitio quae dicitur, religio est, non superstitio . Nempe non licet apud nostiisque deque omnia ferri , sed scholae norma decretoque universos , qui aut disinutare aut scribere de re theologica velint , certis oportet limitibus ac praeostr:ptis lineis contineri . Hinc illae lachrymae. Alis libertas placet, imo V ro licentia dicendi scribendique et nos cum de rebus theologicis disputamus,
licentiam omnem & temeritatem perhorrescimus. Sed totum hoc scholastiacum differendi genus spinosum est : &Pes spinis confixus, gressum deinde figere non valet. Scilicet tenerrimi ist rum pedes sunt : Se quos errores non
pungunt, pungit disciplina .. Quam , ut ante. dicere coeperam , ob id odio isti
284쪽
prosequitiatur, quod ars est, quae doceat tum propugnare fidem, tum haereses expugnare . Id quoniagi postremo libro sumus fuse ac diligenter explicaturi, breviter & sine disceptatione modo p*nendum est . Nec enim decet omnia eodem loco demonstrare . Spectat denique ad schoIasticorum stinctionem, Christi ecclesiaeque doctrinam , quantum fieri potest, ex disciplinis humanis, aut illustrare, aut etiam confirinare. Nam, qiiod Augustinus d
cuit, vasa argentea dc aurea , caeteramque AEgyptiorum sup eslectilem , ctiam si commodatam acceperimus , jure quasi noli ra facere polliimus , inque fidelium usus vendicare : & alienigenam mulierem , ut Hieronymus admonet, rasis crinibus , reiectisque superfluis , ad Delpopulum introducere. Id quod si , quo dccet, temperamento gravitateque fiat, nemo, ut opinor, tam stultus futurus est, qui reprobet, nisi horum nihil unquam reputaverit . Discunt theologi a David extorquere de manibus hostium
gladium , & Goliae stiperbissimi caput
Proprio mucrone truncare. Discunt a Paulo, vel inscriptionem sortuitam arte torquere in argumentum fidei, δc quae in alium usum scripta sunt, ea ad emolumentum ccclesiasticae ooctrinae convertere. Discunt cum Daniele ac Moyse Chaldaeorum AEgyptiorumque sapientiam , si non ut sequantur, at ut indicent atque convincant. Nec aequum est,
ut si adversum philosophos disputant,
ignorent dogmata philosophorum: nam de si quispiam adversus Mathematicos velit scribere imperitus Matheseos ,. I i- sui patet. 3 '. d. capit. Qui de menta. Possem persequi multa hujus rei argumenta': sed ea ipla, quae dixi, sentio fuisse longiora . Ignoscet autem Lector. Nam & studio rerum noltrartim pro 'ectus sum , & schola est paulo loquacior , ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare . De his igitur hactenus . Egi c-mm secus, atque initio dixeram: & in loco presso atque angusto spatia dicendi videor quaesiisse . Sed difficile eratrem de ab alienis conscissain, dc aquibusdam e nostris male tractatam, ne linvi quidem ratione sarcire. Tres itaque fines verae theologiae constituendi sunt. Nec enun tantum de scholastica, sed de omni omnino theolopia dii puto. Luthcranoruni autem haeresis,
si sibi consentanea esse velit, de scholae instituto nihil queat dic cre, ra qua nun- . Capus III. 23squam se excrcuisse vel ipsa satetur Ne mo autem audiendus est, qui de ea re, quam nec usu nec ratione habet corvi tam, disputabit. Quod si tria illa verae theologiae sunt communia, ea vero sch la omnia praestat, certe in his pernicio sus est error, qui scholam negligendamesie existimant. Haec est enim vera theo logia ,. in qua omnia insunt, quae sunt in theologo rcquirenda, scientia Dei, caelestium rerum cognitio , humanarum prudentia de usus: Ut cum haec adsint,
persecta doctoris Christiani disciplina sit, de sine his esse non pollit. Quod
cum optimum maximumque sit , si id volumus adipisci , theologiae schol alticae opera danda est , sine qua nullam omnino persectam in ecclesia doctrinam consequi possumus. Ea vero neglecta, qui se Theologos esse arbitrantur, tum se denique errasse senticiat, cum eos aut disputatio cum haereticiS, aut gravis a liquis & perplexus conscicntiae casus e. periri coget . Nec vero quisquam scrupturae sanetae stirdiosus vereri do bet, ne ex scholae studio , sacrarum lite xa ruinstudiuin retardetur . Nam Sc ad hunc
fructum ferendum non modo non re tardat, verum etiam invitat atque al
lectat schola. Nosque ipsi quidquid ad
sacras literas attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina scholastica instructi ad eas di ornati accessimus. Sed jam tempus est, ut d ceamus, quod est nobis hoc loco praecipuum inititutum , an scholasticorum auctoritas firma argumenta theologo praestet, an infirma. CAP. III.
