Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ra . dum Melchisedech , oleo spiritus un

ctus sit a Deo prae participibus suis. Sic ad Redi'. enim Apostolus aci Hebraeos interpretatur . Sed scrupillus prior sic eximitur . Non inficior equia em , Melchisedech panem , & vinum Abrahamo ad reficiendum exercitum contulisse , sed cum scriptura statim adjecerit: Erat enim sacerdos Dei estisti mi , nisi causa inepta est , intelligere oportet, easdem res Obtulisse solitum Deo , quas tunc proferebat Abrahamo , sed huic in cibum , illi in sacrificium . Quemadmo-

eonis d. dum Cyprianus ad Caecilium, Ambroesus lit, . s. de sacrament. cap. I. Hie aecipite. ronymus in vigesimumsextum Matthaei caput, Augustinus in Psalmum 33. concione prima, Casliodorus in Psalin. ios. Damalcenus libro quarto. capite decimo quarto, Chrysostomus homil. de prodit. Iudae auctorcs sunt. scri pulum vero posterio reni hoc modo eximemus .

Non, si in una re sacerdotium Christi simile est Melchisedechi lacerdotio, Omnis alia similitudo excluditur . Quin si figura persecta est, apte quadrare ad multa potest. Nihil igitur obstat , cur non in sacerdotii & constiti itione , di oblatione , Melchisedechi Christus appareat simillimus. Lcx insuper , dc religio nulla est sine sacerdotii munere, atque iunctione. Haec enim tria ita sunt, semperque suere conjuncta , ut si unum tollas , reliqua necesse sit esse sublata. Ad RGI, Translato, inquit, sacerdotio , necet se est , ut & legis translatio fiat . Si ergo Christiani legcm , ac religionem habemus , habemus profecto & facerdotium. At sacerdos omnis in hoc paratur, ut sacrificium offerat: Chri uiani ergo etiamnuIn sacrificium tenemus, sine quo nec sacerdotium, nec Teligionem , nec legem tueri possumus . At nos omnes' esse sacerdotes affirmant, hostiasque spirituales offerre. Sed cum hae non propriae sint hostiae, sed translate , sacerdotium quoque non propri. um, sed translatum,& improprium c-rit: translato vero sacerdotio, religi nis item translatio fiet . Ita nimirum, qui nobis sacrificium eripiunt, simul hi Be veram Christi religionem conantur eripere , & falsam eJus inducere , qui iuge ab ecclesia auferet sacrificium. Ma.II. Nam N Danielis testimonio constringi fortius poterunt,quam ut elabantur . Rotandi sunt videlicet advertarii , quod

nam sit illud juge sacrificium , quod Antichristus ab ecelesia ablaturus est

dies Ixso. Et cum in ecclesia non

sit aliud sacrificium Iuge praeter id , quod in altari offerimus , Iule arguia mus , Lumeranos esse ministros Antichristi. Sed quid ego argumentor quid plura disputo Etiamne in tam perspicuis.

rebus argumentatio quaerenda, aut Co

jectura capienda est An dubitari pota est, ubi nullum peculiare sacrificium, privatim res sacra nulla, sacerdos proprie nullus est, ibi ne religionem quidem esie posse λ Tradit Plato , sacerdotes magna claritate Oportere abundare, propter eorum, quae tractant,magnitudinem. Quapropter apud AEgyptios non licere regem absque sacerdotio imperare. In plurimis quoque Gr. corum civitatibus praecipua sacra a ma- pistratibus summis institui, atque apud

Athenienses creato regi sacra maxima esse attributa. Tradit rursum, oportere , ut unus semper ex magistratibus deorum alicui pio civitate lacrificet. Aristoteles deinde auctor est , in hei Olcis temporibus reges divinae rei cultum exercere solitos, nisi talia essent lacrificia, quae sacerdotium requirerent. Docet alio loco idem , in optima R publica sacerdotes honoratissimos constituendos. Neque enim , ait , agricola , neque artifex, neque vilium exercitiorum quisque sacerdos est depurandus r honos namque diis est a civibus impendendus. Ciccro , & Ualcrius scribunt , tantum studium antiquis observandae religionis fuisse , ut senatiis tunC, quum florebat imperium , decreverit,

ut de principum filiis pauci quidam electi Hetruriae populis ad disciplinam

sacrorum percipiendam traderentur ene ars tanta propter tenuitatem hominum , & religionis a iustoritatem , adduceretur ad mercedem , de quaestum. Tantus honos apud vcteres natura duce religioni est habitus , ut nulli, nisi principes, Sc optimates, caer monia tum erga Deum haberent facultatem. Et volunt Lutherani adeo Christum desipuisse , ut Rempublicam instituerit , in qua sacrificia omnia vulparia passim , & contrita essent a sacerdotes, deliri etiam senes, garrulae anuS,ado lescentes leves, fartores , lanii, & co qui , quos, honos praefandus sit, si vel cursim velis recensere . Scilicet, sacer dotium nostrum Lutherani Turcarum more inirmare cupiunt, apud quos a communi populo non multum sacerdotes

lib. ' mitti

lib. de divi.

462쪽

Liber Duδ decimus. Cap. XII.

1. Cor. o.

te; disserunt. Quanto religiosius ami fui olim Ger mani statuerunt , ut Verberandi , an in advertendique in hominem, nasi sacerdotiim auctoritate, nullis esset concella facultas , quo judicia non humana , sed divina viderentur . Sed quid ego communes natura rationes profero Ad nostras, hoc est, Theologicas redeamus . Apostolus fideles cupiens ab idolorum cultu deterrere , eo maxime argumento usus

est, quod si idolis immolarent, participes esient altaris & mensae impiae , atque irreligiosae : nam sine discrimine eandem vocat & mensam & altare:

longiore , ubi promptum est Ermulas illas sitiaerendae traditionis ad prae se

tem dii putationem accommodare. Jam eccli siae auistoritas pro hac con

clusione notior & crebrior est, quam ut indicanda st . Nihil enim frequentius , tum in canone , tum alias saepe intonat, quam hostiam Deo se corporis & sanguinis Christi puram & immaculatam offerre.

