장음표시 사용
431쪽
ne Locorum Uustunt veritati, dec. de eis accipit, qui non adversandi a secetu , sed studio discendae veritatis veritati resistunt . Atra. r. Paulus de haereticis loquebatur , quos alio loco semel atque iterum commonefaciendos esse corripiendosque praecepit, sed nos unam & alteram correptionem devitandos. Respon- Quibus argumentis breviter ita re- detur spondeo. Diximus supra, dupliciter a- objectis liquod peccatum in genere & specie algum. collocari: uno modo formaliter S: directe, altero modo materialiter 1 reductive. Dent mihi latini veniam , precor, si verba minus latina usurparim. Sic a diesecticis accepimus, materiam in praedicamento substantiae poni, punctum iri penere quantitatis , embrionem in Mus specie animantis , cujus gratia a nat tara paratur : poni , inquam, non per se de proprie quidem, sed per accidens , Sc quasi improprie . In moribus itidem quaedam peccata sunt in sua specie perseeta , quae videntes Jc scientes de industria committunt, & ea proprie per se, de fodi maliter in sua quoque specie reponuntur . Alia vero impersecta sunt , quae prater intentionem ignorantes admittunt, '& ejusmodi ad speciem Sc genus
Per accidens reducuntur. Error igitur ille catholicae veritati contrarius , quando in vitio. ignorantia est, adsneciem
haeresis rescretur : nec tamen naeresispersecta erit, nec persecta infidelitas, quaei ut ante etiam dictum est, intres species a Divo Thoma distinguitur . Prima itaqne objectio minimo negotio pellitur.
Ad x. Illa altera dissicilior est , ubi quae-
argum. ritur, cur qiii hominem ignorans perimit , vere homicida est , atque adeo poenas homicidii contrahit , si ejus ignorantia est in vitio : is autem , qui contra fidem errat post fidem in baptismo susceptam , nec crimen haereseos Vere patrat, nec In poenas haereticorum mcidit . Quae sane quaestio ita solvitur . Non est haereticus , nec Theologorum , nec Iurisperitorum lim , qui in haeresim illam imperscistam Incurrit : nec haeresis illa imperfecta in frequenti vulgaroque sermone sim- filiciter de absolute haeresis est : sed ile tantummodo haereticus dicitur , qui formaliter & ex clectione , quasi dedita opera , cum communi fide pugnat. Quare nisi a persecta & consummataliaeres nullum haereticum nominabimus,
si frequentem eundemque proprium hujus ulum vocabuli volumus conservare . Eam rem quoniam tum ex nominis origine de notione , tum ex V et
rum testimoniis , tum ex communi inmnium sensu paulo ante ostendebamus, nihil est necesse acta agere . Hinc it ρ, εTm. lud est, Excommunicamus omnem hae- municam. resim extollentem se adversi s catholicam fidem . Non errorem ait, ex tot lentem se adversus episcopum , non adversum Inquisitores , non adversum Theologos aut Parisienses , aut Sabinanticenses , aut Complutenses , aut Bononienses, sed adversus catholicam fidem. Hinc etiam illud: Non acquie- 1 Tim...
scit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi , & ei, quae secundum pietatem est , doctrinae . Non dixit , Sanis sermonibus episcopi sui , non corum, qui de fide inquirunt, non Theologorum etiam multorum , sed Domini nostri , dec. Quod si vel in divinis libris , vel in ecclesiae doctrina non acquiescit, haereticus est: quamvis non sit nec ab amicis , nec a Theologis, nee a fidei judicibus admonitus. Contra vero , si horum omnium repudiatis Se monitis de praeceptis , sermonestamen Dei de ecclesiae non industria repudiat , sed ignorantia , haereticus
non est . Nec vero eaedem caiisae se sunt , ut caetera Vitia , cum ex ignorantia crassa supinaque prodierim , dc nomen & speciem amittant. Non enim
homicida is solues dicitur , qui hominem data opera occidit, sed qui inju-ile occidit , quamvis animi perturbatione, aut etiam imprudcias id fecerit. Atque item similiter in reliquis. Jan, Div. Thomas vel prudenter Fidei judices admonet , idque illis praecipit , quod non suspicari modo . sed
sumere ctiam atque existimare debent: vel non putat ea , quae in omnium catholicorum ore versantur , ab ullo
mnino fideli ignorari posse, nisi qui errorem affectaverit: vel de haeresi imperfecta intelligit, quae nec pertinaciam 'requirit, nec absolute Ic. simpliciter haeretaeum facit, sed quodammodo . Atque hoc responsum idem illa etiam Verba recipiunt, quae ex I. par. supra scri
At Chrysostomus a nobis stat , non
contra nos. Qui enim non studio re
tandi , sed discendae veritatis doctrinaeresistit , cum doceri paratus sit, eum nec Chiγsothomus, nec alius quisquam
432쪽
haereticum proprie vocaverit. Et illos tamen, de quinus Paulus Τimotheo se monem faciebat, grave peccatum peccavisse, vertit in quaestionem non potest . Invenitur ergo, Chrylostomo at etore, error fidei contrarius , qui tametsi in vitio est , non tamen est hae-xesis : quia non cst malitiosi error,
sed tenorantis . Quod si Chrysostomi
interpretationem sequimur , non Crat Paulo de haereticis iermo , qui , quo niam obstinate pugnaces sunt, non sunt admonendi , sed vitandi . . Qucin stimsum judices fidei videntur sequi, cum in universum jubent, haereticos vel o- milia fraterna corrcctione denunciari. Quod utique praeceptum vulgo datum prudentia plenissimum est : quanquam
non omnium haereticorum aureS , ut quidam falso putant , ita clausae sunt Veritati, ut ad amico praesertam docto ec sapienti verum audire non queant. Hanc spem, fateor , de amicis haer licis non sunt pas Iim indocti habituri: paucorum erit illa fiducia, eaque pru-dςntillimorum, sapientissimorum , con- Iunctisti inorum, qui & prudent r intelligant, quorum non sit desperanda saliis, di sapienter amiceque pollini suos ad fidem ccclesiae revocare . De quibus non valde obfirmatis Palilim quO-que ad Timoth. loqui , haud absui de
