장음표시 사용
401쪽
. De Locorum usi fidei omnia, qtue in sacris literis assiimuntur , vel Dei natura & majestate Explicanda, vel exponenda ipsius in limmines benevolentia, rerumque omnium procuratione, quae illis esilant utiles &ncccssariae. Haec vero tamet si non fidei sunt nec Τheologiae praecipua capita , sed his ex accidenti conjuncta, & quasi principia secundaria ; accipit tamen ea Theolorus, non aliter ac Philosophus principia per se nota , sine medio tiratione, perinde ut articulos fidei acceperat . Haec enim quasi naturalis a
me insita in animis fidelium notio inest, ut quicquid ab Apostolis scriptum
traditumque est, verum esse sentiant. Ac Theologiae legitima germanaque principia haec sunt. Nam quae vel a Methaphysicis, vel a Physicis, vel a Mathematicis , vel a reliquis demum naturae disciplinis adsciscit, perlincua per se evidentiaque principia, non ex sita sumit vi atque natura, sed soris inventa in proprium usilm mutuatur, aut ccrte jure quodam suo vendicat. Forsitan quispiam dixerit : Nonne igitur multae variaeque erunt rationes Theologiae sor- males λ Siquidem multarum diiciplinarum varia item principia simi . Minime vero . Non enim ex adjunctis &extrinsecus attributis doctrinarum sor malis ratio petitur, sed ex propriis nativisque principiis . Atqui in Theolopia horum omnium una & eadem ratio formalis est, nempe lumen fidei supernaturale. Quae ig:tur sint Theolopiae principia , tum germana, tum arsiena , atque ex illis que prΠna, quaest cunda , CX primis Vero quae generalia, quae quasi in speciem contracta, satis, ut reor , dilucide aperteque docuimus. Quibus ex rebus intelligitur, e decem locis duos primos propria & legitima' Theologie principia continere, tr SP stremos externa & allena: nam quinque intermedii aut interpretationem principiorum propriorum continent,aut eas, que ex his orte & prosectae sunt, conclusiones . Ηe cujusmodi in Theologia sint, stati in explico, si prius at sumenta refello , quibuS silpra ulus sum, quum de principiis ejuidem Τheologie quererem . Ad quas Ipsas argumentutioncs ex superioribus dictis latis multa responsa sunt, quibus perspici possit, adversum D. Τhomam, quem Vel maxime impugnant, eas nihil habere virium . Tanta vis est veri, ut speciem
Distatis obscuret , si modo id patefa- i
is scholast. Di J.ctum & illustratum est . sed sine ut s
tamen respondete volumus, ut russiosum ingemo morigeremur.
PRimum ergo argumentum tria D. Respon. Thome falsa peccata objicit, quO- ad I. rum unum jam omnino depulsium est. Ecquid enim illa purnant, articulos fidei primaria elle Theologie nostre
principia , sacras autem literas coni,nere etiam secundaria Quia vero non omnia continent, sed pleraque , illud etiam his valde consentit & eongruit, divinam veritatem sine scripto quoque rationem esse fidei formalem. Sunt nim quedam verbo tenus ecclesie tradita , qui in Theologie veris gernianisque principiis habentur. Prima itaque calumnia adhibita nihil premit . Quae secundo Ioco adhibetur , ea pres.si iis urget. Sed si , cum animum attenderis , videas de Deo nos duobus modis loqui pol Ie, tunc hec etiam caluismnia contundetur . Intclligendum e go , sermonem de Deo dupliciter haberi : Aut quiu principium est finis que nature , aut quia supra naturam est, & principium , & finis . Sane quam diu prustantem , aeternamque mentem intelligimus. solutam a corpore & liberam , segregatam ab omni concretione mortali , que omnia sentiat & moveat , que coelum ac terras tueatur ac regat, ad quam res umVe
si quoquo modo possunt , contendant rc enitantur ut veniant; tamdiu Deum naturaliter intelligimus, tamdiu de eo naturaliter loquimur. At si consideremus Deum ipsum potiore quodam lumine nobis ostensum , quo apparet in una deitate trinus, id essectis sit pra naturam admirabiIis , omnium ejusmodi effectorum stipei naturalium N prima causa etsi cicns N postremus finis , atque adeo creature rationalis una dc summa selicitas; tunc rat: o Dci multo alia, sermo longe diversus est. Cuin igitur Paulus interea, quae credere necesse est,duo illa ponit, Deum csse,& esse remuneratorem inquirentium se , Deum intelligit, non ut nature oculis cernItur , sed ut illustratione superiore a paret supereaturalium rerum primum
402쪽
principium , uItimusque etiam finis . Quo sensu Divus Thomas secunda si cundae , quaestione prima , articulo septinio ait , omnes articulos in primis illis credibilibus contineri, scilicet, iit credatur Deus csie , dc providentiam habere circa hominum salutem . Cum autem aliis locis affirmat, duo illa in fidei articulis non cfle, sed a fide potius stipponi, de Deo juxta naturae lucem loquitur . Quemadmodum enim gratia supponit naturam , ata cognitio
gratuita cognitionem naturalem , ut idem Divus Thomas resert. F rustra vero eum fidei doctrina velis imbuere, qui non habeat duas illas naturae anticipationes , Deum esse , dc habere hominum providentiam . Nulla porro gen S renat. De. tam sera est, ut ait Cicero, quae non,
etiam si ignoret qualem Deum habere deceat , tamen habendum sciat . Qui
autem Deum non pramoverit procuratorem esse rerum humanarum , atque