Concilia vero ab hac sententia sunt

plurima . Toletanum primum, cap. s. Toletanum undecimum, cap. I . Tole tanum duodecimum , cap. s. Bracha rense tertium, cap. I. . Antisiodorense,

Dei . sive

mera it ira,

Qui autem ad altare Christi accedunt, cap. s. Carthaginense tertium , Epheparticipes sunt hujus etiam altaris: fie-ssinum, Nicaenum, cap. I . Lateranen-ri autem non posse , ut utriusque si

mul participes simus , nisi Deo Sc idolis pariter serviamus . Altare igitur habet ecclesia i habet igitur sacrifi

cium. Etenim sicut mensa dicitur, in qua editur cibus , sic altare , in quo offertur sacrificium . Nerent ergo altaria fidelibus Lutherani , solum concedant nicnsas , quia cibum nobis esse a junt , sacrificium non item . Nec altaris modo, sed & missae nomenclaturam ad:mant, quae cassum quiddam, At inanis vocis sono decoratum erit, si nobis in altari oblatio non est. Missis porro vocem ex Hebraea lingua mutuo acceptam cum doctissimi e nostris, tum plerique e Lutheri familia testantur . Est autem Hebraeis Micaea O, latio . Sane vero tum altaria, tum obIationem corporis , & sanguinis Christi, quam missam , & sacrificium appellamus , ex Apostolorum traditione nos habere, expIoratissmum erit, si regulas cas huc reseramus, quae investigandis Apostolorum traditionibus libro hujus operis tertio sunt a nobis constitutae . Certe Irenaeus verbis nihil o,scuris assi at , ex traditione Apostolorum cile , quod corpus , & sanguinem Domini offeramus . Andreas qu que Apostoliis, reserente Philacteto extiteris sacerdotum Achaiae Egaeae princonsilli , Immaculatum , ait . agnum quotidie in altari sacrifico . Jacobum etiam missae celebrationem addidisse, testes sunt Patres Trullanae synodi can. 31. Concilium insuper Carthag. 3. ait, Dominum tradrdiste , ut in sacramento corporis N sanguinis ejus nihil amplius , quam panis & vinum omerantur.

se sub Innocentio III. Adde etiam Truulanum , quod nomine sextae synodi a

Gratiano refertur. Adde etiam Florentinum in decreto unionis Armenorum.

Sed & in Concilio Constantiensi ille

Crror condemnatus est, Non esse sundatum in euangelio, quod Christus Mi Glam ordinaverit.

Quid sedis Apostolicae Antistites

Nempe eandem Apostolorum & Ecclesiae nilem profitentur . Anactetus de conlec. dist. L. cap. Episcopus. Clemen. de consec. d. 2. cap. Hic ergo. AleX. I. de consec. d. h. cap. Nihir. Euseb. de consec. d. I. cap. Consillio. Julius de consec. d. 2. cap. Cum omne crimen, Felix de conlec. dist. I. cap. Sicut non alii. Soterus in epistola ad episcopos Italiae. Syricius ad Cumerium

Tarraconensem episcopum, cap. I. I nocentius I. ad Exuperium Toros episcopum, cap. I. Leo ad Dioscorum epist 7ν. de cons dist. I. cap. Necesse est . Hi omnes antiqui ecclesiae pontia fices : nam posteriores quid attinet commemorare Auctores vero Veteres. quos eccle

sia & consecravit i & publice dedic vit , si referre velim, negotium lecto

ri facessetur . Itaque non omnes res

ram, sed nobilis limos. Docent in priam is hoc ex Graecis Dionysius i Cap.3. lih. de eccles. hier. Ignatius in epist. ad Smirnen. Athanasius in lib. quaesti

num ad Antiochum, quaest. 3 . Grego rius Narianaenus in carmini b. ad epuscopos , Eusebius Emissentis de consee. dist. 1. cap. Quia corpus . Chrysost mus hom. II. In epist. ad Hebraeos, qui falso nomine Ambrosii citatur a Gratiano , de conlec. dist. 2. cap. In

Christo. Chrysost. quoque idem lib.6. de

Martini Papae detonis. d. a.

elo lacer Idotis a

463쪽

414 De Locorum usis sacerdot. pati Io post principium.Cui

Τheophylactus consentit in cap. IΟ. Ο pistol. ad Hebr. Et Damascemis lib. 4. cap. I . E Latinis vero habes Irenaeum lib. q. cap. 32. Sc 33. 8c 3 . dc 63. Cyprianum lib. i. epistol. 3. quae scribitur ad Caecilium , de consec. d. 1. cap. I. de L. Atque idem repetit in sermone de coena Domini. Ambrosium lib. I. OLficiorum, cap. 48. Hieronymum ad He-dibiam, quaest. L. & ad Tit. I. Pascha-

sum in lib. de pascha , de consecrat.

d. 2. cap. Iteratur . Augustinuin lib. Io. de civit. cap. 2 o. dc lib. II. cap. 2Ο. Sclib. 2 o. coni. Fanst. cap. I 8. Quem locum & Calvinus, Ze Bucerus impudenter pro se referunt. Gregorium lib. 4. dialogorum, cap. 68. dc in quadam lio- milia paschali. de consec. dist. h. capQuid sit . Fulgentium denique lib. 2. ad Monimum. At omnibus his testimoniis Calvinus

respondet , Eucharistiam ideo a patriabus sacrificium vocari, quia est exemplar de imago sacrificii. Nec enim aut novum aut insolitum est, rerum vocabula aerum imaginibus attribuere. Ad Gal. 3. Ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, & in vobis crucifixus . ad I om. 6. Consepulti in bapti simum. Apocal. Io. Agnus , qui occisus est ab origine mundi. Sic autem Chrysostomuin . Theophylactum , & Augustinum , fidcm suam de sacrificio ex-

Instit. e. r8. plicuisse . Haec Calvinus . Nam Buc Lib. z. c. . TuS dicit quidem, alios patrum in hac

sacrificii appellatione id spectasse maxime : sed alii tamen, in usu, inquit, hujus vocis praecipue spectarunt oblationes , quas sitarum rerum fideles Osiferebant, Ze Domino consecrabant. Id quod Lutherus etiam animadverterat in libro illo pestilentissimo de captivitate Babylonica . Sed scitum illud est, qui verecundiae fines semel transierit, eum bene & naviter oportere esse im- Pudentem . Primum enim isti colligunt, s sancti auctores asserunt , Eucharistiam csse exemplar sacrificii in cruce facti , statim haberi non esse Verum sacrificium . Quod H ad eum modum colligere licet , ne vetera quidem sacrificia proprie & vere sacrificia suis sciat , quoniam omnia figura Sc imago erant unicae illius hostiae , quam Chri-lsius moriens immolavit . Utrumque Lgitur signum unius 8c ejusdem hostiae censendiim est , nostrum quidem praeteritae, illud autem legis veteris futin

iis Schoiast. Disput.