intelligimus. Nolo autem, ut quispiam quamvis doctus dc amicus , hac Perseculosissima aetate , ubi haeretici obfirmatissmi sunt, vel plerique vel omnes,fI δ terna coi reption ' abutatur, nisi firmiter & certo existimaverit,. haereticum esst ex animo convertendum. Nouenim propter conj sturas aut verosimiles, aut etiam probabiles, rem tanti monaciati debet periculo exponere: Praeserti in cum experimento exploratum fuerit . quantum nostratibus incommodi attulerat in crimine haeresis Intenta correptio . Menainisse debet vir doctus de prudens , Paulum mulieri consillere , ut maneat cum v .rO-mfideli: quod videlicet inter gentes, quibus tunc scribebat, spes erat, ut uxor virum suum ad fi Iem alliceret. At ubi ecclesia comperit, inter Iudaeos Praesertim uxores potius corrumpi a viris, Prudentillime sanxit, ne uxor ad fidem converta cum viro infideli maneret. Qua lege hon Pauli consiliuni evertit, sed firmavit . Sic Fidei IudIceS, quando multis magal que cxperimentis acceptis- legem tulcrvit , de denunciam
do haeretico quamvis Occulto i Datemnae correptionis legem a Christo praescriptam non violant , sed stabiliunt. Nisi naturae juribus legislator repugnavit , cum saprentissime edixit: Si tibi voluerit persuadere frater tuus , aut filius tuus, vel filia , sive uxor , quae
est ur sinu tuo, aut amicus , quem di-irgis ut animam tuam , clam dicens: hamus, bc serviamus diis alienis, quos ignoras tu δc patres tui s non parcat ei oculus tuus, ut in rearis Sc occultes cuni , sed statim interficies , &c. De ut. Is . Haec igitur Iex in crimine
haeresis populo inruanda est diligenter, ne, dum r sallam milhricordiam lio- inini indulget , in rem Christi publicam crudelis sit .
Nec operae pretium erit hoc loco Ad x. disputare , an Apostoli haeretici sue- confi riui : quod qui latetur, qua hunc ob- mat. s.
Iurgatione, aut quo potius convicio a argum. tanto errore coner avertere λ Potest
enim, Deus immortalis, absurdius dici quicquam , quam ministros primos Euangelsi ad unum omnes, non a fide modo alienos, verum exlam haereticos mille Quanto de verius de modestius illi sentiunt , qui arbitrantur, Apostolos Christi non cx malitia ,. nec de m-dustria, sed ex animi perturbatione &ignorantia pcccasse λ Aperte illis Doesminus mortem di rellirrectione in suam praedicebat , dc tamen ipsi , ut Lucas ait , non intelligebant, quae dicebam Lue. u. tur : dc credemus nos, post tot adeoque magnas turbas excitatas, discipi los non perturbatione animi, sed malitia dubitasse λ Nam incredulitas& duritia cordis cujusinodi alia fuerit , Et angelista nobis exposuit,cinquiens , Quia rus , qui Viderant e ulu resurrexisse , non crediderunt. Illi porro. , qui Vide rant , digni omnino erant , quibus fides haberetur : sed falli poterant tamen . His ergo non credentes Apostoli quidam de multis de incorruptis testibus, duri erant, incredulique etiam erant et at non Deo , in i hominibus . Pertinaces itaque erant adversus h mlnes , nou adversus Deum de Christum e Ius . Quocirca Christi discipulos haei eleos insimulare , stultitiae est manifestae, si ea, quae diximus in hae resis finitione constituenda , recte dc
dicta Se confii mala sunt. Confirmatum est autem multa esse', qciae concurrant, ut quispia in haereticus constituatur. Prlamum cIrorem habeat oportet. Dei
433쪽
de iri is error catholicae veritati contrar us sit. Tertio loco certum est enecesse est, atque expeditum , errorem illii: n veritati catholicae repugnare. Quarto errori pertinaciam ad3ungi , non 'uamvis , sed qui cum certas cclosiae regula Pugnet. Uuinto,. ut is
error sit poth susceptam Fidei pro esse sonem in illo , qui Chri lio se credcxe profitetur. Hactenus Theologis nostris attenuate presseque finivimus, quidnam haeresis sit, unde illis statim perspicuum fiat,
quaenam sit haeretica propositio . Namin. mcnte eadem proritis res sinat, in voce autem vel scripto hγretica propositio dicitur , qtiis haeresim interiorem cnunciat, illiusque est omnino signum . Qiua Vero solus Deus novit &corda & cogitata filiorum hominum , nemo mortalium prosccto pote it alterius habere clare cognitam haeresim, & catis firme conceptam animo atque coinprehensam. Quamobrcm, cum vox scriptumque ipsi ina, ac caetera demum omnia cxterna signa fallacia ala quando sint , non est facile certas & constantes sormulas Fidei judicibus exprimere , ut recte atque ex ordine vaω- ant de haeresibus judicare . Nana Theologi quum compertum habuerint, prinpositionem aliquam Fidei catholicae esse manifeste contrariam , subscribent sorte illico, haereticam illam esse: quinniam interdum de rebus ipsis nude pinsitis ex genere naturaque loquuntur , N eas, quas circunstantias appellant, quandoque aut negligunt, aut certem judicum fide ac dii gentia deponunt. Itaque siro se munc re probe functos arbitrantur , si unum illud exploraverint, an error, cujus ab eis nota quaeritur, Fidei aperte adversetur . Cum autem ad haeresim pcrsiciendam eam , quae legibus prosci sp ta 3c damnata est, quaedam si a sint , ut diximus , necessaria ; non videtur esse bene contultum inultorum infirmitati i& innocentiae , nisi fidei censi, res iterum atque iterum admoneantur, ut diligentissime errantium judicium , ingenium & animum stii deant indagare , illudque potissimum, an eam pertinaciam habeant c irae supra studiose nobis S scdulo diici ima est: quod in hac re vcllhaxime ecclesiastici rudicii cardo versatur . Nec satis eth ad sententiam de
haeres rite justeque -ferendam , haeresina ipsa in suspicione attigisse, sed coin- in Schula . D se.
