Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

De Loearnm usiudicaret illud tamen speciatim admon re positimus , hujusmodi propositi omina

duos csic gradus. Unuin carum, quas ante diximus haeresim sapere . Videlicet , iquae fidelium gustatui male sapiunt, eaedem male sonant auditui . Verum quia gustatus sciatus pinguior , Scrassior est, auditus subtilior, de acutior; alter pradus male sonantium pro positionum est , quae licet haeresim non sapiant, ionum tamen quenda in absurdum & peregrinum referunt , qui a doctrina sana , synceroque , S solido ecclesiae sermone discrepare . videatur. Qua ratione pias illae aures seriunt Naspere , di graviter, tametsi cur ita seriant , causa saepe occiiitissima est. Hujus generis uia exempla videntur a positissma , quae Concilium Constanti-cnse notavit e Graduationes , dc magi- seria universitatum eise vana gentilitate introducta, de tantum prodest.ecclesiae, quantum di abolume Silvestrum, dc Constantinum errasse ecclesiam dotando: Ecclesiam Romanam eue syna- rogam cathanae: Electionem Papae a Cardinalibus per diabolum fisse introd clam . Item , Papam Non ecbere dici sanctissimu in propter Officium et alioqui diabolus diceretur sanctus , quia est os

ficialis Dei . item , plii res Romae nunc salvari ex conjugatis , 'uam ex ClerI-cis . Item, monacharum non esse pie

eatem . Item , Romani Episcopi monarchiam post Davi Hieronymi tem-Pus exortam esie . Item Phocam instituisse , Romanam ecclesiam omnium esse ecclesiarum caput e & alia innumera, quae , ne longum faciam , praetermitto. Quod si quis adeo tenui P lato est , ut has etiam Propositiones haereseos saporem referre jndicet, inmICO equidem non magnopere contcnde

rim , ni sertim si de harum una, .dc item altera sernio sit . Quanquam mihi, fateor , palatum eorPet quandoque , ac jacet, auris subtilior , dc erectior est. Ita mihi vi scor facilius poste propositiones auditu , quam gustatu percipere. Sed , ut dixi, neuter sensus regulis instituitur, si desuerit prudentia, dispiritus quidam.dijudicandi: s vero haec

affuerint, sine praeceptis nostris The

logi judicium poterat esse vel rectisΓ-

mutn . Ac de propostione male son te hactenus. Proposito vero temeraria duobus Letidem modis usurpari solet de com

ut omnis propositio a fide meisa, temeraria quoquc appelletur , etiam si haeresis manifesta sit. Ec quid enim inconsideratistima, ac dementissima tem ritate plenius, quam Christi ecclesia in

contradicere ρ Proprie autem ea vox usurpatur , quum asseveratio ut tem

raria notari potest et ut haeretica , vel erronea, vel sapiens haeresin non potest : In quem sensum post istos propositionum gradus postremuin locum propositio temeratia icnet. meritas podiro non uno , & fimplici mcdo intelligitur. Tem e cnim ea quandoque fi ri dicimus, quae non consilio, sed sortuito Leriantur : quo modo Ca tomer

ria sunt , quae turbulente , de in conlii te effutita sunt. In hoc vero significatu temeritas , quae nullo delectu , aut

discrimine ducitur ad judicandum , sapientiae contraria est , in qua non casus , dc fortuna, sed ratio , de consimum valet . Qui ergo nulla aut ratione,

aut auctoritate impulsiis res ipsas am mat , sed temere scribit , dc dictitat, vel quod in buccam venit, jure is tam

Iam ituItus , ec temerarius reprehen-ltur. Nam quamvis vera aliquando diacat; sed ut vera dicat . tamen non Id

consitum, & ratio, sed fors, di casus cincit. Qualia sunt nonnulla, quae Viri quidam pia in vita , rebusque gestis Vir

iti Domini magis comminiscuntur, quam contemplantur; quae etiam 1 tribunt non tam vere & prudenter , quam devote ac ferventer . Quorum est inter dum caeca , ac temeraria quidem de in assentiendo credulitas, dc in asIerendo facilitas: sed temeritas haec tamen non

est eiusmodi, ut a Fidei iudicibus coerceri debeat, qui graviorum errorum

censuram astimere sitio iure possitne levioris im)us vel imprudentiae , vel stultitiae non possitnt Fidei quippe

cognitio illis mandata est , Non prudentiae, eius praeserturi, quae viros pios laepe Iestituit. Videmus autem Id-luilinodi seu meditationes , seu comtemplationes , licet inconsideratς , a que imprudenter, sine ratione, dc gravi testimonio editas , cum pietate s

re, atque adeo cum sanctitate esse con-j ctas. Non decet igitur , ut simplicitas columhina severissimi tribunalis judicio vexetur , quantumvis illa sit Inconsulta , de imprudens . Dicitur irstim de id remere aIIeri , quod i

solenter , nimiumque audacter asseratur . Quo modo omnibus in rebus as

442쪽

Liber D decimus. Cap. X. severacidi temeritas , pronunciandique audacia turpis est cuidem, sed in his,

ad ecclcsae doctrinam attinent , est periculosa vel maxime . Nabct enim conicinptionem superbam ecclesiasticae rcgulae ζ quam contempti Oncm ,

nisi Fidei jud:ccs coerceant , & comprimant , dica non potest , quantum os scriniinis omnis eccletiae doctrina sit habitura . Quae igitur non inconsilita ratione modo , sed , ut verbis utar gravio Fibus , coLfidenti audacia , ins lentia proterva , exultatione impuden- ei, j aetatione sit perba. , non contra fidem dico, sed contra ecclesiasticae mo-dcstiae repulam asieruntur ., ea The -- loti in praesenti temeraria censent, ataque inter errorum gradus constituunt, di locant, qui , quoniam haeresum a

mndices sunt , a Fidei judicibus sunt

animadvertendi et Ut , Beatam Virgi-Mem non esse in oeulos cum corpore

assumptam r quodi licet Fidei minime adventuri sit, aed quia communi ecclesiae c sension 'repugnat, petulanti temeratate diserethir . Iiem In Bapti Lmo non insundi parvulis insormantem pratiam , & virtutes s cum Concilium