adeo hominum rectorem , S: judicem, is longis time abest a nostra disciplina . Quod si 1udex hominum, & rector Deus est , si etiam alio modo intelligi non potest , nisi summa sapientia , justitia , & potestate praeditus , fit, ut &Praemia virtutibus parata habeat , &supplicia vitiis . Nec enim ulla omnino Respublica , quod Solon veristitne dixit, nisi duabus rebus contineri potest , praemio, dc poena. .Quae causa Platonem moVit , ut quoniam videbat optimos saepe viros Pro rebus prae lare gestis nullo in hac vita praemio virtutis, nullo insigni honoris, nullo monimento laudis decoratos, assereret animos immortales officii praemium & fructum aliquando accepturos: Absurdum
quippe esse, ut Verus , justus , de honestus labor laboribus, praemiis, splendore careat, si qua est in cαlo pietas, si quod numen, quod talia curet: Non itaque aut campos Elisios, aut Sisyphi saxum , Ixionis rotam , Tantali sitim poematis solum esse, sed historiae. Nam
ut ficta sint a poetis isthaec omnia, Ve ri tamen significandi gratia ficta sunt, ut utilistima illa, verissimaque sententia in animis hominum inscriberetur: Recte factis praemia , peccatis supplicia deberi. Quo magis Cajetanum miror, qui in epistolam ad Hebraeos multum omnino & a sensu Apostoli , & a vera naturae institutione descivit . Atque cum in errore secuti sunt quidam, non
iatis diligenter nec Pauli consilium, nec
imm . CV. vim rationis attendentes. Ses ut persp-ciat Lector , unde omnis iste natus sit error, totam rcm aperiam, eaque ipsa verba subscribam, quae ab inventore αqiiasi architecto hu; us opinionis dicta sunt. Qui non credit. Deum esse , ait, nunquam accedet ad eum. At si objeceris hoc non congruere iis , qui evidenter cognoscunt demor strativa scientia Deum elles tales enim cum videant Deum esse , impossibile est , quod credant Deum esse , cum fides sit argumentum rerum non a parentium e Solutio cst , quod doctriana haec in communi datur , & propterea dicitur in communi , quod opo tet credere , quia est . Longe autem melius esset, si non crederet, sed sciret, quia est. Sed hoc rarum, aut rarissimum est . Alterum vero , quod Deus inquirentibus se remunerator sit, scilicet in sutura vita, oportet fide te ncri : quoniam nulla scientia speculativa ad hoc attinpere potest , & sne hujus rei fide nullus accedit ad D um . Hactenus ille . Quo in loco universa ratione mea cum illius tota comfligendum puto . Primum ergo, si placet, quae de illo principio , Deus est, sunt a Cajetano citcta, videamus . At que illud videns, prudensque yr etereo, longe melius elle scire, quam credere. Id quod verum esset si de humana fide loqueretur. At fides, quae Deo diacenti innititur, multo certior, & potior est, quam ea scientia, quae ingentorum nostrorum ratione constat. Sed haec ostendere non est praesentis loci & temporis . Illud proprie hujus disputationis est, si Pauli sententiam in communi, &de iis, quae frequenter eveniunt, in tetitigamus , tunc totam lios Pauli argumentationem eludere. Conabatur siquidem Apostolus eo capite monstrare, V teres omnes , quotquot a Deo probati
sunt , testimonio fidei probatos esse. Cum vero in enumeratione Enoch quomque inter caeteros induxisset , non alia ter ostendit illum fide esse probatum, nis quia ante translationem testimonium habuerat placuisse Deo. Qua propositi ne e sacras literis posita , evestigio asesumptionem adjunxit : Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere
mm oportet accedentem ad Deum,&c. Hoc vero argumentum, quo assumpti
nem illam probat Apostolus , vanum Nimbecillum est, si demus non oportere semper credere accedentem ad Deum
403쪽
quia est, sed aliquando , raro tamen,
satis esse scire . Rcfellemus enim argumentantem Apostolum ea responsio-nc, quod fieri potest, idque melius es-sc, ut quis sciat esse Deum: quo casu
non oportebit credere Deum esse .
Itaque fiet, ut non sit impossibile sine
fide placere Deo: Enoch autem unum ex eis clie , qui non credebant , scd sciebant esse Deum . Quemadmodum ergo cum Apostolus ait, sine fide uia. posti bile est e placere Deo , non in com
muni & ut plurimum loqui intelligendus est, scd temper ac de singulis hominibus viatoribus ; sic quum causam c)us rci reddit, inquiens , Credere enim oportet accedentem ad Deum , quia est, eodem modo intelligitur nullum omnino excipere , sed de omni-hus, atque de omni temporc loqui, si illa ipsius argumentatio quicquam habitura est ad faciendam fidem virium. Iam vero quod ad se lucias principium It tinci, CaJetanus in hoc defendendus est , quod dixerit , per nullam speculatricem scaentiam cognosci evidentei
polle , Deum esse remuncratorem Inquirentium se, si dc renumeratione supernaturali natelligit. In nulla vero scientia ostendi oraemium aliquod austos, sapientesque viros manere post mortem , hoc Caietantis generaliter videtur assci cre: hoc cogor ego improbare . Chrysostomus porro hom. 4. de provid. tradit, qui animi immortalitatem in dubium vocant, eos addubitare , num in meridie sit illes. Si enim, inquit , negant animos esse immortales , negant supplicia improborum post
