Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

repriis r Ut ne mi id falsi dicere amdeat , ne quid Veri non audeat, ne qua suspicio gratiae sit in scribendo, ne qua

sinultatis. Quae cum ad probitatis integritatisque officia pertinere notum sit, miror ab uno Suetonio servata este mma , a plerisque nostris omnia cm deleria. Qui autem res humanas a Divis, quorum historias scribendas sumunt, alienas fore censent , hi Divos ipsos , ne honunes quidem fuisse, videntur credere . Quanto sapientius Euangelistae faciunt, qui vel in iptis apostolis, quos

eramus vitae totius exemplum habituri,noc affectus naturae imbecilliores, nec

casus etiam graviores dissimulant. Divina haec sapientia quidem Euangelistarum fuit, sed bonitas quoque integritasque naturae, ut nihil illis in scri-henda historia deesset , quod in historiae lege vel Ethnici requisistent.

Scriptoris autem probitas Λ integritas nam hoc quaeret aliquis in his, De Humanae ustoriae Auc .

oli in memini, licet aliquando in si riptis ipsis eluceat, sed fama & gravi atque frequenti praeteritorum hominum testimonio cognoscetur. Sunt c-nim , ut dixi, in proianis auctoribus non pauci quorum ingenuitas de verecundia sc hominum sermone celebrata est, ut nemo illos unquam mendaces , & in fingendo impudentes existimaverit . Quales sunt Caesar, Val. Max. Terentius Varro , Livius, Comnelius Tacitus, Seneca, Aminius Masecellinus , Eutropius, Flavius Vopiscus, Paulus Diaconus , Lucius Florus, PO-lybius , Dionysius Halicar. Iulius Capitolinus, Coi nctius nepos , Strabo, aliique plures, Latini praesertim auctores. Nam Graecori in fidcs maJori ex pam te staeta ac debilitata est . Religiolus

est Thucydides, & , ut Iosephus ait,

inter omnes Graecos historicos in primis scrupulosus . Appianus Alexandrinus , Graecus licet auetor, sed quoniam hesterna de civilia Romana bella memoriae mandavit , in alienis rebus mendax non fuit , futurus in tuis , sGraecorum morem & ingenium sequeretur . Quorum Iactantia & vanitas impudentius est aucta , postquam certare cum- Latinis de imperio , de rebus gestis, de doctrinae veritate mcaeperunt. Latinus siquidem fulgor & gloria Graeciae claritatem obscuravit, &adeo Graeeorum praestrinxit oculos , ut vel Plutarchus scriptor alioqui v xax , m rebus Graecorum illus uanis Se caecutire & fingere interdum et Ia videatur. Quod tum in opere de vitis illustrium Graecorum, & Romanorum, tum in parallelis Ludovicus Vives aniam advertit. At vero in nostris, hoc est, ecclesiasticis facilior et ratio virtutis& bonae fidei cognoscendae . Optim Senim quoique apud nos non solum humanus sermo atque ex illimatio colit, verum etiam ecclesiae decretum in concilio coelcitium collocat . Hos itaquemcndacii impudentiaeque arguere, quemadmodum supra diximus , impietatis

etiam, non modo tetrier. tatis a rgume

tum est . Cum his cgo lanctis justisque viris , Egesippum , Paulum Or

sium, aliolque nonnullos ecclesiae historicos annumerandos censeo, qui a me brevitatis causa praetereuntur. Non

nim hic bibliothecas excutimus, sed genera degustamus . Ne quis negi sentiae nos insimulet, si ullos aut laudando , aut vituperando transnniis. Sed ais : Crispus Sallu litus in perditis innino moribus vcridicus historiae scriptor eli habitus . Sane qu dem . Atium sallustium objicis, hominem objicis r in quo si non horaiestatis pudor ,

at mi ainiae eIus timor liiit, quam R inam cum primis declinarunt, ne me

daces , quemadmodum Graeci , in hil tori is haberentur . Deinde non mihi saliuitius videtur vitiis caruisse & gramciae de simultatis . Certe cum de Cicerone scribit, multa silentio praeterit, quae libentissime in aliorum gratiam retulisset . Sed haec duo vitia cum historicorum sere omnium communia itint, tum quorundam quasi propria . In quibus Paulus Jovius est in qua libet partem nimius odio dc amore , gratia de simultate . Et quoniam PCc niam amabat, in historia quoque scribenda pecuniae servus fuit . Postremo aliud est dicere, viros bonos veraces csse omnes , aliud improbos omnes este mendaces . Illud nos diximus ,

hoc non diximus . Quanquam nescio quo modo fit, ut nul quam securus an l-mus nisi in viri bona testunonio conquiescat. Ac officio vcritas adeo con-Iuneta est , ut in homine vitiolo esse

illa fortasse possit : sed clic tamen

credi vix posIit. Quae caula Chaudaeis δἰ gyptiitque fuit, quamobrem non alios historiae auctores approbarent,

nisi qui sacerdotio sungerentur: Quod

sanctos religiososque viros mentitur OSeue nullo modo exiliumvent. Homo,

382쪽

Liber Undecimus. Cap. VI.

