Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Euripidi.

de moribus & natura sentiunt . Idqi: eipsum si ita est , Philosophorum certe libris Theologi dare operam debent: non enim alios hodie reperient , qui de rebus hu)usinodi aptius & sapientius philosophentur. Verum autem priamum , Verum igitur & extremum. Nam

illud quidem absurdum est , quod quidam dicunt , omnia esse sacris literis prodita, quae ad rationem hominis instituendam videntur cile opportuna &necessaria . Quorum error , quoniam

abunde ex iis , quae sit pra diximus , ventres pigri . Ac siibjicit lexploditur , non est hic pluribus re- Testimonium hoc verumisellendus. Quid enim stultius esse po stimonia refert. Quin etiam Paulus non suum cum ethnicis persuadet, scd etiam cum fideles instituit, Poetarum &Philosophorum testimonia referre solet, exque iis argumenta sumere. Nam ad Athenicnses loquens ex Arati Astronomi Phaenomcnis usurpat illud , Ipsius enim S genus sumus : ad Corinthios vcro cx Euripidis Poetae tragoediis illud , Corrumpunt bonos Ira res colloquia prava: ad Titum autem ex oraculis Epimenidis Philosophi illud, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, hic protinus est. Si igitur quae dicit Apostoliis , ea Philosophorum testimoniis confirmat , Pauli ctiam, non modo aliorum sanctorum exemplo facere nos idem &possurnus & άcbemus. Altcr erat locus, a patrum testimoniis ostendere Theologis Philosophos esse uti lcs , ubi nihil laboris esse video , cum testentur hoc plerique qui-dcm non obscure, sed apertissime , Au- ruit in . lib. de doctrina Christiana 2.

cap. 4o. Socrates lib. q. histor. eccles. cap. i6. Num locupletiores quaeris auctorcs Citarem alios , nisi alio nostra sestinaret oratio . Certe Hieronymus in epistol. ad oratorem Magnum non testatur hoc modo , sed magnis

etiam argumentis confirmat . Tertium

est propositu in , rationibus illud ipsum demonstrare . Id quod faciam plane,& faciam brevius, quam res tanta fi ri possit. Multa a Philosophis prudenter suisse & graviter disputata , multa etiam

breviter, & commode dicta, multa denique ingcitiose & luculenter exposita, qui negaverint , ii non s uni verbis Dratione , sed vinculis & carcere fatigandi . Atque si etiam hoc naturae ratio praescribit, ut quae viri graves, ingeniosi , eruditi , acute diligenterque

tradiderint, ea iuvenes memoriae mandent , fierique studeant illorum & scientia, di prudentia docti, necesse est, Philosophorum doctrinalia non iuventhus solum, sed his etiam omnibus esese utilem, quibus ullum aliquando commercium cum humana lapicntia de prudentia futurum est . Quod si ita est, idque nos sit periore loco satis osten. dimus , Theologos ad res multas hujusmodi commercium habituros , nimirum quoad poterunt & licebit, ab eorum latere non discedent , qui recte

est , quam aut in scriptura sacra liberales omnes disciplinas traditas credere, aut hujusmodi disciplinis existimare hominis rationem non bene & utia

liter institui 3 quod si philosophia The

loro utilis & bona est , eam autem nisi philosophorum libris adjutus conseqru non potest , non utique sunt ei philosophi negligendi. Cum autem herbarum lapidum, animantium , arborum, clementorum, aliarumque rerum

terrestrium coelestiumque cognitio , sacris literis intclligendis sit magnopere necessaria , quemadmodum August. 2.de doctrina Christiana li. docet , nos que etiam sumus idem in i . huJus peris libro fit sius demonstraturi , insanus profecto erit, qui in harum rerum cognitione paranda eos auctores neglexerit , qui & summo ingenio , & nra-gna pervestigatione , & inulti temporis experimentis , in his cognolcendis elaborarunt. Cum igitur hic locus nuhil habeat dubitationis , quin Philosophi plurimum Theologis prosint, illud,

de quo dubitari a doctis etiam potest, jam statuendum est, argumenta e Philolophorum auctoritate petita, certa ne, an potius incerta sint.

CAPUT IV.

siuam habeat in re theclogica tertiis itidinem Philinopiarum auctoritas.

PHilosophorum omnium una eademque consensio certam fidem facit Philolophici dogmatis . Quod enim in

aliis artibus valet, ut auctores probatitantum apud eos , qui eam artcm s

quuntur , auctoritatis habeant, ut inde

322쪽

LAeir D sim non nisi temere discedi soleat , id in

Philosophia, ac multo etiam magis Valere dcliet , ne in rerum naturalium Cognitione vario discipuli vertentur errore, nec habeant unquam quos le- quantur . Bene , inquit Aristoteles libro secundo de creto, s elis habet quem que s bi persuadere, veteres, di maJ rum maxime nostroruin sententias veras esse . Atque si in omni disciplina, di arte oporici addiscentem credere, ut & Aristoteles idcin prudenter admonuit , & Tlaeodoretus magna exemplorum vi ostendit , & palcfecit , in Philolophia certe perdiscenda scientiae hujus professoribus , in eandem praesertim sententiam concurrentibus , fidem habeamus oportet. Quanta vero arrogantia erit, quanta temeritas, non

cum Platone dicam , Aristotele , Hippocrate , Galcno , Theophrasto, Themistio, Alexandro, Dioscoride , caeteriique huius chori Philosophis , unum