Viennense contrariam opinionem duxerit eligendam Item, Angelum non

esse simul cum mundo corporeo creatum , aut ipliim etiam non esse incora Poreum et cujus utriusque rei contrarium concilium Lateranonse sis h Inn centio Tertio nos docuit. Item, Dic maudacii ad certum quendam diem, mensem , annumve futurum , ut , verbicati Ia , ab hinc quinto, vel sexto, quod a Concilio Lateranensi sit, Leone Decimo diligenter praecautum , atque Pr visum est. Nec enim parva est tem: Titas ejus rei praesagitionem' usurpare,

quam inchisam divinitus Pater in sinposuit potestate , & neque Apinolis,

neque AMelis revelavit . Item, Joannes Euangelista fuit in ulcro lanctificatus : atque in summa omnes illae propositiones, in quibus a Fidei , & fer,pturarum lege universali quispiam sine adoneo testimonio, aut probabili rati ne eximitur. Nam hujus generis exceptiones temerariae, Fidei leges tametsi

ne hanc quidem vel longissime tam gunt : sed ejus Academiae tamen de mde, & religione fixa, constantiaque decreta semper Christi Eccles a suspexit. Qui vero contempserunt , inaniaque,& levia , ac pro nihilo existimarunt, omnes ad unum periclitati sitnt, & ii, qui maiiifeste ab ecclesia discessere ,& ii , qui ecclesiae haere sulpem: postremo. ii , qui in occulto adhuc Iatelli , sed suo se tempore , ut caeteri,

Propositionem autem scandalosam

quidam cum Prarum aurium ostensivaeonfundunt , ut verbis distinruantur,xe. eaedem prorius snt. Atque hujus generis exempla illa ponunt et Tyra num potest quilibet illius subditus ociscidere: Ieiunare impertinens est Christianae perfectioni et Nullum cst praec plum de bucismo suscipiendo . At iis ita perturbati sunt, & confiisi errorum gradus , nullus ut iit primus, nullus utlccundus, nullus Ili terutius, aut qua tus . .Propositio tritur scandalosa dii

bus simili er modis appellari solet. Prius usurpatione communa , qua omnis oratio , quae Occasionem rumae praestet, quamvis haeretica aperte sit, scandalola dicitur . Quo sensit Concilium Constantiense decimamquintam illam propositionem, Quilibet tyrannus potis est licite a quociinque subdito occidi,&c. tanquam haereticam , dc scanda j sam condemnavit . Ouales indi item reIiquae duae , quae ab his in exemplum sunt postae . At vero posterius

scandalosa tua proprie oratio Vocatur. in qua scandalum Motari potest , haeresis non potest . Qualis illa stat e merati incommodorum aurioularis consessionis, in qua incommodorum nurneratione tanto cum Germaniae stam

dato Erasimis versatus est . rades illae sunt sive commentitiae fabula, seu nar

rationes etiam verae, quibus monach

sum occulta vitia vel finguntur , vel

deteguntur . Id qtiod sne dubio sine imbecillium ostendiculo fieri non potest . Non enim hic scandalum more vulgi usurpamus , pro eo quod aures O fendit, quodve fidelis populus horret:

non tollant, praecidunt tamen. Est de- l sed pro eo, quod infirmis causam munium & ea temeraria propositio , quaeanae praeitat , & quod ante fidelium p in doctrina Fidei cum celebris univer dis positum , eos facit in illud incumsitatis communi decreto, ac definitio-irere , irruere , offendere. Sic Ecclesiae me pugnat. Ouanquam enim circuns Romanae abutiis plebi rudi objicere, Tariatur articuli Paris enses , qui non'atque in Vulgus edere, scandalum est.

sum articuli Fidei omnes , quoniam I Sic prosositioncs ulae scandalota sunt:

443쪽

Praelatiis malus vere est fur de latro: Per censuras ecclesiasticas clerus p

pulum suppeditat, & avaritiam multiplicat : Sacerdotes crimiuose viventes sacerdotii polluunt potestatem : Clerim epistolis decretalibus stlidentes stulti sunt: Dantes eleemosynam fratribus . mendicantibus sunt excommunicati :Confirmatio juvenum clericorum o dinatio , locoriim consecratio reservam tur episcopis propter cupiditatem lucri temporalis , & honoris : Universitates , & collegia vanitate hominum

sunt inducta: Leguminibus, &piscibus

venter inflatur, 3c turget, atque adeo ad concubitum, ac venereas voluptates aptissimus redditur . Quarum nonnullae haeresim sapiunt, non inficior :sed quamvis in verum sensum desie- 'antur, non solum error , sed ipsa etiam isthaec veritas , qualiscunque illa sit, quae forte in his dictis inveniri potest, scandalum assert idiotis , & infirmis . Non enim solum falsa scandalum faciunt, sed aliquando etiam vera. Ac de propositione scandalosa satis sere

diximus . Propositionem autem schismaticam , seditiosam, maledicam , Scontumeliosam , quorsum attinet definire λ Quis est enim. cui non perspicua sint illa , quae pluribus verbis a quibusdam explicantur 3 Res itaque faciles, de cuique per se satis expositas, Consulto praetereo . Quoniam liber hic

Buster non pollicetur, quae passim Nubgata, & contrita sunt, s ed ea conatur exponere , quae de sunt obscura , nec statim omnibus occurrentia, & ObVia.

sed ne Amalthaeam quidem edimus, di bibliothecam rebus universis instructam . Brevitati quippe studemus, at- 'ue utinam non hoc decipiat nos brevitatis studium . Decepit enim multos - quosdam , qui cum se breves este putarent , fuere longissimi s alios , qua . cum se breves esse laborarent , suere obscurissimi . Sed haec hactenus, Iam

pergamus ad reliqua.

