장음표시 사용
391쪽
De Loeηrum usu in Scholast. Disput.
aliis infiniistis Prope modum lo. eis s
queretur e sed multo magis quod eae res Dei ipsius probitatem, aequitatem, virtutem, integritatem, beneficentiam, liberalitatem , nil sericordiam , patientiam , longanimitatem insigniter & praeclare patefaciunt & illustrant . Cujus rei ignoratio causa quibusdam erroris illius filii, ut existimarent, disciplinam hanc non esse contemplandi gratia inventam , sed agendi . At enim quibus
argumentis utantur . Videamus.
Primum contemplationis tractatus , inquiunt, longe minor est, quam actionis. Illi enim D. Thomas prunam stim-mae suae partem dedit, huic secundam& tertiam , quae voluminis magnitudine illam singulae etiam exuperant. De fine rursum ac mediis disputare , ad eam facultatem sine dubio pertinet , quae aliquid molitur & agit. Nimirum non ad mentem ea , sed ad ei sectum referuntur . Cum ergo de fine & mediis humanae vitae plurimam Theologus disputationem instituat, fieri videtur , ut Theologiae vis non in ce
nendo potissimum , sed in agendo sitast . Τheologiae nasiiper & divinarum scripturarum idem est finis . Nec enim finem alium disciplinae ejusdem principia ac conclusiones habent . At divinarum omnium scripturarum finis dilech: o est , ut Augustiniis , Gregoriusque testantur. Non ergo Theologia praecipue at contemplandum tendit , sed
Praeterea , quae doctrina cujuspiam
est speculatrix venatrixque naturae', Ο-culos maxime ad cernendum postillat, non ad agendum vires . Nec stultitiae eos arguit , qui in actione torpent, sed qui sunt in speculatione tardi . At. scriptura omnis a discipulis opera exigit, colque cellatione tot Pentes tanqua in vanos & otiosos reprehendit. Non igitur speculandi causia haec doctrina p tu si me traditur, sed agendi. Ad haec,
fides in charitatem rescrtur, non e contrario in fidem charitas: ut ex Matti . cap. 22. de ex Apostolo I. Corinth. II.
colligitur . Notitia ergo principiorum Theologiae, quam notitiam fidei vocabulo accipimus , diligendi causa primum omnium fidelibus data est. Causa quippe τιλική, quam finalem possumus interpretari , eadem & prima &'principalis est . Quod si notio princiviorum doctrinae hujus actuosa est , -fi des scilicet, quae per dilectionem ope-
primo , Vitaeque actionem attinere . Item si fides speculatio quaedam est , non moralis db
sciplina, unde illud , Fides sine operibus mortua est unde illud rursum Ad dandam scientiam salutis plebi mjus in remissionem peccatoru meorumὸ Nam scientia salutis corporalis in pra-xim maxime spectat, in contemplationem non item . Quid illa ρ Dedit illi
scientiam sanctorum a Scientia sanctorum prudentia . Omnis scriptura divinitus inspirata utilis eli , dcc. ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Haec autem 1 cripta sunt, ut credatis, & ut credentes vitam h
beatis in nomine ipsius : Qui dicit se
noste Deum, & mandata eius non se vat, mendax est : aliaque nujus generis 1 excenta, quae in divina pallim scriptura reperiuntur . Ex quibus omnino videtur effici, Theologiam non esse speculatricem , scd effectricem: atque adeo finem ejus praecipi. um non esse contemplationem , sed actionem. Id quod opinati sunt scholastici quidam The logi in primis clari de nobiles . Qui
in ea re Magistrum sorte sequuntur, hanc disciplinam ex ulli de fruitione parisentcna . Nec intelligunt doetisinu
vari sic enim mihi modeitissimum clivocare illos alium esse finem doctrinae , alium doetoris : vel , ut verbis disserentibus rem fere eandem exprimamus , alium esse finem doctrinae primarium , alium postremum: Ut si ven bi causa dicimus, vini duos esse fines, unum ad bibendum , alterum ad in dendum . Charitas ergo docentis Dei, atque ea re doctrinae quidem hujus finis est: at non primus, scd secundus. Nam & cognitio contemplatioque naturae , ut ali eleganter Cicero , manca quodammodo atque inchoata est, si Nulla actio rerum conssequatur. Vani sunt, Sapiens inquit, Unancs homines , in quibus non subest scientia Dei,&c. & alius item et Quia ciim cognomvissent Deum , non sicut Deum glorificaverunt , sed evanuerunt in cogit tionibus suis , &c. Quapropter si ex sine secundo naturam disciplinae consideres , lain tibi physica m ter actuosas numerabiciar. Quid λ quod finis noster primuS , ut Divus Thomas verissime sentit, viso Dei est clara di inauilina
Quia vcro finem illum adipiscimur men-tc dc voluntate . cognitione.& amores ratur, eonficitur sane, doetrinam quoni fit , non ut cognatio eΣ-χ
392쪽
sed ut utra que res ad visionem reseratur . Quod si cognitio viae ex se non nisi ad patriae cognitionem reterenda est, quamvis illa non sit per se idonea,
nis ci affectus d: lectioque iungatur, VI-sio vero Dei . cujus fides seminarium est, contemplatio potis imum est , non effectio ; sequitur Theologiam maxime speculativam esse, non praeticam. LI-ceat ent in , quando de scholae di Iputatione habetur oratio, scholae verba tinsurpare . Adde , quod Theologia Dei
naturam , potentiam, dc proprietatem
inquirit . Est ergo Deus hujus scientiae
proprium objectum , atque adeo speculationis causa comparatur . Atque August. aperte docet , sapientiam, de qua Apostol. I. Corinth. I 2. loquitur, intellectualem notionem esse & contemplationem rerum aeternarum. Sine dubio autem sacra doctrina sapientia est, eaque re speculativam esse constat . Quod, ut caetera taceamus, vel Theologiae no mcn prae se scri . Quemadmodum enim non solum aflerere, sed c