hanc vitam, largant praenala Justorum. Providentiam itaque Deo negant, atquc adeo divinitatem, quae sinc providentia intelligi non potest. Nam si ii, qui Deum rite colunt , in)uriis affecti
nurrant , impii contra in Justa fclicitate potiti; non ergo justitia in Deo est, s suos non potest honoribus, praemiisque donare. Quod si Deo aut potentiam, aut justitiam , aut oculos ad cernendum tollis, Dei vocabulum inane fit:
omni namque ratione concluditur, ut
si nullo praemio afficit eos, qui inquirunt illum , ne Deus quidem ullo modo sit, nisi Deum aut caecum, aut imbecillum , aut iniquum habeamus: caecum , qui suos non videat : imbecillum, qui dare praemia non possit: iniquum, qui nolit . Qui igitur negat albici um, Is utamque tollat necesse est:
de s non habet remuneratorem inquiis rentium se , ne Deum quidem habeat oportet . Illud quoque vix intelligo, quid sibi Caietanus velit, cum ait, nullam scientiam specillativam hoc ait:ngcre , an DeuS sit remunerator inquirentium sc: unde collipit oportere, ut
de fide teneamus. Quid enim si nulla speculatrix scientia illud a meqititur γNonne satis erat, si aliqua cflectrixas - .equatur λ Mihi quidem illud persu
tirm est, quemadmodum Demn , hoc est, primam causam ciscientem esse,upeculatrix naturae disciplina doctarat; ita e& cit uicein quoque naturae eJus dem disciplinam , Deum csic omnium postremum finem, ostendere . Neque
hoc lotum , sed illud etiam , naturae leges aliquem habere & auctorem, &1udicem et nisi sorte sola haec lex delerista sit , quae nullum legislatorem habeat: aut si quis jura haec mundo praescripsit, nulla Juris huJus scrvandi cura tanga
tr. Quod si tam ignarus est , ut ne-iciat praeinia , S: honores virtutem ale re, Jacereque eam temper, si praemiis,e, nonoribus destituta sit , indignus pro ccto est , ad quem attictorem, re iudicem sanctis limas naturae leges rei ianuis . Quocirca si de Deo, divinuque remuneratione scrinoncm iacimus, quatenus naturae lumen ostend:t, utrum
luc in hoc tumine agnoscimus, & Deum este, & csse remuneratorem inquirentium se. Quia vero ut Deo plac re post imus, non sat est ipsum cogno-lccre principium este , auctoremque naturae , sed oporici in Deum serri , quia finis est supernaturalis, atque adeo supra naturae vires eminens & c ccliens ; rcc tilinae in universum dixit Apostolus, accedentem ad Deum , finem utique supernatural cm, OPortere credere, quia est , &c. Nam quod naturalis ratio docet, id scire ad lupe naturalem hunc acccssum non cst satis. Habemus quippe accessum ad D
um per filicia r. Quod autem Paulus de accestu ad finem supernaturalem, de
remuneratione quoque sit pra naturam loqueretur, illa manifeste demostrant: Lxpectabat fundamenta habentem cis vitatem , cu uS artifex , & conditor Deus: & posterius ζ' Nunc autem me liorem patriam appetunt , idest, cc l. stem : ideo non confunditur Deus
vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem . Et rursum: Alpici cbatur renumerationem et in visi bilem enim
404쪽
Liber Duodecitanquam videns sustinuit . Et denique,
i Non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem . Atque hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem , Deo Pro nobis melius aliquid providente ,
ut non sine nobis conluminaremur.
Sed crimen illud , quod D. Thomae secundo loco inserebatur , satis , ut mea scri opinio, dilutum est . De te tio vero peccato nihil est neccile illurn purgare. quum jam explicate docuerimus, fidem Thcoloricam , de qua in praesenti ii 1serimus , non quibuslibet Dei dictis assentiri, sed iis , quae
duntaxat lc ad fidelium communem religionem l pectent, & communes ecclesiae admuti stri denuncient. Ac Primum nodum solvimus quidem, secundus vero expedietur hoc modo .
Respon. Quae sunt fidei , ea sunt in duplici ad i. disterentia. Quaedam enim simpliciter,& apud omnes fidei sunt, ut quae rationem superant naturalem . Alia fidei dicuntur et se non per se quidem, sed quasi per accidens divinitus revelata, Propter eos, qui eorum deinon strationem , & evidentiam non habeint, ut Deum esse, & esse unum , .eundemquc aeternum, lapientem, justum. Quas res omnes licet in natus a lumine vide, mus , populo tamen rudi Deus provi. dentissime revelavit , quemadmodum
D. Thomas a. 2. qu. I. art. F. & qu. a. ar. . 4. explicuit . De Deo rursum
dupliciter loqui positimus , qua divisione primo argumento diluendo utebamur et vel quia principium , finisque naturae , vel quia princapium & finis est supta naturam . Priore modo Deum esse, esse unum, immortalem, sapientem , & hujus generis. reliqua , naturale lumen ostendit: posteriore autem illa eadem sola fides tenet. Un
in primo argumento opposuistet, Deum esse unum , non oportere in articulis
fidei computari , quod sciri per de
monstrationem pollet: respondet, quod multa per fidem tenemus de Deo , quae naturali ratione Philosophi investigare non potuerunt , puta circa Providentiam ejus, 3c omnipotentiam, bc quod ipse soliis sit colendus . Quae omnia continentur sub articulo unitatis Dei. Hactenus ille. Loquitur autem de providentia, de omnipotentia rerum etiam supernati alium. Et qu. z. ar. I. ad 3.