.Maerum inquillnt , ex Iitdaeis quidam sacerdos venit : non decipiet nos . Verum deprima ad Historiam dijudicandam re- aula haec dicta sint . . Lex vero secunda in historiae judicio sanciatur , ut eos historicos reliquis anteferamus . qui ingenii severitati quandam prudenti in adjunxcruntti ad eligendum & ad judicandum . Quae lex in iis rebus locum habet, quas res neque scriptores ipsi sunt intuitl , nec a viris fide dignis , qui viderInt , caudierunt . Quo in genere est

perae pretium levitatem eorum recor

dari, qui muliercularum more quod nimis misers volunt, hoc facile credunt Nam di aetas nostra sacerdotem vidit,

cui persuasissimum esset, nihil omninoesie falsum , quod semel typis sui siet

excusum . Non enim, ut aiebat, tantum sacinus Reipub. administros commissuros, ut non solum divulgari mendacia sinerent, sed suo etiam communirent privilegio, quo illa tutius mentes mortalium pervagarentur. Quo sane argumento permotus animum induxit credere , ab Ainadiso , dc Clari γno res eas vere gcstas , quae in illorum libris commentitiis reseruntur . At vero quantum illa adversum Reipublicae administros ratio valeat , non

est hujus loci , temporisque disserere:

Cert c hoc ego pro me ipso de animi sensu , ac dolore pronuncio , magna Fcclesiae . calamitate, atque pernicie id solum ui libris vulgandis praecaveri, ne ei roribus fidei adversis aspersi sint, ne sint moribus exitiales , non item. Nec de fabulis istis potissimum excrucior , quas modis dixi i quamvis ineruditis , dc nihil omnino con Prentihus . non dico ad bene, beateque vivendum , sed ne . ad recte quidem dentin conserant merae ac vanae nugae ab

hominibus otiosis fietae, a corruptis ingeniis versatae Sed acei bissimus est ii lor, de vix omnino consolabilis, quod dum quidam utinam tam prudenter , quam scrventer incommodum hoc rejicure, ac devitare cupiunt , non profabulis voas , Ze graves' historias indum, id quod esset plebi utilissimumsted libros mysteriorum ecclesiae plu- nos , a quibus arcendi profani erant:

id quod cli , mea quidem sententia,

pestilenti simiam , co vero niagis, quo vulgus cos libellos securius legit, quia probatos' nou vidcc modo a civilim,

pistratu, verum etiam ab iis , qui d chrinae ccnsores sitiat tu Christi Repi blica definiti. Seddaaec alias, mino quod instat, agamus Miseranda sane' hominis ignorantiae. potius quam ludenda. qui usque adeo

aut bonus , aut. stultlis erat , ut omo inarrationi statim crederet, si modo esset literis prodita . Verum invenias alios non pari inscitia quidem, sed i

prudentia pene pari, qui veritatem rerum non inde petunt , ubi ea residere sit solita, sed ex iis, in quibus ruro est eam invenire , nempe ex dissi patis, pervagatisque rumoribus . Quae res plerumque iis accidit, qui sunt i

constanti, levique natura . Nam homunes graves , atque severi non solent inanem vulgi sernionem aucupari. Quanquam negare i on possiimus, viros aliquando gravissimos , in divorum prae-lertim prodigiis dei cribendis , sparsos rumores Sc excepiste, de scriptis etiam ad posuros retulisse . Qua m re , ut mihi quidem videtur , aut nimium illi sibi , aut fidelium certe vulgo in dulserunt: quod vulgus sentiebant non tantum ea fac te miracula credere, isdimpense etiam flagitare . Itaque lignae nonnulla . de prodigia sancti quoque memoriae prodiderunt, non quo ea libenter credidissent , sed ne deesse mdclium votis viderentur . Id vero eo maris sibi licere existimarunt , quod intellexerunt , auctor bus nobilissimis placuis' , veram historiae legem. essti, ea scribere, quae vulgo vera habe n- . tur. Nec ero hic libri illius auctorem

excuso , qui specillum exemplorum i scribitur : nec historiae etiam ςjus , quae Legeuda aurea nominatur. In illis enim miraculorum moestra saepius , quam vera miracula legas: hanc homo

rebus humanis sentiendum . Quid e- scripsit serrei oris , Humbei cordis , animi certe parum severi , de prude

iis . Ueteres excuso de sanctos & er ditos viros r quorum x libros de nomina volentem adscribere pudor me ac religio vetaret , ni si contra vererer, ne mea haec taciturnitas plerisque caussa esset , ut aut damnareat, quae non intelligerent, aut errore vario circum sanctorum omnium historias vagare tur . Atque Theologum etiam admoneri operae pretium est , ne id statim illi persuasum sit , omnia , quae magni auctores scripstrint , undique esse perlecta . Nam & labuntur aliquando,

ut ille ait, & oneri cedunt : & i dia

383쪽

dulgent ingentorum suorum voluptati, terorum eremitarum, vulgoque, ut dixi, interdum etiam indulgent: nec semper intendunt animum,& nonnunquam fatigantur , adeo

Non te salis

lat. quod Gelasius vineentillaboriosum

vim sunt

pleriquee dices Nam Correcti. di mendati a veneth

Deu . non

vineentit . Alionui Gelas. qu multit seis ita viniseetio prior

nonnunquam fatigantur , adeo , ut

Ciceroni Demosthenes dormitare, Η ratio vero Homerus quandoque ipse videatur. Summi enim sunt, homines ta men . Quae ego eadem de Beda atque