Quemadmodum aettimenis Theolagiae in emenda , atque e locis ducenda sint. DE notis & cathoIicar veritatis , de

erroris contrarii diximus , erroresque ipsos quam brevissime fieri potuit , internovimus. Sequitur , ut utrim

usque generis nota quaeratur , & se mula , viam, rationemque docere. Quae eadem erit ars argumenti inveniendi,

ex lociique Theologiae ducendi. Quan- ruam Theolorici argumenti investigani quidem , atque eruendi communiora praecepta sunt . Illud enim perspicuum est , omnium rerum In contrarias partes facultatem ex ei dem sum peditari locis . Quocirca nihil minus haereticus e locis Theologiae argumenta ducci, quam Theologus . Sed illius incerta , infirma , dc specie veri fallacia erunt: hujus, ut qui non umbram, sed veritatem ipsam assecutus est , erunt certa, firma, Sc constantia. Nec

argumentationes tamen omnes The

logus e locis certas exprimit , sed interdum , imo saepe etiam, probabiles . Nec id solum, quia loci quidam incerta fere argumenta praebent , sed quia locus firmus argumentum quandoque praebet non firmum . Nolim enim , quispiam hoc ducatisr.errore, ut si locus firmus est , omnia argumenta imde diusta esse firma arbitreuir ; aut si

e contrario infirmus est locus, omnia ex eo accepta infirma esse . E sacris quippe literis interdum argumenta pro

babilia ducuntur u Ut si e sensu mystico petita sint , aut sensus etiam literabs non sit explorate damnitus ι Αtque e diverso hii toriae humanae audi ritas, imbecilla ipsa cum sit, certa aliquando argumenta stippeditat . Quapropter ubi artem & praecepta adhibuerimus , quibus argumenta e locis

Theologicas eruantur, adhuc judicium deest, ut explorentur . Quod si nulla ludicu ratio , nullum discrimen accesserit , copia quidem argumentandi facilis de prompta erit, sed nullo in pretio tamen, nisi apud eos, qui res numero aestimare solent , non pondere. Perfectus autem absolutusque Theologus non modo varia e locis argumenta congeret , scd dissentientia Si consentientia , certaque 3e incerta secemnet. Quemadmodum enim dialectici consummati facultas duabus rebus e

pletur, inventione ac judicio ; sic Theologum instructum esse oportet cum adinveniendum, tum ad judicandum , si ars illi in Theologia disserendi expleta futura est, per quam, dico, & sua

dogmata firmare possit, & errores con trarios refellere . Theologi porro i

dicium tunc mihi videor instruxisse, cum locorum Theologicorum vim α

444쪽

ceptum

menti inveniendi .

Liter Duodecimus. Caput nnaturam expressi. Nempe e decem partibus , in quas loci theologici amplitudinem potestatemque diviti, quaenam

earum partium firma argumenta continerent, quae vero Infirma , patefeci; Cumque etiam .veritatum catholicarum

notae eaedem sint, de certissima signa, ut quaestiones Fidei discernantur , Nargumenta quoque certissima, ut comclusiones theolo iae Drobentur: non Mliud mihi negotii clandum credidi indi)udicandis argumentis , quae dogmata nostra probarent, quam datum pat Io ante fuit in iis notiS edendis , quae nostias veritates insignirent . Pars ergo illa judicandi nec post ea, qua diximus , admonitione ac praeceptis indiget, nec proprie ad locorum, tracta- tuin attinet, quem liber hic nostra sua

inscriptione pollicetur Quod cum pem spicitum sit , seqtutur , ut disseramus id quod praesentis ci negotii) quibus

rebus possimus eum , quem e locis theologiae volumus, adipisci ultim argumentandi . Ubi illud primum occurrit, quod disciplinarum ordo Ierumque conteditus ipse ac connexio monet, ut qui siquis e theologiae locis invinire cupiet, is communes praeceptiones teneat . quas

de inveniendis argumentis dialectici tradiderunt . Haec etenim , si est simpliciter breviterque dicendum , quibus praeceptis eruuntur a locis dialecticis eisdem ferme a theologicis: tametsi est alius quoque quidam aditus ad theologicos , ut ex iis peculiari via & ratione argumenta deriventur, firma praesertim, quae usui Theologi stini necelsaria vel maxime. Omnium autem ejusmodi praeceptorum illud est caput,lut theologus habeat omnes theologiae notos de tractatos locos . Notos, inquam, dc tractatos locos. Nec enim memoria tenuit

se sat est , sed paratos δέ expeditos

habere oportet. Primum ergo discatur numerus naturaque locorum, qui sint. quot sint, quae vis cujusque ac proprietas. Quae res sive a nobis accipientur , seu ab alio , qui ad haec scri benda paratior post me atque instructior venerit, non multum refert. Certe , quae hisce rebus perdiscendis ne cessaria sunt, ea mediocriter, ut mihi videtur quidem, libris superioribus c- docui. Locorum itaque numerum, V

res, dc proprietates sive hinc, sive aliunde ad manum habere, id est in e Ium cognitione Primum. Proximum est lo eos ipsos Iustrasse

ac comprehendisse universos. Nam qui sacras Iitteras aut non legerit, aut e

iam lectas minime intellexerit, is quo pacto e primo loco argumentabitur λ Qui traditiones Christi de Apostolorum nus-4uam omnino observarit, quo hic mo-o e secundo loco argumenta ducet Qui nec in Ecclesiae, nec in Concilio rum, nec in Pontificum doctrina suerit assiduus , quem huic argumentandi usum loci ejusmodi Ihppeditabunt Quas