Credere Deum , inquit , non convemus. Caput IV. 3 snit infidelibus sub ea ratione, q uapo t tinitur actus fidei, Sec. Quae calumniam a. 8.&2.2 fhrtasse non essugient , nisi ad hujus
listinctionis normam revocentur. Qui-α a. to ad
bus rc bus expositis, D. Thomas ape T se docet , ea , quae proprie, & per se p fidei stilat , nulla posse naturali argu- : ζq. .a.r. mentatione patefieri. Quin prima par-te , quaestione P. articulo primo, it R - 'los arguit quasi fidei inimicos , rei, pionique nostrae etiam noxios, qui ea, quae fidei sunt, naturae rationibus cn-nantur ostendere . Quod si quae argumenta fidei decretis comprobandis sancti Doctores an erunt , congruentia iula esse, non evidentia : probabilia, non necessaria : sit adere, non cogere: adducere , non evincere . Lumen enim naturale id patefacit, &illustrat, quod
naturae congruens , ac consentaneum
est. Cum ergo fides, ut saepe diximus , rerum earum proprie sit , quae hominum naturam , & ingenium exsuperant, fit , ut res ejusmodi nullo momstrari naturae luinine, nulla confici naturae ratione queant . Quod si fides substantia est rerum sperandarum, ut ad Heuraeos Apostolus ait : spes autem, quae videtur , non est spes , ut idem tradit ad Romanos : consequitur ne ccllario , ut quae credit fides, quoniam& spes eadem spcrat , haec nec oculi
cernant, nec aures audiant, nec in cor hominis ascendant, atque adeo ne rationibus quidem demonstrentur humanis. Nisi sorte aut res divinas humanae sulciunt , ac sustinent , aut certe
Paulus fallit , & fallitur , qui fidem
argumentum esse non apparentium Mnruit , nostramque sanientiam in mysterio absconditam nullum hujus seculi principem cognovisse. Nostrae ergo disciplinae pr;ncipia philosophi ostendere probabiliter postulat , demonstrare necessarie non positant. Quocirca me tuere non debet quisquam, ut fidei meritum sit amisturus , si rationes quoque ad fidei veritatem de explicandam, Scornandam adhibuerit . Non enim, cOnctur licet quantum potest , rationes adhibebit ejusmodi, quae praebeant e perimentum sensuum, sed tales tamen, ovibus Ec ii qui non credunt , ad fidem adducantur suavius , dc ii , qui credunt , in fide contineantur libentius . Fides sane cum natura non pugnat, sed contentii ; nec dissident humana , & divina ratio, sed cohaerent . Utraque vera est, nec Verum Z 1 v
405쪽
vero adversatur: ltraque est a Deo , nec Deus sbi contrarius est . Pervertunt itaque homines fundamcnta naturae, cum illam a fide sejimgunt. Quinsde dirigenda naturae ratio est , di quidem sic , ut haec duo verba inter se,
non res discrepare videantur . Et cum
divinis humana similia , N apnara sint, qui hominis officium Deo exhibct, digratiae naturam scrvire facit, is probe Theologi munere perfungitur. Quam omnino rem & D. Thomas saepe probat, & nos cum alias multis lib. 2. 9.& Io. dc D. tum in quartodecimo libro copiose disserenuis. Nunc autem argumenta illa refutanda sunt, quibus id effici videbatur, ut Theologia fidei decreta comprobreret. Ac primae quidem argumentationi responsum est satis . At secunda sic refellitur . Non est articulus fidei, mundum a Deo extitisse ; sed Deum in principio temporis coelum, terrainque creaste , id vero articulus fidei est , qui demonstrari nulla ratione potest et
quemadmodum D. Thomas a. p. q. 46.
ar. 2. disserit. Nam quod tertio loco Pctri testimonium objicitur , Nihil aliud efficit , quam religionem , disciplinamque Christianam non esse omni ex parte similem Pythagoricae , cuius
alumni nulla rationis antecepta in sormatione , nullaque omnino reddita causa, auctoritatem praeceptoris arcte, moridicusque tenebant. Indoctorum est ista consuetudo , eaque Saracenorum, Paganorum , Haereticorum, ut Cαca ,
de temeraria sectae suae dormata sine judicio amplectan inr , & quae disqui-stione egent maxime , haec sne ulladisquisitione 'recipiant . Non erudiuntur isti , crede mihi , sed astringuntur; nec via , & ratione docentur sed quasi veneficiis, & cantionibus in insaniam agitantur . Enimvero quae in Evangelio docemur Omnia, quamvis a- cerrime ad supernaturalia capessenda moveant animos, tamen leniori naturae ratione Ch. istus ipse praetexuit , ine discipulos rationis expertes habere videretur . Sapientia quippe Dei, quan- qua in attingit a fine usque ad finem sor-etiter , sed disponit tamen omnia sua viter, hominesque humano more instr-etuit, & erudit, hoc est, rationales ra-jrionibus . Nec xero aliter discipulos siros Deus 'vult esse compositos ad do- ctrinam coeterorum , quam ipsi ab cot l. m. ιsunt edocti .. Dedit illis linguam erm
ditam, ut sciant sustentare eum , qui lapsus est verbo: aperuit quoque illis aurem , ut audirent quasi magistrum. Quemadmodum rgitur Christi discipuli ipsi in quasi magistrum erudientem audimus , non quasi veneficum incantantem ; ita & linguam habemus, non quae huc, atque illuc seratur volubilitate verborum , sed doctam , & cruditam , quae disciplinae suae sciat causas , & rat Onem resilere. I ucianum Ani ochenum scribit Eusebius rogatum a pi side, cur, cum Pu vir rationalis , & prudens est et, se- quoetur sectam, cujus non posset reddere rationem , in haec verba respondisse : Nos Christiani non simit vos putatis , humanae alicujus persuasionis errore constringimur , nec indiscussa , ut alii 'parentum traditione decipimur . Auctor nobis de Deo Deus est rNec enim posset hiblimis illa majestassensibus humanae mentis illabi, nisi vel spiritus sui virtute delata, vel verbi, ac sapientiae suae interpretationibus indicata . Fateor, erravimus nos etiam
aliquando , & simulacra, quae ipsi finximus, deos cali, ac terrae putabamus auctores . Sed arguebat eos fragilis substantiae suae a nobis praestita conle- cratio, in quibus tantum venerationis in crat, quantum decoris mens conti lis et artificum . Verum omnipotens Deus ille , quem non nostris manibus fictum, sed cujus nos decebat elle figmentum , erroreS nailcratus humanos, sapicntiam suam misit in hunc mu dum carne vestitam , quae nos doceret , Deum , qui C aelum fecisset, & te ram , non in nranufactis , scd in invissibilibus requirendum. Vitae Ac nobIs leges , ac disciplinae praecepta constutuit, scrvare Parsimoniam , paupertate gaudere , mansuetudinem colere, studere , pati, puritatem cordis anaplecti, patientiam custodire . Sed de omnia naec, quae nunc adversum nos geritis, ventura nobis esse pi dixit . Inde nim qui erat immortalis , ipsi morti se praebuit, quo nobis patientiae praeberet exemplum. Sed nec nos sua morie iccepit, quibus post tertiam diem restirrexit, ut mortem vinceret resurge do. Quae autem dico, non sunt in o icuro gesta loco. nec testibus indigent..