iam addubitare stultissimum est , num Physiologia Astrologiaque speculatrice,
sint, an effectriccs, quod nomina ipla insigniter egregieque declarant , contemplationem rerum Ingeri , non mores de actionem ι tametsi Medici, Nau-xae , ac caeteri , qui rebus pubiacis addicti & destinati sunt, otiosam naturae
astronim notionem aspernantur de fugiunt ; quae actuosa est, cam de amplectuntur & colunt, sic ambigere, The logia speculatrix ne sit , an effectrix,
a communi etiam mediocrique intelli gentia & sensit remotum csh : utpote cum nihil aliud illa sit, quam ratio sedimoque de Deo . Quanquam viri prudentes vacantem illam dc otiosam este nolunt , sed ad humanae vitae Sc usum, de finem accommodari. Praeterea, Theologia omnem de Deo cornitionem tradit, sive ea per naturae lumen, seu divino solum munere dc allustratione habeatur. Cum igitur speculetur quicquic de Deo cognoscere humana ingenia possunt ; nimirum aut speculativa est, aut
scientia de Deo nulla esse speculativa' potest. Quod licet nonnulli huic argu-nto dederint, adeo tamen absurdum est, ut refelli non debeat. Quid ρ quocΤhcoloria nostra divinae sapientiae quaedam imprellio est , quae eadem de speculandi vim habet de agendi: Nihil iritur obstat, cur non Idem lumen vultus Dei, quod signatum est super nos utraque bitendat , & quae contemplari
oportet, dc quae agere: Sicut anima rationalis , quod sormarum omnium 2 r.estantillima sit , vires quidem excelle
ter habet & sentiendi dc vigendi , sed
in ea tamen vis intelligendi prima eademque praecipua est . Nec vires illa exercet reliquas, nisi ut proprio tamdem intelligentiae munere Persingatur. In hunc itaque modum Divus Thomas scienter ac perite dixit , Theol
giam muneribus uiriulque sungi, R sp culandi & agendi, quamvis magis spe culatur, quam agat . Non enim 3git, nisi quia agendo ad perfectam Dei e gnitionem tendit. Quibus rebus brevia
ter explicatis i illa tria perspicue satis, de plane intelligimtur, quae a principioiauIus capitis exponenda suscepi: ne pe quaenam sit Theologiae propria noritio ac definitio : quae rursum illi sui ecta materies, cire a quam ipsa vers tur : quis tandem illius finis tum primus tum secundus . Theologia scientia est, quae docet, quidnam natura di viana sit, & quae naturae ejus vires ac pr
rictas . Deus ipse est doctrinae huie objectum subjectumque propositlim, de
quasi versanda materia: his enim m dis res , quam facultas quaelibet memte tractandam cognoiccndamque proponit , a Philosophis appellatur : Finis primarius quidem naturae divinae notio, dc contemplatio per Dei potentias, vim tutes & proprietates explicata: postrein
imis autem earum rerum actio , quae
ad mores sunt , ac bene beateque vivendum necessariae . Et quidem qu usum loci Theologici habeant . vitae
moribus de actionibus accommodatum,
non institui in praesentia dicere: qua vis magnus ille omnino sit, & qui nobis disterendi praestaret valde usilem
copiosamque materiam . Is tantum
ius , ut stipra dixi , nunc mihi expedioendus est , quem Theologus capere elocis potest, si in scholae disputΙtionubus illos verset de tractet , cum sciliacet , quantum potest, tantum cognoscere curat de Deo rebusque divinis. Non autem mihi excidit , scripsisse me in libro quinto , cum de ecclesiae a ctoritate in morum judicio dicerem, duplicem esse de rebus Τheologicis quae
stionem: unam, quae ad contemplati nem attineret, alteram , quae in morbbus atque usu vitae sita ellet. Quod a
quibusdam sic accipi potest , tanquam hoc , quod nunc habeo institutum ,
393쪽
priori diversiim sit. Id vero a me prOcul aberit. Namque aliud c si locorum usum Ecclcsiasten in concione doccre, libi de moribus aut hortando, aut dehortando agitur, aliud Theologum in usu locorum instituere , cum in morum qu r. stionem incidit, sive illa sit earum rerum , quas scire , ad salutem est necessarium, sive earum etiam, quae suerint op
madmodum loca Theologica ustirpare debeant, praescribere, id ego hoc tum-Pore praetereundum censui At quoniam quaestiones fidei 3c morum a Theologo eadena via & ratione tractantur, quum in disputationem Theologiae veniunt, id ambigendum non est , quae stiperiorum quae itionum praecepta suerint , eadem ad sequentes pertincre . Haec enim est tina rcs prorsus , ut non d si crat multum inter fidei decreta & judicia morum; eaquc est ex eis icin locis eademque propcmodum sorma tractanda. Nec vero velim, ut Hirsum me quispiam in tam frigida , tamque jejuna calumnia remoretur , quod Theologiam simpliciter , & abs que ullo temperamento scientiam nuncupaverim : Quasi nescirem , Aristotelem in scientia evidentem , & claram conclusionis notitiam exigere : Cujus modi quum in principiis Theologia non habeat, ne in conclusionabus quidem habere potest. Pugnat enim, rationis conclusionem dilucidam , ape tam & manifestam cilici , si res , equibus illa colligitur, Obscurae, opertae, atque involutae sunt. Porro autem si non ut Aristoteles , ut sacri auctorcs, sic nos certa loquimur , qui doctrinam hanc scientiam absolute vocarunt . Scire , Augustinus inquit , quemadmodum fides & piis opituletur, & contra impios defendatur, prinprio appellare vocabulo sciciatiam vi-
Alii quidem per spiritum danir sermo
sapientiae, alii autem scrino scientiae . Praeterea evidentiam Aristoteles indilciplinis flagitat , ut rerum cognitio nec fallcre postit, ncc mutari. Firmam enim immutabilemque notionem scientiae vocabulum postulat . Cum agitur, quae res in fidem ac Theologiam inclis dunt , qua ratione in eas incidunt ,