rae ; sed utrumque tamen vere sacriscium . Nisi quis adeo insaniat, ut putet , magis pertinere ad rationem sacrificii , quod significet rem faciendam, quam quod commemoret rem factam. Ego sane ita iudico , Eucharistiam n stram extemplar sacrificii Christi esse non posse, nisi esset quoque ipsa sacria ficium . Quae res Paulo ante est a me diligenter explicata . Quemadmodum

enim coena nostra commemoratio non

ellet doliarmcae coenae, imaroque illius de exemplar, nisi vere manducaremus:

sic nec Eucharistia nostra hostiae Chriasti exemplar de imago esset , nisi vere sacrificareinus. Deinde illud ab his quaero , an sancti dicant, oiserre nos in hoc mysterio corpus Christi & sanguinem

Bucerus negat , sed rem tamen aper tam negat. Nam ut caeteros omittam manifeste id tradunt Cyprianus ad Caecilium, Ambrosius lib. Officior. I. At gust. II. de civ. Dei, de coni. Faustum lib. 2 o. Damascen . lib. 4. Irenaeus Item lib. 4. ac demum Alexander Papa ad omnes orthodoxos: nolo enim est e longus in reliquis excitandis. Quod si sanguinem Christi in hoc mysterio osserimus , vere illud est quidem sacrificium,& exemplar est tamen ; quoniam hostiae cruciatae Imago incruenta est, sed ita Incruenta, ut pro eo sit, ac si nunc cruor ipse effunderetur. Atque argumenta haec usque adeo pleroique Lutheranos cogunt, ut in fa- criticio offerendo ex parte iam cum e clesia consentiant . Non enim penitus

sacraficium negant: sed in eo perstant, qui hostiam pro peccatis admittunt , eos in uriam imponere Christi pers etillimo sacrificio, quo uno clincta sunt remisia peccata . Itaque gratiarum actionis lacrificium in Ecclesia esse quidem , quod eucharisti cum isti vocant, sed pro peccato nullum esse, quod pro

pitiatorium appellant. At nobis secunda in hac controvem x Concsia conclusio certi lima re ipsa est Eu ' 'μ

charistiam non modo juxta nomen suum lacrificium esse, quo Deo gratiam re .seramus, sed id etiam esse, quod n bis Deum placatum propitiumque res dat . Eandem itaque hostiam pro gra tiarum actione Sr pro peccato esse . Haec primum ostencsitur ex illo Ioco apiid Lucam , Hoc est corpus meum, Me. . quod pro vobis datur. Et de calices-

militer: Qui pro vobis emunditur. Est una terro sacrificium pro peccatis . Id quod c- ει 'umi

464쪽

LUεν Duodecimus Drma consecrationis prae se seri, quae babet, Effundi sanguinem in remissionem peccatorum. Nam quod Luther, ni quidam ajunt , verba , quibus hoc mysterium sacerdos conficit, materialiter accipi, non significative, non est huius loci, temporisque refellere . II- Iud sane exploratum est, si verba so naae materialiter acciperentur, nec sacerdotem in Christi nomine corpus, sanguinemve conficere , imo ne comficere quidem ullo modo. Quin etiam, si sacerdos verba illa significative non profert, ex vi verborum , neque corpus Christi in sacramento habemus , neque sanguinem. Ex quo Sacramentariorum stultitia existit. Deinde, Omnis sacerdos , ut ad Hebraeos tradit Apostolus , constituitur , ut offerat dona, dc sacrificia pro peccatis : aut erῆo nullus nobis sacerdos est, aut sacrincium propitiatorium habemus . Nec vero Paulus de solo Iegali lacerdote loquebatur, nisi inepte argumentatus fuisset , Christum pro peccatis quoque obtulisse, quoniam sacerdos erat. Praeterea, poenam aliquam manere,

remissa jam culpa , non solum ecclesia definiente , sed scriptura etiam tradente credimus . Cum ergo corpus Christi , & sanguinem Dei dono tamquam res nostras habeamus ; utique poterimus offerre Deo ad redemyti nem animarum nostrarum: quemadmodum & poenas proprias, Zc sanguinem quoque nostrum omerimus. Hanc vero esse Apostolicam traditionem , & Epiphanius lib. 3. Contra haereses , & Chrysostom. ad populum Antioch. aperte docent, & facile per regulas supra a me Positas ostendi po est , quas permolei tum erit post tam longam disputationem ad hujus nos loci usum in praesentia convertere . Quanquam una ecclesia satis est ad hujus rei certam fidem in animis inserendam. Illa quidem cum alias frequentissinae , tum in canone maxime profitetur, plebem sanctam fidelium hanc hostiam Deo pro redemptione animarum suarum OL

ferre .

Romanos vero pontifices supervacaneum erit recensere . Itaque duos solum antiquissimos de sanctissimos rese- Iemus, Alexandrum in epist. ad omnes orthodoxos inquientem . crimina atque

peccata his sacrificiis deleri : Cui assentitur Julius de conlecrat. dist. 2.cap. Caput XII. ' 6ISCum omne crimen . quibus Div. e iam Gregorium addo, de consecr. dist.2. cap. Quid sit. Nam in Conciliis habemus Cabit nense de consecr. dist. I. cap. Ulsum est. Florentinum quoque habemus, ac Tridentinum: adde etiam, si videtur,& Trullanum. Iam sancti veteres eam rem constantissime tradunt. Chrysost. homil. II. ad Hebraeos, dc Theophylactus In cap. g. ejusdem epistolae palam dicunt, in mysteriis &sacraficio esse remissionem peccatorum. Eusebius Emissenus hanc redemptionis oblationem vocat . Da mascenus affirmat, esse omnis sordis cxpiationem . Idem astruxit de Athanasius lib. quaest. ad Antiochum . Epiphanius item inducit haeresim Aerii in haec ver ba: Orat vivus, aut dispensationem facit , id est, missam: quid profuerit mo tuo Cui respondet Epiphanius, quod omnino prosunt preces ejusinodi dem ctis , etiam si totam culpam non abscinisdunt. Quem locum incredibile drinuest, quam prave Bucerus torquere nititur. Sed bene habet, quod habemus alios, quos haeretici, rumpantur licet, torquere non possunt . Chrysostomus homil. 69. ad populum Antiochenum: Non temere, inquit, ab Apostolis haec