idemque concinctilibus disietuire, quΟ-Tum scripta , & magna cura , studioque elaborata, & posterorun non examinatione modo expensa , verum etiam consensione probata sunt: sed contra sui temporis honunes doctos dicere , di singularia placita communibus' anteponere Nempe id est, ut Ilic inquit , bellare cum diis , id est, naturae repugnare: ma Jor enim pars eo deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. Ex quo intelligitur, non esse alienum Τheologicis institutis ad ea conjectanda , quae in natura dubitationem afferunt, adhibere doctos homines, Ns morum quaestio est, ulli peritos : Nquid his de unoquolibet quaestionis gC. Nere placeat , cxquirere. Quod si pi, clores , & ii , qui signa fabricantur, ει veri etiam Poetae , sirum quisque opus a vulgo etiam considerari vult, ut 1i quid reprehensum sit a pluribus , cor-xigatur : quanto magis Theologo prudenti non vulgi , sed sapientum Phi, Iosophorum judicio , permultae de rebus naturae sententiae mutandae & co

rigcnde sunt , licet illi verae esse vidcantur At enim in rebus , quae ad Inores pertinent , non doctissmorum Philosophorum modo , sed virorum quoquc Optimorum , nulla etiam caula reddita , valebit auctoritas . Nam, quod Aristoteles docte , ut omnia s Te , tradidit , quemadmodum de saporibus palatum saniun recte judicat, iniectum non item : sic vir bonua de ju-

us, Can. I et 7stus bonum a malo, rectumque a pravo egregie discernit, contra autem

mnis ameetus animi perturbati tollit 3udicium veri, idque adulterat. Adco illud verum est , qualis unusquisque Grit, tale etiam judicium proseret. Ata ique iple idcin Aristoteles plane testata si e b e.

tur, non minus eorum, qui sunt experti , de seniorum , prudentiumque sententiis, quam ipsis demonstrationibus adhibere animum oportere. Tanquam Oculum enim, ait, per experientiam, habentes principia apta rerum amndarum cernunt, & ab ti, pcrinde atque a natura acti recte das cernunt. Quamobrem limele, ac prudenter Innocentius , in drq e. de morti in judiciis lanchorum exempla nos 'R VR 'sequi voluit. Gravissimc quoquc Plato in Trinaeo . Fieri, inquit, non potest, ut deorum filiis fides non habeatur. tiam si absque probabilibus, & nece sariis dicant demonstrationibus . Et Ec Cip.rxclesiasticus , Cor , ait , boni consilii statue tecum . Anima enim viri sane ieiunaciat aliquando vera , meliusquam septem circumspectores sedentes in excello ad speculandum . Quae causa mi hi semper suit , pater sanctissime , a que optime, ut in rebus hujusmodi gravis imum judicium tuum non minii S cxpectarem, quam alterius cujusque er

ditissimi Philosophi , atquc Theologi.

Intelligebam enim virtutes illas Omnes, quas expertus fueram in te , nullo e iam Dialectico syllogismo intervente te , id quod rectum esset secuturas , d clinaturasque contrarium . Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, scd de proborum genere toto. Neque

illam de scientiae dogmatis, sed de prudentiae judiciis potuit naum intcssectam velim. Iudicia quippe prudentiae , mutatis moribus permutantur , scientiae vero decreta non item . Ab his autem longe distentio , qui decernendis conscientiae casibus f sic enim vocant)relictis docti stimis Philosophis, ac The logis , spirituales ne icto quos homines eonsulunt , qui visionem cordis iller 1r. sui loquuntur , non de ore Domini. Multa quoque persectione, exercitati neque virtutum opus est , quemadmodum ait in . cap. Ioannis Origenes, ut bona & mala, vera & falsa diiudia care possimus . Rari autem illi sunt, qui , quod Apostolus ait , exercitatos habeant sensus ad dii cretionem boni Sc mali. Sed haec hactenus . Nunc eo re deamus , unde huc digressi sumus. S COM

323쪽

judicium, corum scilicet , qui magna doctrina exccllentique ingenio valuerunt , in magno Pretio et se nobis habendum, si nolumus haberi temerarii . Omnino si quicquam est probabile, nihil est profecto magis, quam naturae principem naturalis disciphnae doctores aliquos mortalium generi providisse . Quis enim adco esset insipicns , ut academiam unamquamlibet suae praeceptoribus institueret Certe, quoniam notus in Iudaea Deus , quasi divinae scientiae Gymnasium erexit , Rabbinos ibi etiam procuravit. Et quoniam apud Christianos Euangelicae doctrinae a cademias esse voluit, Apostolos quoque, Prophetas, Euangelistas,Doctores dcdit, qui eam in Christi repub. doctrinam

profiterentur . Quapropter, cum universis gentibus edocendis natum legcsae d1sciplinas ediderit, non fit verosimile , nullos huiusmodi legum ac d sciplinarum magistros instituisle . Atiaque etiam , si ab alia similitudine argumentari convenit, Clemens Alexan. Philosophiam, ait, Graecis a Deo veluti proprium testamentum esse datam.

Quemadmodum ergo nec Iudaeorum, nec Christianorum testa inenta , ita nc Graecortim testamentum quidem absque interprete dereliquit. Quocirca diutinae hic quoque procurationis erat, ut non omnes simul lirios ephi aut m Dei cognitione, aut in morum &vitae regula, aut etiam in rerum naturalium intelligentia, quae qurdem csset ad illa duo priora necessaria , hallucinarentur . Quae res effecit, ut juxta Pauli sententiam Graeci fuerint inexcusabiles. Qui tamen excusari possetnt, si eorum praeceptores non ad Veritatem bonitatis m- structi satis , infbrmatique essent, auctore naturae Optimo duce atque maoistro . Id vero scripturae ctiam divinae testantur . De Deo enim in Psalnis scriptum est : Qui docet hominem scientiam . Et rursum in libro Job , qui docet nos super jumenta terrae , I super volucres ciat erudit nOS. NI- mirum sicut quibusdam animantibus , qui tanquam principes, εc duces reliquorum a natura data sunt, concessi sunt quidam instinctus, quibus ad pregis quisque sui ducatum rectum utilem- q. e ferantur , ab obliquo retrahantur &noxio : ita in hominum eorum menti bus, qui naturae duces sunt caeterorum,

inditas eo notiones' credendnm est ,

quibus in illa , quae ad imperitorum& rudrum populorum doctrinam theia clant , Inducantur . Nec enim meliorcst belluarum conditio , quam nostra . Atque Boetius magno vir ingenio, inprimisque doetus , communes sapie tum conceptiones sic enim appellat non minoris facit, quam si communes estent omnium hominum . Nosque ipsi