pars pene mundi jam major huic ver tali ait sputatur. Aut si quid in his su- pectum videtur, contestatur de iis etiam agrestis manus ignara figmenti:
406쪽
L ler Duodec fi mimis adhuc creditur, adhibebo vobis etiam loci ipsius, in quo res gesta est , testimonium . Astipulatur hisiple in Hierosolymis locus , di Goboothana rupes stib patibali onere dilrupta : antrum quoque illud, quod avulsis inferni januis corpus denuo res didit animatum . Quod si terrena vobis minus digna videntur, accipite etiam de cαlo astipulatorem fidelem. Sin lem ipsiim horum vobis produco testem, qui cum haec fieri per impios videret in terris, lumen suum meridie abscondit in coelo . Requirite in annalibus vestris, invenietis, temporibus Pilati Christo patiente , fugato sole interruptum tenebris diem. Quod si terrae ,
si codo , si sanguini martyrum fidem
non accommodati S, quomodo melS ve
bis allegationibusque credetis p Et cum pene jam his verbis auditoribus suadere cci pillet , arripi jubetur in carcerem , ibique absque tumultu populi necari . Hulusinodi ergo rationes iubet Petrus a doctoribus fidelium reddi , quae videlicet cum fidem antecedunt , infideles non trahant , sed inducant: quum sequuntur, non Vim fidelibus aueserant, sed adjiciant robur. In hanc enim sententiam Augustinus dicit , rerum naturalium notionem fidcin gignere, nutrire, roborare . Nam detendit etiam, quoniam rebuS naturalibus perceptis explorate & cognitis statim in telligitur , primum fidem cum natura nullo modo pugnare, sed mirifice con- Respon. sentire: Deinde argumenta captiosa &ad s. vana esse omnia, quae fidei veritatem impugnant. Sed in secundo nodo expediendo multum omnino morae interpositimus . Bene autem habet , quod
tertius idemque postremus nulla disio lutione eget . Quid enim addamus, quod legere operae pretium sit, post divi Thomae sententiam adeo perspicue, diligenter , atque enodate in superioribus explicatam P De principiis et go Theologiae hactenus.
THeologiae causis expositis , consequens est, ut effecta exponamus, quae quum in dubium vocantur , quaestiones sunt e quum ratiocinatione coguntur , conclusiones . Quaestio agitur mus . Cap. V. 3 7 Theologica , quoniam circa eam omnis Theologi versatur labor , quid sit , dc quae illius partes , in primis explicabimus . Nam quo modo tractanda sit, deinceps exponemus . Ne vero quempiam
fallat hujus nominis ambiguitas, intelligendum cst , quaestionem Theologicam aliquando appellari pronunciatum
omne , quod a Theologo quovis io te etiam , di temere fuerit addubit, tum . At si adeo late theologiae materiam , quaestionemque tendamus , quaestio theologica non Iam ex natura hu)us facultatis , sed ex homis num stultorum arbitrio aestimabitur. Ita fiet , ut in Theologiae question bus illas ponamus: Num, si forma γquae per divinam potestatem a materia separetur, in materia vel forma seor-ilan baptismus conficiatur Num asinus
baptismum possit bibere 3 caeteratque his sinules, quas studio brevitatis omitto, ne fastidium stomacho lectoris faciam. Mihi prosccto non est cordi , stultas de sine disciplina quaestiones , quas v
tare Apostolus praecipit, in Theologiae δ. τ 3 3. finibus comprehendere. Fines porro extremaque disciplinarum , conclusi nes voco . Eadem vero res est, ut a principio capitis leviter attigimus , quaestio & conchiso . Sed quum per interrogationem elata in controversia ponitur,quaestio est: quum argumentati ne colligitur, conclusio. Quod si eandem rem argumentis suis Τheologus
addicit & conficit, quae in quaestionem fuerat adducta, Milis limae scilicet illae
quaestiones Theologicae vocari nec debent , nec Vero Pollunt, ut quae ex principiis Theologiae finiri nequeant & solvi , atque adeo ne conclusiones quidem
esse doctrinae ejus , sed indoctorum
hominum commentitiae chimaerae. Quam ergo intelligimus Theologicam quae stionem p Opinor eam, quae plane ad
rem facit , hoc est , ad Theologiam
spectat. Non autem spectant vanae , ineptae, noxiae, sed solidae , aptae , comm i in. dae. Ego, inquit , sum Deus tuus d cens te utilia . Theologia ergo , quae Dei nimirum doctrina est , nullo m
do inutilia colligit . Quin super fidei fundamentum , quod ab Apostolis est positum , aurum , argentum, lapides cor. Ppretiosos stiperaedificat. Nam qui ligna, senum & stipulam , ii non hoc ex Theologia , sed ex errore faciunt .vineat igitur . eam esse proprie The logicam concisonem, qtiae ex The
407쪽
Iogiae principiis, ut effecta e causis suis, orietur. Unde illud consectarium est, nullam theologiae quaestionem existimandam, quae non postit ad e; ulmodi mitia reserri, exque Iis apte, de congruenter argumentando dissiniri . Quanquam sunt quaestiones quasi appendi-CeS , quas , quoniam gratia explicandi illas , quae Vere , dc proprie ilaeologicae sunt, apposite , & graviter adjunguntur, ni re quodam vel si anilitudinis, vel propinquitatis, vel etiam ordinis , Theologicas itidem haud absurde appellavcris ι Verum hoc loco , & rempore de quaestione theologica secundum naturam, & ordinem disciplinae loquimur
De Locorum usis in Scholast. Di b
bent a vel certe connexa, dc colligata sint , ita ut ex utrisque concciss , ad alterutra dubia liceat pervenare. Quapropter si adversarius admittit princia pia quaedam , quamvis caetera neget, ex conccssis poterimus non concesta coli gere, praesertim si mutuo nexu con-1uncta , di copulata sunt . Hinc cnim Theologi veteres vetus instrumentum
probant ex novo , contraque novum ex veteri : ecclesiae auctoritatem e libris sacris a flerunt, librorum rursum sacrorum ex ecclesia . Ita ne timun quidem
principium in Theologia est , quod in
quaestionem Theologi non verterint et ut si a quopiam fuerat negatum , qui alia . . . inrte princiPia concedet , parati simuς Contingit enim aliquando non in theo- ex hi S, quae dederit, hominem evincere, Si quas arrepto mucrone confoder C. Huae res & explanata est in secundolopia modo, sed in caeteris ferc humanis etiam disciplinis, ut quae si aptena ἀ-