sancita suerunt, ut in tremendis myst riis desunctorum agatur commemoratio. Sciunt enim, inde multum eis posse contingere luerum. Cum enim totus comstiterit populus, sacerdotalis plenitudodi tremendum proponatur saςrificium, quomodo non exorabimus pro his deprecantes Uide etiam eundem lib. 6. de dignitate sacerdotali. Gregorius jib. . dialog. cap. Is . Si culpae, ait, post mortem insolubiles non sunt, sicin non esse docuerat , multum solet animas, etiam post mortem, sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare . Theophylactus in cap. Luc. I 2. in illud: Eum timete,&c. Non semper , ait., qui mortuuturpeccatores , mittuntur in gehennam Sed sunt in potestate Dei , ut etiam dimitti possint . Hoc autem dico Pr pter Oblationes , quae fiunt pro defunctis , quae non parum conducunt , et iam iis, qui in gravibus peccatis mortui sunt . Vide etiam Ambrosium epistol. 8. lib. a. ad Faust. & Cypri Mirum ι b. I. epist. s. Nam in sermone de Cαna Domini aperte dicit, hoc sacraficium esse iniquitatum expiationem.

Vide etiam Paschasium de consecrata dist.

465쪽

4 6 De Locorum usu

dist. 1. cap. Iteratur; & Augustinus de

cura pro mori. geren. cap. I. & lib. con. s. cap. II. & 18. Ec de haeres cap. 33. & in enchirid. cap. IIo. POL

semus his Theologorum se 'lcntium manum adjungere , in haereticorum caede jam saepe victricem. Sed victoribus occurrent acto jam de inimicis ecclesiae triumpho. Itaque ad praelium sero venient quidem , sed ad palmam opportune . Quanquam hoc loco necesse fuit

eos advocare, non ut nostra confirmarent argumentis, ac rationibus, sed ut scholae more presse, atque argute contraria refutarent. Ita refutandis quippe haereticorum argumentis tantum scholae

Theologia valet , ut facile possit ea , uae istis videntur esse gravia , ostenere vel levistima. R em. ad Primum sane arsumentum , quod Cal-x. ΛrE. Vinus tantopere jactat, facillime dilui β' tur. Quis cst enim ; cui non pei spicua sint illa , quae verbis iste multis exo nat , de amplificat Inicum sacci dotem nostrum praestit iste id , quod omnes illi veteres minime praestiterunt,netirpe remissionem peccatorum insanguine proprio . Rursum immortalem es-le , & perpetuum , qui semper coram Deo pro nobis assistat , nec sitiorum modo vulnerum cicatrices , sed etiam

sanguinem, quem effudit in criice , Ο-n nes ecclesiae Se oblationes, dc orationes , se demum , ecclesiamque suam Patri in sublimi altari repraesentet . Item una sola oblatione confecisse, quod ne plurimis quidem veteres illi sacrificiis valuerunt . Haec videlicet contrita sunt, do vel minutis Τheologis per-Vulgata . Illud nos addimus , quod Calvinus ignorat, discrimen esie inter sa- Cerdotes veteres, Ec nostros , quod in illis nemo suit, cujus caetera vicarii essent : neque enim posteriores prioris

alicujus gerebant vices , sed quisque suam offerebat hostiam , de suo , non

alterius sacerdotis nomine offerebat. Ita ex hac parte plures omnino erant sacerdotes . Non enun in imo veluti capiae conveniebant, cujus loco admi- nistrarent At nostri cum in nomine

Christi , dc in persona eIus accedant ad altare , quodammodo omnium mnum est sacerdotium , sicut episcopi,ae vicarii unum judicium est . Aliunde etiam veteres illi plures erarit sacerdotes, quia plures nostias, easdem-ue differentes exhibebant ; at tacemos a sacro faciendo dictus, ubi ean.

in scholast. Di p.

dem hostiam offert , idemque omniso

sacrum conficit, aliquo modo idem est, licet plures esse videantur. Ac revera sacerdos, qui Deum sanguine placaret

3c reconciliaret mundo, unus est Christus . Nos quippe hoc tentu non dic, mur sacerdotes , sed quia dispensatores sumus mysteriorum ejus, applicam tes populo sanguinem , quem ille em dii iii cruce , 8e simul cum illo ofi rentes . Inde enim nostra oblatio vim habet, non ex nobis . Non igitur nos plures sacerdotes sumus ad eum m dum , quo Veteres plures fuisse tradit Apostolus . Quod vero Calvinus ait, nostros sacerdotes esse infirmos ac peccatoreS, ut olim in lege, magno discrimine agnoscimus. Etenim illi cum asserrent hostias, quae ex se placere Deo non poterant, Nec placita sunt, inquit, , sin quae tibi secundum legein offeruntur: cum sanguinem, inquam, hircorum , dctaurorum offerrent , si peccatores rant, per sacrificia sua nihil consequebantur . Respexit quippe Deus ad Abel, Sc ad munera ejus , neque Ois rens a muneribus , sed munera ab os serente placuerunt, ut recte Greg rius admonuit . Legis ergo infirmitas erat, quod nec hostiam habebat, quae ex se Deo esset accepta, nec sacerdo tes impollutos, qui Deo gratiosi, gratam quoque hostiam efficerent. Sace dotes vero nostri, tametsi infirmi sunt, nihil tamen ecclesiae lacrificio incommodant, utpote quod vim suam non ab

illis habet, sed a Cliristo summo sacerdote . in quo Patri bene complacuit,

qui simul est & sacerdos, Se sacrificium,

quemadmodum Innocentius Tereius in Deisumma

concilio dixit. Hostiae igitur Euangeliacae excellens praestantia est, quod 3e Lpsa per se Deo est quam gratissima, Fc

unum habet perpetuo sacerdotem sanctum , atque impollutum; cujus oblatio vim tribuit sacrificio , omnibusque m delibus memoria seculorum omnium

prodest . Quocirca scut in Christi δε-

cramento impius administer nihil e clesiae nocet: ita ne in Christi quidem sacrificio sacerdos improbus divinae uti litatis fritistu ecclesiain privat, quamViSipse sibi non emolumentum comparet, sed exitium . Verum de primo argu