Gregorio jure sortasse ac vere dicere posIum. Quorum ille in historia Angi rure, hic in dialogis quaedam miracula scribunt vulgo jactata & credita , qua hujus praesertim seculi Aristarchi ince ea esse censebunt. Equidem historias illas probarem maris, si earum auctores juxta praefinitam normam , severitati audicii curam in eligendo majorem adjunxissent. Sed quoniam modeste , &circumspecto judicio de tantis viris. pronunciandum est, ne in his quidem dii

bus rejicienda fiunt plurima. Pauca enim in eis possis arguere, quamvis historiam ecclesiasticam revocare ad severiora judicia contendas . Ac si necesse est in alteram peccare partem, omnia eorum probari legentibus , quam multa reprobari malo . . De Vincentio Bellovacen. & Divo Antonino liberius

judico , quorum uterque non tam dedit operam, ut res veras certasque describeret, quam ne nihil omnino praeteriret , quod scriptum in schedulis subbuslibet reperiretur. Ita ad historiam

unamquamque existimandam , momentoque tuo ponderandam non artificumstatera , sed ne populari quidem trutina usi sunt. Quamobrem honi licet ac minime fallaces viri , quia tamen nec aiustores eos , a quibus suos exscripsere libros, diligenter examinarunt, nec ves justis libratas ponderibus memoriae

prodiderunt , apud criticos graves a quae severos auchoritate carent. Hist ricus autem , qui Theologiae decreto probandus erit, nec omnes schedas lochione etiam indignas excutiet, nec anilibus fabulis accommodabit operam , nec prius lecta auditaque des cribet,quam ea pruderiti accuratoque judicio expendat ac seligat. Sed in secundae regulat explicationem diximus satis Tertia regula sit. Si cui historico amctoritatem ecclesia tribuit , hic dubio procul dignus est , cui nos etiam a

ctoritatem adiungamus. Contra vero,

cui ecclesia derogavit fidem , ei quo

que nos fidem jure ac merito derogabimus. Gelasius porro historiam de vitis Antonii, Pauli, Hilarionis , ac cae- quas tamen Hieronymus scripsit, eum omni honore suis scepit. Acta rursum beati Silvestri, li. cet non pari veneratione , ses suscepte tamen. Collaudavit Orosium: Eusebii chronica , hoc est , de temporibus ,

quantum animi conjectura colligo, non reJecit.

Rejecit' itinerarii Clementis libros octo , acta Andreat , Philippi , Petri,

Thomae nominibus falso edita , Iibrum de infantia Salvatoris, alterum item de e sidem nativitate. librum Pastoris, acta Theclae Sc Pauli , ouae Epiphanius usurpat interdum, revelationem Pauli rlibrum, qui Mariae transtus inscribitur,

libellos de poenitentia Adae, Origenis, Cypriani, epistolam Jesu ad Abagarum, pastiones Georgii ac Quirici de Julitae, de historiam demum Eusebii Pamphili.

In qua refellenda Gelasius magna , ut mihi quidem videtur, prudentia est sus . Nam quod Rhenanus dixit, ver

ba haec postrema Gelasii non esse, sed esse potius ab asino quopiam adjecta ,

h'c insolenter , rustice, imperiteque dixit. Principio quippe pontifex ad hunc modum coemerat : Chronicon Eusebii Caelariensis, atque ejusdem historiae e clesiasticae libros , quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, & in laudibus atque excolatione Origenis schismatici unum conscripserit librum,

propter rerum tamen' singularem notitiam usquequaque non dicimus ren endos . Postea vero sic censet: Ηist

ria Eusebii Pamphili apocrypha . Ouae

duae sententiae cum contrariae non sint,

tum sunt etiam verissimae , 8c nimis quam graviter ac sevire latae. Cur autem Gelasius historiam Eusebii apocrypham pronunciarit , causae sunt sane

plures atque vehementes . Primum in

primo libro resert Eusebius epistolam Iesu ad Abagarum striptam, quam Gelasius eadem distinctione explodit Fuit etiam altera causa Gelasio , quam ob rem historiam Eusebii apocrypham d finierit . Quod multa ibi Clementis Α-

lexandrini testimonio confirmentur z.cuatis opuscula eadem distinctione apocrypha judicata sunt . Praeterea 3t lubrum sextum Eusebius texuit in laudem& excusationem Origenis . Cum autem Sc discipuli Origenis magnas in ecclesia tragoedias excitassent , dc Origenes

ipse tanquam schismaticus , deque fidei catholicae via saepe deflectens , fuisset ecclesiae judicio condemnatus, jure illius

Hieron. ad Laetam de instit. fit.

Et si quan

ad dogma

tem. sed ad

signorum reverentifilegere πω lum. t. seiat

non eo tum

esse . quina

titulis prae notautula

384쪽

nitium est,sehedulae.

ea . . Mumstulo intc prete a

Iius historia refellitur, qui Origenem non solum immodice praedicat, sed ad

coelum , perinde ut si pater esset ccclesiae , extollit. Praeterea, in synodi septimae actione quinta, cum iconomachi pro se Eusebium testem excitassent, be Iecta etiam esset ejusdem epistola, ubi Arrio com sentiebat, Tharasius rogavit , Recipimus hoc Sacra vero synodus dixit: Nequaquam. Hic reliquis est nobis majore odio prosequendus . Et legati Α-driani Papae dixerunt : Ipsa lectio indicat, ouod Arrianorum lententiam sapiat . Habet cnim ante lectus Eusebii liber & alias blasphemias, quas syn dus audire respiti t. Sanctus mus patriarcha dixit : Libros illius rejiciamus. Sancta synodus dixit : Rejicimus di anathematia amus. Et actione rursum lexta Epiphanius respondens testi imnio

