장음표시 사용
291쪽
eontra me pugnare , tamen superior sim necessc est . Non enim, quemadmodum nonnulli putant, omnia sunt in Theologorum auctoritate. Est quaedam tamen ita perspicua Veritas , ut eam infirmare nulla res Possit . Experiantur hic quantum possunt vires suas, si qui forte contra voluerint dicere , &eum in hac eos causa sacrae literae, Apostolorum traditiones , Scholae lyllogismi destituerim , tum vero , nisi rudes di tarda sunt, mecum omnino intelligant ; eam quaestionem minime ad fidem pertinere. At argumentabitur quispiam , fidelium Matrimonium esse novae legis sacramentum, non autem esse ma)orem rationem de uno quam de alio :
mne igitur fidelium Matrimonium esse
sacramentum. Appelletur vero hic The Iogus , aut hoc etiam nomine dignus putetur Dum quidem ita argumenta-hitur , non modo Theologus, sed Philosophus, aut etiam Dialecticus omnino habendus non erit. Anne ad hunc modum graves Theologi ratiocinantur λ Anne hisce argumentis adducti de rebus Fidei pronunciant λ Equidem Baptisma sacramentum esse scio , sed
si formam sacram ministrumve non haheat , baptismus erit , sacramentum non erit. Unctionis quoque sacra me
tum agnosco : sed sine sacra sorma,sne ecclesiae miniitro, unctio quidem esse poterit, sacramentum vero esse
non poterit. Poenitentiae demum sacramentum amplector , at sine forma sacra i 8c ministro poenitentiam reperio , sacramen- rem reperire nec debeo, nec vero pos sum. Sic igitur, tametsi Matrimonium sacramentum est, non ideo tamen con-jurium quodcunque venerari cogimur,
sed id , quod formam sacram habeat,ti a vero ecclesiae ministro consecra
tum sit. Alioqui, si quodlibet fidelium
conjugium Theologis necessario sacramentum est , quis Scotum tuebitur, qui conjugia , quae solis nutibus contrahuntur, negat esse sacramenta Ac nisi me fallit animus , recte negat. Etenim non Magister & Divus Tho--S modo , verum etiam Concilium Florentinum docet, Omni X sacramenta
verbis constare, quae si desint, nullum omnino confici laci amentum. Quod si semel admittimus, formam sacramenti esse posse aliquando nutus verborum
loco substitutos , nullo pacto effugere De Auctoris. Doctorum Schola f.
poterimus . qum.& mutus sacerdos a peccatis absolvere , di mutus episcopus sacris initiare possit. 'Atque M trimonium non allis quandoque nut bus contrahitur, quam carnali copula . Cum enim post sponsalia sponsus de sponsa assectu maritali coeunt , fatentur omnes & jurisperiti & Theol gi verum matrimonium confici At carnis commixtionem novae legis proprie sacramentum dicere ablindum est. Spiritus quippe sanctus , & sacramenti gratia per coitum non datur , 32. quae IE a. cap. Connubia . Non igitur ecclesia docet, quodlibet fidelium -- trimonium sacramentum esse. Nisi quis adeo desipit, ut Cajetanum damnet,
qui & probabilissime , & me quidem
Judice veristi me, Matrimonium, quod
inter absentes Per titeras procurat reique contrahitur, Sacramentum esse
inficiariis est . Nam qui in hoc Caje-tanum errasse clamant, hi non intellia sunt nec quae loquuntur , nec de quibus affirmant . Quod si nullo idoneo& necessario argumento , sed stultis
turbulentisque clamoribus alienas refellere sontentias pergunt, atque adeo damnare quae probabiliter & vere dicta sunt , tum nos in quiete & silentio taciti illorum stultitiam amentiamque ridebimus . Concedant illi , unum
pro altero sacramentum sumere, cum pro altero contrahit . Concedant, sacramenta Christi absentibus administrari , eisdemque & gratiam conferre & peccata remittere . Nos enim quoniam haec absurda sunt , Concede re potius volumus , ejusimodi contractus , qu inter absentes transiguntur , matrimonia quidem verissima esse, vera sacramenta nullo modo . Qui hiis
ex rebus breviter disputatis intelligi
potest, non solum non est e dogma fidei omne fidelium matrimonium sacramentia in esse , scd etiam contrariam omnino sententiam probabiliorem esse . Quod si licuit Scoto ac Casetano , ut vere licuit , matrimonia , quae vel non verborum , sed rerum notis, vel per procuratores conficerentur , ab ccclesiae Sacramentis eximere , ecqua religio nos astringit, ut matrimonium, quod civiliter dc pr phane Judaeorum, Saracenorum, Eth nicorum more, sine sacris ceremoniis, sineque ecclesiae ministro contrahitur, sacramcntum esse proprie fateamur λPraesertim cum contraria sententIa
292쪽
non modo probabiIior , sed & ad catholicam fidem tuendam facilior, & ad Lutheranorum tela depellenda solidior
Age vero , quando me in hunc I
cum deduxit oratio, quibus ego argumentis persuasus sum, eisdem Lectori persuadere conemur, Matrimonium e. 3usinodi sacramentum proprie non esse , quod scilicet eu signum sanctificationis sit , & ejusdem sanctificationis in suinentibus digne causa sit a Quem
laborem spero me non frustra susce-Pturum, cum videam mecum & rationes di testunonia , dc sacramentorum
demum naturam totam mirifice com
sentire . Illud vero mihi persuas priamum, quoniam sacramenta proprie dicta, sacrae sunt religionis caeremoniae . Sacrorum enim usus ad religionem , qua Deum colimus, pertinet. Quoci ca Sacramentum opus est ireligionis. In Sacramentis quoque profitemur, noS salutem a Deo salutari quaerereri haec vero professio , quae Fidei interioris externa testatio est, ad eam virtutem attinet, qua Deo cultum exhibemus. Atque peccata, quae in sacramentorum abusii sunt, virtuti religionis adversantur . Et Augustinus non quodlibet signum rei sacrae definit cile sacramentum , scd quod sit sacrum signum . Qui