6. ac 7. loco, ad eandem quoque rationem ostendimus, communia doch

rum ecclesiasticorum praeiudicia non aliter esse accipienda , ac si omnium fidelium essent communes , conspira tesque sentcntiae. Quamobrcm id quidem non est dubium, quin verum & exploratum illud sit, de quo omnium philosophorum ratio consentit. Quomodo enim homines & ambitiosi honoris &gloriae , dc caeci sere aviditate carpendi , plurimis seculis maximiique locorum intervallis sejuncti in unam sententiam convenirent , nin in hanc quasi conspirationem naturae impulsu

quodam agerentur Ex quo rursum intelligi perspicique licet , id quod paulo ante dictum est , Philosophos ab

uno aliquo mortalium magistro excepisse ea, quae populis ac pcntibus unI- versis communi consensione conlcripserint . Verissima erpo sunt communia philosophorum placita, nec ab illis licet , si omnes ad unum idem lentiant, dissentire . At Hieronymus lib. I. a. versus Pelagianos, cum adversarius eam Philosophorum communem sententiam objecisset, qui unam habeat, eum innanes habere virtutes: respondet eam

quidem Philolbphorum fuisse sentc tiam , sed non δε postoloriim, neque eL se illi curae, quid Aristoteles, sed quid

Paulus doceat . Sane quis sit Hler nymi in dialopo mos , quae in argumentis eludendis figura, ne longum faciam, hoc loco praetcream . Huic enim amgumento facile respondetur, Hieronymum sententiam hanc ean fem & v ram consensi Ise , de Philosophorum at choritate probasse : ut in Esa. cap. I 6. Philosophorum, ait, sentcntia est,

dc apostoli Iacobi , haerere sibi virtutes. ut cui una defuerit, huic omnes desint. Et in s F. caput ejusdem Pr phetae, Virtutes , inquit , invicem seseqliuntur, ita ut qui unam hahuerit, omnes habeat , & qm una caruerit, cunctis careat . In dialogo igitur illo non vult Hieronymus se in dogmate fidei auctoritate philosoplIoriun urge

324쪽

Liber Decimus. Cap. V. ri, quam tamen ipse idem aliis locis usurpata

sit,ibiis sinibus Aristotelis auctoritas

cireunscribenda.

CVm vero de unius aut a Iterius philosophi secta disseritur, longe

diversa quaestio est. Atque quo quisque doctior & gravior est, eo est illius quidem & probabilior auctoritas , & fide dignius testimonium . Sed nulli Theologus ita sese adjudicare debet,

ut ab eo ne latum quidem unguem putet discedendum . Non enim aequum

est, ut apud Christi discipulos tantum

Ethnici unius auctoritas possit , ut e iam sine ratione vincat . Refert certe in quacunque arte plurimum, unum in illa excellentem auctorem legere, cui potissimum te addicas . Nullus tamen quamlibet eruditus , sentiendi tibi aedisientiendi auctor futurus est . Nemo enim fuit omnium, qui non, ut homo, interdum hallucinaretur. Enimvero quis primas inter Philosophos habeat, qui l-ve proinde illest, cui praecipuam dare operam operae Pretium sit , variae sunt doctissimoruin hominum discrepantesque sententiae . Nam , ut alios praetercam, in hujusimodi causa aliud D. Aug. videri solet , cui cave quei quam anteponas: nec enim doctior vir fuit Augustino quisquam , nec clarior . Aliud autem videtur D. Thomae maximo gravissimoque theologo atque Philosopho . D. Augustiuo Plato summus est, D. Thome summus est Aristoteles :sic fere res habent , ut id doctrinae genus quisque maxime probet, cui a teneris annis maxime assuetus est. Exoritur Augustini ratio ex altera parie , nullos esse omnium Christianae magis

doctrinae concordes, quam Platonicos.

Plato siquidem fuit ex Hebraeis philo.

sophus , ut Clemens Alexand. auctor est. Imo vero , inquit Thona. Peripateticorum doctrina Christiano dogmati

consentit plurimum. Clemens enim Α-Iexand. lib. s. Strom. etiam refert

Aristobulum multis libris probasse philosophiam Peripateticam ex lege M saica & aliis vipendisse Prophetis . Ac D Thomae sententia quidem , & omnium pene gentium ti multorum secutoriun usu probata est . Platonem enim jam inde a multis Minis vix in angulis homines otiosi legunt. Aristoti

vero magno consensu orbis academiae

resonant. In Aristotelem quoque illud

elogium unicum universae consentiunt gentes, per antonomasiam philosophum,

hoc est philosophorum primarium misese. Jure ergo illum amplectimur , c jus de laude omnium sit fama consenatiens . Divo etiam Τhqmae ita sunt