prehen sione quadam opus est, ut fine errore de erroribus judicetur. Nisi Gnim illos judex quasi manu teneat, praeceps fere erit temerariumque judicium . Quod si in causa sanguinis id civiles leges praetcripsere, ut probationes essent luce meridiana clariores: ccquid fieri oportet ab ccclcsiae judia cibus in eis causis decernendis, in quibus non sbium res , honor, fama, ubia hominis unius periclitatur , sed i
lius etiam generis ac familiae praeciara & sempiterna existimatio γ Age e go norinas praestitua inus , quibus e
e yres, ad yuas Fidei externa . . iudicia dirigenda sunt.
P Rima formula in promptu est , N
psius contra se errantis tcslimonium , quod in omni soro exploratum est admisti criminis argumentum , prae Iertim si crimen siluin reus lita sponte& voluntatσ testificetur . Tametsi ea etiam' confessio , quam a reo iudex quaestione ac tormentis exprimit , s cundum leges tum civiles , tum cano
nicas idonea est ad faciendam in externo judicio fidem. Sed de toto hoc& confessionis & quaestionis genere com modius non a jurisperitis soluin , V rum a quibusdam detiam optimis viris familiariter colloquentibus , quam ab ullis Theologis ulla in schola , disputatur . Nec vero quempiam velim in eum sensum sormulae hujus verba interpretari , ut reus , qua haeresis is talle vim , & naturam nescit , haeresim ipse hi sito judicio aestimaturus, illumque secuturi in sententia judices. Sed ita accipi oportet , ut reus cum factorum atque dictorum suorum, tum propriae conscientiae atque animi testis contra in si s Judices ex fictis , di etiS , mente , ingenioque illius haeresim deprchendant, cuJus notronem an te oculos positam habere in omni Fidei religionisque judicio debent . In
homi0cm praeceptor olim meus incl-dit , qui vehementer se ipse affirmaret haereticum esse . Quid ita λ r gat . Cur te haereticum elle arbitruris p Respondit se icncre contra ca
434쪽
Minime gentium , inquit iste r ideo
enim me haereticum existimo, hoc est, errantem, & a veritate alienum, quia contra fidem catholicam sentio . lam
praeceptor risum contulere non valc ,
abi stulte , ait . eo enim minus haereticus es , quo magis te haereticum Opinaris. Salva quippe res est, si tunc errare te sentis , quum Fidei catholicae repugnas . Sic hominis stultitia est non tam Theologiae rationibus , quam rudentiae manibus comprehensa . Mui etiam ipsi aliquando contigit, ut a Judicibus Fidei errores nescio quos denotandos aeciperem.r certe hominis ejus errores , ut postea comperi, qui judicum nec jussit , nec accersitu ad tribunal venerat , sed sacerdotis cinjusdam suasui, & consilio , quem po nitentiae administrum habebat . Spomte igitur , , suoque iudicio hareses a, versum se plurimas sic censebat ) excipiente notario , prodidit .. Ad me ergo itum est, ut errorum notaS ede- Iem . Quos ut multos , Variosque comspexi , coepi mecum ipse attentius Cingitare , quisnam eorum auctor haberi posset . Quicunque porro Is esset, Partim ex Arii , partim ex Maced nil, partim ex Vviclem, partim ex Luttaeri sontihua , quasi quosdam dedu-zisse rivulos videbatur. Crederes eum assidue in omnium haereticorum lectio ne versatum, . Quod si ulla esset rerum consequentia , & connexio , eserorumve compositio, de coagmentatio aliqua , fini hi quoque inIecta ellet ista suspicio . Sest cum cernerem , In tanta ie L Xlinai copia non complexionem e , Monyi vinculum ., insaniae hominis Potiua , quam haereseosi venit in mentem rui Nolui Itaqu: de erroribus IudIcaret, nisi prius alictoris ingenium, dijudicium explorassem . Ergo judiceSTOSO , num copia sit videndi hominis . Ajunt esse : Nam datus erat in
custodiam , & conJectus In carcerem So in vinculis , coram Producitur, intueor oculis , animo μrno , Video allum parum sana mente esse . Pericinium ex rebus presentibus feci, quas longum esset commemorare z probavi ita se habere rem , ut ante ego cogi taram . Vix tamen a judicum animis opinionem infixam potui divellere . Sed Vici tandem , & persuasi , atque , ut erant viri boni , dederuut manus , amentemque sponte consessum, suoque
mum cerebro vacuum quidem , sed mni etiam poena vacuum dimiserunt. Ac de his nihil est necesse , ut The logi praecipiant: sunt tamen ea Cosno scenda: pertinent enim ad eum uium, quem Iuris prudentes sunt e locis the
logicis habituri , de qua re hoc libro
disserimus . Reliqua deinceps persequamur : nam formula haec tantum atti genda fuit. Alteram Divus Thomas protulit in prima parte , de in priorem ad Cori thros epistolam . Ea est hujusmodi: Si error fidei contrarius circa ea sit, quae nullo modo est probabile ab errant, bus ignorari, qui ad fidem catholicam certo pertineant, tunc judices tuto de haeresi pronunciabunt . Ut si , exempli causa , homo quivis etiam de media plebe , aut neget Christum eruci susAXum , Vere mortuum , vere a mortuis excitatum: aut aiat, superfluum ess e&vanum orare pro mortuis , nullo Praemio justos a Deo affici, nullo supplicio improbos, Sc caetera similia. Item si vix in s ehola Theologiae diu , multumque versatus contendat, Spiritum sanctum a Filio non procedere ; aut Patram &Filium Spiritus e Risdem duo esse primcitia ei aut non eue tres poenitentiae palates ν aut Christianis nullo modo esse i citum cum hostibus belligerare; aut episcopum non esse superiorem simplici sacerdote , aut quicquam e3usmodi , quod incredibile est nescire Theologos ad ecclesiae communem fidem attinere, pretiertim si in schola, ut dixi, perdiu se se , ac valde exercuerunt . Qua in re non dubito, quandoque a judicibus
per remisIionem, nimiam , aut magnam certe gnorationem erratum . Nolo e
nim suspicari , Fidei leges per gratiam esse aut populi furori , aut potentium voluntati concesIas . Fuerunt ante hos paucos dies Theologi quidam habiti doctissima , in us erroribus deprehemsi : quos & Lucteranorum esse proprios,& Ecclesiae eommuni Fidei adversos, nemo addubitare poterat, qui vel mediocriter rebus Theologicis esset i structus'. Coacti sunt haereses abjur,re , quasi suspecti de haeresibus , non convicti . Cum tamen , si haec non dico ad rhymicorum , aut musicorum acerrimam normam , sed ad perpe diculum communis juris , & vulgarem rationis formulam dirigerentur; nullum facilius erat , procliviusque judicium.