bus rebus efficitur, ut sacramenta duvini cultus ac religionis sacra quaedam opera sint . Cum igitur Matrimonium solis verbis viri & sceminae civiliter
prophaneque contractum, licet rei sacrae signaculum sit , non sit tamen Opus religionis sacrum , certe non est Proprie ricramentum. Alioqui si rebus latis est significationem aifigere, ut sacramenta dicantur , serpen S aeneus, ataque manna proprie sint sacramenta, atque adeo in universum omnia , quae
gratia significandi res sacras instituta sunt . Id quoniam absurdum est, consentiamus verum illud esse quod polii i-mus, connubia sine sacro ministro, sineque aliqua religionis sacra caeremonia in ita , non ella Christianae religi
Deinde, conciIium Florentinum , numeratis septem novae legis sacramentis , Haec omnia sacramenta , inquit, tribus perficiuntur, videlicet rebus tan- qtiam materia, verbis tanquam forma,
& persona ministri conserentis sacra mentum . Quorum si aliquod desit irum perficitur sacramentum. At in ma-
trimonio , quod modo vertamus, nurulus est sacra metui minister: nullum e go, conficitur sacramentum. Nec vero
audiendi sunt illi , i qui Putabant , virum ac foeminam esse sibi vicissim s cramenti ministros. Quos ego manil stis argumentis evincerem , nisi adi lia graviora festinaret oratio. Praeterea , fideles non se existimaneelse sacrilegos , si non sunt in gratia, quo temporc sic prophane contrahunt: in animis ergo fidelium inscriptum est, ejusmodi contractum non esse ecclesiae sacramentum . Nam si sacramentum
esset , sacrilegium haud dubie committeret is , qui in peccato mortali conjugem duceret . Atque si excommunicatus matrimonium hujusmodi co traheret , sacrilegus quoque bis esset, utpote qui sacramentis ecclesiae se ii digne ingereret, quibus privatus per
ecclesiam est . Quae omnia quam a horreant a Fidelium communI sensu, facile , etiamsi ego non admoneam, intelligitur. Ad haec, Augustinus in in pist. ad Bonifacium tradit , oportere res ipsas corporeas, quibus sacramen ta constant , imaginem & similitudinem gerere ejus sanctificatioius , cujus signa & causae esse dicuntur . Ut baptismus latione exterius administra ta, spiritualis ablutionis, quam efficit, imaginem & figuram habet . Eucharistia refcctione potus cibique visibilis, invisibilem resectionem adumbrat. E
demque omnino. modo in caeteris sacramentis , externa quadam actione &repraesentatione sanctificatio interior delineatur , & quasi ob oculos poniatur. Matrimonium autem hujusmodi civile re prophanum , nec sanctificati nis imaginem gerit, nec ad sanitifica diim sub quadam exteriore farinitatis specie exhibetur et Non est itaque proprie sacramentum.
Praeterea , Concilium Florentinum docet , idque Theologorum omnium
decretum cst , omnia facramenta Verbis constare tanquam forma, qua per ficitur sacramentum . Incredibile est autem, nisi a forma sacra sacramentum
perfici . Quemadmodum enim humanae forma hominem es Iicit , & albedo facit album ; ita prorsus necesse est a forma sacra quodcunque sacramentum existere .. Atqiii in matrimonio, quod civili more prophan uel contrahitur, nulla verba sacra sunt: nulla igitur est ibi sacramenti ne facies quidem . Nec Q n ver
293쪽
vero diei potest, verba , quibus utum
tur contrahentes , nempe, Ego te accipio in meam , &c. esse hujus sacramenti formam . Primo, quia verba jus, qui suscipit sacramentum , mat in sacramenti esse possunt , forma eL se non possunt. Forma siquidem ab agente existit in passum , mediantibus causis administris. Sacramentorum er go fornaae a Deo per sacrorum ministros in eos prodeunt, qui sacramenta recipiunt. Id quod induistione manifestissima liquet in omnibus sacramentis, quae sine controversia sacramenta sunt. Tum quia in omnibus sacramentis , I, cet materia sit res aliqua naturalis, &quae ante in humanos usus conferri s leat, forma tamen supernaturalis sit portet , cujus scilicet & vis & significatus non a natura, sed a caiisa qua dam superiore oriatur. Cum enim la Cramentiani quiddam superitaturale sit, serina, qua constituitur, per fidem accipienda est, non item per naturam At iIla verba, Ego te accipio in meam, undique naturalia sunt, atque omnibus usurpata gentibus, quae etiam sine fide Contrahunt. Adde, quod sorma sacramenti significat eum spiritualem eiu qum, cuius causa sacramentum esse dicitur . Nam sacramenta , ut in scholae Proverbio cst, efficiunt quod figurant. Significatio autem sacramenti In so ma vel maxime elucet. Illa vero Verba, Ego te accipio in meam , nullius effecti spiritalis signa sunt. Uerba in*Per, quae sunt sacramentorum formae,
Giyina institutione praescripta & dete minata sunt , neque possunt hominum arbitrio immutari , quemadmodum D. I homas in tertia parte demonstrat. At
verba , quibus matrimonium contrahendum sit, nulla sunt omnino definita τsed innumeris verborum inrmis . non
synonymis, sed variis de dissimilibus eo jusinodi contractus fieri potest . Non
Crgo Verba illa , quibus utuntur spon sus de sponsa ad contrahendum, Briua sacramenti Christiani sunt . Praeterea , quando verba aliqua sunt forma sacra-nrenti. si nimis vel scriptura, vel aliudunttin oti. Ailibet signum, eorum loco verborum substituitur , inanis nimirum actio est . At si contrahentes loco ver horum nutus vel scripturana supponant, aeque conficiunt matrimonium, ac si verborum millibus uterentur . Quod prinseeto , s quis recte consideret, nos i ve argumentum est, cur verba cont-
De Anctoritate Doctorum Scholast.
hentium hujus sacramentI materia sint.
