장음표시 사용
301쪽
istant, & qui vere de terra sunt, de te ra loquuntur: & ideo eum, qua de sursum est, di de coelis venit, ignorant. Denique Euclides apud eos vel maxime in Geometriae disciplinis viget . Sed de Aristoteles , & Theophrastus ab his in
admiratione habemur. Galenus vero a nonnullis eorum adoratur etiam . AC fuisse olim in ecclesia nonnullos , qui rationem auctoritati praelarentes , rem theologicam syllogismis absolverint, Augustinus in epistola ad Dioscorum numero 36. Bernardus quoque epist. I 89. testes locupletissimi sunt. Hoc vero seculo fuisse etiam in Academiis multos, qui omnem serme theologiae disputationem tbphisticis , ineptisque rationibus transeηerint, utinam ipsi non fuistemus experti. Egit autem diabolus, quod sine lachrymis non queo dicere, ut quo tempore adversum ingruentes ex Gemmania haereses oportebat scholae The logos optimis esse armis instructos, eo nulla prorsus haberent, nisi arundines longas, arma videlicet levia puerorum. Ita irrisi sunt a plerisoue ac merito i
risi , quoniam verae Tneologiae solidam
effigiem nullam tenebant, umbrIS ut bamur, easque ipsas utinam fiequeret tur . Fcruntur enun e scripturae factae
principiis , cujus illi vel umbras non sunt assecuti. Quocirca homi ncs verbo tenus in Theologia magistri, pugna V rc illi quidem adversum ecclesiae inimicos , scd valde iamcu infeliciter. Male enim se res habet , eum quod ingenio & eruditione enici debet , id tentatur a viris, qui & ingenio parunὶ valent , ncc sunt admodum eruditi. Errabant illi autem a principio statim
studiorum suo i um. Cum enim faculta tes eaS, quae linguam expoliunt , nurum in modum iacglexillent, cumque
Primus error in huius Dei nsu vitandus, ne plus aequo in re Theologica rationi naturali tribuatur.
tio naturalis Theologo suppeditet, quod in octavo loco me acturum pol-- licebar. Agam autem quantum res ipsa patietur, brevissime. Est enim hic locus late patens, & quamquam non est theologiae proprius , sed alienus. magnus tamcn est, & cum ab scholasticis reliquis , tum a D. Thona aefamilia excultus uberrime . Non quod
de loci hujus aut vi, aut ussi quisquam adhuc scholae theologus disputaverit, sed quod universi philosophiam. caeterasque naturali ratione partas disciplinas, vel in scholam Christianam invexerint , vel certe ab aliis invectas excoluerint , pro sua quidem facultate quisseque, sed in theologorum, ut ita dicam, grege sine controversia D. Thomas ex-lces luit . Principio autem in hujus loci ltractatione ducis errores contrarios iu fgere debemus. Unum eorum, qui usque ladeo argumentis a ratione ductis addixerunt se, ut sive dispulcnt, sive scribant, scripturam sacram, sanctorumque Patrum libros ne Icgisse quidem vidcantur . Qui parum illis dissimiles sunt, quos Eusebius s. lib. hist. eccles. postrcino capite commemorat , m. tantum stultitiae prolapsos, ut si quis sermonem de scripturis proposuisset, illi e contrario proponerent, utrum ille sermo, de quo agebatur, coibunctum an separatum genus syllopismi faceret . De quibus rur sum Eusenius, Derelinquentes, ait, sanctas scripturas Dei , geometriam ua-
302쪽
Argumenta Rationis Natur. Liber Nonus. Cap. II. 2 7inis , tum demum ad Theologiam ag-x resti , non Theologiam , sed fumum Theologiae sequebantur . Quod si vituperandi sunt , qui per ignorantiam erraucrum, quid de iis existimandum est , qui volentes de prudentes in e
rorem inciderunt Nain cum rem Pe diram & collapsam sua restituere auctoritate deberent, tempori, ut inquiunt, servientes , non modosophi linata non profligarunt , verum etiam auxe. runt . Quae nimirum cum a philol
phia , tum vero magis a Theologia tollenda sunt, eaque argutandi ars , que vult illa quidem videri se esse D al cticam, sed abest ab ea distatqtie plurimum . Dialectica enim est locata inperitia usuque partiendi, finiendi , a gumentandi, id quod Theologo est pem necessarium: Sopliustice autem nihil habet nisi argutationes Vanas, quarum nullus in Theologia fructus est. Quinadco nulla pernici cs Theologiae major inveniri potest, quam in sopiusmatum faece simulatio Theologiae . Ex quo illa absurda nascuntur, ut sophistae The logi esse videantur. Quod si quem etiam ista delectant, ne bellum omnino iiiij lxisse videar sophismatibus , quorum eth etiam fortasse quidam modus, non intelligo , quid causae fuerit viris doctis , ut sub Dialecticae nomine exponi biles, obligationes, insolubiles, reflexi vas , alia ve id genus monstra in si holam intulerint , de usu autem Dialecticae non fecerint ne verbum quidem ullum. Nonne igitur illa sunt pueris utilia λ snt . Nam nos quoque sophistae fuimus aliquando e sed obsecro, ita utilia habeantur ista, non ut
ornamenta Virorum , sed ut exercitamenta puerorum. Atque vel ipsi pueri intelligant , sbphismatum brevem quendam ludum esse oportere, alium-s sic usum a Dialcctica requirendum Philosophiae , Theologiaeque maxime necessarium . Verum haec hactenus Jam ad propos tum revertamur. Qui iritur Theologiae dogmata humanis
metiuntur argumentis , nec ea, quae aratione ducuntur, volunt praeponderari auctoritate, hi primum omnem vim I hcologiae & gravitatem amittunt deinde faciunt , ut Τhcoloria detracta
auctoritate non thium contemnatur
sed ne Theologia quidem sit. Nam vera de legitima Theologia est , a fide descendat oportet, ubi hujus facultatis propria principia resident, quemadmodum in hujus operii initio constituimus. Fides autem tota scripturarum de ecclesiae auctoritate continctur. Qualm obrein satis exploratum habere post mus . quam male valeant ii de re
Τheologica aut scribere aut disputare, qui sacros libros , Apostolorum tradistiones , conciliorum dogmata. juris pontificii decreta , sanctorum veterum octrinam vel rejiciunt vel ignorant. taque hoc quidem opinantium genus pellatur e medio, est enim totum i- robabile S: impium , qui opinantur
aptiora theologo ea argumenta esse , quae ex ratione, quam ea, quae exauctoritate ducantur. Rebus enim ante diactis aperte intelligitur , cum de Deo praesertim , diviniique mysteriis ditavitatio incidit, argumentis philosophiae
raeponenda esse argumenta, quae Pe
inent ad Dei fidem, qua nihil The reo debet esse antiquius . Sed prioris auius erroris levitas , quoniam facile deprehenditur , non est pluribus resutanda .