Theologi scholastici assensi , ut in

schola Theologiae Plato ne locum habeat quidem, ita eam Aristoteles occupavit. Illud constat, neminem in rebus natu ratibus plene eruditum esse posse, si solum Platonem legat. Solus autem Α-ristotcl. abunde sat est, ut sit homo in Philosophiae tribus omnino partibus

ruditus. Sane, ne quis causetur , misero seculo Aristotel. Theologis, Platonem autem meliore ecclesiae statu placuisse, sciat is, quicunque est tandem, scholam Aristotelicam Alexandriae tum etiam vigere solitam, cum ibi doctores eap. 31. '' Apostolici vigerent plurimum . Sed innim ut mihi quidem videtur, nec Augustini , nec Τhomae contemnenda est sententia . Nam de iis concedendum

est, qui Aristotelem amant, & iis sor sitant , qui Platonis amici sunt. Quo

rum judicium , in eo quod de animi immortalitate, de Dei providentia, de

rerum creatione , de finibus bonorum& malorum , deque alterius vitae vel praemio vel poenis , Platonem apertius constantiusque locutum afferant, dissicile factu est non probare . Probanda vero magis est Divi Thomae opinio , sed ita tamen ut adhibeatur moaeratio quaedam, sine qua probati illa non potest. Placet erum quoque nobis Aristo. teles , & recte placet, modo nC repugnantem etiam illum ad Christi vel mus semper dogma convertere. Id quod interpretes sere soIent. Qui vim comtextui saepe afferunt, atque Aristotelem cogunt, ut velit noIit pro fide cath

lica pronunciet. Periclitemur autem,

si placet, & in iis quidem exemplis ,

in quibus errasse AristoteIem vulgus Theologorum forta1Ie non putat. Nec enim hoc loco de aeternitate mundi, mentiumque praefinito numero diis rendum est. Sest ne de animi immo talitate quidem. Nam iIIa priora obvia sunt omnibus , haec autem quaestio in his commentariis, quos de anima sol-psit, accuratissime est a Cajetano diseputata -Verum haec consideremus, quae

dissiciliora sunt, dc quae Aristoteles

325쪽

2 svafre, verbisque de industria ad imponendum compositis , obicure vidctur e-muuiasse : ut si a doctis λrtasse vitis Iure quandoque & vere reprehenderetur, haberet quo pos tot elabi, atque ab amicis exculari . Nec cro hic tamen advertiis A stotelem accusationein instituo virum doctis limum , deque linmanis literis omnibus bene meritum . Sed cum plerique ab illo nunc non aliter atque ab oraculo pendere videantur , sucureque omnia illius Opera legere , minuenda est liaec opinio , ne ab huius Philosophi placitis dissentire, piaculi loco sit. Audivimus enam Italos csse quosdam , qui suis di

Aristoteli & Avcrroi tantum temporis dant , quantum sacris literis ii, qui maxime sacra doctrina delectantur ; tantum vero fidei, quantum Α- potiolis di Euata gelistis ii, qui maxime sunt in Cliristi doctrinam religiosi . Ex quo nata ituat in Italia pesti aera illa dogmata de mortalitate animi, Ndivina circa res humanas improvidentia , si verum est, quod dicitur . Nihil enun praeter auditum habeo: cum ii mines Aristotelis anslati opinionibus

turpiter sibi blandiuntur , di inde mmaximo vertantur errore . bed haec hactenus . Nunc ad propositum rever

tamur.

Primus igitur locus , ubi contra scripturarum fidem errasse Aristotelem exilii ino , habetur de somno & vigilia, quo loco negat Deum immittere somnia , res iitque e Jus rei caulam quod si Deus eo riun esset auctor, sa-Pientibus vcl maxime , & lus quidem vigilantibus ea immitterentur Alterum cxemplum cst in tractatu de bona sortuna, ubi res λrtuitas divinae gubernationi ac directioni su traliit , duobus argumentis perlualiis :Uno , quod res secundae pravis obveniant , quorum Deum habere curam non sit x cro simile: Altero, quod Ueus potius drrigeret in effecta λrumae ii

mines lapicntes , cum contra scre Videamus , imprudentillimos quotque esse fortunatissimos.

I crtius locus est libro primo de coelo , ubi quicquid genitum cstet, id corruptib:le asseruit et nec in orrupti-hile quicquam, quod non citet ingenitum. Posuerat vero ante Omnia varias

harum vocum tignificationes , ne res verbi ignorantia clauderetur . Ratus aiaque se advorsus Platonem bonaui ha-

De Philosi horum

e re causam , certamque proinde sibi viatoriam pollicitus, contra inorem suum ion obscure, sed quam ficri potuit aperte docuit , quicquid incorruptibilesset, id inponitum esse ac perpetuum oportcre , hoc Est , nullo tuaquam molo incepisse . Sic enim vocem ille interprctatur. Qua ex re fieret, ut anima rationalis abit corruption I elici obnoxia , aut est et certe inrcneta ac sem- ite na.

Quartus Iocus cst libro quinto, rursumque duodecimo Metaplrys. quibus ocis definit, Deum animal cuc perpetuum & optimum. Vocat autem Deum communi nomine substantiam quamcunque coelestem , de divinam . Nam nosthaec incipit inquirere , an illa substantia scinpiterna una an plures sint . Atque eodem lib II. consentit bene , antiquos res illas praestantissimas dcos appellaste. Ludit autem per amphil, iam e nunc enim mentem ipsam Dcum Vocat , nunc coelum , cujus a nima mens est . id quod libro etiam sincundo de coelo videre licet. Sed nequis si admiratus, quod coelestes su stantias animalia hic Aristoteles nun- 'cupet: nam veterum more substantiam animatam sive anima sensitiva, seu m-tellcctiva vocat animal. Itaque arbitratur Dcum illum unum principem criterorum , extremo coelo affixum , perte movere ipsum , quomodo caeterae mentes suos orbes movent, suntque Arist. ipsorum orbium animae r ut de D. Th . Σ. con .gent. c. TO. admittit . Nec Aristo. aut 8. Physi. aut Ix. Metaph.

hominis intelligentiam ad aliud principium revocat, quam ad illam primam mentem , quae vi seinpiterna primum

mobile ciet. eQuintus locus est eodem quoque libro, ubi substantiis intellectualibus coelorum motricibus virtutem tribuit ii finitam , quod infinito tempore mo

veant.