tura principia sunt, ideoque a discipu- libro diligenter, di in postremo da genio supponcnda , si res via , ordine-ltius explanabitur . Nec ob eas solum . que procederet, ea, ut hominum inge-l cautas principiorum aliorum Theologinta sunt, & revocentur in dubium , &l quaestionem faciunt , t ed eo etiam ma- argumentationibus comprobentur . Ita lyiS . ut illa explicent & exponant. Nam fiat perturbatus, ac praeposterus rerum quod apud Rhetores olim pueri didi- ordo , ut causae postcriorcs sint, priora-sς mus , Omni driserenti proposita est otiaestio , non ei modo qui disputatione res ambiguas laetat , sed de historicis &pOctis , qui quae uiones sibi propositas
non tam argumentatione solvuns, quam expositione . Expositio autem fidem inauditore saepe invenit, argumentatio facit. Ubi fanuliae nostrae quosdain saepe risi , qui in eo laborant v lienaei que effecta sumantur. Quae res effecit, ut D. Thomas , caeterique Theologi inqliaestionibu theologicis eam etiam pOnant: Sitne Deus , N alias Omnino. similes, in quibus dubium non eis, prima, certaque principia in dubium verti, ac perinde ut si csscnt disciplinae hii-:eS, ex alus quasi princ l-
piis necti . Atque haec causa Aristoteli ter, ut Divi Thomae rationes. qiias quoque fuit, ut in icientias omnes qua- dentidein ad explicandam fidem con gruentes ille adfert , pcrinde ac si cl-tuor genera quae itionum inferret, nempe an res sit, quid sit . qualis sit, propter quam causam sit. Quae duae poste riores quaestiones terminari recte , at Que cx ordine naturae pollunt , priorcs duae non possunt: ni si forte quum duae eiusdem rei finitiones sunt, quarum una per materialem causam , altera per finalem definitae rei naturam explicant. Tunc enim definitio postcrior per priorem demonstratur, ratione quodammodo & via naturae 1ervata. At enim relfinitio , quae secundam illam quaestionem solvit , propemodum ex e cetis notescit : quae licet naturae post cinora sint, nobis, hoc est in nostra cognitione priora sunt tamen . Illud item cum in aliis, tum magis in Theologiae doctrina ulla venit, ut principia ipla vel dispositam-ter se & ordinata sint , quemadmodum causae ipsae in quatuor genera distribu- eae ordinem prioris , dc posterioris halent demonstrationes certae , atquc per lpicuae, defendant . Nam & advertari-OS Ipsos ridere loleo , qui in eo , in quo Divus Thomas egregium se fidei admittistrum praebuit, illum impugnent quasi hostent. Nec intelligunt viri magis ad certandum, quam ad docendum prompti , quaestioncs fidei gravisti me,laiactisti meque proponi, non quia fidem dubitanti autori facere nici inur, sed quia credenti ca, quae minus percipit, Sc intcitigit, exponere conamur. Quid igitur quaestio Iheologica sit , si eam ex disciplinae ordine, naturaque finiamus: quid rursum illa sit, si ex ingenio nostro existimetur, quae quaestiones in theologia primariae, quae appendices , qu Vargumentatione potulimum, quae contra potitiimum expositione solvantur , di
Nunc quae suo partienda est , ut ea,
408쪽
L1ber Duodecimus. Caput V. quae in re dispersa, atque infinita videntur esse, ratione , & distributione sub
uno aspectu ponantur . Quaestionum er- o Thcologicarum , quacunque de re sint, duo sunt genera: alterum cotnitionis , alterum actionis . Cognitionis sunt hae , quarum finis est scientia : si quaeratur , Pater & Filius sintne unum principium Spiritus lancti, an duo a Divinae Personae an proprietatibus relativis, an absolutis distinguantur Actionis autem hujusmodi exempla itini: Su ne poenitcntia ad salutem necessaria
tanquam medium , an ctiam ut praec plum Num sacramenta novae legis gratiam Sc virtutes conserant γ Cognitionis quaestiones, si generaliter loquamur, quadripartitae dunt, cum aut, sit ne vel Deus , vel angelus , vel anima rationalis , aut quid sit , aut qualis sit , aut cur sit talis , quaeritur . Quarum prima , & secunda , ut diximus, ex ingenii nostri conditione, secunda & tertia ex natura rerum , & disciplinae ipsius
explicantur. Actionis porro duo sunt genera , t num ad salutem necestarium , alterum carum rerum , quae utiles esse videantur . Prioris generis hae sunt quaesti
nes , Si , exempli causa , honor Uini sti periclitetur , aut salus etiam spiritii alis proximi , vir Christianus mor. tem ne pro his rebus subire debeat, an non De baptismo suscipiendo praeceptarin ne Euangelii sit ρ Posterioris
autem generis . ut cum quaeritur, Diluat ne aqua lustralis, quam benedietam scholastici appellant, peccata V e Dialia , planeque poenas peccatorum tollat vi sua, Se quod a junc, ex opere Ο-perato , an potius ex operantis merito p Num Eucharistiae Sacramentum ex attrito faciat contritum p Itemque, an reccdente fictione, quemadmodum baptiimus , & poenitentia fuit m cssed um1brtiatur λ Plena est D. Thomae summa talium quaestionum . Non enim Theologus semper de necesiariis disterit, sed quandoque etiam de iis , sine quibus
saliis , religioque constat. Et quoniam omnia persequimur , dicendum est etiam , quinionem Theologicam, sive ac contemplationem , sive ad mores arti Cat. , aliam naturalem esse , aliam velo supernaturalem e supernaturalem, opinor, quastionem vocare licet, Quae ex lupernaturalibus solum principiis definitur . Naturalem autem quaestionem eam cisse dico, cuIus, cur ita sit, ra-
tio naturae constans reddi potest . Est& quaestio media , quae partim ex sil- pernaturali principio , partim ex principio naturali pendet. Primi generis mxcmplum est, An omnes mortui simus. Quam quaestionem Paulus hac argumentatione definit et Si pro omnibus Christus mortuus est , omnes mortui unt : at pro omnibus mortuus est Christus . Item , An omnes resurgemus λ Quam sic Apostolus. terminat : Christus resurrexit : ergo nos re- urgemus . Secundi vero generis haec sunt excmpla : Num Deus sit ubique Num immutabilis γ Num animus hominis immortalis sit γ Num dividi & s
cari in partes possit λ Quarum omnino probationes , iquamvis e sacris litteris petere liceat, qua ratione ad fidem utique pertinent , sunt tamen inlumine naturae clarae , & evidentes et eaque re non sunt per se fidei quaestiones , sed , ut diximus , quasi pe accidens . Tertii generis , Ut , sit ne Christus risivus p Habeat ne duas voluntates , & intellectus duos , duasque
item utriu que potentiae opcrationes φQuae ex utrilque principiis Datescunt. Prima ex his r Christus est nomo , Stomnis homo est risivus . Reliquae vero ex his : Christus duas naturas perfectas halici, divinam de humanam: omnis autem natura persecta propriam si, de operationem, di potentiam Vendicat.