Extremum aliorum emorem percensest, qui a natura rationibu e promus abhorrent s quorum etiam argu menta propΦniι.
Lter autem error illorum est , qui solis sacrarum literarum testimoniis aut interdum etiam scriptorum veterum, omnia definiunt , ab argi mentis naturae haud aliter abhorrentes , quam si essent Theologiae adve is & inimica . Hunc autem errorem plurimis testibus suadent . Ac primus testis citatur Gregorius Na Zian Zenus , I. Ar . Orat. I. in Julianum, ubi ait, disciplinam nostram esse Pythagoricam . Atqui apud Pythagoraeos tantum auctoritas praejud. cata poterat , ut sine ratione valeret . Alter est Hieronymus in Io. Matthaei caput , quo loco non vult angelii doctores humanae ratiocinationis praesidiis niti . Quia hujusi modi, ut inquit, virra & baculus aru dineus est , quem si Paululum presseris , irangitur , & manum peris ratincumbentis . Et m et I. caput Hieremiae, de verbis Dei humano sensuamgumentari , dicit esse sacrilegum . Tertius est Aug. lib. I. de actis cum Felice Manichaeo, capit. Io. Cum enim
Felix Manichaeum efferret , quod do
303쪽
2 4 euisset discipulos sitos initium , medi
um , & finem , & quomodo , vel quare factus sit mundus , de curtii solis, de lunae, deque aliis hujusmodi rebus physicis; Augustinus contra ait , quod
Spiritus paractetus non docet lias veritates . Christianos enim vult facere, non Mathematicos. Sufficere autem, ut
homines de his rebus propter humunos usus noverint id , quod in schola didicerunt, scilicet priusquam ad Christi religionem converterentur. Propter humanos usus , inquit et ad usum igitur Theologiae, humanae ratio doctrinae nihil catholico proderit . Rescruntur etiam a Gratiano trigesi inaleptima distinctione duo testimonia , unum ex Ambrosio , alterum ex quarto Concilio
Carthaginensi, quibus suaderi videtur, humanas disciplinas , ut pernici'sas , vel certe ut inutiles, a Theologia repellendas . Concilium quippe Cartha-finense quartum vetat episcopis , ne ibros rentilium lcgant. Ambrosius autem dicit, Astrologiam , & alias huiusmodi disciplinas nihil valere ad salutem , sed in errorem mittere . Epiphanius quoque haeresi septuagesimas exta adversus Aetium disterens, ait, quod non revelat Deus Patrem & Filium per Spiritum sanctum. has , qui de ipso per syllogismos ratiocinantur. Qui
ergo in Theologiam humanas rationes invehunt , hi divinae revelationis non possimi esse participes . Nec soluna test unoniis Patrum , sed sacrarum etiam literarum abutuntur in sui erroris confirmationem . Principio enim afferunt illud Ecclesiastes pruno. Proposui in animoe meo quaerere , dc investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole .. Hanc occupationem
pessimam dedit Deu filii 3 hominum ,
ut occuparentur in ea. Vidi quae fiunt cuncta si ib sole , & ecce um versa vanitas , de afflictio spiritus. SI ergo occupatio pes lima est studium humanae literaturae , s vanitas , de amictio spiritus , non est prorecta a Tgeologis
expetenda iaDeinde argumentantur ex illo Proverbiorum quinto : Ne intenderis fablaciae mulieris e favus enim distillans labia meretricis, &c. Et postea, Quare seduceris , fili mi , ab aliena, dcc. Hanc autem humanam sapientiam imterpretantur. quam nimirum esse falla cem ad Colossenses secnndo testatur Apostolus in haec verba : Videte ne quis Argumenta Rationis Natur.