Sextus locus cst eodem etiam libro, ubi , ut niihi quidem videtur . Dei providentiam, praemiaque de supplicia , quae probos & improbos in sutura vita manent, fabulas csse significavit, gratia vulgi continendi in officio confictas. Reliqua , ait, fabulose jam sunt allata ad pcrsuasoncm vulgi, atque ad

illum leguin , vitaeque humanae utilitatem . Ecquae enim rogo illa sunt veteribus tradita, In quibus haec ambo

326쪽

1e ad vitae humanae utilitatem tradita nisi ea, quae nos explicare voluimus, Aristoteles noluit , ne proborum hominum , eorum vel maxime , qui Reipublicae curam gcrerent, invidiam sibi odiumque constaret Nam , quod Aristoteles Dco rerum humanarum pr videntiam adimat, maxima auctoritate Theologi affirmant, Clemens Alexand. lib. s. Strona. & Epiphan. 3. lib. adversum haercles , cap. ultimo . Quo Saulem locupletiores auctores quaerimus, quam sanctos eruditos, in Graecorumque doctrinis apprime versatos λ Anne ipsius etiam Aristotelis de sic icstim nium expectamus e Nimirum ra. Metaphysicor. libro verbis artificiose cxcogitatis, ne in hoc etiam a more suo dis cederct , absturdum esse docuit , Deum de quibusdam intelligerc, quod praeliet videre aliqua , quam non videre . Ubi non dicit abliirdum esse Deum quaeda in intelligere, sed de quibusdam intelligere , aut meditari, ut vetus interpres reddidit: Ut non tam simplex rerum vilium intelligcntia , quam providentia earum , di cura s-gnificaretur . Sentit itaque Deum magna curare, parva negligere. Atque in

libello de mundo , si modo cJus cithoc opus , Deum facit similem magno Persarum regi Xerxi , vel Cambysi , vel Dario , qui ipse per se maxima &pulcherrima regni obeat munia , minora, de sordida mandet aliis . Ac Io.

Ethicorum libro , Quod si dii, inquit,

curam habent aliquam humanarum rerum , quemadmodum existimatur di creditur, rationabile cst, eos amantibus montem honorantibusque favere, tanquam rerum sibi charissimarum curatoribus ac bene agentibus. Nota, ut

existimatur & creditur , & caei. Jam Diogenes Laertius aperte tradit, Aristotelem Dei providentiam ad coelestia usque perstringere. Jam , quodli-bcitatem Deo in naturae rebus Aristoteles neget, viri docti & graves ita magnis argumentis suadent, ut supervacaneum sit, eas hic a me rationes repeti , quos in promptu est ex ill rum libris cognoscere . Certe ubi de mundi aeternitate velis equisque , ut aiunt, cum Platone certat, si naturae auctorem liberum faciat, riὸiculus esse videatur. Quid de indignatione Ob pr spera impiorum eventa, quam ad bonos mores pertinere secundo Rhetoric

rum libro adimat Quid, quod 7. Po-

Liber Decimus . C. p. VI.

liticorum libro praescribit, nihil mutiolum , de imminutum orbatumque natura educendum λ scilicet , ne nimia fili rum multitudine res tua illa publica

formam speciemque congruentem amitteret ; Propter quam etiam causam prς- vertendo, foetus existimat , abortu que ante animationem faciendum. Nam postquam vitam acceperint, neras putat attingere . Quid de animarum infinita multitudine λ quam admittat necesse eit, ne in Pythagorae μετεμψύχω Πν incidat . Illa vero admissa . cum infinita corpora esse non posse ex intimet demonstratum, resurrectionis articulum

non admittet. Quid quod duo primcipia Aristoteles posuit , . Deum & materiam λ nec enim rerum creationem

ex nihilo agnovit . Cujus quidem rei testes non mediocres , sed haud scio an gravissimos , Clementem Alexandrinum , Epiphaniumque noli lector contemnere . Atque haec quidem Aristotelis sensa suisse , verecundius assero propter D. Thomam i qui hujus Phi-lcisophi sol ct sere esse patronus : sed docto res doctissimi probant illum ita sensile , quos ego in illac parte secutus sum . Si quis vero pio Aristotelis sensu apologiam adornet, cum hoc ego

non magnopere contenderim. Tantum

a L cetore postulo, ut mihi concedat, si potest , Aristotelem in his locis errasse : sin hoc non licet per D. Τh mam, at illud certe dabit, vel caute eum ut varium & lubricum esse lege dum , vel eerte esse in nonnullis placitis reprobandum. Mihi utrumvis satis est, & tum hoc , tum illud probabilius videtur, nec praetet ea quicquam probabile . Quantum ergo Philosophi vel smul omnes , vel separatim si guli, ad faciendam fidem habeant v

rium, satis. ut arbitror, diligenter explicatum est.

Ubi sali, sit argumentis capite δε- cundo p iis .

NUllius vero negotii erit, objectio

nes contra a principio positas repellere . Primum enim facile intellia gitur, non eos, qui missi stini, sed iulos, qui venerunt, vel Pleudoprophetas , vel Pleudophilosophos a Domino reprobari. Non mittebam . inquit, de ipsi currebant. Veros autem Philos

Responad I.