mento hactenus. Hujus autem confirmatio argumenti non est nunc oratione longa infirma da , ne novam hic controversiam de

novi sacramenti sacerdotio constituamus

466쪽

mus . Illud breviter dicimus , eos sacerdotes a Deo esse vocatos , qui ab Apostolis & eorum succesIori bus riteti ordine vocati sunt. Nec vero sacerdotii nostri ratio popularis est, multinrumve suffragiis declaranda: non de terra consula, sed de coelo ducta, Sc delapsa est . Resuscita, inquit, gratiam Dei , quae est in te per impositionem

manuum mearum . Et alio locor Noli

negligere gratiam , quae data est tibi

cum impolitione manuum presbyterii. Et . in epist. ad Titum: Reliqui te Cretae , ut constituas per civitates presbyteros , scut Ac ego disposui tibi . Da Ius denique Ze Bamabas constituerunt per singulas ecclesias presbyteros in Oratione de jejuniis , ut mos est, &nunc

in ecclesia heri solet. Quemadmodum ipitur qui Apostolos audiebat, is Christum audiebat; ita etiam quos Apostinii vocabant, hos vocabat Christus . &quos a lacerdotio repellebant, eos Christus ipse repellebat. Nam quod haec nunc ab illis defensionis ratio viaque tentatur , in his scripturae locis de s nioribus agi , qui Rempublicam germrent , non de sacerdotibus , qui rem divinam facerent: satis ostendunt, quam Parum in sacerdotii dignitate de auctoritate ponant , qui illud existiment aut a senectutis veneranda canitie, aut ab ecclesiae administratione se unctum. Α-ristoteles porro non credidit, alios forere ad sacerdotium idoneos , nisi vel qui

xeges essent , aut principes civitatIS,

Vel certe quos post Rempublicam diu suo consilio gubernatam, aut res in bello praeclare gestas, detessos Iam atque

defatigatos omni cura humana dc labo- Te Vacuos elle oporteret , ut non nisi in aetate 3c auctoritate senatoria sacerdotium resideret . Quam naturae institutionem Apostoli secuti, cum sent,rent, sacerdotibus ecclesiae gubernationem fuisse a Christo commisiam, eos cxistimarunt esse in sacerdotum ordinem cooptandos , qui vere presbyteri essent , hoc est, seniores . Ita factum

est, ut presbyteri nomen In Cum, quIsacra facit, remaneret. Sed nos eo loco locati sumus, ut non longe prospicere Oporteat futuros sacerdotiI casus, cum eos in praesentia videamus. Deflexit enim jam de spatio curriculoque, multumque deflexit conlitetudo majo-Tum , dc eos nobis episcopi initiatos sacerdotio tradunt, qui non modo prese

byteri non sint, sed sunt etiam valde Liber Duodecimus. Cap. XII:

iuvenes. Ita sacerdotii auctoritas sce teratissimis ecclesiae hostibus ludibrio est. Verum de episcoporum abii su mianime contendimus 3 In eo certamus, sacerdotis creandi rationem nos ab Aia

postolis, Apostolos a Christo accepiς' se . Quod ne dubitare possimus, certissimo est argumento , quod Christus

in coena dixit et Hoc facite in meam commemorationem. Si enim hoc, quod praecepit facere, sacrum erat . imo si, ut ante probatum est , sacrificium erat ; Apostolos sane tunc sacerdotes

instituit r nisi jussit sacere, nec dedit

tamen potestatem faciendi . Conficere autem Christi coipus Sc sanguinem, ut sacra nostra Deo faciamus , quom

niam supra naturam est , sine divina facultate fieri non potest . Quia vero sacrificium hoc Dominus facere jussit

donec veniat, necesse.est, ut copiam,

quam Christus secit Apostolis sacrificii Iugis dc perpetui faciendi, illi in

posteros sempiternis seculorum aetat bus transfuderint. Sic enim , ut O

cumenius ait , sacerdotium Christi a ternum est secundum ordinem Melchia sedech. Sed primi arsumenti confirmationi refellendae, plusculum etiam quam concedebat ratio, largiti sumus. In lecundo vero argumento multa Respon. simul objiciuntur adversum ea , quae ex ad A. an Ecclesiae lententia diximus, sed nos exprimemus omnia perspicue, ut res dicta prope manu tentari possit . Primum autem allud sacerdotibiis nostris opponitur , quod offerunt alienum sanguinem ι id quod sine dubio falsiim est,

quippe cum Christi sanguis, dono Dei licet , noster sit tamen a noster , in quam , veluti universalis causa nostra est . Sol autem tuus ad generandum est s at non ita tuus, ut sine peculiari

tua generet actione.

Illud deinde Calvinus objicit, Christi sanguinem semel juxta Apostolum

oblatum esse. Quam rem non absurde intelligunt plurimi de oblatione cruenta , quae palam ante oculos omnium posita fuit . Sic enim se idem Apost lus expotuit , quum subjecit : semel in conluminationem seculorum perhostiam suam apparuit. De illa ergo viactima sermo tit, quae in monte Calu riae palam in ore atque oculis Iudaeae provinciae mactata est. Ex quo intelliis gitur , contra Oblationem altaris, ubi

sanguis Christi in mysterio fusus, non corporis , scd mentia oculis cernitur,

467쪽

ne verbum quidem ullum Apostolum dicere . AEque videlicet Pauli verba torquere adversarii possunt in eam o, lationem , quam Christus in coelis incruentam facit, semper Patri pro nostris peccatis apparens . Sed ne me in hanc quasi fugam conferam , maxime animadvertendum censeo, oblationem non smpliciter & uno modo esse. inna enim est universalis, altera est pa ticularis , quae generalem illam quasi ad efficiendum applicat . Et quoniam Lutherani omnes oblationes ad unum exemplum & regulam quaerunt ; nos hujus divisionis exemplum ex similitudine rerum naturalium capiemus, ut horum ignoratio illustrior appareat . Illuminatio dupliciter a Philo1bphis a cipitur, 3c ea, quae universalis est, Nea , quae est particularis . Uidelicet, simul atque Deus produxit solem, po