Vero argumentationes e sanctis auctoribus ille colliget, qui sanctorum libros ne ait gerit quidem p Quam autem dissiserendi facultatem e scholae theologis habere poterit , qui nullo se tempore in scholae conflictationibus exercuerit An e Physica, Metaphysica , Astron mia , Geometria is homo ratiocinabitur , qui humanam rationem his nui

ruam discipi nis excoluerit γ Philosophiemum Se historici ecquid ei emoli

menti afferent , qui non fuerit in illorum Iectione versatus p Haec igitur mnia . Cum argumentum quaerimus ,

compfecti animo, cogitatione , intellia gentiaque debemus , nec locos modo habere cognitos , sed iplos etiam dilugentissime coluisse. Sed ais: Estne quisquam tanto inflatus errore , ut sibi se illa scire omnia persuaserie r Ego, si Theologus isthaec non fuerit consecutus, nihil sane vituperor id reprehendo, si non secutus, nomen sibi Τheologi usurpaverit . Illud autem argumentandi genus, quod

ex omnibus locis apte ducitur, Persectum de absolutum est , atque omneS numeros habet nec praeter consul naatum Theologum cadete in quenquam

potest . Cum vero aliquid persuasum est , in quo vel mediocria argumenta compareant , id cumulate videtur es, se persectum , propterea quod vulgus Theologorum quid absita persecto non lare intelligit; quatenus autem intelligit , nihil putat praetermissum . Quod etiam , ut Cicero ait, in poematibus& picturis usu lenit, in aliisque compluribus , ut delectentur in ipcriti lai dentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, ut credit, causam , quod insit in his aliquid probi , quod capiat ignaros. Sic nonnullos invenias, quos, quoniam iidem i quid in unaquaque re vitii sit, nequeunt judicare , mirifice delectent juniorum oξuscula quaedam, i in quibus nihil reconuitum de exactum est

445쪽

De Tocorum usu

est . nulla ex propriis argumenta ducta e communia omnia, vulgaria, δε- Ieriecta , ac fere ex genere probabitum Ita ieiuna & arida illorum tota est dii pistatio , quae vix unius fontis, ejusque vulgaris ac triti , aqua communi & perextrua rigatur. Quanto Divus Thomas copiosior & nervosior est, qui non lotum aut rationi aut altistoritati confidit, sed omni modo argumentatur , eu accurate ex omni loco dil- serit , testimoniisque simul ac ration bus conquisitis disputat . At obscura quaedam in Divi Thomae lucubrationi trius sunt , istorum vero lucubrationes sunt lucidae. Sane quidem . Non tamen

ab illo ita dicuntur de industria : nec in ingenio inest , sed in rebus ipsis obscurritas. Et propria , quam communia,

obscuriora sunt . Vinum quoque aqua mixtum clarius est quidem , sed dilutius est tamen . Merum ad bibendum d iiicilius, plus omnino habet virium. Ac de primo inventionis praecepto hactenus. Reliqua persequamur. . Prae Argumentationes porro Theologo. ceptum. suis locis rc idere , adeo videtur elle facile , ut non sit fortasse praecl-piendum . Ncmo eni in tam rudis est, quin iciat, eo statim unumquodque asegumentum Theologiae reicrre , unde petitum est, aut ad sacras lueras, aut ad concilia , &c. Quanquam non est inutile argumenta , fluae in doctoribus probatis inveneris,ad locu in strum quodque redigere . Hinc enim ex thesaurum tibi comparabis ex aliorum inventis , & cum intellex cris cujus loci u-1us illis desucrit, ipse per te ea, quXomissa sunt , diligenter inquires : ut in controversia catholicorum cum Pelagianis, post sacrarum literarum, conciliorum , sedis Amstolicae , sanctorumque testimonia, quibus Augii sinuis satis abunde causam obtinuit , rationes Tlleoloriae Thomas addidit , quae& testimoniis pondus, & caulae lucem adhiberent. Agnoscere igitur apud veteres Theologos argumentationum locos plurimum prodesh, tum in intelligendis eorum virtutibus , tum in discernenda varia eorum argumentandi

ratione, tum quod copia quaedam paratur hac diligentia ἐκ usu , ut non solum quae id i invenerint . ca habeamus in promptu, sed ut quoties e locis Theologiae quae remin, similibus in

rebus similes nobis argumentationes occurrant . Atque in omni arte utruin

in Scholast. Di p.

que scire operae pretium est, ἔκ mrid, tk quo pacto sit faciendum . Ambas vero has res imitatione peritorum sic assequimur , ut difficile sit Iudicare ,

plus ne praeceptis at sequamur, an ex emplis . Theologos sane, quod ad imventionem attinet, magis veterum exempla juvabunt, quam praecepta , non dico nostra , sed ne clijuscunque quiadem alterius artificis. Prudentia nempe argumentandi, nedum scientia Theo. lngi veteres polluerunt , qui nec m- doctiores, quam recentes isti, di cer te prudentiores melioresque nierunt vi ri . Nain de scripturae sacrae peritia, in qua argumenti Theologici thesaurus praecipue inclusus est, certare cum V teribus nulli possunt. Uerum non inscripturae solum intelligentia quaerenda, scd cum multis aliis in rebus negligentes , juniores sunt, tum maxime in argumentis Theologiae propriis eruendis . Nec recentiores ego, Theologos contemno , quorum saxis arg ta multa , sed ut modo primumque nascentia ., destruaZ nimis atque minuta, si ad vetera conserantur Quae plus nescio quo pycto , videntur habere auctor,tatis 4 Plus nervorum , plus virium,

non. lum ad aflectus hermovendos, sed ad Fidei quoque evincendos ad versarios. In hac igitur princeptione , quamvis facili , claborandum est , si

non copiam modo , sed gradus etiam ,

argumentorum Exquirimus .