Praecipua Luιheranorum in Ghola auctoritatem argumenta comFlectitur .
INfirma autem ea omnia argumenta I. Arg. esse, quae ab scholae auctoritate derivantur, illa primum ratio suadet, quod nec e sacris literis, ncc ex Apostol rum institutis, neque ex ecclesiae definitionc , scholae auctoritas comprobatur: Cumque scholasticis auctoribus Spiriatum Veritatis nusquam Dominus fuerit pollicitus, errare ut homines possinit,
atque adeo nullum argumentum ex eo rum auctoritate firmum erit.
Item nullum est in schola certum dog-,Arg. ma, sed partium factionibus plena sunt omnia. Nihil igitur certa ex scholae a
285쪽
ctoritate eonfici potest . Praeterea , theologi scholae omnes asscrucre , matrimonium etiam sine ecclesiae ministro contractum , esse vere ac proprie novae legis sacramentum. At haec omnium communis lententia non
solum non facit certam fidem, sed ne Irobabilis quidem videtur esse. In nula igitur re alia icholae testimonium
At nos & quid sentiamus, & cur e iam sentiamus , paucissimis quam fieri poteIit, exponemus et pugnabimusque pro scholae auctoritate, non affectu, sed ratione. Quanquam non sumus ignari, multos studiose contra esie dicturos. Quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. CAPUT IV.
Schola auctoritatem e ersis sinibus e reum- scriptam tuetur atque defendit.
OUod fuerit Academiae theologicae
initium , quis progressiis , quos institutores habuerit , quotve auores, tametsi ad scholae commendationem attinet , non est tamen hujus loci dicere : ubi hoc solum conamur explicare , quantum habeat virium ad faciendam fidem argumentum ex sch lae auctoritate depromptum . Ea igiturre explicanda, sit prima concluso. Theologorum scholasticoriun ctiam
multorum testimonium , si alii contra pupnant viri docti, non plus valet ad fac icndam fidem, quam vel ratio ipsorum, Vel gravior etiam auctoritas comprobarit . Videlicet in scholastica disputatione plurium auctoritas obruere theologum non debet : sed si paucos
viros modo praves secum habeat, poterit sane adversum plurimos stare . Non enim numero haec judicantur , sed pondere. Hanc vero conclusionem probare argumentis non debeo. tiamsi quid est evidens , de quo inter in
m ne S conveniat, arsumentari non so-Ieo: perspicuitas enam, ut ait Cicero, argumentatione clevatur. Certe ubi variae sunt doctissimonim hominum discrepantesque sententiae, academicorum temperamentum imitari, & a rebus incertas certam assensionem cohibere dc-bcmus . . Quid enim tam temerarium,
tamque indignum sapientis gravitate atque constantia , ut idem Cicero e
tis explorate perceptum si se comitum, id sine ulla dubitatione defende re γ Quo loco scive arguendi simi sch lastici nonnulli , qui ex opinionum , quas in schola acceperunt praejudiciis,
viros alias catholicos noti S gravioribus inurunt, idque tanta facilitate, ut meis rito rideantur. Nobis autem schola nostra magnam quidem licentiam dat, ut quodcunque maxime probabile occurrat , id nostro jure liceat defendere: sed non licet tamen eos, qiu nobis sunt adversi, temere ac leviter condemnare. Alia sunt scholae placita, de quibus mox dicturi lumus , alia simi praecepta sectae . de quibus modo loquimur . Quae
ab ulis distident, ea notam habent; quae ab his, non habent. Nec enim si quid