stabiles immobilesqlic sint , nec in eis Theologus errare , labi , aut decipi queat, fit, ut fine perspicuitate etiam Theologia scientiae proprie sibi appellationem vendicet. Quae eadem causa subest , iit disciplina haec circa res e iam contingentes, hoc est, sua natura minime necesIarias , sine siti nominis impendio & jactura versetur. Necessi latena quippe in doctrina idcirco Α-ristoteles requisivit, quod sine ea nec rerum nec cognitionis stabilitas & immurabilitas appareret. At causae vel fodituito antegressae , harumque effecta , lii apte natura parum firma εἰ constantia , ut sub Τlaeologiam & fidem cadunt , non mobilia & quae modo huc atque illuc transferantur, sed certa immutataque perinde ac perennia manent. Quamobrem utraque Deus proprie scire dicitur, & quae necessario eveniunt, &quae nobis in casu & fortuna sitiat posita . Rite ergo theologiam scientiam dicimus, in qua certitudo immobilis , firma constantia, de ut ita dicam, in-
fallibilitas cognitionis est . Quid quod Musica & Astronomia a pleras
que scientiae nuncupantur , & tamen vix unus aut alter cαlorum syderum-Jue errantium conversiones, a quibusi sciplinae illae nunc pendent, proprio vel in strii mento vel experimento exploravit Quin Astrologi sere juniores
veterum experimenta . tanquam certa earum rerum praejudicia sequuntur ,
quas ipsi tractandas , judicandasque
cietur Apostolus. Illud autem sine du- suscipiunt. Theologia igitur jure quo hio munus Theologiae proprium S OLficium cst . Et Hieronymus, ut allOSomittam, scripturae sacrae doctrinam , quam Theologi profitemur , scientiam sapientiamque pallim appellat. Quin sacrae literae,nbi res certa est, ibi nullo in do sciendi vocabulum reformidant. Nota sunt, Scio quod redemptor meus Vivat,dec. Item, Scio, quod certisti me regnaturus sis,&c Item, Dedit illi scientiam Sanctorum. Item, Scientiam Dei invenies,
quia Dominus ciat sapientiam,& ex ore ejus prudcntia di scientia. Et Apostolus, que scientia vocitabitur , praesertim cum hujus doctrinae principiis accidat , ut obscure nobis sint cognita . Nim rum enim, si nobis perspicua ac dilucida forent , nihilo secius situm haec
disciplina & nomen dc rationem tu retur . Ac re vera, si modo Aristoteles viveret; non aliud nomen inveniret , quo Theologiam aptius & congruentius appellaret. Nam fidem dicere , quae non auctoritati proxime , sed rationi & syllogisino innitatur , ab
surdum est. Λlioqui si prior propositio
394쪽
certa ex fide sit, posterior autem ratione naturae probabilis, conclusionis fides erit, non opinio . Quod plane falsum elF. Theolopiam ergo, quando aliud melius non occurrit 3 scientiae vocabulo nunctipemus . Firma cnim 3c stabilicarum rerum percoptio & comprehenso est, quae certis coinstantibusque principiis manifesta connexione nectuntur. Nec cnim illud vere dici potest , theologiae con equentias probabiles &Obscuras else , non evidentes & firmas. Cujus rei argumentum ponunt minime acutum, sed in primis hebes , quod si
cerea esset, claraque connexio , conclusiones non jam ad theologiam, sed
ad fidem attinerent. Uerum haec ratio
ridicula est : jure itaque a pleri Ique reprehenditur . Est etiam facilc N apertum fidei theologiaeque discrimen : quod fides proxime , de , ut sic dicam ,
immediate auctoritate nititur si Theo- Iogia vero proxime & immediate ratione . Habent enim se , quemadmodum supra dixi , fides de theologia non aliter, quam habitus principiorum de scientia conclusionum . Et sicut naturae lumen absque ratiocinationiS m dio , principiorum naturalium notitiam csficit : ita lumen fidei milio adhibito rationis argumento, earum rerum persitasionem facit, quibus fideles allem timur , divina ibium auctoritate niXI. Non igitur consecutionis evidentia &firmitas Theologiam tollit , sed facit: non auscrt , sed infert . Quamquam sunt in hac , sicut de in aliis diliciplinis, opinationes quaedam rebus scitis exploratisque permixtae . Ac quemadmodum doctrina physica, naturae licet ipsa congruens ec consentanea , non omnes conclusioncs explorate conficit;
sed quasdam probabili argumentatione suadet: sic plurima Theologia S pronunciat quidem constanter, certo, fidenter, in quibusdam tamen praeclare agi secum putat , si verisimile quod sit , invenerit . Nec arbitratur Ie te scire quod nesciet: aut perinde ut s cmnia certa essent Theologiae dogmata, nihil formidat , nihil ambigit: sed illud
cavet & providet, ne universis temere assentiens , dc valde cuncta asteVerans,
earum etiam rerum a iactor. tatem , quae
sunt certiores & illustriores, amittat. Sed ad rem . Cum incerta connexio est, vel altera proposito est incerta , quae cum fidei principio sumitur, comclusionis opinio erit, Theoloria Proprie non erit . At sive ambo syllogisi ini principia fidei sunt , seu alterum
ex fide certum , alterum ex Datura videns, conclusio ad Theologiam peditinebit : modo consecutio aut clara i
ce natuxae sit aut fidei illustratione cognita. Haud enim secus , quod etsi dixi , saepe ac saepius dicturus sum, haud incus, inquam, ejusmodi conci honis scientia resertur ad fidem, quam ad habitum principiorum naturales disciplinae . Quae quoniam ita sunt in
Promptu , ut res argumentatione non
egeat , his omissis pergamus ad relia
Prae μι Theologiae principia .