Nam praeterquamquod materiam sacramenti is, qui suscipit, administrare pota est, formam non potest, cum in idem
serte sacramentum verba Ioco mat riae formaeque recurrunt , pro verbis, quae materiae vicem habent , nutus a
liaque signa poni possunt , pro Verbis
autem quae λrmae vice sunt, poni non possunt. Quae res In Poenitentiae sacramento facile cernitur . Verba igitur contrahentium , pro quibus omnino vembis signa quaevis alia stibili lucre licet,
materia sacramenti esse Brsitan queant, mrma non queant. Id quod hoc etiam argumento confirmari potest . Nomen enim sacramenti pro materia accipi solet , pro λrma non item: quemadmodum D. Τhom. egregie diserteque docet ε. sen. d. r. q. I. a. I. q. s. ad I.&d.3. q. I. art. I. q. I. ad a. Baptismus enim,
id est, ablutio, sacramentum est, non illa verba, Ego te bapti Zo, &c. Un- ,stio , Confirmatio , Poenitentiaque similiter . Verba autem Contrahentium sunt sacramentum , ut idem auctor te stis est additionum quaest. 4 . arti c. I. ad 1. Dicimus nanque matrimonium esse sacramentum . Matrimonium a tem contractus ille est, qui ex amborum verbis constituitur . Uerba igitur contrahentium materia sacramenti sunt,
rma non sunt. Jam illa falsa & commentitia esie quis non videt , quae juniores Theologi confinxere , ut civilem hunc lati manumqtie contractim Christi de Ecclesiae sacramentum esse tuerentur λ Quae quidein pleraque infidelibus valde nugatoria sunt, fidelibus autem parum solida . Hic tibi diacit, contrahentes ipsos esse materiam sacramenti, hic , non ipsos , sed conuensiim ; alius , gestus, di nutus , qui
viro foeminaque exceptis verbis adhibentur; alius, prioris loquentis verba materiam esse assii mat, posterioris inmmam . Quae utinam graviter , Vere,
probabiliter dicerentur, ne jure ab haereticis rideremur . Quorsum autem a
tinet , in re gravissima tenuiter , ne
dicam ridicule , philosophari Quo
uim in re ad fidem & religionem n cessam tanta varietas & inconstantia 'Non enim, ut Hieronymus ait , potest unquam verum asseri , quod diversu nacst . Et rursum, Verum , inquit , non cite quod variat , etiam maledicorum testimonio comprobatur . Quid λ quod materiam nos Zc formam sacramenti
294쪽
quaerimus, hoe est, res quasdam religione sacras, lai vero de forma materiaque contractus prophani naturalisque respondent. Nam, si apud Ethnicos de pacti illius conventionisque materia δe forma controversia esset, non aliter profecto illi ac nostri Theologiloquerentur . Ita Lutherus more suo Theologos satis jocose lusit, quod religionis nostrae sacramentum ex his vel interrum & peris tum constituissent , quae penitus omnia in matrimoniis pagauorum reperirentur. Ac Cese te materiam & sormam civilis naturalisque contractus, quibus in omni semper lege omnes usi sunt, quaeque perpetuo & fidelibus de infidelibus fuere
communes, easdem omnino esse materiam & formam, quibus integra & pe secta nostrae religionis constituantur fa- ratnenta , non Luttiero dicam , sed Vix cuiquam. persuaderi poterit, nisei , apud quem tantum opinio praeJudicata potest , ut etiam sine ratione valeat . Equidem cum ad respondendum argumentis Lucteri me comparo, quibus ille multipliciter sacramentum hoc conatur evertere , non id defendendum stimo, matrimonium eiusmodi sacramentum esse , in quo nulla sacrifacies appareat, quodque univoce cum caeteris sacramentum esse , ne cogitatione quidem informari posse videatur . Sed sive nostra opinio vera , sive falsa sit, nihil enim moror: si L sacram de hoc matrimoniorum genere disceptare voluerint , intelligant se in scholae disceptationes incurrisse. Nec
oportere catholicum ad eorum argumenta respondere. Sin vero argumen. tentur , Matrimonium cum lacris caeremoniis, cum sacra materia, cum lacra forma , a sacro ministro administratum, quemadmodum in Ecclesia Romana semper usque ab Apostolis asministratum est , si hoc , inquam, ar Lumententur, lacramentum Ecclesiae non esse , tunc cathesicus respondeat fidenter, animose defendat, secure comera pugnet. Poterit enim consentaneas caulas omni poscenti reddere de ea, qtiae est in Ecclesia, firma , perpetua, constansque doctrina . Poterit fidem quoque nostram dc suaviter. insinuare fidelibus , & graviter ab infidelium calumniis vindicare. Quam ego cum Lu- theranis disputationem libentillimo nunc animo aggrederer, si id hujus libri inritutum pateretur . Video autem ms
plus, quam ratio argumenti positi po-ltillabat , digressum esse : Si digres Ito tamen dicenda est , ubi , quod in i tranque partem adeo probabiliter diu putari potest , hoc nos contendimus non ad catholicam fidem, sed ad sch
lae opi'iones reserendum . At ea res verbis paucioribus addici poterat. Poterat sane . Verum dissicile est, ut In omni loco verba rebus quasi paria &demensa respondeant . Et libuit tandem quam plurimis argumentis addicere , sine ecclesiae ministro conjugii sacramentum nullum esse, ut. inde pateret, eam quaestionem nullo modo ad fidem attinere, quod secundo loco pollicitus sum.