Turpe fuit autem ea dubitare peritos,
435쪽
quae ne rustici quidem dubitant , nempe nullo pacto verisi ale. fieri, ut homines in earum rerum, quas diu multumque tractarunt, Ignoratione versem tur. Ecquis autem credat, viros the
rum rerum inscios&rudes, quae The logis universis notae & pervulgatae sunt λErat in animo,quae horum Theologorum uerint errata, subscribere ait in hac quasi imagine & hujus praescriptionis regula
illustrior, appareret; & admonerentur quoque futuri judices, ut alieno periculo s aperent, neque animi relaxati nem & mollitiem, clementiam, &misericordiam esse arbitrarentur. In illis
nimirum & reis & judicibus, ne quod
perniciosum exemplum esset proditum , pertimescebans. Quod enim exemplo se , jure fieri putant . Sed quoniam jam rei ipsi decesserunt, Omnique odio carent & invidia , non putavi ejusmodi errores traducendos: ruos si contestatos Ec consignatos e-erem ad . sempiternam mem riam
turpitudinis , non solum in mortuos reos , sed in vivos etiam judices viderer maledicta conferre . Quanquam sorte ibi timeo , ubi non erat ibmor . Sed utcunque res habeant, ii risperitos admonui, ne in animum inducant credere, nullos esse pertinaces, nisi qui judicum monitiones praeceptaque despexerint . Ante hominum fio latus istos, crede mihi, vera haereticorum Pertinacia reperitur , eorum
scilicet , qui minime ignorant , opiniones suas contra fidem Ecclesiae venire . Ιpla vero omnium fidelium vox, idemque communis sensus , non pro
una monitione dico , sed pro mille
sufficit. Quapropter ecesesiae unam vocem qui spernit. Uc inulto pertinacior est, quam si sexcentas aut Theologorum , aut judicum contempsisset . Ac de secunda quidem regula hactenus . Tertiam hanc habebimus. Si de cujuspiam errantis pertinacia
dubitant judices , duae res illis sunt
accuratius transigendae ζ quarum una Theologorum propria est, altera cum Theologis iurisperitorum etiam communis. Priorem ergo a Theologo j risperitus mutuabatur , posteriorem aurem suo sbi jure vindicabit . Primum igitur a sapientissimis Theologis illud explicatum, diffinitumque habeant iudices , an error , qui in judicium venit , cum fide catholica aperte.
Do Loestrum usu in Scholast. Disput.
Enet. Nam una ex hac parte dupIieiternaereseos judicium excludetur: vel quia incertum est, dogma illi errori contra rium catholicae Fidei veritatem esse , vel quia repugnantia erroris ejusmodi,& catholicae veritatis obscura est, & in opinione posita. Ut si , verbi gratia, olim negaret quis , epistolam ad Hebraeos este Pauli , habeat autem pro certo illam esse canonicam, & de a ctore epistolae quaestionem moVeat , non de auctoritates in t Theologi qui se tiant , haeresim illam esse . Ego vero
nisi Ecclesiae definitio obstaret , non puto , qui existimem Christi fidem in nullo extremo versari discrimine, si
libri canonici auctorem nesciamus , modo sciamus librum esse canonicum. Quocirca sive Paulum , sive Lucan , seu Barnabam illius epistolae auctorem
quispiam dixerit, si solida ei est fix
que & constans epistolae auctoritas, non continuo Christi fidem evertet . Cum igitur tempore D. Hieronymi nondum fuerit explorate cognitum ,
an Fidei certa veritas sit , Paulum illam ad Hebr. epistolam scripsisse , si
error adversus ad tribunal Fidei tunc referretur , - criminis fortasse quidem
judicium fuisset , sed haereseos judiacium non fuisset. Item , Dei auxilio peculiari nox' agere i ut sicut oportet, eredere, sperare , diligereque possimus,pidei dogma est longe certi stimum .
Qui inficiabuntur , nullos esse habitus spei & charitatis insusos , illi dogma.