Multo vero magis. Theologo elabO- r. Prae randum , ut cognitis ac tractatis lo- ceptum. cis , quaestioneiu quam versare cupit,

in locos Theologiae conjiciat. Cum autem illam per omnes deduxerit , considorare accuratius debet, quid e si gulis in utramque paraeua dici argumentando possit . Tum ei colligenda sunt omnia , & quae contentire causae propositae, & quae dissentire videantur,& iudicio adhibito pervidendum , tramne quaestionis partem diicta argumcnta probent. Vix enim , quemadm

dum supra dixi, Τheologus potest ab imventione Iudicium separare, si veritatem quaerere & ampleeti est illi institi,

tum . Nec in omni loco tamen aut pror , aut contra rem argumenta sempcridonea rcperiemus. Non enim si aut v nator, aut piscator loca apta venati

ni ac piscationi cognoverint, quamvis diligentiam adhibeant vel maximam , protinus aut piscabitur hic , aut ille venabitur. Nulla quippe ars adeo elic

446쪽

eerta potest , quae non interdum operis sui i ructii careat. Ut igitur in disi putatione nostra loci concurrant omnes, optabile est et Si minus . plures majoresque ponderis plus habebunt: Si vero nulli , non est minuenda aietis opinio, nec de gradu dejiciendus animus, sed etiam atque etiam are umenta quae renda . Quamvis enim demersa sint emergent tamen haec aliquando, si pelagus vel immensum di nostra diligenrtia excitetur , & divina gratia , quae t tantibus aperit, di quaerentibus nunquam deest . Illud autem de probabilium quaestionum genere dictum accilii velim . Nam fidei dogmata ab his

ocis , qui auctoritate consistunt, manant omnia . Quare nullum apud nos ccrtum decretum est , quod non idem e locis oriatur. Non itaque verendum,

ne in fidei quaestiove locorum nos argumenta destituant. Sed utcunque aderunt res nec enim omnes eodem ingenio de soἰertia , nec similiter inquirimus argumenta rerum hujusmodi semper quidum in locis inclusa crunt: eo autem eruentur vel pauciora . vel plura , quo inquirentis erit cruditio ingenium, ac diligentia major. Atque haec quidem hactenus . Patefacta enim res ipsa est , ut non sit difficile , in exquirendo argumento quid cuique faciendum sit, videre . Et multa etiam sine inquisitione sc ipta Osserunt, Praesertim hominibus eruditis, atque In harum rerum usu diu multumque vertatis . Quanquam quae cogitato meditata & praeparata in displitationem inseruntur, ea jure illis antcponimus, quae repentina animi cogitatione Prodeunt. Quae quoniam celerrima est, atque ad brevi ssimum tempus, Osferre argumenta potest, ponderare non potest . Itaque ut tine ullo errore & investigare argumenta, & invenire possinus, is

mula quaedam constituenda est , quam si sequemur in disputatione theologica,

nunquam a recto tramite recedemus

Erit autem haec sormula theologorum rationi disciplinaeque maxime consentanea . Ubi theologo disserendi mat ria sucrit oblata, quaestionem accur ic habet expendere, statuereque in primis cujus generis illa si ex omni illa , quam supta explicuimus , quaestionum varietate . Nis enim Theologus naturam quaestionis comprehcnderit

nec facile intelliget, qualia sint ei investiῖanda argumenta , nec zx quibus

etiam petenda locis. Quanquam cium omnes inter se colligati atque imp l-cati sunt , tamen ex singulis certa argumentorum genera nauuntur: nec imuvers, ut a principio statim hujus eris dixi , aeque omni quaestioni a

Pommodantur . Cum vero genus quae-tionis constituerit illud vel maxime, quod est omnium dissicillimum , an fidei sit, an non si et per Omnes locos ducat eam, illos praescrtim , qui erunt quaestioni magis apti & congruentes. Nam si quaestio est superitaturalis , in eos locos est convcienda potissime, qui

Dei auctoritate nituntur. Sin autem est naturalis, per eos praecipue locos deducetur, qui naturae ratione constant.