quosdam habeat sontes, quos sciemtiae principia .dicimus , quosdam deinde rivulos, quos quasi scientiae fines , co clusiones appellamus: necesse est The logo usum locorum paraturo discere ante omnia, quaenam facultatis suae cau-I, 8c principia sint, quae enecta causis illis principiisque connexa . Principia vero Theologiae primum cor noscenda sunt: nam his cognitis, multo facilius extrema intelligemus . Sed quoniam decem Iocorum generibus propositis adjunximus causas cujusque generis ,ealque res ante constituimus, quibus cujusque vis & natura continetur: non deerit sortasse, qui tractationem hanc superfluam esse contendat, imo ea et-lam omnia , quae dicere de locorum usu instituimus. Argumentabitur enim theologiae non alios esse sontes ac I cos iplos , quos digito etiam indicavimus: tamque aperte clare singulorum vires de naturam explicuimus , ut facile ex quoque loco possimus , nisi simus valde tardi, argumenta collige-rc. Quid λ nam & hoc dicet aliquis
nonne & ante nostram hanc artem ,
si modo haec ars est , Theologi lc a gumenta invenerunt , Se alia ex aliis nectentes rem theologicam via & r tionc tractarunt Num divus Thomas perfectus absolutusque Theologus , si hanc theologiae partem necessariam judicasset, eam penitus intactam omisitici A quo non verisin te est , cum caeterae partes Theologiae bene descriptae sint, extremim a tum tanquam abluerti poeta esse neglectum . Quid μ
395쪽
gitur laborare opiis est , aut In quo evigilare curas di cogitationes nostras: siquidcin nihil locorum usu explicando parere tale possumus, nihil consequi, quod sit Tneologis magnopere utile & necessarium ρ Sed non poterunt hujusmodi argutiae mentem meam esua s ede & statu dimovere . Ego enim
sit mihi persuasi , sic sentio , has ninstras de locis praeceptiones plurimas
res continere : quoquo se Theologus Verterit, praesto csse, nulla disputati ne excludi. Nam sive argumentum quaeritur ad Theologiae probanda dogmata firmissimum , sive ratio ad sacras litteras explicandas aptissima quaeritur, aut haec ars est , aut nulla omnino ,
Per quam ea assequamur . Nullam Vero dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte uulla sit, minum est parum considerate lo. quentium, atque in maximis rebus e Tantium. Sed haec, quibus ad locorum
cognitionem Si usum cohortamur, accuratius essent sorsitan dil putanda. Quod aliis quidem libris secImus.
Hoc autem tempore tantum nobis
declarandum fuit , cur D. Thomas diligentissimus absolutissimusque Theologus hunc de locis tractatuin dereliquerit , si tam est , quam nos dicimus , theologo necessarius . Et quidem Div.
Thomas in I. pari. quaest. I. artic. 8.
ad secundum , restriete breylterque , ut solet , ilicologiae locos indicavit, non omnes, sed plerosque . Quin etiam, ut homo minime Ingratus illi me dedam , cui me tantopere debeo , &hujus officii servitutem astringam testimonio sempiterno a Divus Thomas mihi & auctor & magister fuit hujus operis componendi . Sed ille locorum
fere naturam explicuit presse & anguste, ac suo demum modo . Non enim dilatat argumentum, sed quasi punistis, quod proponit, efficit . Rationem autem tractandi locos ipioS , nec Divus Thomas , neque alius quisquam, quod equidem sciam, conatus est explicare.
Quod idem Aristoteles in locis dialecticis fecerat, qui locos ipsos varie ac suse quidem compIexus est , sed non
ostenuit, quomodo inveniendum sit ex ipsis, neque usum eorum demonstravit,
uui in hac re esset maximus & potis simus: sed usum nescio quem ad pro-5abilium S communium argumentorum inventionem literis prodidit , quem i-rnorare cruditi pollunt, nec magnam
De Locorum Uu in Scholast. Disput.
ernditionis jaetiiram facere. Quanquam
lib. ambitiose I. Topic. Iib. ambitiose sorte magis, Juam Vere , quae in Topicis a se traiauntur , ea quatuor usus habere ipse
Aristoteles jactat . Quid igitur 3 fi divus Thomas locorum usum silentio praeterivit, persecuturus nisi aliquis casus aut occupatio consilium ejus praevem .seti aut si non res has conliilto & judicio persequi instituit certe vel non omnia possiimus omnes, vcl divinae procurationis filii, in priores aliquid p sterioribus rcliquerint , in quo eIab rare quoque ipsi , & cxercere utiliter non solum memoriam , sed etiam ingenium possent. Hanc igitur partem relictam explebimus nullius adminiculis, sed , ut dicitur, Marte nostro . Nec enim quicquam de Iocis Theologiae post Divum Thomam explicatum est , quod mihi probaretur de iis, quae in manus
Quemadmodum igitur in re militari
solet, ubi dux non satis esse putat militibus arma dare, sed docet, quomodo sit ipsis utendum , manus illorum aptat, componit gradus, quando fugere adversarium debeant, Maecipit, quando inii: qui, quando fidere viribus, quan do arte uti , quando serire hostem, quando ejus ictus eludere ; ducit denique m aciem , praescribit ordinem , locum assignat, de quo injussu tuo non liceat eis di cedere : sic mihi videor facturus , si discipulos meos & insommare & instituere ad effigiem absolutae cujusdam eruditionis volo. Nec ve
bis modo praefinire haec habeo, sed arreptis etiam telis in ludicrum certamen descendere ad exemplum posterorum. Quae tametsi non ad vulnus, sed ad speciem valere videntur, non in tilia erunt tamen . Quidquid enim in his rc bus ad aspectum venustum est, idem utiliter fit ad veram pugnam, si quando illa cum adversariis committatur . Quod si quis sine arte id quod
artas est, effecit, permittat, Obsecro, mihi , meique similibus , ut artem &praecepta adhibeamus . Sunt prata, qu bus nativus & indigenitalis humor Interius insusus est . Sunt, quae nisi extrinsecus humore allapso irrigari non possunt. At disseruerunt Theolosi nonnulli ante me valde seliciter. Primum, idem erant expeditius certilisque sacrari , si hoc genus cxercitationum nostrarum degusta sient . Quamlibet ageriscundus sit, tacundiorem eum tamen
396쪽
Liber Duodecimus men satiet agricola , si diligenter de studiose colat . Sic igitur etsi ingeniis magnis praediti quidam , copiam in
Neologia disiciendi sine arte consecuti sunt 3 ars tamen , ut Tullius ait, est dux certior, quam natura . Niud cnim est argumenta congerere , aut potius spargere ac diis pare, aliud eadem via Sc artificio premere . Nam qui sciet , ubi quidque positum sit , quaque eo veniat , is etiam si quid obrutum erit, poterit eruere, semper quc csse in disputando situs. Non itaque si nulli fuerunt , qui locos artificiose dipe stos generatim compositerint, nulli qui partem hanc Theologiae disssolutam divulsamque conglutinarint, dcxationc coaxtrinxerint: statim nostrum hoc opusculum supervacaneiuri erit , imo vero eo magis necessarium doctis de ingeniosis fortasse, tardis de Iudio. ribus sine dubio . . Dcinde non mihi videntur scholasti- ei Τheolopi e fatendum est enim quod
sentio : admodum composite Sc ordinate disputationes Theologiae distinxi si se . Divum Thomam s emper excipio, apud quem mirabilis est contratus Texum, summus quaestionum 3c articulo.