Eusebii , Eusebius , inquit, ab illis in

testem advocatur, qui tamen ab omni catholica ecclesia Arrianae haereseos defensor cile cognoscitur, quemadmodum in commentariis suis Sc omnibus a se editis libris manifestum fit . Et posterius : Quis fidelium, ait , in ecclesia dubitat , Eusebium Pamphili in reprobum sensum traduum Arrii placitis constitasse λ Nam in cunctis historicis suis libellis Filium creaturam vocat , subministrum , secundo loco adorandum. Id postquam ex multis libris Eusebii probavIt , tandem asserit , Eusebium duplicis animi Aiisse , inconstanterque synocta subscripsisse . Nusquam enim

aut librorum suorum errores depulit, aut apologiam pro se fecit: cum tamen Arrius non obscure testaretur,

se sententiae suae Eusebium habere studiosum ac fautorem . Et Hierony. ad

Pammachium & Oceanum, Ecclesiasticam , inquit, pulchre Eusebius hist

riam texuit, seci impietatis Arrit apemtissimus propugnator est. Et ad Ctesiphontem , Eusebium Caesariensem , ait, Arrianum fuisse, nemo est qui nesciat. In primo certe ecclesasticae historiae suae libro, filium dicit paternae voluntatis executorem, qui post patrem o-nanium sit causa & origo. Item, cum

illum psalmi versiculum attulisset, Ipse dixit do facta sunt, ipse mandavit &creata sunt e subjecit: Quibus verbis

prophcta patrem inducit laetorem, tanquam universalem principem regali suo

num praecipietatem et Sermonem vero

Dei illi secundo loco addit, novalium Liber Undecimus. Cay. m.

ab eo, qui inter nos praedicatur, Paternis jussioniblis obsecuisdantem . Et capite secundo primum affirmat, Dalrs filium in omnium opificio administra se i deinde patris ministrum in omDNbus bonis suisse, ait. Merito ergo G

lasius pontifex historiae Eusebii Caesariensis auctoritatem ademit. Quid ρ Annon etiam absurdum est , ut qui infiridelis Ecclesiae fuerit , ei fidem ecclesia in rebus ecclesiasticis habeat Experimur sane, haereticos sectae suae non dogmata solum ac praecepta I sed res

etiam restas accommodare : Imo v ro torquere atque adeo fingere, ut foe

nasse videantur. Hinc enim, quemas

modum supra diximus ,. Constantinum finxit Eusebius ab Eusebio Nicomediensi baptia attim, quo Arrianorum facti ni ma)orem & fidem & auctoritatem adjungeret . Hinc etiam , cum m synodi Nicaenae mentionem incidit, dogma fidei , quo damnatus est Arrius , astute dissimulavit , in Paschaeis quaestionem repente digressus. Sed ne Arrii quidem

unquam in historia sua meminit, callide hominis memoriam praeteriens, quem synodi auctoritate ohrutus laudare nonesh aiisus, amicitiae lege constrictus u luit vituperare . Quae eaedem omninocgusta subsunt , ut historiam Carionis onanes Christi fideles explodant . Quosdam enim sit minos Pontifices , viros quidem optimos , illius lacerat Sc cruentat oratio : quosdam vero Imperat res Germanos commendat & illustrat, qui Ecclesiae Romanae perduelles iniemicique fitere . Itaque ex unguibus te nem agnosces, hoc est, ex laude Sc vituperatione Llitheranum . Quanquam

Carionem Luthcri erroribus adflassisse, non est opus conjeeturis suadere. Mutintis quippe in locis aperte ille se prodit. Quocirca mirum est, cur ejus historia dis in tria non sit cum caeteris haereticorum libris is fili uia ab ecclesiae judicibus explosa , cum ple- PMilus iv.rique tamen eam securi legant , nulla φ 4 'prorsus nota atque animadversione prae

Sed ad Eusebium revertamur. In cujus historis occlesiastica satis Gelasius

ostendit , caetera sibi ac concilio placuisse , dum quaedam displicuisse commonuit . Itaque si fabulam Abagari, laudesque Origeius ab Eusebio dem res, ligna cjus historia esset, citi fides

omnino haberctur: praeter tun s m e

clesiae contra Arrium pugna , non ab

Censura hi stoliae E sebianae a

385쪽

Arrἰo sed ab ecclesia stetisset. Ac de

ecclesiasticae historiae libris hactenus . Nam in chronicis admiranda fuit hominis dii gentia mariatis omnino labor varia & pene incredibilis lectio, ae prave prorsus in lectionis varietate iudicium. Nec scio, an quisquam alius

inter ecclesiae sue Latinos , 1 eu Grae cos auctores , quamvis summa vi, Ode atque OPera eniteretur , praestantiora nobis posset temporum monimenta relinquere . Tametsi describentium incuria , adeo multis locis vitiata sunt, ut dici sine animi dolore non queat .

Sed ne illa quidem , quae ibi Eusebius

releri, Vera sunt omnia . Quin reperias aliqua, quae jure ac vere reprehendas

Cuiusmodi illud est, quod eundem scri-hit suisse Sennacherib, qui temporibus Eacchiae Hierosolymam obsedit, de Salmanassar , qui Samariam cepei atquod divinis literis elle contrarIum , Hieronymus in Isai:e caput cocuit. Atque Tobiae cap. r. salmanassar dieitur suisse pater Sennacherib . At nihil est . ut ille ait, omni ex parte beatum In opere , ut ita dicam , immenso ra ro peccasse fclicissimurn suit . Verum de Eusebio haec satis. - . Soromenus sequitur, de curus nos fide & auctoritate dicere Divus Gi cro-rius cogit , qui historiam illius dua ius

praecipue causis improbavit. Una, quod saepe in ea mentitus sid. Alterae, quod Theodorum immodice extulerit, quem constat de haereticum fuisse, & in quin ea synodo ab ecclesia damnatum . Equi dem Soromeni mendacia non excuso. Graecus uamque fuit, & natio haec, ut diximus , est , suitque semper ad mentiendum promptula . Atqui in novena ecclesiasticae historiae libris, quos atate hos paucos dies Musculo interprete a