327쪽

De Philosophorum Auct.

suisse procuratos , satis que Theologia riirsum de rebus di via fallor , argumentati sumus . nis sit , jus vero civile in rcrum h temporalium a G

27 phos divinitus

supra, ni Deinde Graeciae Philosophos alia ratione fures esse dictos contendit Clemens , quod ultra quam a Moysic &Prophetis sapientiam subripuerint, gloriolae aucupandari gratia quasi suam jactare sunt 1bliti. Pythagoras quidem discipulus filii Judaea cuiusdam Narareti , ut Alexander in libro de symbolis Pythagoricis scribit . Quin Divus Ambrosius Pythagoram genere suisse H braeum non obscure tradidit . Certe fuisse circumcisum Clemens Alexandrinus auctor est . V de Iose- Clearchus autem Peripateticus in ' M.' primo libro de somno , dicit te noste Judaeum quendam , gravissimum non

manarum eariimque

ministratione veri etur , vix intelligi potest , quem usum Theologo de rebus aeternis disserenti , scientia, quae res temporarias administrat , praestare queat . Ac Cyprianus fatetur quidem pontifices legibus imperatorum uti ,

sed pro cursu rerum tantummodo temporalium . Non igitur viri ccclesiastici , cum rcs Theologicas , hoc est , divinas sempiternasque tractare volunt,l ges imperiales ultirpare debent. Imperatorum quoque edicta, quae jus civile continet , Dei quandoque legibus adversantur .

Non ergo Theologus ex illis

i iam cloquio, sed etiam animo, cum gumentiim aliquod idoneum accipiet ad conclusiones theologiae comproba

Iuris civili, studitim Theologo utilissimum probat .

SEd illud verius est, iuris humani

facultatem in multis ineologo cominmodam esse polle. Si enim illi canonica scientia est necessaria , huic autem peritia legum adeo conjuncta, decolligata est , ut vix altera postit ab altera separari, theologus sane ut jus canonicum , ita quoque & civile cum illo connexum vendicare debet . Quod autem sacrorum statuta canonum principum constitutionibus ad Juventur, Vsecissimque illas juvent , testatur I ucius 3. de novi Operis nil n. cap. I. Unde illud apud Italos , II legista feneta ea pitulo vale poco , ma ii canonis a feneta lege Nai niente, factum est jam tritum sermone proverbium . Rursum , Pontificum jura plerumque civili auctoritate rationequc utuntur. A TheO- loro igitur , cui Ius pontificium fana, liare esse oportet, non erit juris civilis cognitio aliena . Augustinus praete ea non improbat , si terreni imperii leges in statim adsutorium haeretici as sumant, id enim fecit Apostolus. Probandus est igitur, ac multo etiam magis Theologus , si adversum haereticos . cum vel de rerum temporalium dispositione recta disserit , vel de moribus in republica aut constituendis aut constitutis , legum civilium auctoritatem adsciscit . Id quod Augustinus idem

quo Vertatus cst Aristoteles. Nam Platonem non solum a Fythagora, sed a nostris etiam doctrina in accepisse , SAugustinus de Clemens testati sunt, SAmbrosius multis argumentis sua let. Id quod Plato ipso in Trinaeo ingenue fatetur. Cum itaque ea , quae a piratOlO- plus recte & sapienter dicta sunt, nostris nos disputationibus inseruerimus,

repetemus nostra tunc . non aliena mutuabimur. Ac de primo quidem argu mento hactenus. Nam caetera sunt nu-jusmodi , ut negotium lectori facturi sinus, si ea modo refutemus.

peratur argumentis ἀ

QUoniam vero pertinet quidem ad

hunc locum Juris civilis auctoritas & ita Pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu : necesse est ut de illa quoque pauca dicantur. Est enim sine du-bro Juris legumque peritia, recta morum & vitae disciplina : philo Ibphia autem vitae lex est ac ratio. Quo fit, ut legum civilium periti philosophi censendi sint, scilicet qui veram , ut ille ait, philosophiam profitentur . Jus vero civile nulla in parte Theologis prodesse posse , ex eo primum sindetur , quod hu)usmodi jura discere, presse

byteris atque adeo monachis en interdictum . Repugnat ergo Theologiae illa facultas , a qua ut clerici abhorreant, lege canonica praescribuur. Cum

328쪽

L LO, Accianti contra Donatistas saepe facit . Nec enim peculiarem aliquem locum relerre libet , cum tam multis hoc sit a Divo Augustino ultu patum . Ad haec, in disputationem de rustitia , & jure Incidat Theologus aliquando neces le cst. Quo Ioco sane ineptus erit, si ea, quae graviter a viris clarissimis de Iure dicta sunt, ne ligere voluerit . Praeterea in pactis , s tipulationibus , caeterisque contractibus: in rerum dominio , pra scriptione , testamentis, donationibus , icilibus , judicibus , altilque lexcentis hujus generis , quoties Theologo opus cst album a nigro , aequumque ab iniquo secci nere 3 Saepe nimiram, si elus

munus esse creditur , animarum cavere periculis , earumque saluti conlute. re , inJustitia quippe mortale peccatumclh : Quare nihil est mirandum , si qui de multorum confessiones audire de bet , S de insustitia plurimis respondere , ab eo legum qualem qualem

cognitionem ipse requiram. Quid cum ad restitutionis materiam apte , exacteque tractandam , de rebus huJuim

di Theologus duputaturus est ρ Num

Iustitiae de aequitatis , in foro etiam conscientiae , rectus arbiter esse poterit ,