Attende nunc Lector , dum illud , quod postremum erat, absolvimus. Non omnes , inquam , scholae Theologi in
eam sententiam convenerunt, quemadmodum in argumento lumitur . Qtiluetiam nonnulli graves auctores nobi ucum sentiunt . Atque in primis Guilia Vid. etiam
telinus Parisiensis , in libro de Sacra- aeta Tamentis , trach. de Matrimonio, capit. s. quaest. I. negat, matrimonium veri nominis sacramentum esse , Si sacramentalem virtutem habere, nis sacer dotali ministcrio consecratiun fuerit. Nam Magistrum de Durandum non rein sero , qui in universum opinantur , matrimonium gratiam non conferre.
Qui profecto hoc loco non errassent,
nisi communis opinio in extremo p sita eis vehementer improbaretur. PM tres item concilii Coloniensis aperte inficiantur, clandestinum matrimonium esse proprie sacramentum : atque iidem quoque non obscure asserunt, aliud esse verbum , quo contrahitur matrim
nium s aliud, quod efficit matrimonii
sacramentum. Nec satis' este ad sacramentum ea verba, quibus mutuus co
sensus exprimitur , sed aliud verbum
requirendum, quod, ut in caeteris sacramentis, aecedens ad elementum faciat sacramentum : quod utique verbum fidei sit , non naturae . Quorum in hoc sententiam dissicile est facta non probare. In eo nou probo , quod verbum Illud , quo sacramenti sorma continetur , non inde petunt , unde semper catholicis petitum est . Em vero quibus ritibus , quibusque omnino verbis sacramenta ecclesiae conficienda sint, non aliunde verius, triltilis, comitantius peti potest, quam ab ecclesiae Rcuiauae Perpriua consiletudine . Sed
295쪽
Alio forte opportunius propriam hujus sacramcnti materiam & ibi malia explicabamus . Nunc ad id, quod institu mus. Νon ii solum, quos diximus , nOstrae sentcntiae astentiuntur, scd Petrus Palud. 4. sent. dist. s. quaest. 2. imprudens in eam quoque descendit. Nam quum vir & summa civiliter contrahunt , etiam si peccatores sint , nec poenitentiam agant, non credit eos esse reos sacrilegii. Id quod nullo modo probabile esset, si eiusmodi matrimonium esset verum ecclesiae s acramentum. Omnes quippe sine controversia sacrilegi sunt, qui post peccatum mortale sine poenitentia Christi sacramenta Percip:unt . D. vero Thomas licet inscriptis communes fere opiniones sequeretur , sed a veritate tandem rationeque coactus nostrae opinioni subscripsit . Cum enim in n. dist. I. qu. I. art. 3. docuisset, verba in omni sacramento neces iaria esse, quinto id argumento Impugnavit in hunc modum :Po nitentia & matrimonium sunt sacramenta ; led de integritate eorum non sunt verba aliqua , &C. Cui argumento ille quidem respondit, quod in atrNmonium secundum quod est in officium, di poenitentia secundum quod est virtus, non habent aliquam formam verborum . Sed secundum quod utrumque est s acramentum, in dilpensatione ministrorum ecclesiae consistens , ut n-que habet aliquae verba . Hactenus D. Τhom. Et ε. lib. adversus gentes, cap.
8. non aliter 'docet nuptias sacramentum esse, nisi ad modum, quem diximus , Per ecclesiae ministros populo dif- pensentur. Ea, in uult, quae per ministros ecclesiae populo dispensantur, sacramenta dicuntur . Matrimonium igitur , secundum quod consistit in conjunctione maris A sceminae intendentium prolcm ad cultum Dei generare N educare, est ecclesiae sacramentum. Unde & quaedam benedictio nubentibus per ministros ccclesiae adhibetur. Haec ille . Ac patrum quidem mem ria matrimonium proprie esse sacramentum , ita demum proditum est, si sacerdotis ministerium interveniat. Sic eis te: ὶ Calixtim in epist. ad omnes Galliarum .ctiunt ' episcopos prodit. Sic Cyricius ad Cu-merium Tarraconens. episcopum, cap. . Sic Nicolaus 3 I. quaesi. 2. c. LothariuS.