aut Scoticis aut Thomisticis pronunciatis contrarium est , error illico est . Sed haec hactenus. Secunda conclusio . Ex auctorum Omnium scholasticol um communi sententia , in re quidem gravi , usque adeo probabilia sumuntur argumenta, ut illas refragari temerarium sit. Nam in quacunque arte peritis credendum esse, ratio monstrat. Nec enim sanus haber tur , qui nautis in navigandi ratione non crederet . Qui igitur in arte hac de Theologiae dogmatibus disserendi, experientibus ti cxercitis nullam fidem habet, aut partim sanus, aut certe t merarius et . Deinde in Clement. uni. de sumina Trinit. Patres concilii Vicn-nens. Opinionem illam , inquiunt, quae dicit, tam parvulis, quam adultis conferri in baptismo insormantem gratiam,& virtutes, tanquam probabiliorem, de doctorum modernorum Theologiae vi gis consonam ct concordem, fore a catholicis eligendam . Si ergo in re, quae olim inter ipIos etiam scitolasticos the logos controversa lucrat,opinio concors juniorum tanti apud patres in concilio
fuit, quanto magis nos res onuri tempore ab schola praescriptas tenere ac re vereri dcbcmus3 Et si opinatio ipsa me logorum recentiorum communis fidem facit concilio , illudque incluaat, ut d finiat hujusmodi opinationem esse te nendam; quid ti non cx opinione, sed ex certo & minime circumductili aniamo quicquam theologi omnes praefini rint λ An non existimat, concilium Viennense pro ejusmodi dogmatis firmiter in schola receptis graviore censura judicaturum p Scholae igitur communem consensum non nisi impudenter & te meret
286쪽
mere reiiciemus. Praeterea, cum interit': os theologos scholasticos magna fere libaque dissensione certetur, ita ut in hac parte iure forsitan reprehendantur, cem te non idem omnes assererent,nisi eodem divino spiracii permoverentur. Nec minus mirandum est , varias scholae factio nes doctoresque , tam inter se discre-Panccs in unam candemque sententiam concurrisse , quam septuaginta interpret.
diversis ut ferunt j cellulas inclutos,
in unam eandemque convenisse interpretationem . Non igirur poterit esse verum illud , quod scholasticorum theolog rum choro idem concinenta fuerit contrarium .
Tertia conclusio.Concordem omnium thcologorum scholae de fide aut moribus sententiam contradicere , si ira ross non est , at haeresi proximum estri cholae porro placita, si ita vocare libet, in duplici simi disserentia . Altera ad philosophiae magis rationem ex Pediunt, quam fidei: Altera ad fidem pc tinent , moresque Christiano populo ne- cellarios. Quae ab illis dissonant , ea scholaltico theologo non simi haeretica : Quae vero huic postcriorum rerum rcneri sunt adversa, ea nos hic tanquam venena reiugimus . Nam iis haereseos crimen , ut quod sit ipsum per sc air c t ismum , inaningere aperte de simpliciter non audemus. In quo equidem laepe theologorum requiro prudentiam . Absurdum est enim, ut crimen gravissimum nisi rebus quoque gravissimis impingatur . Sed ad rcm. Illa conclusio, ut cst a me posita , primum ostendatur quod nullum dogma reperietur , quod
Cadem mente ol eque scholastici omnes certo ac firmiter asseruerint, quin idem in univcrium ecclesia teneat, C Irum auctoritate mota. Nam si aliquod invenire haeretici possunt, proserant , & tacebimus . Quod si nullum proferri potacit, sine dubio , velint , nolint, id, quod scholae totius auctoritate firmatur, verum est , si ad fidem , ut dixi, minresque pertineat .. Adde quod nullum tam proprium scholae decretum est, quod vel ex sacris literis, vel ex Apostol
rum traditione , vel ex conciliorum, aut . pontificum definitionibus non habeat certam originem . Ita qui scholae dccreta resutarunt, hi semper inventi . sunt de sontem, unde illa manant, repudiasse . Atque, ut uno verbo dicam,
nemo qui in catholicis habeatur, Omnes mς disci unitae theologos explosit . Quod abunde satis magnum arri mentum ei , siae fidei discrimine hi jusmodi scholae placita negari non posse.