ti huic. ut quidam sentiunt, repugna bunt: sed quia ea pugna, tametsi valde probabiliter apparet non tamen est manMsta ratione comprehensa, eorum hominum error notandus est; temeritas& impudentia notanda: haeresis ne suspicanda quidem ante sacri Concilii Tridentini decreta. Qui locus , nullo
etiam commemorante , fidei censores admonet, ut id mutui , quos a tire logis sunt necessario aecepturi, non a
quibusvis accipiant , sed ab eruditis, expertis, exerettis .. Qui scilicet cum exploratum habeant, quinam ex Ne logiae locis certi ac firmi sint , qui contra probabiles & non necessarii, tum argumentorum Theologicorum st quenti atque expedito usu facile quos cunque errores deprehendant , qui Fidei catholicae dilucide refragentur . Utera erat res , ut judices diligem
tem navent operam, quo illis errantis
Pertinacia patescaz. Quae si in dubium
436쪽
ortasse vertitur, & neque ex ante aut dictis aut factis , neque ex errantium statu , conditione & ingenio colligitur , non alia eam ratione melius deprehendent, quam si erranti certum signum catholicae ejus veritatis osten,-clant, cui error istius contradicit. Ut si proferatur apei lius aliquis scripturae Iocus , aut definitio legitimi concilii generalis , aut decretum constans Α-postolicae sedis , aut una quaelibet alia certa nota earum , quibus di catholitae Veritates , & contrariae omnino haereses
diJudicantur. Quod si hi lce signis no
tisque prolatis ule cesserit , argumentum erit ignorantiae probabilissimum: sin repugnaverit, argumentum erit Pe t maciae certissimum : praesertim si nec ingenii nec doctrinae expers sit. Nam si adeo rudis & imperitus est, ut harum rerum intelligentiam nullo modo habere possit, equidem nullam ceriam regulam praescriptionemque constantem exprimerem , ut hominis ejuscemodi perti uacIa Innotesceret. Certe si qua est cralsa pinguique minerva describenda formula , ea erit sentenuia ecclesiae communis , fideliuinque consensus diconspiratio eadem e quibus si ille ais
emetur, tum etiam cum Videt conti a se venire omnes, pertinax atque adeo haercticiis e Ditimabitur . Nec necesse erit tamen orbem omnium Peragrare
terrarum , & singulorum fidelium rogare sententiam . Nam quae sit fidelium singulorum, neque arte aliqua, nec diligentia de inquisitione perpenditur , sed quodam quasi prudentiae s enia j dicatur . Quemadmodum enim si quispiam neget omnem ignem calefacere, non est opus, ut contumax in naturam habeatur, propositionem illam generalem mductione 3c demonstratione singulorum ignium, sed significatione potius & racione declarares cum quibusdam demonstratas, eadem sit de caeteris ratis e sic in fidem ecclesiae ille rit pertinax, qui suae Provinciae aut civitatis fidelibus universis in Fidei semientia repugnaverit.
Sed haec relinquamus, idque Iargi,
mur inertiae nostrae : inepta enim s mus , ut hebetes ac rudes ad regulam& lineam exigamus. Haec Vero Omnia, quae in hac postrema constituenda r .gula diximus , si ad vulgaris prudentiae rationem dirigas, recta sonasse onini: sin perpendere ad exactioris di-kipline praecepta velis, repetientur quς dam sertasse non recta. Quid enim in
tam inaequabili & rerum & ingeniorum verietate praescabere nos postumus, quod aequabile inter omnes & Ianum omnibus este queat e praesertim.cum id genus causae propemodum conjemurales sint,
in quibus judices indiciis quibusdam
atque vestigiis in ipsa penetrare hominum corda pertentant, quae si cognoscerent , non egerent perpendiculis, non normis, non regulis . Quid igitur haeresis sit,quae haeretica propositio, qua d mum via ac ratione utrique& theologo
de Iurispetito internoscenda, mihi jam satis superque dixisse videor.
De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium Ostiensiva, teme- raria , scandal a.
DEinceps , ut erat propositum, de
propositione erronea videamus. Cujus notio ac definitio non eadem mnibus , sed sua cuique est e ut hie etiam verim id esse comprobes, Quot homrnes , tot sententiae . Illud autemtia primis definitum 8c constimnim sit, propositionem erroneam ab haere lica non cogitatione modo , sed re e iam separati. Non enim , ut quidam existimant , concilium Constantiense, unde varix ista errarum genera accepimus , Propositionem erroneam usumpat in fgnincatione generali, ut err ris haeretici de caeterorum senus commune sit, quae videtur es1ie ejus nominis propria significatio. Ecquis enim credat , quicquam aliud esse pro Milonem erroneam, quam errorem p Seo concilium , ut dixi , ab hac usurpatio
ne lange abest : id quod statim pla
num faciam , si verba patrum adscribam . Compertum est, inquiunt, ex praefatis articulas plures esse notorie haereticos, alios non catholicos, sed erroneos, alios scandaloχs, quosdam piarum aurium ossensivos , nonnullos temerarios. Quae λ a sermonis esset de falsa & absurda, si propositio err
nea pro quocunque errore communi ter sumeretur. Jam enim recte quo
dici posset, post multas argumentati nes enumeratas, in his quasdam effrlyllogismos , quasdam inductiones, quasdam argumentationes: quod quam sit ineptum, nemo est, qui non intellia gat. Sine dubio igitur erronea pr. M a P
437쪽
De Locorum usu in Schoiast. Disput.
positio ab haeretica secernitur, non tan quam genus ab specie quod eslci discrimen rationis ; sed tanquam una erroris species ab altera : quae vera rerum , non modo vocabulorum, distinctio est.