Quod si mixta quaestio est , & partim

natura , partim a revelatione pendet, per OmneS ducatur oportet: cuncti enim juxta possunt argumenta praebere . Tametsi nullius omnino generis quaestio est . quae non per omnes locos utiliter deducatur. Naturae quippe res saepe scriptura tradit : & res quoque supernaturales vel suadet ratio, vel exponit . Ac divina auctoritas humanami ulcit, contraque humana di vinae servit. Nec vero vcritas , quae simplex esse

debet, ex dissimilibus rebus misceri& temperari potest. Sed divina di h mana ratio squod saepisti me dixi di Lsuniles non sunt , nec alio haec, alio ducit illa ; quin eodem spectant ambae,

de in eundem finem reseruntur. Itaque accepimus , majores nostros solitos execrari eos, qui Primum haec natura cohaerentia opinione distraxis.sent . Quibus quidem ita sunt scholae Theologi Mens, ut nisi has duas resin disputatione sua conjunxissent, non se putarent Theologos vere esse . Co jecta itaque per omnes locos quaesti ne , & collectis hinc inde arguine tis, sive quae discrepare , seu quae comgruere videantur, in utramque partem disputet : scd tamen ad extremum finiat, quid veru in sit, quid contra fa sum . Doceat vero primum , quid Gdes Christi de ea quaestione teneat, quibusque idoneis ac certis testimoniit id, quod tenet, evincat: Minde, quid aut praescribat , aut certe suadeat ratio . Nam si quaestio naturalis est, ratio praescribit: sin est supra naturam, ratio suadet. Qua in re, ut modestissime dicam, scholam apud nostros me, diocriter ego iuvi. Quae ante nos non elat adeo fidei argumentis instructa et

447쪽

a ratione ductis res theologica propemodum agebatur . Ordinem ego Divi Thomae immutavi . Etenim in Summa adversum gentes ille quidem primo rationes , mox testimonia ponit. Ego vero in lectionibus meis semper a principio docui , quod praefiniret de una- qualibet quaestione fides , tum quid ostenderet ratio . Sed immutationis hujus prompta est atque expedita causa. Divus porro Thomas adversum Gentes theologiae nerotium conficere ra-

. tione debuit et quia scripturae testimonia apud eas vel secundo , vel nullo etiam loco sunt . At apud nos , qui Christianos discipuIos instituimus, primas partes auctoritas habet, secundas ratio. Quin δc hunc disserendi ordinem,

tanquam naturae nostrae consentaneum

Ei magis , Augustinus probat e quamvis thoi. ea. Manichaeis sese attemperans , id agat interdum , quod in disputando fatetur esse vitiosum . Naturae , inquit , ordo ita se habet, ut, cum aliquid discimus, rationem praecedat auctoritas. Sed quoniam eum iis nobis res est, qui omnia contra ordinem εc sentiunt 3c loquuntur , nihilque aliud maxime dictitant, nisi rationem prius esse reddendam; morem illis geram, Sc quod fateor in disputando vitiosum esse , suscipiam .

Quo exemplo Divus Thomas ad eundem modum se gentibus accommodavit: nam in Summa theologiae auctori- c. 4. tas sere rationi praeparat hominem , ratio deinceps ad intellectum cognitionemque perducit . In ipsa vero de atinctoritate de ratione sunt gradus argumentorum , & quod cuique praestet, intelligi facile potest et ut . prima sint, quae e scriptura ducuntur; secunda, quae e traditionibus Christi de Apostolorum;

tertia, quae ex eccIesiae decretis ; de- anceps gradatim reliqua consequantur. Est autςm mter theologos controve sum, utra sit prior, scripturae auctoritas, an ecclesiae. Verum haec, sicut MCaetera, quae non ad inventionem, sed ad dispositionem attinent, non puta Iesse persequenda . Atque haec res siquando in contentionem venerit, quemadmodum dijudicanda sit, satis est, nisi male memini, supra disinitatum. I, Iud perspicuum est, eandem omnino es-R Spiritus sancti in scriptura & ecclesia auctoritatem . si res ipsas inspicias.

Quare in se quiclem neutra aut prior aut major, neutra aut posterior , aut

minor est. Quid est ergo, quod in hoc

Ioco nonnunquam dubitationem asserre soleat, confiderandumque videatur pCredo , si quando dubitatio accidit , quale sit hominis ejus ingenium, er ditio , institutum , quicum disputationem institueris, spectare decet. Ut enim sunt , qui scripturas ecclesiae usui anteponunt, sic reperias multos , suibus ecclesiae mos Ze sensus majores esse videantur. Quia vero ecclusa prior& antiquior est, dubitari non potest, ipsius auctoritatem quodammodo esse majorem : nam quod si de notior dei crebrior, exploratum est . At in omnia

bus, ut dixi, ejus, eum quo disseris, habenda est ratio. Sic enim Petrus J

daeis ait, Habemus firmiorem prophe- , . . ticum larmonem: cum Petri tamen se

mo nullo nobis gradu inferior fit. Sed de hoc maena enim res est alio I co pluribus. Nunc ad propositum. Illa igitur & talia circunspiciendalunt in omni quaestione , & consuetudo exercitatioque capienda , ut boni ratiocinatores argumentorum esse possimus, de addendo deducendoque videre, quae omnium summa fiat, ex quo, quantum cuique quaestioni debeatur, i telligas. Sed ut nec medici nee imperatores , nec Oratores , quamvis artis praecepta perceperint , quicquam magna laude dignum sine usu Sc exercitatione consequi possunt; sic argumenti theologici inveniendi praecepta traduntur , illa quidem ut ismemus ipsi , sed rei magnitudo usum exercitationemque desiderae. Quia igitur parum ver ba prodesse nostra poterunt, nisi ad rem conserantur, ususque praecepta confirmet , necesse fuerit thests exercitationis gratia dicere, id, quod stre est

a Peripateticis institutum . ArcheIaum primum scribit Diogenes in utramque partem disputatis: fides sit penes illum. Cicero enim hujusmodi exercitationem tradit ab Aristotele inventam . Cujus consuetudo de omnibus in contrarias partes disserendi. rure ab schoIae the logis probata est: eo quod quid in unaquaque re Verum sit , quid contra falsum, aIiter nequeat inveniri. Quanquam enim cognitio Veritatis, ut A gustinus ad Dioscorum ait, omnia fati Eptista sis , si modo proserantur . etiam quae prius inaudita erant , dc dijudicare di subvertexe idonea est: quia tamen haec ipsa veritas elucere in disputatione n uit, nisi ex utraque parte causarum t facta contentio , nec Potest fides