Praeterea , Ii qua in quaestione unia versi Theologi eadem inter se concia nunt, profecto si in eo errant, ecclesiam item errandi periculo exponunt. Sive enim qui coniustiones audiunt, sive qiu ad populum habent conciones, utrique plebem initituunt , ut a The logis acceperunt. Ita fit , ut Ecclesiacorum in fide communem errorem di
simulando , Christi fideles suo silentio
deciperet. Error enim , cui non resi stitur , approbatur : de veritas, cum non defenditur , opprimitur, ut Innocentius ait ου . dist. c. Error . Atque D s ipse si Theologorum omnium errorem
non aperiret , in necessariis Christiano populo deesset. Quid enim facturus est populus imperitus , nisi eos sequi, quos pro illo tempore ecclesiasticae doctrinae magistros accepit An post haec omnia scholis Theologia contemnenda estλCrederem , nisi ejus auctoritate ecclesia res plurimas de fimsIet . Quippe trecentos ab hinc annos, si quas ecclesia haereses condemnavit , si qua de fide de moribus decreta tulit, in utrisque .scholasticorum subsidio Ee dilirentia Vehementer adjuta es . Id quoniam constat inter Omnes, quibus vel conciIiorum posta, vel negotia cognitionis fidei sunt cognita, fateamur iaccesse est , doctores scholasticos simul omnes in fide de
Praeterea, cum Dominus dixit, Qui vos audit, me audit, & qui vos spemnit, me spernit, non modo ad primos Theologos, hoc est, Apostolos verba illa referebat: sed ad doctores etiam in eccles a futuros, quamdiu pasceodae es.sent oves in scientia Se doctrii a. Quemadmodum igitur qui Theologos Christo succedςntes contemnebat, Christiimis etiam Dominum contemnebat et ita qui Theologos juniores antiquis succedentes despicit , hic Christiim quoque ipsum despiciat necesse est. Unde Chrysost. sive quis alius fuerit, in commentariis super Matthaeuin imperfectis, hom. 2.Cum audieris, inquit, aliquem bc tificantem antiquos doe Ores,Proba qualis est circa suos doctores. Si enim iulos , cum quibus vivit , sustinet de honorat, sine dubio illos, s. cum illis v, xisset, honorasset. Si autem uos co
icinnit, si cum illis vixisset, illos co tempsisset . Hactenus ille, in ea verba Chris
287쪽
De Aumrit. Doctonymi Scholast Christi , Vae vobis , qui aedificatis sepulcra prophetarum, S ornatis monumenta Justorum, & dicitis , Si misi mus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quod filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. Et vos implete men-lii ram patrum vestrorum. Nimirum Pharisaeorum instar haeretici ratiocinantur. Si essent scholastici doctores , quales
erant Hilarius, Hieronymus, Basilius , sequeremur eos: si in diebus Augustini, Ambrosii , Hieronymi fiu sic mus , non essemus socii Manichaei, Novati, Vigilantii, Pelagii, Ioviniani . Itaque t sinnonio sunt , quod filii sunt eorum, qui sanctos antiquos contempserunt, cum Iuniorem scholae Theologos pro nihilo Putant. Postreino , ut ad FPhes. 4. Apostolus docet , Alios dedit Christusua ecclesia Apostolos, quosdam Prophetas, alios vero Euangelistas, alloS autem Pastores & Doctores, ad consummationein sanctorum in opus ministerii, in aedificationcm corporis Christi, d
DCC occurramus omnes in unitatem fidei in virum perscctum : ut ram non simus parvuli fluctuantes , & circumseramur omni vento doctrinae . Quam im igitur Christi corpus , hoc est, ecci ha fuerit , ad divinam procurationem pertinebit, ut ii, qui in ecclcsia sacra doctrinae doctores habentur, tanquam a Deo dati veritatem in fide teneant, ne populus parvuloriam more circumseratur. Nec vero si hoc Apostoli testim Diumaeque pro antiquis & junioribus facere dicimus, juniores Theologos priscis illis mox aequamus: imus enim, quantum antiquitati deserendimx est , quantum eciam sanctitati : sed firmum Cile hunc etiam locum, tuin ex multis aliis , tum ex hoc Apostoli testimoni , Pro nostra quidem virili contendimus . Rectene, an secus, aliorum esto Iudi cium . Nos enim in argiimemo noVO , ubi nullum, quem imitaremur m ha bet,amus, quae nobis probabilissima visa sunt, ea lectoribus exposuimus . Si quis vero fic nostra rejiciat, ut adducat meliora , volentes ac libentes amplectemur. Nihil autem necesse est , de me ipso dicere mihi - Quanquam non est verendum , ne vera di aperta de me praedicans, nimis Videar aut insolens, aut i max . Sed utcunque hunc scholae locum
ero tractavi , gratissimum , ut puro, Theologas ieci A Quoniam cum explicat iis me de ea re disteruerim, disicent hodie a me, quibus facillime rationibus scholasticae Theologiae asserere di gravitatem possint, & auctoritatem. Atque haec hactenus. Nunc ObJectiones a Prin cipio contra positas repellamus.