cepimus, nihil tale Sogomenus scribit, 'M. e. c. quale secundo loco illi Gregorius o jicit. Tantum ait, Theodorum discipulum Libanii sui sic, ad quem prolapsum Chrysbstomus epistolam dederit , qui

etiam postea epis copus Mops vestae fuerit constitutus. Andreas certe in concilio Florentino i ubi pro ccclesia Latina respondet, hujus historici testimonium non solum usurpat, sed etiam

probat. Cum enim imperator Palcologus interrogast et , num congruum esset, ut synodus historiae auctoritate niteretur , Andreas illi respondit, ad res gestas cognoscendas synodum historia uti debere . Tum Imperator , Histin, in L , in nostra rel Ilione

debemus suscipere, quam majores nostri probaverunt, aliam vero minime. Cui Andreas , De Romanorum . inquit, aut Graecorum , aut regum bello hist ria nequaquam in synodo uti debemus:

sed cuin historia haec ', scilicet Hermii Soromeni , ecclesiastica sit, in qua omnium synod'rum acta 3c patrum sanctorum defensiones explicantur cur ei credendum non est Hactenus in concilio Florentino sessione p. Non videtur itaque hoc concilium fidem Soaomeno abrogasse, scd habuisse. Sed huic

argumento responsilira facile atque expeditum est . Illi vero alteri non video quemadmodum responderi possit, nisi dicamus, aut Gregorium alios libros Soetomeni legis. , qui in manus nostras non venerunt , aut memoria lapsum, pro The dorito , Soromenum scripsiste . Nam Theodoriti verba illa sunt , quae Gregorius retulit . Libro quippe historiae

tuae quinto, cap. 17. Theodorum istum

doctorem praeclaruin misi e scribit . Et cap. 4O. Moritur, inquit, Τheodorus epi copus Mopsvestias , cum Onuisum ecclesia ruin doctor, tum haereticae cinhortis prostisator. Theodoritus ergo rat eo nomine damnandus . Qui & revera ob hanc causam damnatus est in

quinta synodo generali action. s. can ne II. Sc I4. At Theodorus canone Iἱ.Meruit etiam Theodoritus ea ex causa

damnari, quod impie adversum Cyrillum de primam Ephesinam synodum scripsit , duodecimque Cyrilli capita reprehendit , quae rectam fidem continebant. Nec vero de Theodorito de sp rare quispiam debet . Nam , ut Bessarion in oratione , quam pro unione Mpud patres Florentiae habuit, affirmat, tuum postea cognovit errorem : de inconcilio Chalcedonensi palinodiam recantavit . Verum ut haec cumque babeant , illiusmodi errantium patrociania historiae elevant & auctoritatem dc fidem . Quo mihi nomine , ut cael ra Omittam , Socratis scholastici ni

nus historia placet . Etenim N Originnis ipse quoque patronus cst, & Neito rium excit sat , & Cyrillum mordet , de Alexandrum usilicae , & is reIectione presbyteri penitentiarii homousianorum

innocentiam infamM . De tertia Vero

regula in historiae judicio tervanda hactenus . Ac perspieua sunt haec quidem, di m vulgari prudentia sita . Nam in quia

Lib. d. c.

386쪽

quibus animi qiraedam major vis, acriorque in judicando prudentia est , ii

sine hisce regulis , exacuendo Illam ingenii aciem 1era deligent , reJcient sue contraria. Mihi sane aliquando, &verum ipsum in scribentis synceritate, candoreque relucet, & mendacium contra a iustoris quidam angor , Sc callidi- --: Patefaciunt . Syncera, mihi crede, velitatis veritas est , S: si animum repurgatum . . i. simi invenerit, ipsa per se recte influit. plex. vastis Falstas circuitiones quaerit , & anfractus , seque verborum ambitu solicites tu item i- circundat , ac protegit . Atque etiamo , At cum in historiae ratione quid quemque: in deceat, considero, facile intelligo, hir e se sit storicos non soluni falso , sed impru-ζli utam: denrer res quasdam memoriae prodidis ita exqui 7- se . Quis entin vel mediocriter pru-

ii, 'Lu bl dens ab Apostoli Thomae , Joannisque

i. ac. 23. Fuani gelistae persona Illa non videat a horrere, quae in rebus eorum gestis referuntur e ut aut illar injuriae vindictam expetierit; aut hic rupta veste, situmque ipsius caput tundens equum acceperit; ex ecclesia , quantum potuerit, properaverit, & senex adolescentem juveniliter fuerit insecutus . Non itaque prudentibus, di ingeniosis judicandi praecepta diligenter elaborata dedimus , scd, ut dicitur , crassa , pinguique mi- Nerva rudioribus. Nec vero adeo stultus ego sum, ut existimem in has formulas omnia historiae Iudicia concluta, di comprehensa . Sed si quae fuerunt praescribendae formulae , hae videntur potu simum consentaneu, convenientesque fuisse.

- M suo Is. I 6. II. ct I 8 argumenta Capite terιιο proposita refelluntur .

OUanquam ex eis , quae capite simperiore diximus , argumentorum eorum refutatio apparet, quae I .loc

36. II. & I8. sita sunt: sed ordine tamen refutanda sunt singula , ut scholae etiam minutis Theologis morigeremur. Et in I . argumento quidein Philonis primum Respon. auctoritas quaeritur Quae sane magna

ad as. fuit : sed breviarium illud temporum Philonis non fuit, nec libellus alter de antiquitatibus , quem constat ejusdem esse farinae.