Sic Hormisda , Evaristus , Isidorus , quos Iesert Gratian. so. q. s. prodide
re. Sic concilium Carthaginense ε. e. I3. referturque 3 o. q. s. c. Sponsus . Sic concilium Lugdunense, & resertur 3 s. q. 3. ca. Nulli . Sic concilium Latera-nense de Simo. c. Cum in ecclesiae compore . Sic concilium Constanti ense sub Martino V. in fine concilii . Si e G mens de privileg. Religiosi . Sic Ambros. lib. I. epistolarum, epist. I. qtvei cribitur ad Vigilium . Quorum ego testnnonia nec adscribo , nec expendo , quoniam, ut dixi, alterius S: I ci S temporis est disputatio. Certe se iis
varistus matrimonium clandestinum si- suoi mi ite ne sacerdote contractum , tantum a csti ut sacramentum ecclesiae fateatur, ut adulterinum etiam contubernium a
pellet . His adde, quod nostrae etiam opinioni subscribunt juris periti propemodum universi . Qui, quum negant matrimonium gratiam conferre , sine dubio id intelligi int de contractu civiali, quem sacramentum latius usurpato vocabulo appellant . At cum adminia stratio sacerdotalis accedit, non ob scure juris periti tradunt , per actum
lacerdotis consecrantis conjugium gratiam conferri. Ideoque non licere pro eo pecuniam accipere: quia lacramentum ccclesiasticum est . Ubi Jurecomitilli probabilius , ut cquidem sentio , quam theologi loquuntur. Tametsi Theologi etiam quidam docti lane & graves inventi sunt, quibus communis illa reliquorum sententia displicet . Pro qua si qui adhuc contra nos stetermi, non habent statim nostra placita d, innare , sed idonea aliqua arrumentatione refellere . Ego enim etsi non isitim, qui nihil unquam falsi approbem, sed ea, quae distero tamen , non arro ganter praejudico , nec revoco ad arbitrium meum , sed vel sanctorum testimoniis , vel ratione probabili co lentaneaqtie confirmo. Sic jure ac merito possit in a viris doctis postulare, ut de me non nisi causa cognita judicent . Quod si rationibus, quibus ego ducor , fallam me habere sententiam doceant , pratissime accepturus sum . Ut vero sine argumentis quisquam sola me asseveratione vincat . fieri certe vix potest . Sed de scholae auctor,tate dictum est satis .
296쪽
De auetoritate iuris Panti ii pru
ATque hic quidem liber concludi
jam poterat , nisi Theologiae juris pontificii prudentia jungeretur, essetque proinde hoc etiam loco explicandum , quantum juris huJusmodi prudentrum auctoritas The ogo ad argumentandum conserat . Sunt enim quidam usque adeo in ea facultate doctis insensi, ut illorum auctoritatem ab usu prorsus Theologiae remotam elIc a bitrentur. Nos vero, hii jusimodi doctorum auctoritas quanti sit Theologo facienda , paucis ostendemus, illo principio sumpto , Theologis , qui Pontificum canones ignorent , nimis multa deesse ad usus Theologiae necessa
Principio enim , si a TheoIoris animarum cura non est aliena, sed potius animas regere, eorum quasi peculiare munus est , procul dubio can nici juris scientia est allis necessaria. Nam quemadmodum non cst in Al batem cligendus , nisi qui ante fuerit in regula competenter instructus, ut c. Ossicii de eleel. Inno. tradit: ita ne cura quidem Ecclesiam gubernandi et hei committenda , qui ecclesiasticas regulas nescit . Theologus igitur , qui vel episcopus vel parochus futurus est, nisi canones ante didicerit , quibus fideles debent in Christiana religione &ecclesiae ceremoniis institui , non habebit prolaeto ad rem hanc publicam gerendam Theologiae officina iri satis instructam. Atque hinc illa sunt ex Cc Iestino , Leone , Aupus ino , septima synodo , concilio Carthaginensi , concilio Toletano 4. concisio Aurelianen. 4. quae partim a Gratiano , partim a Burchardo referuntur . Quibus omnibus locis idem omnino praescribitur, hoc est, sacerdotes Canonum ecclesiasticorum oportere esse peritos. Episcopis item juris canonici intelligentiam esse necessariam , facile ostencitur ex c. Accedentibus, de excessi praelat. I bi definit pontifex, ad episcopum pertinere de causis matrimonialibus co-snoscere s publicas poenitentias vcI in-Junpere, vel tollere, indulgentias concedere. At h.ec omnia nisi sciat, quin
modo di quatenus per jus liceant, ues-
la ratione rite agere potest . Qua de re quoniam late disserunt Innocen. HO stien. Anton. de Butri. Cardin. A bas , ia caeteri Iurisperiti in cap. Cum in cunctis , de electio. & in cap. Nisi cum pridem de renun. & in cap. r. de consanguinit. & affinit. Gratianus quoque i I. dis. Cosmus in pragmat. iam ctione Gallicana , tit. de collatio. g. taliter . Joan. de Anania in cap. Quia nonnullis, de magistris . Augustin. de Anco. in lib. de potestate eccles. quaesti
Io 8. art. 3. Anton. q. pari. tit. s. cap. I.