AC primo quidem argumento refel- Respou.
lendo non est opuS quicquam prM ad i. ter ea, quae sunt dicta, adIicere r Ostendimus enim, ut opinor , scholastiacae Theologiae asserendae non deeisee clesiae scripturaeque sanctae testimonium. Quae testimonia nos habuimus . ea Iam protulimus : ab aliis sorte post de plura & graviora proserentur.' Secundum etiam argumentum nihil Respolia minus confutatum es h . Diximus enim a clid , quod etsi saepe dictum est, dicendum cst tamen saepius , factiones in schola, quasi juratas, studium contradicendi , S si quae sunt similia mala , non scholae, sed hominum vitio contiagille. Alioqui decreta multa sunt inter
scholasticos certa & firma , eoque m g S , quo nulla unquam factio ea in qu shionem revocavit
At tertium argumentum dissicillimum Responis est , egetque disquisitione non Parva. ad 3. Quare si longiorem Orationem hujus argumenti difficultas exigit , non debet Lectori molestum esse I nam &orationis longitudo magnitudine utilitatis pensabitur. Principio autem Theologos omnes admonitos este velim , ut se filis non aiseetibus modo , sed opinionum etiani praejudiciis , de causis fidei prudenter praviterque dece nant . Non enim si quidquam in schola bonis etiam temporibus inveteravit, mox fidei dogma existimandum est . Sunt autem nonnulli, qui per eas pediluasiones, quibus a principio sunt imbuti , de rebus gravissimis sententiam ferunt , temeritate quadam sine judi-clo , repentino quasi vento incitati,
Juae longe alia esset , si judicio consi
erate constanterque lata stiisset . NEXMem irreo primum errant, quod sch lae opiniones a certis constantibusque decretis non senarant . Deinde errant in eo , quod duo rerum genera Col
288쪽
fundunt , unum eariimgionem attinent, earum alterum, quae hanc ne attingunt quidem . Ac.si sanctoriIm veterum consensio, ut libro sulseriore definitum est, non in omitibus egis quaestionibus i uenda nobis ditenenda est, sed 1 olii in in fidei regula: nec quaevis illorum etiam in re gravi Communis opimo fideles astringit, sed firmum constantque judicium : ecquid de recentioribus scholae Theologis db
Cere oportet , quos veteres illi longe& vitae merito & scripturarum usu &auctoritatis pondere superarunt Uerum his de rebus non necesie habeo dicerC Ca , quae me viri multi pii cupiunt commemorare, tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat, praeteribo . Quoniam vero utri-ulque erroris exempla , cum alias saepe posui, tum in duodecimo libro varaa etiam adjuructurus liim : uno nunc exemplo contentus ero a quod satis erit tamen, ut ii, qui in centuris Theologicis praecipites esse solent , suae temeritatis admoneantur.