nisi multa a jure consultis , & civili prudentia mutuetur Minime id quidem. Tam licet Justum , injustumque niternoscere philosbphorum, Divlque Thomae libris Theologus adJutus possit: at id 1 olum faciet in genere , in specie autem sine juris aliqua peritia non ta- ciet. Sed haec videri pollunt obscuriOra, cum sine appositione exemplorum lentius disputantur. Exemplis illustranda sunt haec , quae rationibus limcilluSquam satis cst, disputati videntur. Pro-icram autem aliqua e multis Exempla, nam omnia crit operis infiniti. Sit igitur primum : Si poenitens dicat se habere scrupulum luper his aut illis bonis, quae videlicet ex praescriptione IOngi temporis polii det, quae ex donatione uxoris alic nae habet, quae ex teltamento minus solentia , quaeve ab intestato Obvcnerunt . Sit secundum exemplum: bi ali poenitens se habere litem lia per hac, illave causa, nelcireque 'can cedere debeat liti , an potius Illam Ualcat juste proloqui. Sit tertium: Siqius primogenitus a Theologo quaerat , an peccet mortaliter , nisi sorores justo matrimonio collocet , nisi aes alienum l olvat , quod parens contraxerit, nisi protogenium curet, dc tueatur . Quid

s. αι ut VIII. 27o in donatario p An teneatur ad debsta 3 Quid in domino 3 An a iiibditis postitsolita quaedam munera exigere, colque ad consueta onera sive realia , sive personalia obligare λ Placent enim nobis

hoc loco quidem jurisperitorum illae v

ces . Nec semper nos oportet accurata dictione disterere. Quin satius est denominibus parum esse solicitos, esseque interdum faciles, Sc negligentes: quemadmodum Plato nos & m Theaeteto , dc in Politico admonuit. Verum haec obiter . Iam ad illa redeamus . Sed quid opus est plura Anne speciatim definire, quando in judiciis, in contractibus, in ultimis voluntatibus , ac nonnui quam etiam ita delictis committatur Ir justitia , vires Theologi non excedit pcum casus occurrant innumeri, qui na

turae Icre definiri non queunt . Id si ista est, ut est certe, inlotentiae erit maximae , in ejusmodi quaestionibus juris

peritiam contemnere . Juris autem p vitia non aut consultius investigari, aut inveniri certius potest , qnam in juris voluminibus. Quae non alia quaecunque philosophorum volumina, nec eloquentia , nec Prudentia superant : de quit quaginta loquor pandectarum libris . Nam posteriores leges multum omnino utraque i e ab illis declinarunt . Quod si bibliotficcas omnium philolbphorum unus Ciceroni visus est duodecim tabularum libella, & auctoritatis pondere, & utilitatis ubertate Iliperare, quid nos credcre oportet de illis quinquaginta tibi is, quibus non leges modo duodecim tabularum, v crum multae etiam aliae continentur de hominum conventionibus , deque jure & aequo prudent cr, sanctaeque Praescriptae Sanctuna, inquam , volumen est , & justitiae templum metato illud Justinianus appellavit . Atque cum e sacra moriun phil sophia jus esse ortum civile constet, ut fontem, sic certe & rivulos Theolorus colet, ne parum sit in philosophiam i-plam xcirgiolus . Sanc qui Jus civilesticologo negligendum putat, is bonam parcem philoiopitiae moralis revellit :cujus subsidium si quis illi neret de mO- riuus disierenti , stultus esse videatur. Quia ergo 1 aepe utitur Theologus tu sidio juris in disputatione Theologica , idcirco illam Iuris scientiam Tlleologiae tanquam ancillulam, pedisicquamque ad unxi.

329쪽

vis ac potestas argumenti ex iure ei,ili desumptὸ .ET quanquam argumentum , quod a, j me civili ducitur, nec certum fortasse , nec exploratum cst : sed probabilissimum est tamen , cum omne , tum illud magis, quod a legibus Christi aliae Reipublicae usu probatis Τheologus accipiet. Non enim sine divino nutu hujusmodi leges Romanis e sic datas credendum est . Quin divinitus per ora principum promulsatas fili uc , Ioannes VIII. praedicat . Et Augustinus inquit, humana jura per imperatores & rectores seculi Deum humano generi distri-L-, buisse. Ac Demosthenes , leges inven-ffilei f. α tum, munusque deorum csse putat. Et B. tufiii'. Cicero principis legem ad Jubendum di juie. N vctandum aptam , rationem rectam esse ait summi Jovis . Et Salomon, Di- Proj.16. vinatio, inquit , in labi s repis, in judicio non errabit os eJus. Ad Dei ergo procurationem pertinuit, ut numine quodam legum Romanarum latores a sarentur , quo ad Reipublicae moderationem ea sci tr praescriberent, quae essent justa atque legitima. Quamobl ems Theologus ex illis argumentum sumat, nihil abhorrebit a professonis sua instituto,& si non certo, at probabiliter argumentabitur. Nec enim mihi Lindovicus Vives probari potest , in eo, quod universam legum Romanarum &vim nititur frangere, & clevare auctoritatem . Plus ille nimio interdum sibi indulget, dum corruptas disciplinas persequitur. Nec novitios solum errores, qui vel irrepserunt, v ct in valerunt .c ad guere, scd antiquorum recepta placita convellere pertentat , maximo quIdem semper verborum ambitu , sed vi

quandoque argumentorum minima . Dixit ille quidcm in libris de corruptis disci phi is multa vere , multa praeclare. Riqui fidenter pronuntiavit aliquando , tanquam e divorum concilio descendisset. Nullo autem viris doctis probaretur magis, si qua diligentia, & diserti-rii linc causas corruptarum artium CX-

Prestit, cadem collapsas restituisset: sed an traiicia dis disciplinis elanguit, cum in carpcndis erroribus viguisset. Nec mDrum . Nam aliorum errata etiaua pro-