nos hic nil superaddemus . Solum aris gumentabimur , canonici juris cogniationem Theologo esse pernecessariam. Cum enim Theologi propria functio sit, exhortari fideles in doctrina sana,
iidem quippe Theologi , qui magistri
animarum esse dicuntur : doctor vero ecclesiae non divinas modo leges, Verum etiam ecclesiasticas populum d cere debeat , absurdum lanc est, auferre a Theologi munere canonum disiciplinam . Nam licet in scriptura sacra praecepta vivendi majori ex parte tradantur , sed , ut Cardinat. Turr creniat. in prooemio decreti docet , doctrina morum in specie , secundum gradus singulos & ordines officiorum ecclesiae , sine juris ccclesialfici cognitione non habetur . At sermones mOratcs absoluti esse nequeunt, si gen ratim & non speciatim habeantur , ut Aristote l. in ethicis suis monet . Ad disciplinae igitur ecclesiasticae cumulum Theologus nimirum sacras ecclesiae loges debet addiscere. Confirmat autem hoc vel maxime C OL Lateranens. sub Innocent. III. in cap. Quia nonnullis , de Magistris . Praecipit enim , quod theologus in Ecclesia Cathedra li ad docendum constitutus , sacerdOtes doceat in sacra pagina , & in his
praesertim informet, quae ad animarum curam spectare nolcuntur . Atqui mcanonibus plurima sunt instituta , quae ad animarum pertinent curam : can nes igitur non habet theologus ignorare. Praeterea, omnis do istrina divinitus insipirata, utilis est ad docendum, a guendum , & corripiendum , ut pers ctus sit homo Dei a in omne opus b num instructus . B. Timoth. 3. At canones eccIesiastici instinctu Spiritus sa chi sunt editi, ut in mastis ait 2 s. quae ihione prima, cap. VIOlatorcs . Praeterea , Τheologi a suinino Pom
297쪽
tifice & episcopis asciscuntur, tanquam adJutores & comministri , non s clum an praedrcationis ossicio , verum etiam in audiendis conscstionibus & pconitentiis in)ungendis , ac caetcris eIus modi , quae ad salutem animae pertinent : ut ex cap. Inter caetera , de psit. judi. ordina. tum etiam rerum Experimento docemur. Consessiones autem
audire, ac poenitetulas in jungcre sine juris peritia vix quisque potest . Nam
n summa. quod CaJetaniis dicit , poenitentcs in H his esci excommunicationibus, suspensionibus ,ria. irregularitatibus , aliisque musmodi pζ-nis ad jur peritos remittendos esse , ne confestor iple alterius facultatis onere praegravetur , id ignoro prorsus quemadmodum sine magnas in comm dis fieri queat. Primum enim interdum in poenas juris incurrunt sta minae , quas Pro con-srientiae remcdio jurisperitorii in adire domos absurdum erit, ac certc parum muliebri verecundiae consentaneum . Deinde etiam cum jurilperiti & scientiam & verba locare soleant, ad coni Gsonis sacramentum non nisi prius data pecunia erat accessus. Adde , quod homines vel sacerdoti verentur sua peccata detegere. Quod si ad jurisperitos
Ctiam relerentur, lacramenti hujus onus gravius eicietur , quam ut ferri
ab imbecillis possit . Sed quid ego in
Commoda numerare pergo, in quae con-
scssores incidant necesse est , atque adeo poenitentes , si consess3res ipsi canonum sunt ignari cum manifestiorasnt , quam ut indicare debeamus. F tendum est igitur , juris peritiam the Iogis magno usui futuram . Nec adeo
longe repetita argumenta conquirere
opus cst, cum passim ipsi videamus ,
quanta canonum multitudine theolo-
Forum fini referta volumina , illorum Praesertim , qui indices quaestionum
scripsere, quas summas nuncupare con-
sievimus. Ubi quantum jus canonicum xheolo is conserat, vel ipsi judices cs- 1 e possunt , qui , quantumvis eximia doctrina polleant , has & legunt , 5. amant epitomas . Sed & summa ipsa Cajetani , si , quae ex jure canonico
multa continet, demas, magna ex parte imperfecta reperietur. Praeterea , cum ad theologum nullae
Causae frequentius referantur , quam ma
trimonii , si non respondeat , indoctus habebitur, sin citra juris peritiam respondeat, ne dicam impudens, erit in Doctorum schol.
prudens : nam , ut Alexan. cap I. decon. dc aff. tradit , eausae matrimonii non sunt tractandae per quoslibet, sed per viros dii cretos, dc qui statuta canonum non Ignormi . Ad haec, summorum pontificum decieta a jure divino, hoc est , a libris utriusque testamenti dimanasse creduntur, id quod
habes de transla. episc. cap. I. N e accusa. cap. Qualiter de quando , secundo. Cum ergo Theologia ex eis dein fontibus suos rivulos ducat, inepte nimirum theologus laciet, nisi opera si in morum pontificum v clit uti : qui cum multorum consiliis exquisitis, tum Spiritu sancto ' surgerente , ex divinis
raculis dogmata & leges , sive ad fidem , sive ad bdelium mores, &ecci
fiasticos ritus , & ceremonias collegerunt . Item theologica facultas non est ejusmodi , ut tantummodo animorem cernat; sed etiam aliquid molitur& facit. Est enim . ut scholae verbis utar, partim speculativa, partim pructica , quemadmodum Divus Thom. prima pari. quaest. Prima, articulo quam
to demonstrat . At juris canonici diasciplina Theologia quaedam practica est, ut Alvarus Pelagius docet lib. de
planctu eccles. secundo , aret. 1Ο. tum
quia e s facultatis finis est , dirigere
animas per canonicas leges in salutem aeternam et tam etiaN, Quia in solo v lumine decretalium multi casus & a ticuli continentur , utiles de necessarii
tam in consiliis animarum , & poenitentiae foro, quam in regendis & di iaponendis ecclesiis, de rebus ecclesiastiacis. Agit enim liber ille de baptismo, . i.
de sacra unctione , de celebratione si 'πmissarum , de Matrimonio, de ordinubus, & caeteris sacramentisi de statu Monacho. de clericorum honestate ,
de voto, de jurejurando , atque aliis ejusmodi. de Simonia , de periurio . de usuris , de surtis , de reliquis iagenus criminibus , de irregularitate , siil pensione , excommunicatione , inter
divio, poenisque similibus. Quae omnia si theologus ignoret, non solum idi
ta crit , ut cap. Ex multa , de voto Innocen. vocat , sed In multis , prinfertim quae ad actionem pertinent , &ad mores Christ: anos, hallucinabitur. Atque utinam theologi , qui juris canonici sunt penitus ignari , vel a d
cernendis conlicientiae casibus abstin rent , ne imperiti risui haberentur , ciun de his nonnunquam respondentut
298쪽
didicerunt; vel certe ea essent modo
itia praediti , uti jurisperitos consulerent , ne divinando de Icntu proprio responderent. Quod si docere vellemus, in quot errorcs Theologi nonnulli objuris pontificii ignorationem incurrerim, facillimum quidem csset, nisi e Dsct Iongum, & alio nostra oratio prΟ- Peraret. Sentiamus igitur, id quod po- si tum est , juris canonici doctrinam theologo este valde necessariam , eo vel maxime , quod summi pontificis , dcconciliorum auctoritas, quae hujus d ctrinae voluminibus continetur , the
logis argumenta subministrat propria theologicae facultatis, ut abunde duobus ante libris demonstratum est.