Illud deinde constituere debemus, quod prius forsan dictum oportuit, sed
doctrina sera 'non est reprehendenda , praesertim si in opportunum tempuS reservata sit: Constituendum ergo , Catholicas veritates non singulari modo, sed bipartito reperiri . Quaedam enim sunt catholicae veritates, quae ita ad fidem pertinent , ut his sublatis, fides quoque ipsa tollatur. Quas nos usu ste- ruenti , non solum catholicas, sed F1-
ei veritates appellavimus. Aliae veritates limi etiam Ipsae catholicae & unive sales, nempe quas universa ecclesia tenet , quibus licet eversis fides quatitur, sed non evertitur tamen. Atque in hujusinodi veritatum contrariis erroribus supra dixi fidem obscurari, non extingui, infirmari , non perire. Has ego nunquam Fidei veritates censui vocandas, quamvis doctrinae Christianae veritates sint: Speciales Orationes applicatas uni personae per praelatos vel religiosos plus prodeste eidem, quam generales a Fratrus non teneri labore manuum victuin quaerere , scd licere eis esse mendicos : & complures alias similes propositiones, quas omnes catholici veras esse sine dubio existimant, ideoque veritates catholicae vocari pol- sunt, atque etiam debent. Qum igitur Propositiones hujus posterioris generis eritatibus contradicent, eas equidem erroneas appello : quae quoniam docitrinae catholicae adversantur, errores sunt haeresi proximi, haereses non sunt. Nec nostro more nos ita loquimur, sed est etiam hoc in more positum sermoneque majorum , ut nomen generis speciei illi absolute tribuant, quae est in eo genete impersectissima . Sic Aristoteles in praedica inentis dispositionem sejunxit ab habitu, cum tamen dispositio alias habitus ipsius genus sit . Virtus qui Pe , quam habitum esse nemo est qui nesciat, dispositio est persecti ad optimum. Ac ne plura exempla, quae sunt prope innumera , relaramus, illud est
pallim vulgi etiam ore contritum, quo animalis vocem, cum omnium animantium commutari sit , interdum pro his solum accipiunt, tu quibus nihil aliud, quam vis animantis avaret . Λ qua consuetudine ne Paulus quidem abho
ruit, quum animalem hominem dixit, quasi brutum expertemque rationis. PM tres item concilii Constantiensis hoc sensu videntur esse locuti, si accurate eorum voces expendamus . Ex quibus facile intilligimus, erroneas propositi nes contra catholicas suste divisas, Zein seriore quodam gradu , quam haereticas , fuisse locatas. Error itaque , qui& minus quiddam quam aperta hae insis, & catholicae doctrinae tamen contrarius est, proposito erronea vocatur.
Theologi denique modestiores quum in disputationibus suis quicquam sanae doctrinae adversum haereticum appellaare non audent, temperato vocabulo emroneum esse confirmant . Qunm vero
in hunc sensum & vulgari consuetudine alliciar, Ac compellar majore Philosophiae ratione , facile me patior in eum adduci, libenterque in eo cupio
Est . de propositionis erroneae alius item gradus 4 Quum enim veritas alia qua, sapientum quidem opinione veli menti , fidei veritas est; sed non est plane ab ecclesia definita, nec certo argumento demonstrata; tunc veritati illi adversari non est haereticum , sed
erron cum . Videlicet haeresis , quem asinodum sispra diximus , a voluntate quoque errantium pendet . nedum ab intellectu. Error autem, sicut & falsitas, e rebus jpsis significatis perpenditur, nulla asserentis habita ratione. Dia licet veritas illa ad fidem suapte natura pertineat, quia tamen nec hoc certum nec expeditum est , haeretica pertinacia abest, error gravis depericulosiis non abest . Similiter & propositio erronea tertio quodam gradu v cari potest , quae certae veritati catholicae fidei adversatur , non manisestequidem , sed sapientum omnium longe probabili ac ferme nccessari a sententia. Eius quippe erratio gravis est , qui hoc defendit contumaciter, quod viri omnes docti sentiunt periculum grande cath licae fidei conflare . Quicunque ergo vel doctrinam fidei appendicem liquido e vertit , vel fidem ipsam in discrimen adducit, vehementer ille sane in Christiana disciplina errat, atque adeo ejus uicta jure appellantur erronea. Verum de erronea propositione plus quam satis dictum est. Propositio vero sapiens haeresim a quibusdam dςfinitur ea, quae in sigm- sic
438쪽
Liber Duodecimus . Cry t T. Matione , quam verba Prima facie ostendunt , sensum habet haereticum , quamvis pie intellecta 1 ensum aliquem habeat verum: ut sunt, inquiunt, istae propositiones, Pater est maJor filio,
Christus eli creatura , Tres sunt dii. iauae definitio nec vocabuli potestatem exprimit , nec rei diuinitae vim naturamque declarat, nec mutuo nexu cum
illa est copulata. Quis enim dubitet, illain propositionem , Ridiculum est,
Eucharithis sacramentum solenni ritu per vias publicas circunferre, Luthe. ranorum haer sim sapere, qua negant in
Eucharistia corpus Christi verum contineri Et tamen in nullo pio senili vera cit . Hujusinodi propositiones multas in Erasino,. Joaime Camon C , alui que quibusdam hujus seculi scriptoribus passim leges, quae nec apertas haeretes prae te ferant, nec sanum aliquem habeant sensum: led quia ha, reseos 1
porem quendam ω odorem referunt, merito eas quidem dicimus haere1im sapere ; qui veIO illas Proferunt, hos haereticorum & saporem habere ac proferre odorem. Nec exempla illa placent,
quibus hi suam definitionem Illustrant. Veriora equidem exempla desidero, timagis ad rem, de qua agitur, accommodata : quamvis in hoc genere nihil ab iis requirendum cli, qvi omnes istos propositionum gradus permixtosesie ac consulos opinantur. Sed primum exemplum a Joannis Euangelio Christiaque doctrina lumptum est . . Quod vero Christi doctrina de Euangelium haeresim sapiat, scribere ego non auderem.