Josephi vero in historia fidem non

Romani modo principes, sed viri quoque ecclesiae celebrarunt. Fgesippus h In proe. Innus in primis auctor, vir probatae fidei, ac gravis omnino historicus, Iosephum egregie laudat : quod ad historiae auctoritatem pertinet quidem: nam quod ad religionem , consortem eum facit perfidiae Iudaeorum . Hieronymus non neviruit. dubitat socum illi inter e celesae scri R 'ptores dare, atque adeo ejus de rebus gestis monimenta inter ecclesiasticas historias recensere . Eusebius Caesariem sis, Soromenus, Nicephorus , ut alios sorona.ii. r.

omittam , miris modis Josephi histori ω . . t Lam commendant . Quin 3e Josephus i. 1 e C 'pse hiltoriam suam gravibus, probabi- : tilibusque rationibus commendavit. Quae leoni. APP. non minorem faciunt fidem , quam si L ri .e.t. eaedem ab Hieronymo , aut alio quoia Libi Gnt piam amflore positae sui sient. ἴ i. ali. At serpentis poenam nimium crasse sulse bin se interpretatur, vim ligni scientiae boni, h hi.& mali falsam , fictitiamque commemo- 2PPVI, rat: Herodiadem scribit non Philippi, pelatu . Sed 1ed Herodis uxorem fuisse , qui Her dis quoque Τetrarchae stater erat: ten .iderat 'plum in secundo anno regni Darii dicit esse persectum : seniorum lamenta- am. e. . r.

tione S, cum templi veteris amplitudi- ' a

nem Iecordarentur , non ad novum traria rem

si datum , sed ad jam consummatum v refert: aliaque demum ait partim ser plurae sacrae, partim veris aliis ac probatis historiis adversa. Plane ait: non inficior. Sed errores fluere ignorantis, non mendacia fallentis. Neque aequum est paucis e maculis labem toti narrationis corpori aspergere . Egregius ita que historicus Josephus fuit, quemas modum Egesippus affirmat, di rerum indagini , sobrietatique sermonum at tentus . Quod vero in temporibus notandis eum quidam reprehendunt ; id jure, an injuria faciant, non facile diaxerim is Equidem ejusmodi errata indoctis, negligentibusque librariis prompte , ac libenter assigno. Julii porro sticani quinque de temporibus volumi

na in manus nostras non venerunt. Qua

re de ejus historiae fide ipsi per nos judicare non possumus. Sed extat Gela sit praejudicium , quod in argumento ob jectiim est , idque sequi Theologos o portet de rebus ejusmodi judicaturos. Opuscula , inquit , Tertulliani sive Α- fricani apocrypha. Quo in loco an J lium Africanum voluerit Gelasius improbare, non satis expeditum est. Pr,

387쪽

33 De Humana ustoria Auctori

mum enim de Iulio Africano nullus ve-ihistoriae profanaeterum malam opinionem habuit. Eusebius vero, & Hieronymus ubique ejus de rebus gestis testimonia colunt. Nec

Julius hic est in fidei doctrina reprehensius . Nam quod historiam Susannae fictam esse credidit, in eo virorum d etissimorum errorem secutus est . Atqui ob peccatum unum, cujus vel pro-

habilis excusatio est, omnia Iulii opuscula a Gelasio damnari , non fit mihi profecto verosimile. Eadem quippe culpa , si culpa fuit , Julio fuit cum D

ctoribus Ecclesiae communis. Vix enim reperias quenquam , qui non in aliquo errarit. Deinde, quorsum Gelasius, quas nihil interesset , utrum hic , an ille damnaretur , in eam is am censet popuscula Tertulliani , sive Africani apocrypha : Atque si duo auctores illi

essent nominibus , reque etiam ipsa disserentes , more suo Gelasius utriusque singillatim opera condemnasset.Cum autem Tertullianum, sive Africanum una comprehensione notat , non est existimandus auctores diversos , .sed eundem intellexisse . Mihi sane hujusinodi conjecturae suspicioncm inerunt, locum esse corruptum , ut alia in hoc capite pleraque ; & particulam, Sive, script rum vitio additam . Legendum itaque esse , opuscula Tertulliani Africani apocrypha . Nisi mi te Africani cognomen quidam Tertulliano impertiebant: quocirca in eum modum sententiam Gelasius tulerit, ut sive nomine proprio, seu cor nomine a quolibet vocaretur, intelligeremus esse damnatum. Reliqui sunt Eusebius , & SOZonacinus , quorum auctoritaS quintadecima tandem argumentatione urgebatur. Verum de his auctoribus quid senserim, quid censuerim , capite superiore habes a

In quinto decimo argumento nullus strupulus objectus est , qui non fuerit excussus. In textodecimo autem Inno centii decretum primum objicitur. Sed ille , si ecclesiae motumenta probat , non statim gentilium historias improbat. Sunt hae, fateor, usui ccclesiastici fori, litiumque vulgarium parum aptae et quamvis dc in hunc usum possint esse aliquando utiles: Sed quibus in locis , & quaestionibus , quoniam a prae- Pnti m stituto alienum cst , non est perae pretium dicere. In sacrarum vero literarum expositione , quod in capite hu)us libri secundo suse diximus,

multum omnino v lent . Quamobi em si quaestio circa dia vinas literas incidat , & concilia , Bec aeteri ecclesiastici judices ejusmodi hiastorias negligere nec debent, nec V ro possunt. Nec his solum scripturae uis sibus gentium historiae accommoda tur. Quin sunt alias Theologis neceΩsariae, quemadmodum & nobis ante explicatum est, & sequentibus quoque libris explica situr. Andreas porro in synodo Florentina nihil aliud docet, nisi

Graecorum, aut Romanorum bella cognosce. e nequaquam ad synodum peristinere . Poterat dic re , Trojanorum, aut etiam Florentinorum . Nam Graec rum, ac Romanorum bella quaedam cognita , utilissima sunt prophetarum vaticinationibus explicandis. Sed haec facillima sunt: caetera persequamur. Quae de ipsa post ea, quae retro disseruimus, nihil difficultatis habent. Sane in responsionem decimi septimi argumenti , ne verbum quidem unum ad)iciendum censeo, quippe quod, nisi ego fallor , in cap. 6. accurate est, ac dilirenter expeditum . Duodevigesimum ergo idemque postremum, quam brevissime potero. expediam, quo Iam sit tandem hujtis loci finis.