ulta

448쪽

ulla de re fieri, nisi prius adversari

Him persuasiones. evellantur : maxime naturale est , ut antequam Probemus nostra, amoliamur adversa& opini

nes contrarias resutemus . vix autem

reperietur ahquid tam omnibus ingeniis consentaneum & quadrans, ut neminem habeat repugnantem . Omnis namque , ut Hilarii verbis utar , humani eloquii sermo contradictioni o noxius fuit semper, non solum quia in alio capite de mente alia propemodum sententia est , sed quia dissentientibus

voluntatum motibus , dissentiens qu que fit sensus animorum . Unde existimat, Philosophorum placita dici, quod unusquisque illud ferme amplectitur, non quod ratio praescribit , sed quod Platat animo : non quod dictae illa, sed quod dictat affectus . Necesse est

ergo Theologis , varie in contrarias partes disserendo , quasi in simulacro pugnae exercere se ipsos et id quod D. Thomas in quaestionibus disputatis diligentissime iscit. Cum vero in omni

um artium usu optimorum Imitatio a tificum valeat plurimum, exempla in

Theologia differendi ab his peti aequum

est, qui in hac arte excelluerunt: quorum Augustinus & Homas sunt facile principes e Augustinus citra aleam :Τhomas judicio peritorum . Neque enim in ancipiti solum disputatione, inrua de universo genere utrimque diserere copiose licet , sed in omni omnino quaestione adeo hinc inde uber ac dives est, ut mirandum sit, in rebus tam multis & variis , iisque saepe

neque pervulgatis, neque tritia, egregia in utramque Partem argumenta

Pro . a illi parataque fuisse. In multos articulos, fateor, concidit Omnia, de articulo fere cuique praescripsit, velut lege quadam, argumentationum numerum . Aridum quoque illi suit disputandi genus , & quaestionum tractatus una perpetuo specie compostus. In ea denique fuit auctorinnsecta, quae adeo nullum florem orationis sequitur, ut apparentibus sine carne nervis, dempme videatur disputationis corpus, ce te ab omni eloquentiae ornatu alienum. Ita a doctissimo de gravissimo viro cinriosi quidem homines di delicatuli longioris operis satietate , fastidio similitudinis , incultaeque dictionis horrore

abalienantur .

Dixit in concilio Tridentino vir diloquens sane ac facundua, sed parum Liber Duodecimus. Cap. XI.

Theologus tamen, qui id ni adere vetilet audientibus , adversum haereticos , praeserti m Lutheranos , non esse magnum usum scholasticae concertationis , Oratorio potius more cum illis disseia rendum e nostrum enim spinosum esse

ac permolestuin . Quae si vera essent . exempla in Theologia disputandi non ab his, quos ante dixi, meliora pete rentur. Equidem etsi non sum nescius, quam sit, non scholae dico in disputando mos, sed tota omnino scholae The logia haereticis invisa, sed eo magis e xistimo , scholasticam disserendi formam ad haereses refellendas efficaciorem , quo magis haereticis invisa est . Quod si Lutherani academiae subtilit

te minime capiuntur, ne oratione quiadem ad rhetorum leges artificiose composita capi poterunt, quoniam grandi res sunt de callidiores effecti, quam ut orationis artificio apprehendantur.Cum autem nec argutum Theologum pertiam escant, nec rhetorem quamvis et quentem et non sunt, mihi crede, aut

Theologi acumine, aut rhetoris flum ne , hoc est, non verbis sunt, de dis.

putatione , sed viribus & flagellis si riendi . Verum si eo loco res sit , ut

adversum Lutherana dogmata certare

cogar , eligant alii nihil enim imp

dio lirave orationis genus, quo mollius & familiarius homines istiusmodi ad ecclesiae benevolentiam alliciant: dummodo mihi relinquant scholae ossa nemvo sique, ac pressam differendi soliditatem. Quae Augustinus porro contra ad. versarios ecclesiae disseruit, tametsi de inventa sunt acutius, & dicta subtilius, quam ut quivis ea possit agnoscere s ad refellendos tamen naereticos tanto majorem habent essicacitatem, quanto imo uius ad vivum resecata sunt . Atque

et Iam, quum oratorum more quasi to rens fertur oratio, quamvis multa Cuetjusque modi rapiat , nihil tamen stret eas, nihil apprehendas. Cum autem ad scholae normam certa via dc ra tione premitur, contineri amplectique facilius potest. Itaque praeclarum a Diavo Homa accepimus morem di Ibuta di, si eum teneremus . Nemo vero a viro graviis mo orationis delicias quaeis rat , pigmenta muliebria , fucum puerilem , sed veras gravesque sententias, arsumenta solida di propria, sermonem rei, de qua disseritur, accommodatum. Quae omnia Divus Thomas adeo egre

gie praestitit , ut si vitia in eo pauca

449쪽

o De Locorum usu in scholast. TV .