Liber Decimus. C. . IX. babiliter reprehendere , facile est id

quidem. Arres vero, quas Iam inde a inultis annis viri quidam S. indocti, &barbari deflexerunt, ad rectam lineam revocare , scilicet hoc opus, hic labor est. Hucque erat omnino conandum, si quicquam magna laude dignum age dum erat . Aliud est autem leges civiales , praesertim in republica bene instituta , longo usu probatas reprehenderc, aliud errorem interpretum increpa-rc. Quanquam Ludovicus , quod ad Jurasperitos attinet, eadem nobiscum sei sit. Ait enim : Ac juris civilis veteres interpretes summo olim in honore suere, Jure quidem merito magnisque rationibus . Quoniam jus civile, ut a praeclaris philosopliis graviter, prudentemque editum fuerat, ita illud etiam non nisi graves, prudentesque philolbphi interpretabantur . Postea vero quam facultas haec in eorum manu est e coepit,

qui nulla philosophia , nulla gravi dissciplina ante mihi ucti ad eam,& ornati accesserant , scientiae hujus splendor omnis deletus est: neque ejus proscitares habentur in pretio nisi a vulgo, quod litibus plenum cst omne. Quemadmodum autem AEgyptii sacerdotes mirifice colebantur, quod inultam in mathematicis politissent operam , Geome- Ἀο-.im tria vero AEgyptus tota indigeret, con- p , fusis per annos singulos agrorum limitibus ab inundante Nilo: sic cum lites inundatione sua orbis Christiani fines pervaserint , misciterint , confuderint, necesse est, eos honore summo affici, qui Iurgiorum componendorum dicuntur esse periti. Componant necne, ipsi viderint , hoc nos certe videmus , mlnus ibi est e litium , ubi minus est hu-Jus generis literatorum . Novitios itaque eos jure consultos ne ego quidem in usum theologiae vendicare cupio . Nec enim mihi jure consultus est leguleius quispiam, cautus & acutus , cautorio mularum , auceps syllabarum , in; ustitiae aeque ut Iustitiae patronus . Sed id doceo, civiles leges, eas vel maximC, quae Christiani populi usu & more Observatae diu sunt, theologo ad argumentandum esse utiles . Sed de his satis. Nunc de Historiae auctoritate dicamus.

Nam arsumenta, quae posuimus, ut Juris civilis auctoritatem elevaremus, faciliora simi , quam quibus refutandis nostra immorata debeat oratio H Decimi.

330쪽

HISTORIAE HUMANAE AUCTORITATE,

Quae postremo loco est posita. L I B E R UNDECIMUS.

conor, ut non Iabascat animus victus quam cito. Longo enim a me ille spatio scjunctus , non minus mihi dcretia quit moriendo doloris , quam asser bat vivendo laetitiae. Sed cum accepto vulnere otium mihi magnum, insper tumque contigerit, nihil autem agere animus nec deberet , nec posset , ad postremum locum omnino appellendus fuit: nc res bcne & utiliter inchoata, ejus morte interciperetur , quI etiamnum e superis Vigiliarum mearum In nus exigit. Nec vero dubitem ego que

renti, cui scribam, respondere: Patri meo scribo, qui me non ipsi haec tam tummodo dare voluit , sed etiam aliis prodere . Quanta igitur apud Theol gos sit historiae humanae & utilitas, Mauctoritas , explicaturi modo sumus. Orabit autem sine dubio Pater , ut

quod iter illo In terris cogente carpsimus, eodem nunc e coelis favente per

agamus .

Nam ius de morte Parentis, vix dum

sintro superiori libro allinis

eus enarratur.

periorem Iocum vix

cuim finieram, & ecce nuncius affertur , Parentem meum cham Iimum Viennae diem e tremum obiisse. Eo vero audito nuncio , si motum me nerem , quam id recte faciam , viderint sapientes , sed certe mentiar . Motus sum enim tali parente o batus, qualis , ut arbitror, apud momtales reliquus nullus est . Cum autem ego illi meas has lucubrationes nuncuparem, scilicet a laboribus, quos eius potissimum causa susceperam , aliquandiu cestatum est . Mihi enim ante ita jucunda hujus libri consectio erat, ut non modo omnes abstergeret labinrum molestias, sed emceret labores molles etiam di jucundos. At vero postea nihil omnino erat, quo taedium di cura Ievaretur. Etenim vivo patre, cum de Iocis theolopicis aliquid vellem scribere , ille mihi occurrebat non eo solum dignus munere, sed in cujus etiam n mine vigiliae nostrae gratius apparerent. Nunc autem quem smilem inventurus sum , ut patris Ioco substituam λ Solebam mihi equidem charissimum paremtis vultum sistere . Et quotiescunque scri-hendum erat, aut ego eram cum illo, aut ille mecum. Ille addebat aculeos, Ille torpentem excitabat : ille ne olabrare quidem me sinebat. Tanta erat in absentem etiam patrem reverentia. At modo opus coeptum persequi cupienti aqua haeret, ut aJunt, nec quicquam

CAPUT II.

De risoriae humana in Theologiam

EMersi jam e vadis , & scopulos

praetervecta est oratio mea . Arebus enim dissicillimis ad res faciles delapsus sum , neque historiae hum

nae auctoritate explicanda potest at ingenIum . aut ΤMOIogia mea periclitari . Multo vero id minus , cum iblud explico, quam sit Theologo humana historia utilis , & necesIaria . Nubios quippe hic advertarios habemus, nulla contra veritatem argumenta sunt. Etenim viri omnes docti consentiunt, rudes omnino Theologos illos esse, in quorum lucubrationibus historia

muta est . Mihi quidem non The

lori

SEARCH

MENU NAVIGATION