Duo igitur argumentorum genera the logus usurpat. Unum est certum, alterum probabile . De utrisque proximo

libro est latius disserendum . Nunc in pauca restringam . Non est necesse , Theologus certa semper principia sumat . Ex incersis , probabilia sint modo , argumentationes aliquando conficit , non ad vincendum quidem , sed ad persuadendum idonea I . Stultus vero Theologus ille erit , qui in omni suo syllogismo res necessarias velit rebus quoque necessarus addicere . Sunt enim nonnulla adeo implicata , & o s cura, ut prudentiae theologicae sit, non ea demonstrare velle, sed suadere, non patentius illustrare , sed utcunque expedire. In hujusmodi itaque argumentorum genere si quis humana fide probabiliter ullis fuerit, falli nimirum aliquando poterit , reprehcndi sine in Iuria non poterit . Atque etiam , quem asmodum supra diximus , quaedam ita certo humana fides tradit , ut ea in dubium vertere stultitiae . sit argume tum vel certissimunt. Haec si in unum suum Theologus vendicarat , nihil sallax, nihil imbecillum, ineptumque conm

Resip. ad

388쪽

ficiet, sed rem veram, firmam, ratio-mque tum humanae, tum etiam divinae Consentaneam . Verum ab his historiae Partibus, quae sunt expositae, quemadmodum ducatur argumentum, satiS ex positum videtur . Omnia igitur argumenta theologica manare a sontibus

decem, dicium est in primo libro . In decem autem sequenti iis libris , cujusmodi argumenta e singulis locis exui possint , ostensum est . Quae dicta sunt fortasse longius . quam instituta

causa postulabat : sea brevius certe, quam res tantas posse a me dici existimaram. In historiae humanae auctorita-

Liber Undecimus. Cayut Postr.

te explicanda, fateor, magna mihi longitudo oratonis fuit. Sed nullus e locis Theologiae erat, ubi aut latior o curreret disserendi materia, aut me mporteret magis cura, diligentia, indis stria elaborare. Quod etsi minus praestiti, quam rei magnitudo desiderabat, non tamen frustra elaboravi . Adin nere enim reliquos potui , ut accuratius scribant , de res vel meliores addant, veI supervacuas detrahant , .vel

disperse, de diffuse dictas angustius, de contractius astringant : breviter , si quid norunt rectius istis , candidi impertiant .

Undecimi Libri Finis.

l. i

389쪽

SCHOLASTICA DISPUTATIONE.

In Librum Duodecἰmvm Pro armin m. Ratrem Francis titii Vi. letoria, Lector optime, elim quem l ummum theo-l logiae praeceptorem Hispania Dei singulari munere accepit, solitum dicere audivi , postquam

ab illius schola disceis, se ingenio meo quidem egregie delectari; scd id vere.

ri , ne hujus cxcel lentia quadam elatus, de exultans immoderate jactarer,& prandior effectus , non laete modo, di libere ingredcrer, sed temere etiam, ac licentcr praeceptoris Vettigia conculcarem. Audierat enim . me opinionem ipsius unam , & item alteram non probaste. Vellem autem de nobis ea vere dicerentur , quae ille pro nimia sua in filium indulgentia dicebat. Sed si minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus, voluntate certe prinxime accedimus , magistrumque conamur exprimere. Nimirum si doctrinam meam approbet qmipiam, quae utinam eruditorum opinione dirna esset: si in rerum iudicio prudentiam , quae utinam esset digna nostro cognomine , si orationis cultum , quem elegantiorem adhibere soleo, quam consueverunt schΟ- lallici in libris suis: in hoc sumus d et i , prudentes , de secundi, quod virum hunc rerum earum omnium ducem ptimum sequimur, atque ejus praeceptis, monitisque paremus. Quod vero ad animi moderationem attinet , quam vir in me rnodestissimus desiderabat, in eo dedi operam, ut timorem allius ego fal- Icrom. Effecerim, an non , alii inco ruptius judicabunt . Sane si qua in me temeritatis culpa est , vix eam excusatione alicujuS rei tegere, dc adumbra-

re possum , qui sciam, parum ingenium valere quamlibet excellens , eximiatim posse , nisi prudentis intelligentiae si oeno , & definita animi moderatione rubernetur . Quanquam illos probare non soleo, qui velut sacramento roga ti , vel etiam. superstitione constricti, ut Fabii verbis utar, nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere. Theologo nihil est necesse in cujusquam Iurare leges. Majus enim est opuS, atque praestantius , ad quod ipse tendit, quam ut magistra debeat vestigiis sen per insistere, s quidem est futurus Theologiae laude persectius . M cmini de praeinceptore meo ipso audire, cum nobis secundam siecundae partem coepisset exponere , tanti Divi Thomae sententiam esse faciendam, ut si potior alia ratio non succurreret, sanoessimi, de doctio simi viri satis nobis esset auctoritas. Sed admonebat rursum , non oporte rc sancti Doctoris verba sine delectu,& examine accipere ; imo vero si quid aut durius , aut improbabilius dixerit, imitaturos nos ejusdem in simili remodestiam, de industriam , qui nec auctoribus antiquitatis suffragio comprobatis fidem abrogat , nec in sciatentiam