Magister ergo sententiariim dixit , baptis ini sacramentum fuisse ante Christi mortem , & a Christo ipso institutum, & ab Apostolis ministratum. Huic D. Thomas, caeterique scholae Theologi assensi sunt. Nimirum Divum Augustinum Magister secutus est , cujus opiniones schola libenter amplectitur . At enim s quispiam forte contra fuerit Opinatus , baptisma novae legis Verum & proprium , idemque Prutium la cranaentum non prius a Christo cditum , quam in cruce palliis sit , non statim vexare eum gravi Theologiae cc
iura debemus : sed primum illud expendere, num Theologi hoc loco, quasi re certa & confecta , quicquam Pla ne suo judicio definiant , an potiuβ re nondum satis ad liquidum explorata
Probabiliter opinentur . Deinde id et-aam vestigare, pertineat ne ad cath licam fidem , Christum sacramcntum hoc ante passionem suam edidisse , an non. Ac Magister sententiarum quidem nihil certo statuit, scd probabiliorem opinionem elegit. Commodius, inquit, dic; tur , &c. Augustinus quoque , Baptietabat Christus, inquit , non per se ipsum , sed per discipulos suos . Quos intelligimus iam suiste baptietatos , si
Ve bapti l mo Joannis , sicut nonnullii arbitrantur , sive quod magis credibi
quae ad rellianus non certo pronunciat, Apostolos
prius esse baptismo Christi baptigatos, quam illud baptisma adminiurareat , cujus Joannis tertio & quarto capite mentio fit . Quin ubique docet, nos ignorare es quando Apostoli fueritat ha-ptirati . Nullo autem pacto fit verisimile , si Apostoli veri sacramenti baptismatis jam inde admina stri erant ,
eos non prius idem sacramentum accepisse . Quo fit, ut utrumque iuxta in opinione , on in firmo conitantique decreto situm sit. Praeterea , & in forma baptismatis illius Scholastici diit dent . Nam Magister & Adrianus existimant, Apollo los tum cisam in nomine Trinitatis baptia asse, id quod ego mihi persuadere
non possum . Alii vero tradunt , eos
bapti galle in nomine Jesu Cirristi , id quod verosimilius est. Sed liaec in b,
ptismi forma tanta dissensio a certitudine dogmatis aliena est . Non itaque certum quippiam Theologi de hac restatuere voluerunt . Nec Divi Thomae verba, si quis attente legat, aluid praese ferunt. Videtur , inquit, quod baptitinus ante Christi passionem fuit ii stitutus , dec. Quo scilicet verbo Divus I homas uti sere solet , cum res non est plana S definita . Itaque cxia strino , Divum Thomam cum dixerit,
Uideri , hoc ipltim sensis e , quod dia
xerit , videri modo , non etiam OPO tece . Quid autem definivisset vir ali qiu prudens, di gravis in ea re, quam rem ad fidem nihil attinere intelligeret Non enim laut e litteris sacris, aut ex Apostolorum institutis colligi certo Potest, baptisma, quod Apost
lis statim a conversione sua in usu dirat, Peccata remittere, gratiam conse
re. Nam quod Augustinus refert, qui lotus est , non indiget, nisi ut pedes lavet, scd est mundus totus ; ici non
oportet de baptismi munditie intelligi, iud de ea , de qua postea , Iam vos
mundi estis propter sermonetia , quem locutus sum vobis. Quod vero a quibusdam refertur , Ego nesciebam cum, Sed qui misit me. baptiane In aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spi ritum descendentem, & manentem sinper eum , hic est , qui baptizat Spiritu sancto , id nihil etiam cogere ultro quoque ipsi fatentur, qui eo testimonio abutuntur . At constat Apostolos baptiZasie , Ioannis 3. dc . cap. , dc non baptismo Joannis , ut notum est δcrgo
289쪽
erto baptismo Christi . Sic enim MDristet argumentatur . Sed hoc argumentum infirmius & incertius est , quam ut quid firmum certumque conficiat . Baptismus enim Joannis dupliciter vocari potest , aut Ioannis instituto & auctoritate exhibitus , . aut bapti linus aquae, quale baptu ina Ioannis crat , qui videlicci nihil aliud et-set , quam meditatio quaedam & praeparatio ad novae legis sacramentum.