Illud 'ecundum exemplum congruens atque aptum est, si eis alientuitur qui exili imant, illam orationem, Christus est creatura, simpliciter verain clite , ted eam Theologos retulalle, quod taetorem quendam ab Ario contraxerit. Ita quam sententiam Divus Thomas
multa dixit . Ac Sophronius in sexta synodo plane fatetur, Christum creatum di increatum, idemque in 3. libro
Joannes Damascenus. Sed & Hieronymus creaturae nomen in Climito non horret. Ego vero temper habui persuasum , cirunciationem illam di simpliciter falsam esse, di catholicat Fidei ab
lolute contrariam . Elt enim in creaturae voce negatio intus incluta , quae
Christi suppolito absolute divinitatem tollit . Nam qui dicit rem aliquam faciam ex nihilo , is negat eam de sub
discrimine id. quod vere Se proprie factum est , ab. eo , quod vere dc proprie est genitum, separatur. Quemadmodum igitur illud , Christus coepit esse , fidei adversum eth, quoniam inde IerIpicua largumentatione sequitur , filium Dei es-le coepisse, atque adeo aliquando non
fuisse ; sic & illud, Christus factus est
ex nihilo , fidei quoque adversatur , quod implicite filius Dei de natura eis
Jus, a quo extitit, esse negatur . Sive igitur incipere, sive factum esse , leuesse creaturam , de filio Dei vere nunciari non postunt, quoniam inficiationem abditam & latentem continent, quae a Filio Dei, pro quo nomen Christi accipitur, vel perpetuum esse , vel esse a patre depellat. Itaque, ut mea sert opiniola propositiones illae, ac caeterae ejus inodi non tanquam sapientes liaeresim, sed tanquam haereticae a N caenis patribus sunt damnatae. Atyr positionein haereticam Ac sapientem hae resim eandem esie, mihi quidem non fit verosimile . Stubus nempe haber
tur is, qui quam rem vinum esse. comstaret, hane vinum sapere, nisi per j cum de ridiculum , diceret . Jam pa trem de filium & spiritum sanctum tres Deos esse , cum fide aperte pugnat . Nam sensus ille, qui pius dicitur, im pius est. Pari certe ratione illa propo sitio, Deitas est crucifixa , haeresim sam
pere diceretur: quam tamen ,, ut hae reticam manifeste, quinta synodus con demnavit . Illa item, Essentia generat essentiam , in gradu sapientium haere sim locaretur , quam an haereticarum numero poni oportere, Concilium Lateranense. definit. Quid illae e Eslentia divina non est persona patris, In tr bus perlonis tres sunt Deitates, alimque plures huiuscemodi, quas in sensu DG v v tra, & nuper a se excogitato .
quidam veras elle dixerunt. Sane nihil tam absurdum dici aut excogitari poterit, quod in sensum aliquem fictum si
detorqueas , verum non sit, ac rationitum humanae , tum divinae consent neum. Sed consentaneum non est, se 'la cIusmodi commentilla , ab usuque sanetorum di ecclesiae aliena, Pia numcupare , & homines sutiles talium se lorum excogitatione detendere . Ego certe, ut quod sentio loquar , harum propositionum auctores nihil minus. quam haereticorum saporem habuisse a bitror . Sed si in eis aliquem meo guin
itu percipio , inscitiae sapor ille est ,
439쪽
qm De Locorum usiunon haereseos . Quum vero loquendi vim , & .cmasircludanem verborum t neo , propositiones ipsas . de qua bus loquimur non sapientes haeresim dico, sed Fidei manifeste contrarias. Serm nes porro istos per metaphoram figuratos , considerata intelligentia magis percipere postlimus , quam circumscripta definitione explicare. Quamobrem, quid haeresim sapiat , quid non lapsat, non tam finitione , di argumentatione speculatricis disciplinae , quam sensu quodam, gustuque prudentiae judicatur. Videas hominem in Lutheranorum dogmatis expugnandis , dc internoscenda men- tu exercitatum, qui , ut canes venati-cl , in libro quem legendum iuscipit,
haereses odore quodam suspicionis quam sagacus me pervestiget, eJulque libri auctorem corrupnim esse , acutissime sentiati. Loget eum librum Drtasse alius itipes sne sensu , qui nihil omnino indagare, nillil olfacere, nihil ne susbicione quidem pollit attingere . Quales sunt hodie non pauci , qui Baptistam Crementem, Henricum Harph. Joannem
Taulerum, aliosque hujus farinae auctorus quotidie habentes in manibus, quOtidie in ore , eorum errata tamen , men tem, animum non odore ullo, non V
stigiis , non sapore capiunt . Videt cotabitulit. Dominus a Iuda , di Hierusa lena judicem , & prophetam , di amo-lum , & s cnem, S sapientem de architectis , dc prudentem , non λlum eloquii mystiei, sed haeresis occultat diJudicanae . Quid ni muti sint canes , &latrare non valeant, quibus ad investigandum nulla iam est lagacitas narium ΘEt cum tot signis lupi declarent, qui sint ac vetuit, quid quaerant ac desiderent, canes tamen fere litipor oppressit, pallores vero caecutiunt, &obsu descunt nescio quo modo , ut nec Ca,miae a viris saracibus monentur, audi- aut, neque ea , quae a lupis geruntur ,
videant: nisi serte omnes & pastores, 3ι canes stupidi timor 'obmutuerunt.
Atqui unde libet stupiditas accidat, ad
ecclesiae perniciem idem est. Securi nim jam poterunt viri improbi non modo ad aurem admovere sermonem, qui ut cancer serpat, sed patentius vene-
nunx spargere, atque evomere virus p
stilentissimum erroris sui: quod si mens
notadaeva fuisset , etiam Occultum a que in venis inclusiim a sano humore secerni, & intemosci tam poterat, adhibita diligentia , di curae, N aYὲque,
& acri Judicio quam potest coIor aubiis a nigro, aut dulcis sapor ab am ro distingui . Sed non est hujus loci, ecclesiae calamitatem deplorare. Nunc enim id solum agitur , propositionum sapores magis sentiendi , & eustandi
viribus discernendos, quam speculandi . Caina quippe hos , non natura distinguit . Itaque non Praeceptis , & repulis , sed prudentia , & saracitate diiudicantur . Expediam brevi rem hanc,& planam exemplo uno faciam. Leges illam propositionem , Pater major me ςth, in Euangelio . Habes illius doctrinae auetorem cognitum, S perspectim: antecedentia,& consequentia in Euai gelio.verba diligenter attendis , ejus doctrinae principia reliqua memoria tenes . Jam experiere, nisi habes humore aliquo malo aflectum gustiim , Pr positionem Illam, Pater major me est, non haeresim tibi sapere , sed modestiam . Legcbat eandem in Arianorum libi is Athanasius, auctores intus, & incute noverat ; Ariane disciplinae caulas & etlecta, principia & connexa pedispexerat quae in cuangelio Christi dulcis erat super mel & favum, eadem propositio in Alii libros transfusa sapiebat haeresim , cratque ejus gustui vel
amaris lima . Atque ut idem vinum ex vase uno sapit picem , ex altero non
sapit , & res eadem illud olet , undelit, C siceno male , ex arcula muliebri bene; sic una & eadem oratio ex uno corde, & ore odorem spirat jucundiscsuarum, ex altero teterrimum; ex uno
laporem suavem servat, ex altero in-mavem. Quemadmodum etiam vid mus, aquam e radicibus & canalibus,
Per quas transit , aliud atque aliud de
olere, bc sapere. Non itaque e rerum ipsar T, oration uinque natura sapor,
odorve omnis existimandus est , sed
tutu reS , tum orationes ipsae a venis aliquando , & viis , per quas perme ant , iaporem & ociorem accipiunt. Saporem igitur propositioinim , ut di- xl , On tam scientia , quam prudentia diJudicat. Quocirca quae propostio haeresim sapiat, quae eontra nonis piat, non Theologi quivis, sed prudentes solum, atque experientes poterunt)uclicare.