Quis usus Iuria Canoniel in logica saevisate . .
SEd enim hoc posito non adhuc apparet, cuinam usui juris interpretes de professores theologis disserentibus este possint; quaeve argumenta di qualia eorim auctoritas : theologicis
disputationibus administrct . Id quoniam nemo vel leviter attigit , dicamero, ut potero , incondite fortasse , sed tamen ut res possit intelligi. Juris pontificii volumina circa Varia rerum genera versantur . Primum enim catholi
cam fidem de profitentur & cxplicant, ut in tit. .de sum. Trinit. Deinde de moribus definiunt, de religione Christiana, quantum aut ex euangelica lege, aut naturae ratione definire licet : ut videre est in tit. de usura, de jure arando , de divortiis , de simonia. Praeterea diluerunt quoque de moribus ecclesiasticis , deque religionis caerem n iis , de ossiciis ministrorum ecclesiae, quatenus haec omnia disponuntur I gibus positivis, nam scholastico verbo Iibenter utimur : nec Grammaticorum censuras pertimescimus : Alioqui, ut Aristoteles ait , res gravisti inae Inter
dum nitore verborum atque Ornamentis immodicae diligentiae deformantur Atque haec mihi , causa est , cur sermone eo quandoque utar , qui scholae notus est, ne, ut quidam latinissim et mentes . a scliolae theologis jure optimo irridear. Quoniam vero scio. graves sententias inconditis verbis elatas,
deficatiorum praesertim aurςs offende cap. VII. 24'
re , adhibere soleo sermonis mundiatiam non odiosam, nec exquisitam niamis, tantum quae fugiat agrestem qu runciam netligentiam . Sed ad rem . qumanas ego leges de ritibus & moribus ecclesiasticis , quoniam sic V cant , positivas appellavi: Quales sunt multae in tit. de celebra. Miss. de cleri. peregri. conjugatis, Scc. de aetate Je qualitate ordi. de obser. jeju. de breviter in lib. 1. decre. de officiis udicum , & in 1. de ordine judici rio . Postremo autem hujul modi pontificia jura praescribunt poenas his, qui eges vel euangelicas , vel naturales, vel etiam ecclesiasticas perruperint, ut in licii. de exco. de rapto, ae aposta. de haereticis licet cernere .
Hoc igitur fundamento posito , sit
rima conclusio. In his, quae ad fidem pertinent, jurisconsultorum auctoritate theologus non eget. Quin potius eorum titulorum expositionem, qui de fide decernunt , legi speritus a theologo mutua ri dcbet . Ratio vero in promptu est. Sive enim pontifices, seu concilia, quo in volumina juris coguntur, quicquam definiant , quod ad fidem spectare vi-leatur, id certe, ut alio jam loco e plicuimus, non ex sensu suo, sed ex sacris literis, atque Christi de Apostol rum traditionibus collirant necelse est. Cum ergo principia, unde pontifices taconcilia ad quaestionem fidei deceme dam proficiscuntur , propria sint The logicae facultatis , cujus est cognoscere, quae a Deo simi revelata, quaeque his limi vel consequentia , vel repugna tia: plane conficitur, in ejusmodi r bus canonum sacrorum intelligentiam, non a jurisperitis, sed a theologis esse petendam. Id quod patres, quibus est fidei cognitio mandata, libenter agno scunt . Non enim prius quenquam hinreseos crimine damnant , quam theol gi definierint, quod in audicium venit, id haeresim esse. Quae cum ita sint, non video equidem, quonam consilio nunc apud nostros in negotio cognitionis fidei partes pinstrmae , ne dicam nullae, theologis Per mittantur, jure consultis vero vel primo, vel etiam omnes .. Cumque praecipuus sit in hoc negotio labor decernere , quid haeresis sit, quid haereticum faciat,qiud fides teneat, quid contra cum fide pugnet, quantum & quatenus doctrinae lanae ac catholicae adversetur id quod reus asseruerit : ad reorum qii, dem I. Conci
299쪽
dem poenas decernendas , quod posterius est , decreti sunt in republica judices s ad illud autem , quod & gravius est,& in fidei negotio prius, nullos habet respublica theolo pos patres conscriptos , quorum de culpis judicium, cum de poenis judicant , jurisperiti sequantur . Faxit Christus , cujus haec causa est , ut principes Christiam , qui huic operi , quo fides & religio continetur , libentissime favere solent, rem, quam semes coeperunt, a solvant , de gravissimo tribunali the toros probat; silmos , probatissimos inquam, adjungant, ad hujus divini negotii absolutis limam moderationem. Id enim si fuerit ecclcsae praestitum, nihil erit, quod in sanctissimo de maxime necessario inquisitionis officio desideretur. Sed de prima conclusione satis. Jam
pergamus ad reliqua . . Secunda Conclusio . In his etiam , quae ad mores pertinent , quatenus vel lex euangelica , vel ratio Philosophiae de hu)umodi praescribit, jure consilliorum auctoritas parum , aut certe nihil The Iogo conserre potcst . Quin rectam de sanam earum rerum cognitionem jurisperiti a theologis mutuam accepturi sunt . Nam quemadmodum Muncus ab Arithmetico conclusionum suarum rationcm sumit: quod hae conclusiones a principiis Arithmeticae derivantur :ita & si quae dogmata de moribus jus