Baptismus item Christi aut sic.vocari potest , quia Christo jubente I auctore ministratus est , aut quia institutus a Christo ad abluenda peccata . Di. cetur ergo , nec absurde id quidem, illud Apostolorum baptisma , cuJus IO- ann. 3. & . capite mentio fit , non fuisse Ioannis Baptistae in priore sensu, sed in posteriore tantum . Fuisse antem bapti linum Christi, quoniam illius praecepto & auctoritate Apostoli baptizabant . Unde si quis colligat , jam tum illum suisse verum novae legis sac ramentum , pari ratione arrumenta-hitur, Unctionem, qua Apostoli ante pallionem usi sunt , jam inde a principio fuisse verum & proprium extremae unetionis sacramentlim . Quod tametsi nonnulli Theologi asseruerint , non tamen expeditum est . Apud veros sane pravesque Theologos , Unctioncm extremam sacrδmentum esse ,
fidei dogma est : an ante Christi passionem, an post fuerit instim tum , nihil ad rem existimant pertinere . Quod idem dc de sacramentis Confirmationis N Poenitentiae sentiunt. Nec video, cur de baptis ino nos aliter sentiamus, putemusve fidei quaestionem este , num ante pastionem Christi hoc sacramen. tum suerit institutum. Institutum eoim esse , dictu quidem est proclive Itaque scre Theologi loquuntur: sed quis Est tandem , qui hoc esse verum idoneis argumentis ostenderit λ Quid ρ quod Τheophylactus in cap. Ioan . tertium,& Cluysostomus. homilia in Ioann. 18. diserte negant, illud baptisma , de quo
agimus, sacramentum esse, quod peccata remitteret, gratiamque conferret λQuidρ quod Hieronymus in dialogo adversus Luci serianos , cum duplex baptisma distinxisset , persectum N imperfectum, non obscure docet, nisi mcruce Se resurrectione , nullum bapti l ma persectum esse λ quamobrem Ioannis baptisma suisse imperfectum. Quid quod Leo in epistola ad Episcopos SDciliae inscripta, corum omnino videtur sentcntiae subscribere, qui contenderent Baptium sacramentum , non quando Christus a Joanne bapti atus cst, sed post resurrectionem editum & constitutum Quae non eo dixi , eandide L ctor , quo scholae communes opiniones improbarem . Nos enim ea Theologia plus utimur, in qua dicuntur ea , tuae non multum discrepant ab opinione communi. Quid crgo est λ Primum pinionem a dogmate secerni & interis nosci volumus : deinde Theologos as moneri , ne astectu animi, qlHpiciumque brevis est N ad tempus, sed maturo judicio de rebus hisce pronuncient, in quibus praesertim non ita faciale cxpediri potest , ad fidem pertin ant , nec ne . Nam si in exemplo . quod modo potuimus , eas rationes scripturaeque telismonia liberct ad ungere , quibus a contraria parte adve ius communem scholae opinationem pi gnari poteit , quaestio forte in utram que partem adeo ambigua redderetur, ut difficile esset Iudicare , utra cum si de magis & religione consentiat. Sed, ut dixi , non disputo nunc , scholae communis opinio verane an falsa sit: quanquam ab instituto nostro non aaeo tortassis alienum : sed id apo , scholasticas opiniones oportere a decretist ungere, fideique quaestiones ab his , quae modo huc, modo illuc transferuntur, ἐκ sine pietatis jactura possunt in
utranque partem disputari. Decreta a iste tenere debemus , accurateque defendere : opiniones non item , sed si non cum Academicae , at cum Christianae modestiae temperamento . Pro fide etiam cum vitae discrimine pugna sit : pro his, quae fidei non sunt, sit pugna, si ita placet, sed incruenta
sit tamen . Haec praescripta servantem licet magnifice, graviter, animoseque
disserere , licet Iudicare constanter, vere , doctisque & indoctis utiliter . Quorsum haec , inquies , non solum longe, sed longis etiam ambagibus Ic- petita Nempe ut explicaremus , id quod cap. superiori in conclusionibus breviter significatuin est , nos non in scholae opinione, scd in cella constantiaque de fide moribusque judicia juralle . Haec hujus loci est iiciendere, illas alteruis & loci di lcmporis . His igitur expositis, facile, ut opinor, te tium allud argumentum relelli potest. ego enim scholae certo constantiquc
290쪽
. LIber omesis. αρ. V decreto finitum, Matrimonium sine ec- esesiae ministro contractum , esse vereti proprie sacramentum . Nego eam tem ad fidem de religionem attinere. Nego omnes scholae Theologos id as-,
seruisse . Haec tria cum docuero, a gumentum positum Omni ex parte r tutatum erit.