vos decipiat per philosophiam, & Inanem fallaciam. Addunt illud primae ad Corinthios . Areprimo οῦ Perdam sapientiam sapientium, de prudentiam prudentium Ieprobabo. Ubi sapiens p ubi scriba p ubi inquisitor huius seculi 3 Nonne stultam secit Deus sapientiam hujus mundi Adiadunt etiam illiad ex eodem Apostolo, primae Corinthiorum octavo : Scientia inflat . Aliud quoque primae ad Timo theum sexto : Si quis non acquiescit sanis sermonibus , & et , quae secundum pietatem est , doctrinae , superbus est, nihil sciens , sed languens circa qua stiones . Quo loco volunt Apostolum significare , disciplinas humanas mombos esse , solamque Christi doctrinam esse sanam : hanc secundum pietatem, idest, religioni consormem de consentaneam esse, illas non esse-Praeterea , Apostoli non habuerunt s. Arg. Philosophiam et non est igitur Theolo- go necessaria . Si enim Spiritus sanctus docuit Apostolos omnem veriatatem , Iuxta Domini pollicitationem Joannis decimo sexto , 8e has disciplinas non docuit a sequitur non esse Christiano doctori utiles , atque adeone versari quidem circa Veritatem Praeterea , vel Philosophia est Theologo necessaria , dum imperscctos in ecelesia instruit , vel dum perfectos alloquitur . Imperfectis lac Apostolus dat , nec existimat se quicquam inter
hujusmodi scire , nisi Christum , Mhunc crucifixum . Persectis vero sapia
entiam loquitur, non hujus secuIi, neque principum sujus seculi , hoc est, Philosophorum . Non ergo Theologus PhiIosophia eget , sive cum parvuli S, seu cum provectioribus sermones divinos conseratia
Pergunt etiam argumentari, quod si utilis , & necessaria esset Theologo philosophia , hoc esset ob id maxime, quod non alia via , & ratione melius phiIosophi Christo repugnantes evincerentur . At hoc constat esse vanissimum . Primum, quoniam evacuaretur
crux Christi , ut Apostolus ait , si de MCor philosophis , de sophistis per humanam
lapicntiam triumpharet. Rursus , quo niam , ut idem Apostolus secundae ad Corinthios capite decimo auctor est , arma Christianae militiae non carnalia 6. Argia sunt sed potentia Deo ad destructi nem munitionum: consilia deliruentes, dc omnem altitullincm extollentem se as
304쪽
adversus scientiam Dei, & in captivitatem redigentes omnem intellectum in
obsequium Christi. Non ergo Theologus , Christi mi-Ies , humanarum diiciplinarum praesidiis eger, ut fidei adversarios possit cvinc te . Id , quod exemplo Nicaeni, Concilii facile demonstratur, ubi Phi- Iosopho superando plus valuit simplicis hominis syncera fides , quam omnes omnium Dialecticorum , & Philosophorum argutiae . Certe Hieronymus ad Pammachium a lucrsus Joannis errores, argumenta a ratione dite a , &de gentilium sonae manantia , tanquam gentilium arma , Christiano dicit essse deponenda . Postremo etiam argumentantur , Christi doctrinam perfeci amCsie et non itaque philosophiae subsidiis
Memorati erroris architector , ae δε-ctatores percenset.
HIs argumentis nituntur illi , qui
in hoc errore merunt. Nam su- a1Ie quosdam testatur Clemens Alexandrinus primo Stromatum libro in haec verba : Non me autem latuerunt ea , quae ab aliquibus imperite tumultuantibus jactantur, qui dicunt oportere in his versari, quae fidem continent, ex terna autem , & quae sunt supervacanea transilire , quae nos frustra conterunt , & detinent in iis , quae ad fidem nihil conserunt. Alii autem etiam philosophiam ex malo ad hominum perniciem existimant in vitam esse in-Lrestam , ut quae prosecta sit a maligno aliquo inventore . Et riusim e
dem libro, Nonnulli, ait, qui se putaui esse ingeniosos , nec Philosophiam attingere volunt, nec Dialecticam, sed nec contemplationem discere naturalem , sed solam S nudam fidem requirunt, perinde ac si cum nullam vitiS curam gesserint , velint ab initio statim botros accipere . Dicitur autem dominus vitis allegorice , a quo cum diligentia & agri colendi arte, quae fit ratione , ac sermone, fructus est vindemiandus, &c. 'Lutherus etiam , qui omnes omnium haereticorum haereses in unam siccitCamerinam confluere , non modo assseruit Philosophiam esse Theologo inutilem noxiam, verum euam Omnebriber Nox us. Cap. III. speculativas disciplinas errores esse.
Scilicet morum Philosophiam novus hic Socrates mirifice complexus cli: quae in contemplatione 'ersattir , eam solum damnat . Cornelius quoque Agrippa vir post hominum memoriam vanisIimus , in suo illo libro , qui de vanitate scientiarum inscribitur , non sicut Zethus ille Pacuvianus , Philos phiae solum , sed omnibus humanis disciplinis , atque adeo divinis bellum indixit . Atque horum hominum inpe-nium quale esse soleat , non est necesse disputare : est enim in promptu . Facile siquidem intelligitur , quam O rem isti discipulos sitos a facultatibus,
quae ratione constant , alienos este velint. Quemadmodum enim Epicurus rejicit Dialecticam , Al quini etiam Ma- Luieti ii L. elium et is Saracenos procul ab omnibus disciplinis abducunt, quoniam in1-telligunt disciplinas, artesque omnes rationales doctrinae perversae esse contrarias et ita Lutherani , nequando a discipulis errores sectae absurdissimi deprehendantur , cupiunt eos ab omni cogis noscendi ratione sevocare , Sed enim cum veritas veritati nunquam adverse tur, consentiat semper , & subserviae, Mire ac merito scholae nostrae auctores nobilis imi humanas omnes scientias, tanquam ancillas, ad arcem & miniti riuin verae sapientiae advocarunt . Id,
quod Julianus invidens, Christianis lGgc interdixit studiis bonarum artium. Socrates libro tertio historiae ecclesia-iticae capite I x. & I6. So Zomeniis libro sexto historiae tripartitae , Capite 37. Quapropter mirari non desino, morem ejiciendi humanas rationes , cum
in Theologia disieritur , in quibusdam etiam catholicorum Gymnasiis insem tum esse , haud parva certe jactura ecclesiasticae disciplinae, si illa consit ludo invalescat. Eruiu enim ii, si ita res procedit, optimi, praestantissimique Theologi , qui plurima loca mcmoria tenuerint , & , quod jurispeiicis Oblicitur , qui Elenchi fuerint librorum de indices . Id , quod in Germania , regnante Luthero , accidit, ut sutores, qui novum Testament una memoriae ma darant , magni , & praeclari Thcologi haberentur e atquc adeo mulierculae , quoniam Euangelia, di Paulinas epili las memoriter recitare poterant i Omnium Academiarum Theologos ad disse putandum provocarent , auderentque
305쪽
viris concurrere non Virgines, sed mulieres corruptissimae.