Pontificum vel ex euangelio , vel ex. philosophia collirit, ea sane tanquam a propriis principiis accepta theologus agnoscet , rccitusque & intelliget, di interpretabitur . Qua ex re facilis conjectura est, jurisperitos quosdam in siimmo errore, de magna veritatis ignoratione versari, cum asserunt in male ria usurarum , simoniae , de aliis eius modi, in quibus de .peccato mortali agitur i ad Iurisperitos potius , quam ad Theologos recurrendum . Quo in Crrore suerunt Ancharantis in disputatione, cuius initium est , Antiquis de modernis temporibus , & Ioannes de Anania, in cap. in civitate, de usuris, δc Alexander in concilio primo , & Alvarus Pelagius lib. 2. art. 2 o. & Hostiensis in
cap. Penuit. de aetat. de qualit. Ordin. Quos tamen non est difficile refellere. Nam cum Theologo sacrarum litera-ruin cognitio propria fit, quaecunque de moribus vel in sacris literis continentur, vel cx eisdem per certam connexionem conficiuntur , ubivis Theol
De Asctori Doctorum Scholast.1 - n-gus invenerit , ea tanquam sua vendicabit; jurisperitus autem ut aliena mutuabitur . Cumque rursum philosophiae principia a theologis etiam habeantur, ut qiu de virtutibus dc vitiis , de fine humanae vitae, deque actionibus, quibus ad hunc finem pervenitur, longe lateque differant, de stiper harum rerum jactis fundamentis morum fabricam e truant : certe quae in jure de moribus ex principiis naturae ratione constitutis praescribuntur, ea theologus quasi sito sibi jure assumet , jureconsultisque cxposita Sc cnucleata tradet. Tertia Conclusio . In tertio illo genere renim , ubi scilicet de moribus ecclesiae de religionis institutis per lepes tantum pontificias decernitur , in illo etiam postremo , ubi panae Iuris praefiniuntur, jurisperitorum omnium
communis consensus , concorsque s cntentia Theologo maenam fidem facere
debet, si quando incidat quaestio circa res hujusmodi. Ut si exempli causa v niat in dubium: An hic aut ille homo sit vel irregularis , vel ex communica tus, Vel interdicto, vel suspensioni obnoxius . Item an delegatus possit se delegare , an episcopus in his , illisve postit dispensare innotae verbis liceat uti an ecclesiae pastor rite sit electiis, num judex ecclesiasticus causam in rudicio Iegitime definierit. In his , allisique sexcentis hujus generis , theologus
insolentissimus erit, si, quod ignorat, judicarier insolentior, si, postea quam; lirasperitos consuluerit, omnium atrct ritati refragabitur. Etenim, ut alias saepe diximus , cuiusque rei peritia non aliis certius, nactiusque contingit, quam ei uidem rei peritis hominibus. Ita . dOchillimis quibusque in arte sua fidem habere opus est . Juris ergo Pontificii prudentibus in his , quae propria sint
illius facultatis, non credere, erit pro secto temerarium.
Deinde in eJus inodi canoniam in te pretatione Ecclesiae judices de administra, concordem omnium jureconsuli rum sententiam amplectuntur . Qui mnim in actionibus vel judiciis Ecclesiasticis , suo sensu de non communi jurisi peritorum omnium duceretur, sine dubio suo illum judicio ecclesia coerceret . Ita ecclesia usum judicum appi eonflitibando , Corum quoque videtur intellia cap. I. gentiam approbare, quos hi in ecclesiae ad mi ratione sequuntur. Nec alienum est a vera con ectura, Girilium Domunum
300쪽
Liber octavus. Caput VII. tium iuris hujus peritis quodammodo ditia in adesse in legum ecclesiasticarum vera interpretatione . Cum enim sacri canones instigante Spiritu sancto , ad ec lesiae sine utilitatem editi, ut Dumasus Papa definit, consentaneum est, ut ec Vesta, cur canones illi sunt necessarii, quo in relisione 3c morIbus ec-elcsiasticis contineatur , interpretes apeo sanos acceperit earum legum, &institutorum, quibus est administranda. Parum enim prosuisset leges mortuas in membranis scriptas habere, nisi haberet quoque respublica Chriniana vivos interpretes , qui rectum earum legum sensum assecuerentiir. Deus itaque, quo
niam non aeficit in necessariis, non in theologos solum, s ed in juris Pontificii Ieritos spiritum veritatis effudit. Qua-Propter ex concordi omnium sententia probabilissimum argumentum minere theologus potest, ad eas quaestiones decernendas , quae circa illa duo rerum genera posteriore loco posita exorie tur . Exorientur autem in utroque genere plurimae , quarum definitionem theologis ignorare fas non est: his vel maxime , qui aut laicorum Ze cleric rum consessiones audiunt, aut etiam Theologiam in Academiis profitentur. Hi enim, quoniam de multis , quae ex jure pendent, magnum munus respondendi sustinent: si responsa, atque de creta Iurisconsultoruua negligant, perbculose nonnunquam , ac turpiter errabunt . Quae autem cum viris in sua quibusque arte peritis consuluntur, ea aut minimo , aut nullo certe periculo res