Idem vero de propositione males nante , seu piarum aurium offensiva dixerim . Est enim , ut linguae , narium que, ita M aurium judicium tuum, a ι dos , dc abhorrentes sonos Ies Pue lium.
440쪽
, Liber Duodecimas. Caput xiiiim . Quemadmodum autem non solum res falsae , atque perabsurdae , sed graves quoque , ac verae sentcntiae incon istis verbis elate ostendunt aures ,
acres praesertim, & acutas a sic The logorum aures teretes , & religiosae, non a sententiis modo falsis & haereticis , sed ab iis etiam abnorrent, quas intelligenti judicio percipiunt male , atque absiurde sonare , quamvis nullam in eis falsitatem haere eos deprehcndant . Dupliciter ergo de propositione malesonante loqui possumus; uno modo generaliter, quo omnis propositio Fidei contraria fidelium aures offendit . eoque magis , quo apertius illam vident Fidei catholice esse contrariam . Alio modo specialiter , quo gradum quendam propositionum constituimus ab illo haereticarum supremo distantem . Qua ratione eas proprie male sonantes propositiones , & piarum aurium onensi vas dicimus, in quibus nullus error Fidei ad verius mani seste notari potest , sed absonum nescio quid , atque absurdum , quod m' dignum esse pus , & religiosis auribus videatur . Enimvero in hisce absonis , & absurdis propositionibus discernendis , nollem equidem impetito, atque imprudenti vulgo aures dedcre , quarum est judicium pinguissimum . Sane
quanquam nonnullis In rebus que fidelium omnium scilicet communes sitnt,
judicium rectum adeo doctis , atque indoctis est & promiscue , & communiter a fide datum , ut quae propos-tiones vulgi Opinione male sonantes habentur , intelligentium quoque judicio male sonantes stre sint: at promiscuum vulgus auditum plerunque hebetiorem habet, interdum etiam teneriorem , quam opus eth ς & multa s*- pe tum auribus accipit , tum animo fert, quae tritae, atque intelligentes aures aspemantur et quaedam contra refutat quasi absona, quae Theologos peritos, de sapientes non modo non lacessunt, sed ne movent quidem e Theologos , inquam , peritos , & sapientes.
Nam in quibusdam aurium sensus fastidiosssimiis est, in quibusdam etiam superbistimus. Quia igitur vel Theologi
quidam nonnulla respuunt, que aures clementes , & modestas minime ossendunt ; necessarium est , si res has recte , di sapienter dijudicare volumus, aurium habere sentiun Politum , te
sum , subtilem , prudentem . Quod si
proposita omim absonariim , contona rumque iudicium Ecclesia in vulgi auribus collocaslet , Illam certe propositionem : Beata Virgo peccatum Orseginis a primo parente contraxit , ma
e sonare, dc tias aures ostendere judicaremus . Illa enim audita , vulgus sine dubio perstringitur , percutitur , torquetur. At piarum aurium offensio crimen est . Id autem in crimine ponere , quod Ecclesia ab omni alienum crimine cenisit, temerariae insolentie est. Evangelii item verba quaedam , si turba nobis lex est , male sonantia fi issent, dc piarum etiam aurium offensiva . Turbas quippe aliquando Domunus vocibus ambiguis, obscurisque tu bavit . Quin insigniter, atque aspere discipulorum quandoque teneras auric las perculit et nam Pharisaeorum aures
mordaci solebat radere verbo . Pharia saei, audito Christi verbo, scandalia bantur: plerisque discipulis durus erat illius sermo: turbis habere demonium videbatur Nec est ambiguum hoc tempore esse Pharisaeos quosdam, esse st lidam turbam , de multitudinem falsis opinionibus obtusam , certos demum csse discipulos , quibus est sermo verutatis durissimus . Hi , si abusus repr hendas, qui in imaginibus de colendis & ornandis in sacellis, templis , m
nasteriis , sepulchrorum monumentis, tempiternisque memoriis condendis sunt
plurimi r si assirines , in hujuscemodi
interdum , vel potius nimium saepe plus vanitatem valere , quam religionem, diabolum , quam Christum ; hi , inquam , sortam dicent , te Lutherannopinionibus occnpariam , intolerabilossonos fundere . Non est igitur habenda ratio vulgi promiscui , imbecilli, perturbati, imprudentis, sed prudentis, synceri, pii, incorrupti. Nec Theol gia modo requirenda est , sed pietas,& prudentia, sine qua nulle aures posisunt consentaneos sonos, abhorrentes que discernere.
Itaque, ut semeI finiamus, cum non sit cujusvis male sonantem propositi nem a bene sonante distinguere , pr
dentissimi Theologi, quod jam iterum, ac saepe dixi , consiliendi a iudicibus
ecclesie funi, nisi volunt in harum rerum judiciis vehementer errare . Et quamvis nullam nos quidem comprehensionem habeamus, definitionem nullam , qua judices valeant singulas in specie male sonantes propositiones ju