Ostendam ergo primum opinionem communem illam esse , non scholae dogma firmumque judicium. Qui hoc imtelligi potest ρ Quia de hac re Τhe logi videlicet ita disserunt , ut nihil
fimue velle videantur . Lege Magustrum , Div. Thom. Scotum , BODa. Ricar. Palud. Duran. caeterosque icholae Theologos , & nisi statim eorum Pendentes ac vacillantes animos deprehem deris , tum vero me aut stultum, aut temerarium judicato . Nam & cum quaeiunt, an Matrimonium conserat gratiam , id quod eo loco maxime finiendum erat , non definiunt tamen : sed in his reserunt, quae in hominum opinione sunt posita. In materia item de forma hujus sacramenti statuenda , adeo sunt inconstantes & varii . adeo incerti & ambigui. ut ineptus futurus si , qui in tanta illorum varietate ac discrepantia rem aliquam cςrtam, comstantem , exploratam conetur emcere. Quod s in sorma Sc materia sacra menti , quae res in sacramentorum tractatione vel gravissima est , ambigue Theologi inconstanterque loquuntur , nec definiunt omnino quicquam: cur in ea quae itione , quae & levior est, &minus ad sacramenti hujus constitutionem necessaria, aliquid eos certi praescripsisse lateamur.ὸ Concilium certe Florentinum de materia , mrma , ministro sacramenti Matrimonii praest,tuit nihil i id quod sine dubio face-Tet, cum hoc in caeteris omnibus ecclesiae sacramentis seciset , si de iis
rebus videret quippiam esse a Theoloris in ichola definitum . Praetereanum Matrimonium sine ecclesiastico administro novae legis sλcramentum esset , nec proprie dc expresse in quae-ssionem Theologi vocarunt . nec via dc ratione , ut solent , vestigarunt , nec argumentis ullis concluserunt . Qui igitur vult eos sine disquisitione attenta ,. sine diligenti tractatu , sine idoneis argumentationibus , ceno de rebus Theologicis pronunciasse , hic ideat, ne eadem opera illis di im2 ius sit, di in rebus quoque gravis- sinus deroget fidem . Adde, quod in
conciliorum scriptis , ac summorum Pontificum epist decretal thus id o servandiim est, ut non'quaevis simplex aut assirmatio aut negatio certum se exploratumque judicium, sed sunt notae quaedam peculiares , quibus cerrus conciliorum Pontificumque definitimnes Internoscimus : quemadmodum libro s. latius explicatum est . His en go notis, ac multo etiam magis scholae
quoque decretis secemendis uti debemus . Alioqui si quaecunque s chola sticorum simplex asscimo dogma fidei certum est , major est profecto h rum , quam Pontificum & concili rum auctoritas. Quod si probari nomiam, potest, illud certe probari omnibus necesse est . Theologos hoe loco de quaestione nihil omnino definisse Etenim nec sententiam adversam hae
reticam erroneamve dixerunt, nec quod vixerunt , id firmiter catholicis amplectendum et breviter , nullam notam interposuere earum , quae certa comstantiaque Iudicia indicare solent.
Quae cum ita sint, id quod primum
conficiendum erat , consectum est rTheologos ea de re, quam modo ve Lamus, nihil certo & constanter decre- ville , sed Incerta inconstantique opis nione probabilem unius sensum caeteros esse insecutos. Ita casu quodam cominmunis sorte consensio facta est : Cum contra usu quoque venire potuerit, ut 1i primus asseruisset, non omne fidolium ConIugium sacramentum esse
sed quod religiose secrateque fit et
constatutum s secundus , tertius , ac deinc PS reliqui , quonam probabile etiam id esset, eandem sententiam sequerentur . Sequitur ut ostendam,
quicquid Τheologos opinari contig rit , nihil tamen ad fidem spectare an e)usmodi Matrimonium ecclesiae s cramentam si, an non sit. Quod ut milia videor , uno hoc argumento facile & evidenter expedio . Tres sunt res, quibus emcitur aliquid ad fidem pertinere: aut enam in sacris libris habetur scriptum , aut apostolicis inst tutis est traditum , aut ex utristibet plane certa complexione & consecuintione coli gitur . Nulla autem harum rerum es5ccre potest , Matrimonium sine ministro prophane contractum , esse novae legis sacramentum. Ubi ego, si Thomistae omnes cum Scotistis ex stam, si cum antiquis juniores volent. Q co