est dici semes mundum illuminaste ,

nempe tanquam in causa universali . Sed sunt tamen plures quotidie illuminationes propriae, quae non solum cum senerali illa non pugnant, sed ita tu, serviunt , ut sine illis universalis illa aut propemodum otiosa sit, aut certe penitus otiosa . Sic & illud interpretamur , Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum : scilicet, illustratione quadam generali , quae in hoc quidem genere una Sc eadem sus-ficiens de idonea est, atque adeo sempiterna ι sed si illustrationes peculiares desint, quibus singulorum hominum mentes privatim illuminentur, unive salis illvsufficientiam habet, efficaciam non habet . Nec enim generales causae quicquam efficiunt, nasi privatis &propriis causarum secundarum actioni bus vis illa efficiendi communis ad sin. rulos effectus adjungatur. Similiter er go oblatio Christi una generalis fuit redemptionis ac sanctificationis humanae non solum idonea causa . sed suis etiam omnibus numeris absoluta: cui

in genere suo dico , nihil addi , nihide trahi possit. At sunt plures oblationes particulares, quibus universatis illa efficientia ad estecta quaedam singularia contrahitur. Nemo igitur nos i gales sacerdotes existimet, quod singulis altarium sacrificiis saepe ac privatim offerimus , sed potius ita siccum reputet : sacerdotes sunt illi secundi sub uno primo pontifice Christo , ad histri & dispensatores mysteriorum ejus a

De Loeorum usu in Scholast. Disp.

Ae de prima quidem huius argume itemque de secunda dis.

putatum est: reliqua est tertia eademque postreina, In qua Calvinus ac Bu cerus se insolentius Iactant , quasi a gumentum invenerint , quod refellere nequeamus . Qua uua in re , lateor , superiores sunt. Illa namque quomodo opinionem commentitiam confirmarent, invenerunt et ego tam leve argumentum qua ratione infirmem ac diluam , re perire non possum . Sed age , horum insolenciam reprimamus , Iamque do ceamus serio , quam ridicule exultent homines , non solum doctrinae Apost licae ignari , sed omnis omnino phal sophiae . Primum autem, quamvis denuo velimus sacrificii complicatam n tionem evolvere, non facile tamen reperiemus, an ea caedem occisionemque contineat , cum animal sacrificandum est . Contra enim dicet fortasse quis,

prophetas Baal quoddam etiam sacrifi- icii genus praebuisse , qui lanceolis iacultris se inciderint, donec persunde rentur sanguine . At demus illud &concedamus argumentantibus, quod ad persectam animalis immolationem nos quoque attinere credimus: confici, d, CO , apsum, & occidi oportere , si V re sacrificatur. At corpus vivum &spi rans nos omerimus : idem enim in eucharistia est atque in coelo . Sed etsi Christi corpus in eucharistia vivum

est, ac sanguis in corpore, non tamen a nobis aut corpus omertur quia vivum

est , aut sanguis quia est in corpore. Sed illud quia mactatum . hic quia ei fusus in cruce . Quod si Christus in cruce se offerens non se e conspectu nostro abstulisset, sed perpetuo penderet in cruce, ante omnium fidelium oculos omni & loco& tempore positus; nihil necesse erat , ut exemplum factireturqueret , dc in simulacrum ex animali exemplo veritas transferretur. Sicut enim ii qui tunc suerunt juxta crucem, eandem cum Christo hostiam Patri obtulerunt, si modo vere erant Pii, dc rem quae gerebatur , intelligebant; sic si eadem externa crucis hostia in conspectu nostro aeterna permaneret , nullo exemplari & imagine hostiae illius indigeremus . Quia vero licet o latio illa & mactatio externa transi rit , sic tamen coram Deo constat acceptabilis , & perpetua virtute consistit, ut non minus hodie in conspectu Patris illa sit efficax, quam eo die, quis de

468쪽

Respou.

ad 3.

Liber Duodecimus. Caput XII. de saueio latere sanguis exivit; ideo

vere nunc offerimus eandem crucis h

stiam cum Christo, perinde atque illi, qui erant juxta crucein e quamvis illi nullo posito sub oculis simiuacro, quia

nullo tunc opus erat, cum res ipsa viva in praesentia esset, atque ante oculos proposita; nobis autem per imaginem Christus hostiam illam excitavit, di quasi in quodam exemplari statuit

ante oculos. Sed imago haec εc exemplar nihil revera obstat, cur non eun dem illum sanguinem modo offeramus, quem Christus fudit in cruce . non a liter ac si nunc coram effunderetur . Quae est sententia Chrysostomi , falso tamen Ambrosio attributa , de coni crat. distinc h. a. cap. In Christo . Adde, quod quale fuerit sacrificium, talis est requirenda mors, ut si illud cruentum

est, mec sit etiam cruentae sin illud imcruentum erit , mors quoque erit m is stica de incruenta , id est, effectus iis ceu nunc praesens adesset. Satis est enim ut vere dc proprie sit sacr. ficium, quod mors ita nunc ad peccati remit-sionem applicetur, ac si nunc Christus ipse moreretur . Id quod scriptorum

veterum testimon iis confirmatur. Gregorius, In se ipso, inquit, Immortal ter Vivens, iterum in hoc mysterio moritur . At Augustinus: Semel immolatus est in semetipso Christus, dc tamen quotidie immolatur in sacramento. Paschasius: Quotidie Christus mystice pro nobis immolatur , & passo Christi in

mysterio traditur, dec. Et Cyril. incomcilio Ephesino , Athanasius ad Antiochum , Theophylact. in decimum caput

epistolae ad Hebraeos , Damascenus in quarto libro, Gregorius demum Nagian Zenus , ut caeteros praetermittam , hanc incruentam exanguemque imminlationem Vocant, unicam illam quidem,

qualis non fuit alia similis , per quam ad effectum scilicet sic nobis Christus

immolatur , ut illis , qui praesentes rant , quando se in eruce Omerebat. Sed quia sine etasione cruoris, quae

in praesentia cernatur oculis , applicatione vero cruoris jam emuli fit oblatio , recte a Patribus incruentum sacrificium nuncupatur. Atque ad ea, quae sunt a Lumeranis in secundo argumento dicta, diximus satis .