rum ordo , & compositio duciplinae
incredibilis . Adeo rcspondent extrema primis , media utrilque, Omnia Omnibus . Nam de argumentorum copia quid attinet dicere λ cum de infinitis prope quaestionibus in utramque partem differendi tanta illi facilitas deabundat uia fuerit , ut non contra Omma scinper, sicut Alchesilas , dispu-
numera sunt ejusmodi confuse ab illo perturbateque tractata. Quam ob rem lcholathicis , qui hujus vestigiis inhaeserunt , consula etiam fere ac pertumbata sunt omnia . Nec magistrum ego volo fraudare suo veteri nomine, magnum utique, ut aetate illa, virum , dc quem jure coluerint posteri. Nec sch lasticorum laudi , quam multorum seculorum firmavit opinio , detrahere quicquam volo. Ses insenue ac libere dico , quid in illis desideretur, qiudque illi praestarent homines ingenio doctrinaque praestantes, nisi disicrendi a tem neglexissent . Nam quod spectat
ad argumenti inveniendi rationem, fontes quosdam videntur etiam ignorasse : adeo nulla ex quibusdam eorum sontium argumenta proserunt. Quotus enim quisque ex traditionibus Chriiti& Apostolorum argumentatur λ Atque ex conciliis raro, ex sacris litteris non tarit; sc tamen, ut in omnibus rebus quicquid ex utraque parte dici posset, Expresserit . Caeteri scholae auctores perturbatione rationis atque ordinis multum omnino peccaverunt et Aiag
strum videlicet secuti , in cujus quatuor sententiariim libris multa quidem lectio sanctorum apparet, dc Pro tem pore illo haud mediocris sane cruditio. Sed praeter distinctionum vocabula , in quas libri illi divisi sunt , nihil distinctum sere videas, recteque dc
ordine distributum. Testimoniorum congeriem dicas potius , quam dispositi nein dc rationem disciplinae . De Trinitate prima est illi disputatio . Ita Prius relata , quam absoluta persequi-λur i. Nam de Iustitia de misericordia Dei in . sentent. quasi praeterienS .dέ- sputavit . De virtutibus in tertio . Dc tuas quibusdam item tu quarto . Imadeo frequenter, ex historia vix semel At mea quidein sententia nemo pol rit omni laude esse cumulatus The logus , nisi Sc erit horum locorum mnium scientiam consecutus, dc ex eis Promptum , expeditumque pararit ad argumentandum usum . Nam de locorum natura & vi quidem fatis fateor supra a me dictum. Sed in eisdem nunc non si ustra Vese lablinur, cum docebimus , quis ham e rum locorum usus sit , & quem adna0dum ex eis argumenta ducenda . Id quod non omnibus ita facile est , ut nec praeceptis nec exemplis nostris in digerat . Sed haec hactcnus . Jam ad instituta pergamus. Ac ne plura, quae sunt pene innumerabilia , consecter , comprehendam brevi , quae sint Τhe logiae principia. Τheologiae naturalis &supernaturatis hinc enim ordiendum est o facilis est de expedita distinetio.
Theologiam naturalem voco Iletaphysicam, ea parte, qua Dci naturam per naturae rationes inquirit . Quae cit nobis , id est , Christianis cum philos
phis gentium communis . Supernatiu a lena autem eam dico , quae ejusdem Dei de naturam de proprietates per prin cipia ea investigat, quae sunt homin bus divinitus revelata . Revclationem porro Theologorum more hic accipio, quae hominis 3c captum superat de ingenium . Nam Paulus ea etiam, quae Eoin, inaturali ratione dc lumine cognoscuntur , Dei revelationi de mani ieitationitribuit. Atque haec supernaturalis Τhe
397쪽
propria est fidelium & Christianori .m , tanto disciplinis caeteris melior, quanto divina a uictoritas, in qua illa sustentatur , humana omni ratione potior & antiquior est. Recte igitur divus Thomas docet, quod argumentari ex auctoritate est maxime proprium hujus doctrinae, eo quod principia hujus doctrinae per revelationem habentur:& sic oportet quod credatur auctoritati eorum , quibus revelatio facta est. Nec hoc derogat dignitati hu)us d isti inae . Nam licet locus ab auctoritate , qui fundatur super ratione humana , si infiriniis mus 3 locus tamen ab auctoritate, qui sundatur super revelatione divina , est efficacissimus . Tam
tum ille . Ergo quoniam omnis oratio
nobis de Theologia ea quae est supra naturam, instituitur, ideo hujus solum principia, quae de qualia sint, exponendum est. Hoc ero ut scholae congruciater fiat, nodos illos & profercndos, & solvendos puto , qui rcin totam istam illigant di impediunt . Primus est , quod
divus Thoma, paucis verbis multa peccare videtur. Unum, quod secum ipse pu3nat. Modo enim ait articulos fidei esse theologiae principia : nunc autem illa omnia , quae in sacris literis coR-tinentur et imo aliquando universa etiam , quae sutat divinitus revelata : in quibus traditiones prolecto Apostolorum sitnt , quanquam in libris canonicis non inveniuntur scriptae . Potestne magis secum ipse pugnare λ Alterum peccatum , quod cum Paulus inter ea , quae credere oportet, duo illa numeret, Deum esse, & esse remuneratorem inquirentium se : Divus Thomas contra docet , illa fidei articulis minime comprehendi , sed a fide potius supponi. Non siint i itur D. Thomae haec theologiae principia : siquidem
non sunt propositiones revelatae . quas