eorum , ratione in contrariam vocan

te , transit. Quod ego praeceptum diligentissime tenui . Non enim ullam, non Divi Thomae dico , sed ne Magistri mei opinationem quidem revocavi ad arbitrium meum : nec cordi tamensuit jurare in verba magistri . Nam de vir erat ille natura ipsa moderatus :at cum Divo etiam Τhoma aliquando dissensi , majoremque , meo judicio, laudem dissentiendo, quam consentiendo astequebatur: tanta erat in disIemtiendo reverentia . Sed haec hactenus. Multa enim saepe laudandi praecepto-

390쪽

De Locor. uo in Schol.

m nostri gratia dicemus. Nunc ad reliquas partes propositi operis reverta

mur .

De locorum usu tres libros pollicitus lum : Unum in scholastica pugna: alterum in scripturae sacrae expositione: postremum speciatim adversum fidei Christianae singulos inimicos , Haereticos , Paganzs , IudaeOS , Saracenos . His enim rebus m. I 3. N I . librum impartivi . Atque , ut ad praeceptorem redeam , locorum usiim in scholae concertatione , praesertim si tractare ille volui siet , gravissime , & copiosissime potuissct scribere . Sed quoniam nulla eius ingenii monumenta mandata literis , nullum opus eruditionis , nullum doctrinae munus extat , nos ad hujus rei scribendae operam omne studium,

curamque convertimus. Cum enim tOta Theologia frugifera . & fructuosa, nec ulla pars ejus inculta, ac deserta sit, nullus stracior in ea locus est, nec tiberior , quam de locorum usu & argumentis , quae a locis Theologiae di cuntur . Quare quantum conniti animo possum, quantum labore contendere, si scribendi haec labor est potius , quam Voluptas, tantum laciam , ut efiiciam , ne cum Omnia a praeceptore mihi harum rerum principia suppeditata sint, ipse mihi praeceptori item meo videar defuisse . Hu3us enim clarissimi viri eruditionem memoriae prodimus , atque et , etsi nequaquam Parem illius Ingenio, at pio nostro tamen madio meritam gratiam , debitamque reserimus. Quanquam postulo ab iis , qui haec in manus sument, ut majus quiddam de

magistro meo, quam quantum a me exprimi potest, suspicentur.

CAPUT IL

Quid Theologia sis , quae ei obiecta

res , quis sinis.

ΡRopositum est nobis hoc libro de

locorum Theologicorum usu in scholae disputatione dicere. Id quo recte, atque ex ordine fiat, optimum iu

rit initio definire , quidnam Theologiast: quae illius quasi subjecta materies squis scopus , in quem Theologo studia dirigenda sint omnia . At Theologia quidem , si Graecam vocem in Latinam

vertimus , ratio est, sermoque de Deo. Omnis autem, quae ratione & via de aliqua re suscipitur institutio, euentiam

Disp. Lib. XII. Cap. II. 3 I

S: potentias , quas vocant , ac caetera omnia vestigat , quae illi rei sunt p culiariter ac proprie tributa . In Theo. logia ergo facultas quaedam intelligitur , quae Dei naturam , vim , & proprietates inquirit. Nec vero Theologo satis est, quae Deo in se absolute conveniunt, ea facultatis suae viribus , Ju ribusque tribuere , nisi etiam illa vendicet , quae Deo quasi accidunt in ordine ad creaturas . Dei enim notionem omni ex parte rimatur. Bipartita igitur est Theologiae tractatio: una de Deo secundum se, altera de eodem, quia re rum est principium ac finis . Nec The logus tamen summa & infima, divinax humana miscet , sed adeo articula te, clare , artificiose tac componit iblis , his illa jungit , ut non modo nubiam sibi vicissim obscuritatem asseranti verum etiam utraque utrisque adhibeant lumen. Quid λ quod sicut Θlemi tueri nequimus adversum, ejusique ra dias acies nostra, sensusque vincitur: sic ad divinae lucis obtutum mentis nostrae oculi hallucinantur, di caligant. Quam obrem necesse est, ut Deum sua nat ra invisibilem in essectis ceu in umbra, in speculo, in imagine, in signis, in vestigii: que cernamus . Invisibilia eium Lysius, a creatura mundi, per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus , & diviniatas . Cum vero inter omnia , quae Oc

lorum sensu percipimus, rationalis creatura simillima Deo sit : ad imaginem quippe Dei factus est homo: nihil profecto invenias, in quo divina bonitas, potestas , & sapientia magis eluceant. Quare Τheolog ae disciplina , quamvis de Deo ipsa praecipue sit , plurimum tamen circ a homines, humanaque ve satur: & cum ex homine , tum ex iis, quae Deus homini secit , atque effec.t, Divinae naturae cognitionem quaerit . Quod si potentiam , henignitatem, dc providentiam Dei indagare, & prost re proprium theologiae munus est, de fine , quem Deus non alium , quam scipsum hominibus comparavit, dequC mediis ad hunc finem necessariis , Vir tutibus , legibus, gratia, incarnatione, sacramentis, longissima licet Theologida sputatio , non est ab instituto The logiae aliena s non solum ob eam causam, suam Divus sane Thomas gravem reddidit , ne Theologia , quae effectrιTetiam est, non modo speculatrix, man

SEARCH

MENU NAVIGATION