Est denique alia divisio Theologicae
quaestionis , ad quodcunque renus illa pertineat . Sunt enim fidei quaeutiones quaedam , hoc est, quae cum ad fidem l peetent , pro earum veritate Theologo est in capitis etiam discrimen venien- diim . Aliae vero sunt , quae in utraminque parte in Zc ignorari de negari sine fidei jactura possunt. Quam partitioncm Augustinus cum alias saepe , tum in i bro secundo de peccato originali co tra Pelagium, & Coelestium, capite via gesimotertio commemorat. Atque penitus partitio haec non est solum in moriae commendanda , sed in oculis
semper habenda , si absoluti Τheologi
esse volumus. Utriusque generis exempla sunt e Prioris hoc pacto: AD Christi anima simulatque Verbo conjuncta fuit , Deum clare viderit ρ Item , An in locis inseris ignis purgatorius sit, ubi fidelium animae poeuas peccatorum luant λ Posterioris Aurustinus quidem
varia , atque innumerabilia esse dicie, Z dc quae
409쪽
μ De Locorum usiu& quae certo aliquo genere complecti, ac definire difficile sit: sed quae ponit, ea sunt: Cum quaeritur, qualis, Vel ubi se paradisus , ubi constituit Deus hominem , quem sermavit ex pulvere : quum tamen este illum paradisum filics Christiana non dubitet . Vel cum quaeritur, ubi sit nunc Helias , vel Mnoch, an ibi , an alicubi alibi : quos
tamen non dubitamus , in quibus nati sunt colporibus vivere . UTI cum quaeritur , Utrum in corpore , an extra corpus in tertium collum sit raptus
Apostolus : quamquam sit ista impudens inquisitio id scire volentium , quod scille, cui hoc praestim ira est, salva ut, ue fide ne ire testatur . Vel , quotnt cccii , in quorum terti iam te raptum esse commemorat . Vel , Utrum clementa mundi hi jus conspicabilis quatuor , an plura sint . Ouid faciat Solem , Lunamve deficere nis deketibus, quos praedicet e Astrologi certa temporum dinumeratione consueverunt. Cur antiqui homines tamdiu vixerint, quam sancta scriptura testatur:& utrum pro- tortione longioris aetatis filios scra puertate pipia cre coeperint . Ubi potuerit Mathusalem vivere, qui in arca non
mit, qui , sicut in plcrisque codicibus
Oc Graecis , & Latinis numerantur anni , reperitur stipervixisse diluvio : vel utrum paucioribus, qui rarissimi inveniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum , ut ante diluvium dehinctus mi Die monstretur . Hactenus exempla Au-pust mi positi . In hoc genere Divus
Thomas 2. coni. gent. Cap. 7 . quae
ctionem illam esse censet , An coelum animatum sit , quam inter caeteros errores Origenis Hieronymus enumerat
in epistola ad Avitum : sed Divi Tli
mae crinientire videtur Augustiniis in enchiridion capite . Ucrum ne di im mus lectorem remorer , de omni isto tenere quaestionum quid sentiam , & quae praecepta danda existimem , perbrevi-
Nulla Theologicae qua stion is pra repta firma, stabiliaque tradi possitnt , niti ab iis, qui in schoIa sele multum,
.ac diu excreuerunt. Itaque propria cit ca princeptio scholasti iram e quoia iam cornm , 'ui scholam negligendam csse existimant , nulla idonea , cxqu sta . ex collens de Theologiae quaestioine disput.uio cst e tantum abest , ut illarum rerum praeceptores Ent . quas
nullo usu habent cognitas. Admonebat me res, ut hoc quoque loco intermis. sonein scholasticae Thcologiae , ne dicam interitum, deplorarem . nisi Ver rer , ne cum de aliis acaciem iis quererer , Hispaniam meam immodice cxtollerem , in qua valde his temporibus scholae Τheologia vis et . Sed apud nos etiam videmus, quibus extinctis Theologis , quam in Paucis 1 pCS, quanto in paucioribus facultas , quam
in multis sit audacia . Nihil vero deme , de praeceptore dicam libentius , qui academias Hispanas adeo insigniter ingenio suo , & doctrina illustravit ι adeoque nostris homini hus Se spectabiles , eti amabiles reddidit , ut in
eas ccrtatim non confluxerint modo,
sed irruperint . Quod fi ille Gallis, Germanis , atque Italis scripsisset, quae erat hominis in disputando perspicuiatas, elegantia , &suavitas; non ita nunc apud eas gentes scholae studia jacerent. Nam ex eo credo quibuldam usu venire, ut abhori eant a schola, quod inciderint in inculta quaedam, & horrida de malis quaestionibus deterius vestigata , deterrime etiam inver ta &cou- clusia. Sed age, his omissis , id, quod
instituimus , persequamur . Nec tamen neccsse est , ut res faciles s eparatim instruamus Theologiae praeceptis : sta sunt enim ante oculos . Nec rursum de iis leges strrc operaepretium cst, quae multum a ratione discrepant r ea enim facile apparent, nec magnopci Cadmonitionem di praecepta desiderant. Quae autem difficilia vidciatur esse ,
neque a multis intelliga possimi , de iis est diligentius praecipiendum. Primum ergo officium Theologi disserentis existimo , ut quaestionem quam vel saturus est, saepe dilpiciat, & identidem interroget te , cujus generis illa sit . Aliter namque quaestiones illae finiendae sunt, quae natura, & disciplinae ordinae in Thcologiam veniunt , aliter quas humani inrcnii vel imbecillitas,uci certe malitia movet. Nec e dem modo disici dum est de iis, quae quaerimus ut exponamus , ac de aliis , quae quaeruntur ut demonstremus r LO
geque di vcria instituitur disputatio de
naturali ac stipernaturali quaestione, a- tuque loci Theologici iunt huic , atque illi accommodandi . Nam cornitionis, actionilque quaestiones , ut alias diximus, eodem fere modo, exque eisdem locis tractandae, di solvendae dunt.