Talis scilicet est Lumerana Theologia , in qua quoniam nullum acumen , nullum ingenti specimen est, . optimo quisque, splendidissimoque ingenio , quamlibet δcie mcntis , & veri
perspicientia polleat, quamlibet rerum S divinarum , & humanarum ordinem ac connexionem teneat, quamlibet omnium caulas, enecta , antecedentia, consequentia non animo solum perlustrarit, scd etiam comprehenderit, nullo tamen apud istos habeatur in pretio. Sed haec alio loco sorte tempestivius dicentur. Nunc ad id, quod erat iustitutum, revertamur.
A Ures itaque ad naturae rationes occludere , si quando a Theologis asserantur, Id nos in errore maximo ducimus. Si enim cadit in Theol rum aliquando , ut de rebus humanis philosophetur, quod profecto cadit nI-1i ex eo extirpatam humanitatem arbitremur , quaenam rogo causa est , cur naturales argumentationes a Theol
gia pellamus , ne, ut quae divina sit, humanis adminiculis eguisse videatur pNon egeat his , esto : cum sitis , hoc est, divinis quasi lineis continetur. At volumus ne nos Theologum , qui sinium divina calleat , in humanis erret. Iabatur, caecutiat, hallucinetur Quid autem interest, ratione animi sublata ;non dico inter riasticum & Τheologum, sed inter Theologum & pecudem , aut saxum etiam, aut truncum , aut quidvis generis ejusmodi Quae vero ii ast mens , vel quae hominis ratio potius, s nec philolophiam, nec Dialeeticam habeat, nec ullam omnino humanae rationis disciplinam λ Intelligendumeth autem, Christianae doctrinae prose Llores duabus quasi indutos este pers Quarum una est communis , ex quod omnes participes sumus raa qua omnis argumentatio naturae trahitur , & ex qua ratio invenlendi argumenti naturalis exquiritur :Altera autem , quae proprie Theologiscit attributa , unde argumcuta expe-
ctantur , quae propria sunt TheoIoeteae facultatis . Deponat tritur Theologus personam hominis, si na placet , cum divina tractat s cum Vero tractat humana , quaenam rogo stultitia erit, hominem ex homine tollere s Quamquam in quacunque disputatione, sive noli manis , sive de divinis disseratur, AN tramlibet personam deponere , stultissimum erit. Quid enim stultius esse potest, quam vel pedem adjicere, cum caput munus ibum explet , vel caput tollere, ctun pes munere suo iungitur pNam nec pes capiti officit, nec caput pcdi . Quin etiam , ut Apostolus m n et , non potest caput dicere pedibus, Non estis mihi necessarii. Sic nimirum , cum nec humanarum rerum intelligentia divinarum cognitio m obsit, nec divinarum cognitio humanarum intellia gentiae , neutram debemus in alterius propria functione abjicere , nisi volumus esse stulti. Porro qui Theologiam sic instituit , ut nihil habeat cum naturae ratione comunctum , oinniaque
egregiae disciplinae dogmata 1 ola striapturarum fide metitur , hic , si in ea opinione persistat , di non interdum
naturae bonitate vincatur , nec The loriam colere, tuerique possit, nec mdem , nec humanitatem . Non hum nitatem , saepe enim dicendum est , quia sine ratione humanitas extirpatur : qui autem rationales disciplinas Theologo auferunt , hi suam illi rationem eripiunt . Quoniam si veritatem ,
quae in aisciplinis cernitur & hominis intelligentia, a ratione tollas , jaccbat prosccto , vel nulla erit potius . Nec fides rursum se ipsa sola sine doctriana , dc ratione tutari potest . Nam philosophia , & omni ratione disputandi lublata , cum fide sancta rusticitas manet, quae , ut Hieronymus ad Paulinum scribit , quantum prodest vitae merito , tantum simplicitate no cet. si adversariis non resistat. Itaque vacillabit fides , nisi fidelis , quod Petrus ait, paratus sit reddere rationem, id quod sola fide sine ratione fieri non potest . Theologia denique citra natu
rae rationem non constat . Cum enim
sit homo rationalis , est illi ingenita
ratiocinatio, sive agat lecum quid, sive cum altero, sive velit humana, seu divina cognoscere. Quare ubi ubi homines disserent . rationem naturalem rePellere nec dedent, nec vero POs Iunt,
306쪽
ies omnes continet. quoquo te verteras , praesto est , nulla disputatione cxcluditur . Quamobrem qiu naturalem rationem ab ulu Theologiae remotam esse volunt , ii omnem a Theologia disputationem excludunt e sine qua tamen , quid in unaquaque re verum sit , discerni dc comprehendi non valet . Quocirca hoc quidem constat , ut opinor, Theologis inter Theologos Deccstariam esse rationem: quae est d, 1putationis cuiusque sons a natura constitii tus . iauru quod gratia non tol. lat naturam , sed perficat , incc natura gratia in repellit , scd suscipit sacra igitur Theologia , humanae naturae rationem non abjici et . Multa etiam in Theologiae principiis continentur , ut alio quodam loco diximus , quae nasnaturali ratione, & discuisti interveni- te , incelligi , di explictari non pos-1unt : In principiis vero ipsis haerere,