fide credimus , sed naturae lumine ab hominibus cognoscuntiir et ob idque fidem ipsam antecedunt , cujus decretaea demum sunt, quae in propriis Theologiae principiis habere debemus. Nec Apostolo solum, scd rationi quoque illi Divus Thomas videtur adversus , quae dilucide probat, Deum esse, pro rium idemque primum censeri Tnco-ogiae principium . hit Cniam Delis, ut
supra dixi, res huic disciplinae proprie si ibjecta . Omnis aut ein disciplina ponti in primis , & rem sibi lub ec ain esie, & quid etiam res illa sit . Deum itaque elle , proprium cst Theologias principium, quia speculatrix est. Nam quia & effectrix , illud habet principium primum , Deum esse remuneratorem Inquirentium se . Tertium Divi Thomae peccatum commune cum Pi
risque Theologis , quod cum plurima sint a Deo revelata , non solum iis qui canonicos libros scripserunt , sed aliis etiam sanctis Dei hominibus, Maselino, Nicolao. Benedi sto . Dominico, Francisco : Fidem & Theologiam asserit non quibuslibet Dei revclationibus niti , sed iis duntaxat , quas scripturae
sacrae auctores habuere . Constat a tem, de divinam revelationem generaliter esse fidei Theologiaeque rationem formalem , dc fidem quibusque Dei diactis assentiri r est namque virtus , quae Deo dicenti credit . Atque hic nodus primus in verbis quidem Divi Τhomae est . Nam secundus non modo Divum Thomam , sed caeteros sere omnes Mitringit . Nulla enim omnino disciplina sua principia ratiocinatione probat , sed
ponit: idcirco enim positiones seu petitiones nuncupantur . At Theologia ea , quae fides tenet , ratiocinatione concludit : non et go eadem sunt hujus disciplinae principia , quae & fidei decreta . Quod vero Theologia fidei
dogmata argumentando comprobet , multifariam suaderi potest . Primum , quia Deum esse unum , immortalem , rerum humanarum procuratorem , dccaetera ejusmodi per fidein a Christianis accepta claris Philosophiae argumentis demonstramus . Tum rursus , quia Deum esse creatorem , fidei amticulus est: id autem ratio quoque naturalis ostendit. Adde, quod Apost lus Petrus jubet nos esse paratos ad reddendam rationem de ea , quae in nobis est, spe , atque ideo de ea, quae in nobis est, fide. Adde etiam, quod huic s cientiae attribuitur illud, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, de scia litur , roboratur: id quod ex Div.
Augusimo acceptum omnium Τheol gorum Ore teritur. Si ergo rerum naturalium cognitio , ut Augiist. ait, mdem & gignit de nutrit de roborat: n mirum ea, quae fidei sunt, ratione n turali Theologia patefacit . Non ergo
fides Theologo principia tradit , nisi sua ipse principia probct: quod ab inni prorsiis culciplina alienum esse ,
398쪽
perceptum est & cinit a me in presentia
confirmandum. Tcrrius nodus ex verbis quoque D. Tho. nectitur . Docet namque, ad fidem aliquid pertinere dupliciter: Uno modo d: recte, sicut ea, que nobis sunt principaliter a Deo tradita Alio modo indirecte , ut ea , suibus negatis
conlequitur aliquid fidei inani se ite contrai tym: ut si quis neget Samuelem esse filium Helcane: ex quo sequitur divinam s cripturam esse falsam . Hadhenus non verbis quidem eisdem, sed semii eodem ille ait. Et ruritim alio loco affirmat, omnia que sunt in sacris literis tradita , preterea quibus homo beatus csficitur , per accidens ad fidem
spectare: ut Abraham duos filios habuisic, & David fuisse filium Isai. Quod si ejusmodi, licet in libris sacris cx- Preste etiam conscripta sint , indirecte
Lamen & per accidens ad fidem attinent , non sunt profecto Theologi
Principia . Nec enim cur usquam disciplinae fundamenta fabricam illius di: cipline ex accidenti 5 indirecte constituunt . Poteram & aliis argumentis
hanc questionem implicare : sed verebar, ne de hqc quoque lectori deli
cato multa nimium viderentur Atque lixc pauca licet, urgent tamen, & ΠΙ-bil remittunt, ut omnia ea explanemus, quo Theologic initiis exponendis ne
cessaria sunt Expediemus itaque primum , quς nam sit hujus doctrine ratio sormaris: demde qiis ejus nativa germanaque principia : atque in his, qui capitalia sint , que vero legitima quidem , sed secundam tamen : potiremo , quq sint extranea & aliena , hoc est, adicita & accer fita ab exteris disciplinis. Formalis ratio Theologis, quoniam
illud in primis si is cepi explicandum , non est una & simplex , sed duplex
dc bipartita . Est namque ratio formalis rei obiects , quia res est . quomodo Deitas Tneologis ratio dicitur . Est
item ratio rei , ut mentem ad assentiendum moVct, quemadmodum veritas Prima revelans Theol gie habetur ratio. Sic rationes videndi intelligimusti colorem I lucem: colorem quidem priore modo, lucem autem posteri re . Atque illam quidem vocant rationem que, hanc rationcm stibqua. Puto nobis concedi oportere, ut scholae
verbis utamur , si quando minus oc-
current Latina. Ouin Latina etiam i terdum resinquenda sunt , ne in schoastica disputatione non tam explicasseres, quam verba assectasse videamur. Quia vero de ratione formali rei huic doctrine subjectae, quia res est, nulla esse potest inter viros doctos contro. vel si a ; de ratione formali ex parte ha- itus de potentis cognoscentis hujusmodi conclusioncs statu .