In tertio quoque argumento resutando post haec nihil est necesse laborare. Docuimus enim , Christi oblationem in cruce non aliter se habere ad res,

menda peccata , quam aut lucem ad illustrandiim, aut medicinam ad cura dum . Lucem dico , quae omne lumen

ederet : medicinam, quae omnes san rei morbos. Ecquis autem dubitet, cat

ias perfectas & principales sine ad j vantibus & proximis nihil efficere γ Μ dicamentum quippe quamlibet praesens& salutare sit, nisi aegro corpori adjungitur , neque opem indigenti fert, nec . salutem . Quod ti aenus, qui tollit peccatum mundi, sine adjutrice de socia causa ipse per se expiavit nostra delicta ; baptisma tollatur, poenitentiae absit, lacerdotia sileant, ministerias

cessant, atque adeo omne salutis nostrae Sc sacramentum removeatur. , dc instrumentum. Praeceptum illud vanum sit: Bapti Eate in nomine Patris, de Filii, de Spiritus sancti; gratia illa vanae

Quorum remiseritis peccata , remitium I

tur eis r inanis sermo ille et Poenitem Act. 1. tiam agite , dc baptizetur unusquisque vestrum in remis ionem peccatorum sit deni oue ille falsus : Salvos nos se- Tu. 3.cit per lavacrum regenerationis. Quinetiam , si ita libet , quia oravit pro nobis Christus, non oremus; quia j Jlinavit, non jejunemus; quia lachry-matus est , non ploremus . Colligunt enim arguti isti dialectici : quia obi

lit 1 emel Christus , nos non osteramus. Sicut ergo compatimur, ut pallionis jus participes simus ι ita etiam ome imus , ut oblationis ipsius partem capiamus . Nobis sane religio actuosa est, Lutheranis otiosa r qui nos feriatos volunt cesΙatione torpere , de quasi pu ros delicatos nihil agere . Ita ex antismis hominum extrahunt radicitus retiagionem , cum sacrificia , sacerdotes, caeterosque religionis administros tollunt. Non ergo nos repetitis oblati

nibus Christi facrificium testamur fuisse imbecillum , sed causam principalem perfectamque fili me, quae quantumvis licet sussiciens in se dc consummaata fit, sine applicatione tamen causarum adiuvantium nihil evicit. Illud vero , Una oblatione consummavit in aeternum sanctificatos , simile est , ut si dicerem, Deum una illustratione mu dum in aeternum illustrasse . Id quod revera secie , quum solem quasi se pitemuni lumen accendit. Alioqui quid alio loco Apostolus jubet , Ut emum 2-c.tσdemus nos ab omni inquinamento camnis Sc spiritus , perficientes sanctificacionem in timore Dei 3 Certe Christi

469쪽

to De Locorum n s in Scholast. Diom.

languis emundavit nos ab omni desi-lomnino resollita crimina, quorum pre ctoi& tamen Paulus ait , Mundemusinoe luuntur in carc re Davidi rursum nos. Certe una oblatione ChrIstus consummavit sanctificatos ; Zc tamen Paulus monet, ut ipsi perficiamus sanctificationem in timore Dei . Christus Igitur mundat ac perficit , de nos quoque perficimus ac mundamus : sed ille agit nobiscum ut causa principalis, nos sub illo agimus ut causis adjuvan-nc . . tes' Dei namque ad)utores sumus.

Sed addunt illud : Ubi peccatorum remissio est, jam non est oblatio pro Ieccato. Respondemus . Si remissos um est ut in causa universali , jam non est oblatio generalis quidem pro peccato a est tamen oblatio specialis, quae vim illius ad efficiendum appli. cat . Quemadmodum si illustratio est mundi universalis , nulla alia generali est opus : non enim alio sole indige. mus, alia luna, aliis stellis . Sed necesse est tamen , illustrationes quotidie singulas aeris intervenire , si re ra est diebus singulis illustranda . Addunt etiam : Post remissas per Christi

sacramenta iniquitates, quorsum oblationes facimus pro peccato p Respondeo : remissio iniquitatis duplex est, una persecta, altera imperfecta . Pe lecta, quum non solum culpa, sed tinta etiam poena remittitur, de qua illa Esal. 3I. intelliguntur et Projecisti post tergum FaL 31. tuum Otnnia peccata mea. Beati quorum renusiae lunt iniquitates , & quin rum tecta sunt peccata . Projiciet in Profundum maris peccata nostra . Mies . 7. de caetera similia . Atque haec per baptismum contingit omnibus baptizatis . Imperfectam vero illam dicimus , in qua vel culpa remittitur , sed non tota poena , vel remittitur Poena , re- milla Jam culpa : de qua illud accipi-

om. f. mus : Propter remistionem praeceden-Hebr. o. tium deliinorum. Et rursum: In redemptionem earum praevaricationum, quae

crant sub priori testamento . Antiquis Porro patribus culpas ante Christi momtem sui sie remiisas, ambiguum non est: juxta fidem quippe defuncti sunt testimonio fidei probati. Non esse autem per secterem istas , confirmat Paulus, cum ait, Christum mortuum csse in remissionem praecedentium delictorum . Quae

s plene Moysi, Aaron, Davidi, cael risque sub lege & natura sanctis condonata suissent, nec illis esset janua regni coelestis occlusa, nec loci inseri in custodiam deputati. Ecquis enim dicat,

homicidii & adulterii scelera relaxata, quo tempore ad Nathan prophetae v cem peccatum coniustiis est , & Nathan .Reg i ipse idem , & auctor libri ecclesiasti ei ς--i 7 testes sunt . At si plenam remissionem percepisset, quorsum illa λ Dele iniquiatatem meam : Amplius lava me ab iniquitate mea: Averte faciem tuam a peccatis meis , &c. Certe hanc ampliorem & pleniorem indulgentiam non prius a Domino impetravit, quam multis sumpliciis in eo Dominus acerrime vindicasset. Itaque si per Christi sacra me ta plena cuiquam peccatorum remissio contigit , nos pro illa ulmodi peccatis hostiam minime offerimus : ut si quis proxime recens baptisma susceperit: at si peccator non est perfectam remissionem consecutus, quod in lacrame ro poenitentiqe fere accidit, pro huJus delictis sacrificium exhibemus , ut cui Deus subiratus etiamnum est , ei fiat aliquando propitius.