a consequentibus , & repugnantibus culoruin aciem l vocare stultum erit. Rationem item si a Theologia submoveas, Thcologia ipsa de rem amitici &nomen. Nec enim quicquam aliud ei Theologia, si interpretari velis, quam serino , ratioque de Deo. Si autem rem ipsam quaeras , cst, ut a Vcteribus Τlicologis definitur , rerum diu, Carum scientia . Sc lentia vero , ut A- . Qst tibi i istoteles demonstravit, non nisi per
syllogismum quaeritur . Quod si etiami Ilud addimus, quod recte addi potest, nihil este fere , cuJus in scriptura sacra mentio non fiat, non angelum, Non animam, non acrem, non Igncm, non aquam, non coelum, non terram; concedatur profecto Verum esse , si ornate , & crudite haec Tncologus cxplicare velit , Philosophiam, hoc est, xerum hujusmodi intelligciuiam eum
habiturum . Maxunum Itaque ornamen
tum Τheologiae tollit , qui ex ea tollit Philosophiam , qua scriptura etiam ipsa divina , nedum humana Iatio LX- colitur . Ac mea quidem sentcntia, omnis institimo Τhcologiae humanae rationis ad umenta desulerat, scd illa in Primis , In qua de Icbus naturae diseritur . Disieritur a uicin de hu)ulmodis,pentu mero. Atque ut illud omittam, uod sacra doctrina mores naturae ino erationi consentaneos praescribit, vi-zia rationi contraria refutat : quo loco sive in schola de hisce definiastaquam, sive populo in coracione percas Iccia, Prava duluadeas, nat Cap. IV. 2s rae , rationis , Philosophiae opem cot
temnere, amentis erit: hoc tamen e
peditum est, multa in sacras literis haberi, quae sine Philosophiae , Arithme. ticae , Geometriae , Geographiaec, Mistronomiaeque lubsidiis expediri non queunt . Pleni exemplorum lunt sacri libri , cum saepe alias , tum maxime, ubi rerum naturalium quasi miracula, quae in disciplinis humanis explicantur, a Salomone, Davide , Job , & caeloris Prophetis , in divinae vel potentiae, vel sapientiae commendationem emeruntur . Quod quoniam in tertiodecimo Iibro fit se sumus ac diligenter perscct turi , non libet in psae lentia exponere. Nunc enim satis est suisse demonsfra-
tuin, rationes humanas homini Theologo non solum utiles , sed etiam necessarias esse. Homo quippe, rationem omnem tollens, Theologus , ex auet ritate omnia statuens, esse certe nullo modo pote si . Quo etiam magi S vituperanda est rei maxime necessariae tam noxia reprehcnsio . Una est enim Pli, losophia in rebus humanis, de cujus utilitate Ecclesiae scriptores eodem mnes ore consentiunt, quamquam a Luttici an is ipsa contemnitur,& fallacia quedam atque ostentatio est e dicitur. Qui aute in hoc dicunt, aut nihil contra naturae rationem existimant se dicere, aut censent se gigantum more bellare cum dias , id est, naturae repugnare. Si ninhil existimant dissonum rationi se docere , quid cum illis disseras , qui rationem naturalem homini theologo ripere, non Intelligunt rationi esse comtrarium ρ Sin adrersari quidem rationi putant : errant in eo tui piter , quod homini rationali errorem rationi adversum suadere se possc credunt. Abeant igitur, & quoniam cum hominibus h
mino nec ratiocinari, nec philosophari volunt, ei qui sit ex pecudum gen re, sunt enim quidam homines non re
sed nomine se suamque Theologiam
Porro ut ad illud , quod de eccle
siasticorum auctorum consensit diximus Hevertamurs Clemens Alexand. R iatro.
307쪽
1. stro. lib. 8e a nobis stat, & multas etiam causas assert, cur Philosophia sit Theologo necessaria: Unam ad phil sophos edocendos . Simili enim ed cemur simile . Sicut ergo Apostolus Hebraeis Hebraeus factus est, atque
adeo omnia omnibus, ut omnes Iucri-
faceret : ita Theologiae prosessor fiat necesse est Philosophus Philosophis ,
ut hos convenientius faciIiusque lucro tur . Exhibenda enim cuique stini, quae ei conveniunt, & quae sunt familiaria, ut per propria ad fidem veniat veritatis . Atque hanc etiam causam s. lib. Str m. resumit. Alteram affert, ad refellendos sophistas. Nam quo pacto fal- Iaces Philosophorum argutias resutare possumus , nasi arguendi & refellendi artem persequamur Tertiam , quod varia ac multiplex praeceptoris doctrina & delectat , & admirationem adscri , atque adeo auditores captat . Quod varie item multi tormi argumento suadetur , id firmius haeret animis discipulorum . Apostolus quoque docere se ait in omni sapientia , ut exhibeat omnem hominem persectum in Christo : In omni , inquit, sapientia, hoc est, divina & humana, ut cujusvis generis homines afficeret perficeretque in Christo . Astitit praeterea I egina a dextris Christi , circundata varietate . Ad haec, quomodo ferri ac silicis concussione ignis , sic hominum doctissimorum conflictu , de disputatione Veritas elicitur. Quam ob causam Peripateticorum morem de omnibus rebus in utranque partem disserendi Ciceros bi dicit placuisse . Disputationes autem inter homines humanae disciplinae