Prima est. Pratio sormalis fidei non est I.Cona. ratio Τheologis sormalis. Nam si Theologi et principia lumine prophcili cognoicerentur , aut lumine etiam gi ris beatorum, conclusiones nihilo se cius ad Theologiam periinerent. Erat enim Christus Dominus longe omnium, quicunque fuerunt , Τheologie divi- neque nature cognitione princeps , qui
tamen sine sde cones usonibus The logi S allentiebatur . Exigit quippe iades in ratione sua formali obscurum quiddam & invisum, cum fit substantia rerum sperandarum , & argume tum non apparentium . Theologia vero evidens quoque Si clara esse potest. Nam cst ratio sermoque de Deo. Atque inter Prophetiam & fidem, si Divo Thomae credimus , nonnihil interest :nec lumina sunt eadem . quibus vates
ad vaticinandum , de Deles ad credendum illustiantur . At si vates illustratione sua illa Theologiae principia
cognoscat, dc ea , qu .e consequuntur
ac repugnant ratiocinando colligat , Theologus profecto erit, tametsi The logiae ejusmodi rat:o sormalis non fidei lumen sit, sed propheta ae . Secunda concluco tu . Esse revela- .Concatum a Deo, lumenve divinitus insinium , cst ratio TheoIogiae formalis , sive illud lumen fidei sit , seu pro phetiae, seu gloriae . Thcologia nam que supernaturalis , de qua nunc I quimur , lumen aliquod natura ipsa superitis generaliter ad priucipia cognoscenda requirit : sed quale id inlpecie suturum sit, nec nomen Theologiae, nec notio propria definit. U
rum quia Theologi non de beatorum, sed de viatorum Theologia disputant
nec quaerunt quid disciplinet ipsi, sed
quid naturae nostrae contentaneum sit, idcirco fere asserunt, Theologiae principia per fidein a Theologo intellipi . Lumen quippe prophetiae, vel quoniam rarum est , generali praeceptioni nihil obstare credatur; vel quoniam est, ut
lumen sdei, obicurum , in lumine G
399쪽
- deI communiter & confii se intelligitur . A qua nos consuetudine minime abhorrentes , Theologiae nostrae principia per fidem accipi oportere saepe
dedimus. '3.Conc. Unde illa tertia conclusio nascitur, Theologiae nostrae sormalem rationem
eandem ac fidei esse: Tametsi aliter ad assentiendum principiis movet, aliter ad assentiendum conclusioni. Illis , imquam, sine medio sylIogismo & ratione , huic ratione de syllogismo intem medio . Ruo discrimine , ut diximus, Theologia Sc fides non verbis Jc c gitatione , sed universa re Sc toto genere secernuntur . quamvis utriusque
ratio eadem formalis sit. Sane D. ΤΕ mas multis in locis fidei nomen , ut videtur , existimat manare latiis me , idque versari in omnibus, quae a Deossint dicta de revelata, sive auctoribus sacris atque canonicis, sive aliis quibuscunque divino quodam spiritu afflaris . Quod si verum est, ratio fidei so malis longe etiam lateque patebit, ut
non solum contineat revelationes Prophetis & Apostolis factas, ted eaS e ram , quae caeteris quoque Sanctis ecclesiae Dei factae sunt: imo illas ctiam, quas viri interdum improbi divinitus habuerunt, ut Balaam & Caiphas, quorum praedictiones ad fidem attinere, ne dubitari quidem potest. Eadem ergo causa stibin, ut caetera etiam, quae quibuslibet aliis revelata a Deo sunt,
ad fidei rationem refcrantur. At enim 1. pare. quaest. r. art. 8. ad secundum , ut inter argumentandum objecimus, verbis
nihil obscuris docet, fidem nostram non eniti revelationibus aliis praeter eas , quas Apostoli Sc Prophetae , auctores videlicet canonicorum librorum, ediderunt. Id quod Paulus confirmat, quo loco ait, fideles esse superaedificatos super fiundamentum Apostolorum & PrOphetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Nulla igitur alia nisi Prophetariim , Christi , Apostolorumque doctrina , fidem ecclesiae sundat , nul
la alia Theologiar principia continet. Eadem enim sunt disciplinarum principia ac fundamenta . Adde, quod fides est virtus Theologica , cum religione eccIesiae erga Deum conjuncta Ec s
Ciata. Non ergo quaecumque a Deo revelata ad fidei virtutem pertinent, sed
ea tantum, quae ad ecclesiae etiam religionem pertinebunt. Cuia vero nihil ccesesiae reseri , ea credere , an non ,
quae Brigidae Catharinaeque senensi viasa sunt ; nullo certe modo ad fidem iLla reseruntur . Adde etiam , quod fides, de qua hic sermo fit, non est privata virtus, sed communis . Ea enim re catholica dicitur, hoc est, unive salis . .Quocirca privatae revelationes, cujus modicunque & ouorumcunque iulae sint, ad fidem catholicam non spe ctant , nec ad iundamenta de principia ecclevasticae doctrinae, quae vera δe manaque Theologia est. Cujus rei illud item non leve argumentum est , quod quae non per ecclesiam& ejus p bIicos administros fidelibus proponum tur , illa non credit catholica fides . Videlicet aequum erat , ut quae ad Rempub. generaliter attinerent , haec non privati quivis homines ad eam retulissent, sed ejus communes omnino administri. Fundamenta ejus, inqui: sit in montibus sanctis. Id quod explic turus statim adjunxit : Dominus narrabit in scripturis popaeorum & pri cipum horum, qui suerunt in ea. Scriaptu rae ergo privatae non sunt fidei ecclesiasticae iundamenta , sed scripturae populorum, quas nobis principes ecclesiae tradiderunt. Quamobrem in principiis Theologiae nostrae non ea sunt habenda, quae private 8e singulariter
quibusdam hominibus significata a Deo sunt, sed quae communiter de publice ecclesiae suae locutus est Deus . Id si
consentaneum est, ut videtur certe, necessario fit consequens , ut ratio fidei Theologiaeque formalis non fit tam dis- fusa dc ampla. quam nonnulIis apparet, sed multo astrictior atque contractior: ut intelligatur esse veritas prima ecclesiae revelans ea, quae ad religionem a
tinent . Id, quod sine dubio fidei eo stantia , certitudo & firmitas requir bant. Nullo enim loco firma stabilisque ac fixa consisteret, si privatas re elationes sequer turis
Nec mihi quisquam angelarum in via fidem 3c religionem objiciat, quibus nescimus an Deus , quae credere illos portebat, per se haec, an per aliquem pubIicum administrum angelum supe riorem proposuerit. Illud dico, in a gelis quoque communem fuisse fidem ,
communem revelationem, quae non Privatae usurpationis esset, sed pubIicae re digionis . Nam quod objiciebatur de Balaam & Caiphae prophetiis , hoc facile rejicitur . Non enim illorum verba
ad fidem spectant , quia dixerunt illi ,
400쪽
sed quia auctores sacri scripserunt. Rem alis Theologiae ratio quaenam illa
sit, breviter quidem , sed non indiligenter exposui .