410쪽
Liber Duodecimus. Cap. V. Sed cum imiuinitusque penus quaestionis diligenter investigancum est , tum illud maxime, an praeter fidem illa sit, an potius ad fidem, religionemquepe tincat. Cum his porro, qui in fidei quaestione errant, velis equitque , ut dicitur , decernendum cst: cum aliis vero, qui de his controucisantur , in quibuS
salva fide decipi, errare, laru homines Pollunt , pugnare quidem , qtud alias monui, Theologi , possunt , S quandoque etiam debent, sed cruenta pugna
IIl:s omnino interdicta est. Quam ridiculum cst enim nervos omnes corpori SN animi intendere in ea quaestione sol
venda , cujus inscientia nihil periculi
habet, error nihil habet criminis Sed an toto hoc posteriori quaestionum generc quam magna Thcologo sit adhibenda moderatio, in octavo , de nono labris non stadiligenter expositi . Hic dico quantum proposito ac formularum brevitati satis est: reliqua illinc petentur . Non enim mihi libet cadem hoc tempore dc loco resumere. Illud hujus loci & temporis est Theologum admonere, ut non stultas modo quaestiones, dc genealogias, & contentiones, dc pugnas legis devit et , quae simi interdum
quoque noxiae , verum etiam inutile, quascunque , & vanas , quae Theoloἔo nequeunt in usum aut cognitionis, aut actionis accersiri.
In his Hieronymus illas quaestiones
Ceniet : Quotne annos vixerit Mathusalem Quoto aetatis suae anno Sal mon sortitus sit conjugium 3 Ne forsitan Roboain undecimo aetatis illius anno natus esse credatur. In epistola quoque ad Vitalem , cum posteriori harum dupliciter respondisset , ad extremum ait, Apostolum de istiusmodi interdicere quaestionibus . Et post pauca, Relege, inquit , omnes de veteris , dc novi Testainenti libros, dg tantam an norum reperi cs dis natariam, & numerum inter Iudam , & Israel , id est,
inter regnum utrunque confusum , ut
hujuscemodi haerere quaestionibus non tam studiosi hominis, quam otiosi esse videatur . At bene habet , quod non dixit , attingere , sed haerere . Nam sid genus quaestiones breviter exponere otiosum, dc inutile est, non ego lo-lum , qui in superiore libro multas c-Iulinodi explicui , sed Augustinus , ac
Hieronymus quoque lyle arguentur .
Non est igitiir immorandum in hujus modi quaestionibus minime nectit,
rus, licet ad veritatem historiae sacrae quodammodo spectare videantur : sed cum in omni disputatione , tum magis in ea, quae ad fidem , S: salutem nihil attinet , exercenda est facilitas quaedam, ne si hisce rebus disterendis diu
ac multum haeremnus, in morositatem
inutilem , & odiosam incidamus . AtDivus Augustinus supervacaneum elle cxistimavit quaerere, ubi, Sc quomodo De fide. reiit ut coelo corpus Domini cum . Sed sim ς ε
de fide , de symbolo , licet coram lynodi patribus, ad novitios tamen doctrina instituenat. Alioqui Cajetanus , quem unum nostrae familiae non ingenio soluin , & eruditione praestantissinium
audeo dicere , scd in hujus generis
quaestionibus excitandis modestissimum, non est veritus, quum sacras literax in
terpretaretur, eam rem quaerere, pati
cisque etiam explicare . At idem Argustinus eas quaestiones nullo modo pa- 'titiir , quas ex agritudine animi dicit existere . Ecquid faciebat Deus , antequam faceret ca lum , de terram E
quid ei venit in mentem , ut aliquid
faceret , quum antea nunquam aliquid fecerit ρ Sed poenitentiam agens , COnfitensque peccata, vix aegre fert quaestiones necessarias , nedum minus utiles , curio as, importunas. Non itaque eadem disputandi regula Theologo print cribenda est, cum in gymnasio certat, de cum in cubili, aut etiam in templo luget.
Sed regula haec erit Se rationi , Sesanctorum auctoritati maxime conse tanea , ut omnis Theologus de re si
pernaturali disputaturus , c nam haec illa propria aisputatio est nomen Theolopiae secum ipse reputet a liti tum suum, hoc est, Theologi, frequenter legat; quaerat a se non semel, sed saeptiis , quorsum coeperit disputare , sciatque , nullam illi quaestionem asciscendam, nisi quae ad veram, quae s pra naturam est , Christi , Apostol rum, Sc Prophetarum philosophiam referatur . Hujus enim praecepti quidam immemores innumeris questionibus presertim dialecticis , physicis , dc meta physicis explicandis importunissimi, lon-fillimique suerunt . Nemo autem estongus, qui materiae immoratur, si aliquid accersi , atque attrahit , quod suo videlicet instituto congruens, consentiensque sit . Nec tamen quaestiones istas , 'uamvis non adeo necessarias , exterminandas Puto . Est enim anim