imperitos solent esse ineptiis mae. Quod si inutilis est sapienti philosophia , quorsum Deus Salomoni philosophiam indidisset Dedit autem illi Deus horum, quae sunt, scientiam veram , ut sciret dispositionem orbis terrarum , & virtutes elementorum , divisiones temporum , stellarum dispositiones , naturas animalium , vim ventorum , differentias virgultorum . Si igitur DO- minus harum rerum scientiam docet,
est vero Deus , qui utilia docet, ut Esa. ait, certe Illa non potest esse Theologo noxia , sed erit potius accommoda. Et si haec scientia vera est, ut dicit Salomon, quid dicet Lutherus , qui speculativas omnes disciplinas e rores esse assirmat, inanesque fallacias Pergit Clemens argumentari ex eo etia,
Argumenta Rationis Natur. quod athleta, qui non se prius instruxit ad certamen , jure Contemnitur . Qui ergo ad certandum cum fidei adversarus multissimibus, non est etiam
multila 1 disciplina instructus , is non est dignus , qui in persectis Theologis
habeatur. Insuper dividere, inquit, v ces, quae in scriptura emeruntur ancipites , Theologo necessarium erit, ne ex amphibolia & eludat & eludatur . Hoc autem praestare, sine Grammatice artis auxillo non poterit . Quod si
Grammatica semel admittitur, quid ni Dialectica quid ni Philosophia ρ An volunt Grammatici sibi solis Theol
giam vendicare, caeteros omnes, Dialecti eos, Physicos , Asti onomos, Geo metras , ab illius participatione seci dere ζ Id quoniam constat esse vanissimum , fateamur necesse est, humanas disciplinas Theologo esse perutiles . Quod si non sunt , inquit Clemens adhuc necesse est illas addiscere, ut
rite valeant damnari. Qua enim fronte de his sententiam ferimus, quae perspecta, & cognita non habemus p Ηactenus Clement. Alex. secuti sumus , non ut interpretes , sed , ut solemu .s reliquos, judicio arbitrioq; nostro quantum quoque modo videtur, e fontibus
eomm haurienteS. Origenes autem, ut Eusebius auctor
ipondet , se huic quidem operam na ς vasse diligentem sed non absque vi- rorum gravissimorum exemplo: Pa.nthaeni, Heractae, aliorumque similitam, qui cum essent doctores Apostolici, nihilo secius Philosophonim libros legere , & in Philosophiae studiis e te ceri solebant . Refert etiam Eusebius Origeni morem istum fuisse, ut si quos nostrorum adolescentuloruin ingemosos videret, traderet eis etiam ea , quibus Philosophi discipulos suos velut primis elementis imbucre solent: Dicere vero solitiim , non parum ad intelligentiam scripturarum emolumenti fidelibus conferri, si in liberalibus & philosophicis
literis exercerentur: Nostrae enim philosophiae partes Graecos antervertisse ;nec debcre partes suas omittere verI
tatem , quia eas sibi praeveniens falsitas vindicasset . Vide etiam Eusebium lib. . cap. 7. & Sogomenum lib. 3. hist.
Theodoretiis quoque lib. 8. hist. tri-Par. c. 8. Didymum refert Grammati
308쪽
Liber Nonusticam , Rhetoricam , Arithmeticam , Geometriam , Astronomiam, syllogil- mosque Aristotelis didicisse , quod asversus mendacium arina veritatis ex, sterent . Fortiter enim expugnantur hostes, quando adversum eos ipsorum armis utimur . Socra. 3. lib. c. I 6. dc Damasus 4. lib. c. I 8. Neque statim
prava opinione fallaris, contra hostes hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum λ quia, ut Hieronymus ad Magnum est , omnes pene innanium doctorum ecclesiae libri ejusmodi eruditionis plenissimi sunt. Quod autem ibidem Theodoretus ait, hujusinaodi disciplinis veritatem, nempe fidei , non erudiri , id fgnificat, non his Euangelium quasi tignis fulciri , aut inde catholice veritatis probationem pendere. Alioqui viri gravissimi ad ea etiam suadenda , quae fidei nostrae ac
religionis propria sunt, naturalia argumenta interuerunt. Exemplo nobis sunt Eusebius libro temo hist. ecclesi. cap. a. . & lib. s. cap. 8. Μelito rursum apud eundem lib. 4. cap. 16. Justinus quoque, eodem Eusebio referente lib. 4. cap. 8. Tertullianus praeterea in Apolog. id quod Euseb. etiam retulit lib. a. cap. 24. Lucianus denique Martyr, 3c summa eruditione vir, eodem
Eusebio auctore, lib. s. cap. 6. Non hic refero Damascenum 4. lib. cap. 4. non Epipha. haeresi 76. non Aug. lib. I. de mo. eccles. & toto primo asversus Cresconium libro, qui ut Grammaticus Dialecticam in Augustino damnabat. Et de utili. cre. c. 67. ti comtra epist. Funda. c. 4. Ec I 8. de civi. c. I. Non Bedam 37. d. c. Turbatur . non Hiero. ea. d. c. Si quis artem , dic. Qui de mens a. non Syn. Euge. Papae, cap.
De quibusdam: non Clemen. c. Relatum. Haec inquam , & alia plura non resero. quoniam libris sequentibus hujus ossi argumentum sum diligentius persecuturus. Id modo constat, claris-smos viros, non solum ad ea suaden-λ , quae rationi naturae consentiunt, sed etiam ad ea , quae lumen naturae superant, humanis racionibus usos esse eisdemque ab Ethnicis calumniantibus Christianam religionem asseruisse. Οὐοlos, alioseve sanctos viros,
naturae ex am rationibus usos evineis.