Sequitur ut explicem , quae sint hi, jus disciphnae propria legitimaque priiscipia. Qua in re video , nihil nos Iahorare oportere. Facile enim e rebus positis intemgitur, omnia, quae sunt per sacros auetores ecclesiae divinitus revelata , in propriis Theologiae principiis
habenda. Non ea solum dico, quae auctores sacri scripturis suis prodiderunt, sed quae verbo etiam posteris commendarunt . Id quod explanatum est in tertio hujus operis libro diligentissime. Auctores autem sacros app6lo, non eos modo , qui libros canonicos scripserunt , verum etiam Christum Dominum, . qui Zc vitae & doctrinae C tholicae primus est auctor; Zc Aposto-Ios, qui ministri fuere sermonis . Nec si conciliorum & Apostolicae sedis au- ctoritas fidem certam facit Catholici dogmatis, aut Samstorum etiam Omnium eonsensus dc conspiratio una , idcirco aut principia Theologiae cumulamus, aut ejus formalem rationem extendimus . Quoniam, ut saepae alias diximus, nec Concilia , nec sedis Apostolicae pontifex, nec sanisti scripturarum Interpretes , novas fidelibus revelationes edunt, sed quas ad Apostolis accepit ecclesia , aut posteris in terrasti illibatas tradunt, aut illas exprimunt Zc interpretantur, aut certe consequentia & connexa colligunt , adversa di repugnantia manifestant. Principiorum itaque Theologiae numerus e libris sacris atque Apostolorum
traditionibus integerrime constituitur.
Quamobrem. duobus primis locis com Lenta sunt omnia quae in initiis The logiae veris & germanis numeranda sunt.
Sed his initus tanquam seminibus ab ecclesia datis, quae Christus Apostolis, Apostoli ecclesiae dederunt, pastores didoctores ac Theologi in universum omnes ea rigant Sc cxcolunt, dc quae Plantae, traduces, propagines ex eis Ο-Muntur , proterunt & ouendunt. Illa
fundamenta sunt Theologicae ecclesi sticaeque doctrinae , quae Christus per Apostolos posuit, caeteri sive concilia patres, sive Pontifices sinunt, seu e etesiae doctores, sancti omnino supers- discant . Nam si damenta alia nemo potest ponere praeter ea , quae Positatum, Apostolorum di Prophetarum, ipso Liber Duodecimus. Capp. IV.
stumo angulari lapide Christo Iesu.
Enimvero disciplinarum principia non eodem gradu locata sunt omnia. Quaedam enim simpliciter prima sunt, quae vi sua generali caetera continent: ut in
metaphysicis illud , Impossbile est simul amrmare di negare: qualia in The loria sunt illa, Deus est: dc ea remuis Hebr. 13. nerator inquirentium se, in quibus tan-
Iam in primis credibilibus omnes mei articuli implicite continent , que madmodum D. Thomas eisdem qu que verbis assirmat. Alia sunt principia praecipua quidem di immediata , sed contractiora tamen , quam illa communia , quae erant caeterorum omnium
quasi sontes. Hujus generis in physicis ea sunt, Res naturales materia formaque constare: naturam esse principium motus de quietis : in Theologia vero articuli fidei capitales, qui, ut D. Ldem Thomas ait, primo dc per se credendi fidelibus proponuntur. Nimirum enim de Deo , qui est res Τheologiae sub)ecta, ea articuli enunciant, quae vel ex perpetua aeternitate in Deo insunt, vel humanae salutis ergo disposita in tempore ac dispensata sunt. Eundem quippe Deum , Qui trinus de unus est, qui creavit mundum, qui St impios facit justos, & felices pios ; eundem , inquam, credimus de hominem factum, di natum , & mortuum, Zc sepultum, de suscitatum , de elevatum in catos in Jure ig tur haec prima sunt & propria Theologiae pronunciata , que a nobis de a ub)ceto disciplinae nostrae, vel maxime lupponuntur . Initiis enim his principalibus non concessis , Theol gus piogredi ne digitum quidem pol est . Ac sunt priora illa similia iis, quas Philosophus appellat dignitates . Accedentem namque ad Deum opor tet credere, quia est, & inquirentibus . se remunerator sit . Quicunqtie igitur disciplinam aliquam supernaturalem discere Parat, eum necesse est duas illas
generales Praenotiones animo ante cepiste . Quae dignitatum nota propr a atque insignis est . At haec posteriora principia stippositiones Theologie non injuria vocabuntur. Eas enim Theol gus disic.pulo suadere quodam modo aut explicare certe valet. Sed praeter haec duo principiorum genera, sunt ha non propter se potissime petita, sed ut D. Thomas sentit, eorum, quae sunt potissima, explicandorum gratia. Cuiusmodi sunt, inquit, praetcr articuloa