Quid igitur sibi Apostolus vult, quum

minis horribilibus audientium animos perterrefacit in haec verba: Voluntarie peccantibus nobis, jam non relinquitur pro peccatis hostia λ Nempe, qui dicit, voluntarie peccantibus post acceptam notitiam veritatis nullam hostiam

csse reliquam, is sine dubio significat, ignorantibus aliquam hostiam stiperesse,

iis praesertim , qui ante acceptam notitiam veritatis peccaverunt, quemadmodum Chrysostomus ac Theophylactus.argumentantur . Rem ergo Apostolus verbis grandioribus exaggerat, atque , ut solet, terrorem exuperatione injicit . Ostendit itaque, non quid clemens & misericors judex interdum sua lenitate concedat, sed qua poenais dignus sit, qui singulari baptismi beneficio suscepto , Filium Dei conculcat , & sanguinem testamenti pollutum ducit , & spiritui gratiae contumeliam facit . Indignus nimirum est, qui suo rit hujusliodi , cui Christus Iterum'

crucifigatur . Toties autem nobis cri

cifigitur , toties immolatur, quoties ejus crux nobis di mors ad peccati r niissionem applicantur . Si de justitia ergo agitur, nulla relinquitur pro peccatis hostia iis , qui ex malitia peccant, Sin vero de misericordia Dei agitur , quae omnem etiam sensum exu perat , non solum infirmis , & igno

rantibus aliqua Iuperest hostia, sed iis

etiams

470쪽

De paenit.

etiam, raro tamen, qui voluntarie pec caverunt post acceptam notitiam veritatis. Enimvero quod haec Apostoli ratio alta & exaggerata sit , illud pri mum argumento est, quod statim sit, ditur : Terribilis autem quaedam expe

ctatio judicii , &c. Atque evestigio: Irrtam quis faciens legem Moysi, Sic di post pauca : Rememoramini pristi

nos dies , &c. I tandem : Nolite amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Illud deinde hoc confirmat maxime , quod in ε. cap. cum dixisset, Impossibile est eos , &c. ne existimaretur nulla este rerum expectatio meliorum , quasi a desperatione ad spem revocare cupiens,

Confidimus, ait, de vobis dilectissimi, meliora & viciniora saluti, tametsi ita

loquimur. Ex quo temperamento Hieronymus lib. advers. Jovin. a. colligit, Apostolum Hebraeos per exaggerati

nem territasse.

Est & aliud responsum dignum, nisi me fallunt omnia , quod magnopere animadvertatur. Videlicet, hostia pro peccato duobus modis intelligi potest. Uno modo pro poena , altero etiam pro culpa. Quod enim peccati vox pro Poena peccati usurpetur , illa demonstrant : Non ego operor illud , sed quod habitat in me peccatum. Et rumsum : Remittuntur ei peccata multa , quoniam dilexit multum et cui autem minus dimittitur, minus diligit . Quo

loco multorum peccatorum poenas multa Dominus peccata Vocat . Nam cul-Pas ante fuisse rem illas , qui superi res lachrymas consideraverat, is vocare in dubium non poterit . Et quae dilexerat, & ingemucrat , ea certe cul- Parum veniam lucrat consecuta . Sed

cui in praesenti dicitur, Remittuntur tibi peccata , Vade in Pace , ei plenissima indulgentia conceditur , Omnium que poenarum perlolutio . In poenas vero locum habet , ut majori uilectioni major remnlio respondeat, minoraque etiam minor: nam culpae vel simul remittuntur omnes , vel nullae . Macha-haeolum sententia vulgo etiam sermone teritur , Sanctam dc salubrem cogitationem este pro defunctis exorare , ut a peccatis lolvantur . Ubi poenas purgatorias pro culpis debitas peccata sine dubio appellavit . Simile est 1llud: Peccata tua eleemosynis redime. pomnas autem Daniel pecunia redimendas

cxistimabat; nam cessas aut Poenuem Liber Duodecimus. Cap. XII. 42 I

tia diluit , aut certe sine argento gratia resolvit. Atqui sive figurate nomen caul, ad effectum transferatur, si vere misIio poetis ad integram remissonem culpae pertineat, non valde interest quidem: tametsi D. Τhomas , atque Inn centius hujusmodi locutiones improprias esse testantur, quibus peccata d leri, detergi , ablui, remitti dicuntur, quia solvuntur poenae . Jam ergo cum Apostolus ait , nullam hostiam stipem esie pro peccato , pro culpa proprie intelligendus est . Cui sententiae non est illa contraria , relinqui poenitentiae sacramentum, quod judicium est, non sacrificium: relinqui etiam hostiam pro poena , quae improprie dicitur hostia pro peccato . Sed quaeris , quid cauta pleri idque antiquorum fuerit, ut baptisenium hostiam appellaverint , ideoque dixerint non siiperesie hostiam pro peccato , quia baptismus repeti non potest. Sane quia in baptismo Christo commorimur , & per hoc sacramentum adiplicatur nobis hostia crucis , ad pi nam peccati remissionem; hinc illi baptisma translatitie hostiam nuncuparunt, ac post baptisma 1emel acceptum nutilam hostiam esse reliquam interpretati sunt : quia baptisma secundum non est. At in poenitentiae sacramento non ainplicatur mors Christi per modum ii

imae , sed per modum Iudicii . Itaque quamvis poenitentia post baptisma supersit , non proinde tamen hostia si perest pro peccato . Sed de tertio a

gumento nimium multa. Quartum vero non confutatione eget,

sed reprehensione. Ecqua enim vel imscitia vel imprudentia est , ea adve lum nos testimonia excitare, quae a n bis faciunt maxime λ Constat sane, e charastici sacrificii paries quatuor esse , unam consecratione in corporis &sanguinis, alteram oblationem, tertiam tractionem , postremain contumpti nem. His quippe quatuor partibus ninstrum sacraficium redintegrara , conmci, absolvi, qui negavcrit, nihil illum de ratione persecti sacrificti didicisse, nihil quaesisse , nihil scire convincam.

Consccrationem porro atque oblati nem cum gratiarum actione conjunctam ex Euangelio colligi ostendimus paulo ante: fractio autem apertisIime traditur.

In eo dat crimen est , quod Lutheranim stactione mhil mysticum este arbHtrantur , sed solam panis distributi uem , nempe , ut tua cuique portis

sermo est

de mortali bus , quas simplieiter.

periitus iniseri sic o de lentur. De eon dist. L. e iteratura

Resipon. ad 4.

robabilis.

limum est. speelerum qum4 mlx tionem ad

sacrifiei lintegrita ε

Nam ab A. mil. Eccl. traditum ambiguum non uti.

SEARCH

MENU NAVIGATION