SEd quoniam haereticis proclive est
Veterum patrum usum auctorita temque contemnere , ostendam dei
ceps, ipsorum quoque apostolorum ctrina , & exemplis rationes naturales in Theologiam mvectas: His adductos ei. exteros ad fidem, confirmatos fratreS, Ib. iinvitatos dociles , repulsos repugnam βμφ' tes . Adducuntur primum ratione e teri ad fidem, & quasi praeparantur . Deus quippe , fide in mortalium memtes inducenda naturae incitamentis titur, ut primo loco fusius explicatum est . Hinc etenim & resurrectionis suae oculatos testes protulit, & mir cula doctrinae conjunxit . Nimirum , est Apostoli non solum per verbum , GT etiam per ipsum opus persuaderent fidem audientibus , ut Epipha. lib. D. haere. I. docet, & Αmbr. in commen. cpist. ad Rom. cap. I. Testis , ait , doctrinae virtus est, ut quia quod Prindicatur, incredibile mundo est, testis fieret credibile ; & Beda lib. 3. in Luc. c. 7. Concessa , inquit, primo potestate signorum , misit praedicare regnum Dei , ut fidein verbis daret virtus mstensa. Signis ergo & miracesis via mdei, per lenius & rationem stemitur. Sic enim Sergius Paulus Vir prudens, cum vidisset factum , credidit admiarans super doctrina Domini. Sic Cen--an 'turio videns quod factum suerat, glorrificavit Deum dicens , Vere filius Dei Μ xv Derat iste. Petrus etiam ac Paulus quo suavius audientes ad fidem resurrecti dita. nis allicerent , ratione naturae osten- diuat, locum illum scripturae, Non d bis sanctum tuum videre corruptionem,
de David intelligi non vota , ac Pr inde de Christo intestigendum . Ac Petrus ipse alio iterum loco , Christi
resurrectionem insinuat audientibus , primum testium oculatorum certissimo testimonio, deinde evidentia miraculi editi. Nos , ait , testes hujus sumus . Et mox, In nomine ejus, inquit, hunc, 4rem vos videtis & nostis, Deus co rmavit , & dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum . En Petrus , lensus ipsos citando i stes ciarissimos veritatis, Christi resu
309쪽
rehionem findere conatur . N cc stimstra tamen, multi enim audiciat luna crediderunt . . Confirmantur deinde ratione naturae fratres. Non enitnait, praecedentibus,
sed , sequentibiis signis e nec , Serm ncm infercnte, scd confirmat te, Marci
ultimo cap. Ita Hieronymus in octa. viam Matthaei caput annotat, DOmlnum, post sermonem illum montis,
grcgium miraculum edidiste , ut per hoc praeteritus apud audientcs sernio firmaretur. Petrus insuper persitas mus fidelibus conclusionem illam de legalibus , de qua in concilio erat contrinversia, Viri fratres, inquit,qui novit comda , Deus. testimonium perhibuit, dans illis bpiritum sanctum, de cae t. Lt printinus tacuit omnis multitudo, de audiebant Barnabam de Paulum narrantes , quanta Deus secisset signa in gentibus . En quae acciderant res cxternae& sensuum testimonia reseruntur , in controversia etiam fidei apud catholi cos dirimenda . Atque in concilio Illo , legem de abstinendo a sanguine desiimocato , idolothyto dc fornicatione , Apostoli nullo modo tulissent, nisi rationem naturae sequerentur. Testimonia liquidem nulla suppetcbant, quae ea lege probanda idonea viderentur . Non modo igitur ad externos, quI naturam ducem solam habent, sed etiam ad eos, qui intra ecclesiam sunt, humanis rationibus Theologo licet uti. Id vero eo loco magis, ut ante jam diximus , ubi res naturae lumine cognolcibiles,1 vc alienis seu nostris perluadere cupit. Hac enim via Barnabas de I aulus I gressi sunt, ut Acto. 1 . legitur. Nam cum sacerdos Ze populus Barnabae di Paulo sacrificare vellene, quod erat naturae rationi contrarium , naturali quoque ratione ipsi contradixerunt . VIII,
inquiunt, quid haec facitis p dc nos inoi tales sumus, similes vobis homines, an- nunciantes vobis convcrti ab his vanis ad Deum vivum , qui fecit coelum, de terram , dc mare , dc omnia, quae meis sunt , &c. Et quidem non sine i stimonio semetipsum reliquit, benefaciens de coelo , dans pluvias dc tempora stiliai fera , dec. Quia ergo res na turales testimonium perhibent Deo ,
quemadmodum hoc loco Apostolus alserit , non est absurdum , quin etiam
est maxime consentaneuin , ut Theologus de divinis quoque dii serens, hujui in0di etiam naturalium xcrum testi-
'ationis Namr. moniis utatur . Nam x Act. I . Pauialus idem probat , Deum non indigere aliquo , quod coeli de terrae sit dominus , de det ipse omnibus vitam de imi pirationem dc omnia . Probat item , Deum non esse longe ab unoquoque nostrum , quoniam in ipso vivimus ,
movemur , 8c sumus . Ac Propheta Psal. I 38. ostendit Deum cognoscere nos Sc intima nostra, qui formavit nOS, dc positit stiper nos manum suam . Quod idem naturale argumentum habes dc Ps. 93. Quibus ex rebus bre
viter disiputatis intclligi potest, id quod ante ponebamus , dociles quidem, si infideles sunt, ratione allici invitarique ad fidem , sin vero fideles , confirmari : utrosque autem in his , quae naturalia sunt, persuaderi. Quod si indociles
limi dc rcpugnantes , ut evincantur, A ratio quoque naturae valet , Principesciarm dc leniores videntes Petri coimitantiam dc loannis , comperto quod homines estent sine literis de idiotae ,
admirabantur : hominem quoque videi tes stantem cum eis , qui curatus fuerat, nihil poterant conti adicere. Caecus quoque ille apud Ioannem Iudaeos Christo adversos , naturae ratione diludit inquiens : Ita hoc mirabile est , l*δ quia vos nescitis unde sit , dc aperuit
meos oculOS. Dominus item Mati. I 2.
eos, qui calumniantur , quod in is
bato curasset aegrotum , naturali dc ratione dc exemplo refellit; dc Mati. 12. Sadducaeos retulat duobus principiis pota e mi 'sitis . Quorum unum erat Exodi testia
monium illud , Ego sum Deus Α-braain, Isaac de Jacob : quo posito, Se
advertariorum consensu approbato. alterum Christus e ratione naturali a se sumpsit , nempe non esse Deum mo
tuorum , sed viventium. Quo syllogi simo collegit, Abrahami, Isaaci, dc Jacobi animas vivere, quod Sadducaei repellentes , rellirrectionem mortuorum ex consequenti negabant. Rationes itaque naturales contra fidei adversarios multum valent. Nec sunt arma Saulis,
quae pugilcm Christi magis gravent , quam juvent, ut quidam inepte per ab
legoriam argumentantur : sed H ali
goriis agenduin est , sunt potius gladius Goliat , quem cum ipsi c man, bus extolleris , suo illuin gladio jugulas. Sed a)unt, Si credo quod trad tum est, quid opus cst operosa disputatione λ Si non credo, nullis humanis rationibus persuadebitur . Egregio
310쪽
Liber Nonus. vero dilemmate rem alioqui lucidi L
sinam obscurare volunt. Non Cl cdo, adducor : credo , confirmor . Repugno : confundor . Ratione non domina , sed administra , syllogismo non presidente, sed I ubserviente. Quid multap Nonne videmus , cum reliquorum apostolorum, tum vero maxime Pauli epistolas, & adversarios concidere, &fidei domesticos instruere , non scripturarum modo testimoniis , verum etiam naturae rationibus λ Id quoniam dubium non est, maneat , hunc disti rendi morem a Christo Domino profectum , ab Apostolis repetitum, a Samctis auctoribus confirmatum, Theologis non listum utiliter, sed etiam neceuario usurpari.
Extrema quorumdam Theologorum vitia in usu Philosophia eastigantur.
IN hoe tamen disciplinarum genere
Theologiae prosesseribus & honesto & necessario , duo illa vitia maxime vitanda sunt , quae Cicero commemoravit . Unum, ne incognita pro cognitis, incertaque pro certis habeamus . Qua in re etiam in Theologia
multa peccantur : Ut illi , qui D. Thomae Scotique opiniones vel indiς
cussas amplectuntur , proque his non aliter pugnant , ac pro aris & focis . Quamvis autem qui nihil certo com-ῖrehendi posse existimarunt, multa it i absurde dixerint , hoc praeclare tamen, debere sapientem ca , quae sibi probabilia viderentur, sequi, quae Contra , improbare, atque ammandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem,
quae a sapientia dissidet plurimum . Sed hoc vitium effugere qui volet, non satis est , si ad res considerandas adhibeat & tempus & diligentiam , nisi ad ea etiam, quae ignorat , a d est sΓmis quibusque interroganda adhibeat & curam , & modestiam . Qui vero in Academiis Christiani orbis in-sgnibus literas discunt, hi & eruditissimorum virorum frequenti disputatione instructi, & juvenum exercitati ssmorum quotidiana conflictatione vexati , vitium hujusmodi vitare facilius possunt. Praecia re autem cum eo agetur, Caput VII. cui praeceptor contigerit & eruditus &pius: qui cum certa ab incertis sei Dret , tum vanis quaestionibus declinatis , utiles & necessarias seligat, doceatque discipulos esse quandam ii istam, ut ita dicam , ignorantiam, sapientiusque esse, quaedam nescire, quam scire. Alterum enim est vitium, quia quidam nimis magnum studium multamque Operam in res obscuras atque difficiles conserunt, easdemque non necessarias. Quo in genere multos etiam e nostris peccasse video; ut eas quoque quaestiones latissime persequerentur, quibus Porphyrius abstinuit, homo impius , sed in hac re prudens tamen , ut Platonis Aristotelisque discipulum possis agnoscere , Qui nec quicquam nisi opportunis & loco Attempore tractavere, nec quaestiones ullas persecuti sunt, quae juvenum ingenia obruerent , non juvarent. Nostri autem Theologi, importunis vel locis, longa de his oratione disserunt, quae nec juvenes portare possint, nec scia esserre. Quis enim ferre possit disputationes illas de universalibus, de n
minum Analogia , de primo cognito , de principio individuationis, sic enim inscribunt; de distinctione quantitatis a re quanta , de maximo & minimo , de infinito , de intensione , & remis sione, de proportionibus de gradibus, deque aliis hujusmodi sexcentis, quae ego etiam, cum nec essem ingenio nimis tardo , nec his intelligendis parum temporis & diligentiae adhibuis
sem , animo vel informare non pol ram . Puderet me dicere non intelligere, si ipsi intelligerent, qui haec tractarunt. Quid vero illas nunc quin stiones referamus λ Num Deus male
riam possit facere sine forma , num plures angelos ejusdem speciei condere , num continuum in omnes suas par tes dividere, num relationem a suojecto separare, aliasque multo vaniores, quas scribere hic nec libet . nec decet, ne , qui in hunc sorte locum incia derint , ex quorundam ingenio omnes scholae auctores aestiment . Illis igitur vitiis declinatis , quod in rebus natu ratibus & cognitione dignis operae curaeque ponetur. id non modo, ut imuit ille, jure laudabitur: verum ut idat, erit etiam summopetre necessarium,
si Theologi persecti pleneque sapientes