sne nix ab Istis invidiose commemo- Quanquam argumenta pro eccIesiae LMh. in sacrificio certis lima sunt . Quibus au--i. ' ciem Lutherani contra pugnant , ut L abrcgpsis quidem videtur, sunt maxima; ut di d. HI ego vero s entio, frivola, & commen- Bibrantur, plurimis tamen maximisque virtutibus illa compenset. Quanquam, ut erat & modestus & prudens , minutissimorum articulorum numerum, legem- cudi disputationis aequabilem , tum ru-clioribus, tum magis suo illi seculo dedit. Equidem non Divum Thomam modo , sed scholae auctores quosdam alios existimo, si humaniores literas c

luissent , & Suae in schola didicerant,

eloqui voluissent , ornatissime splendR dissimeque potuisse facere; & viros eloquentiae studiosos, si ab scholae instituto non abhorruissent , sed Theolopiam hanc didicissent , & tractare viniuisient, gravissime, & copiosisIime dicere potuisse. Sed aut utrique lito studio Aelectati alteros contemplerunt, aut nihil omni ex parte beatum , ut 1 einper aliquid de sicleremus . Verum si alterum sit optandum , malim quidem indisertam scientiam , quam inscitiam loquacem . Nam exempla illa disputa-

mouis Theologicae suis omnibus numeris abibluta is solum stippeditare potest, qui eloquentiam sapientiae conJunxerit. Age tamen, qualiacunque nostra sint, & ea ipsi assera inus, quae etsi non meliora erunt, quam Vetera, erunt tempori fortasIis aptiora.

CAPUT XII.

Eae tum primum , ubi principium

Theologia in quaestionem

DE Eucharistiae lacrificio prima mihi cum Uviclessistis de Luthera

nis controversia est . Facioque contra institutum meum , cum de re aperti l-sima disputationem instituo . Nam n quid adeo certum Ec e ploratum est, ut de eo inter viros doctos constanter perpetuoque con Venerit, argumentari non soleo, ne rem minime dubiam argumentando dubiam iaciam . Nec vero in hoc dabo operam , ut rem plane in ecclesia definitam meis ego a tumentis probem : sed in id potius incumbam , ut unum e Theologiae principiis non tam ratiocinatione , quam expositione confirmem . Ita fiet, ut veritate illustrata, omnium tenebras depcllam errorum stitia sunt omnia, vix digna Iucubrati is 'uianicularum e talia ce

I. Arg.

ne, & ingenio te, propter quae non modoni fidelium sensu cuique esset , sed nec qi ''

ab amicI unius privata opinione disce- de Me. dedendum . At discipuli caeci maristri obes. . 'fiirentis rapiuntur errore, sibique Eu- ni in .

charistiam non esse sacrificium argumentando perlii adent.

Calvinus porro illo Apostoli testio monio in primis nititur : Et alii qui dem plures facti liint sacerdotes , i,

circo quod morte prohiberentur pe manere. Hic autem eo, quod maneat in aeternum , sempiternum habet sacer dotium. Unde dc salvare in perpetuum potest accedentes per ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis . Talis enim decebat, ut nobis elici pontifex , sanctiis , innocens , im pollutus , segregatus a peccatoribus , , excelsior coelis fac iis, qui non habet necessitatein quotidie, quemadmo

dum sacerdotes , prius pro sitis dei sectis hostias offerre, deinde pro popli ili: hoc enim secit semel se Offerendo.

Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes e sermo at

tem Jurisjurandi , qui post legem est,

filium in aeternum pericetiim . Quo loco Paulus sacerdotium veteris Testa menti a novi sacerdotio distinguit , quod in illo plures erant facerdotes, in hoc unicus est sacerdos. Hulus vero rea causam explicat . quod illi mortales erant , quare incirebant succes soribus , qui in demortuorum locumlubrogarentur e At Christo, qui immo ratis eth, nullos oportet succedentes Vi carios substituere : quales ii sunt, qui nunc quotidie sacrificant, & plures ipsi atque mortales ad umbras legis deflectunt , in qua plures iidemque moria les lacti sunt sacerdotes: Nostri quoque sacerdotes infirmi & ipsi sunt, habentque necessitatem quotidie, quemadmodum Veteres, prius pro suis delictis hostias

isti, Olmies sacerdotes sunt, non Euangelici. Con firmat autem, ut ait, hoc illud vel maxime , quod sacerdos a Deo vocatus este debet, quemadmodum Aaron . ut

Apostolus Idem assirmat a at nullam

deinde pro populi. Novi ergon sint veteribus simillimi, legariis. s.

450쪽

tieis. s.

Liber Duodecimus

vocationem roserrenos positimus, quae nostro sacerdotio patrocinetur. Evanescit tritur sacrificium , quod sine sacerdote esse non potest.

Existimat rursum Calvinus idem , Paulum eum Ecclesiae fide pugnare ,

cum in eadem epistola inquit: Nec ut saepe offerat semetipsum , quemadmodum pontifex intrat in sancta per sim gulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat frequenter eum pati ab origine mundi . Nunc putem semel in consummationem χculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit . Quo ex loco iterum colligit, nostros sacerdotes esse legales, qui non modo per singulos annos, verum etiam per singulos dies intrant in sancta, οὐ serentes alienum sanguinem, qui semel juxta Apostolum oblatus est. Cum vero di inrte Paulus asserat, hostiam, quae oblatione sacrificatur, immolari, & o

cidi necesse esse , profecto si ἴngulis

missis Christus in sacrificium offertur, singulis quoque missis interficitur. Aut

ergo Pauli argumentum vanum est, cum ait, Aliocum oportebat eum frequen-Ier pati ab origine mundi: aut si Christus in sacrificium exhibetur, vere Patitur . At corpus vivum, & impassib, Ie in altari nos offerimus r oblatio irItur krsitan esse poterit , sacrificium nullo modo. Hoc vero illud argumentum est, quod Calvinus, atque Oeco-

Iampadius mire jactant a & nondum

collata manu , tanquam seroces Victores insultant. ι φ. Argu. Illum praeterea locum I umerant pressius urgenti: Umbram habens lex futu-

rorum bonorum, non ipsam imaginem

rerum , Per singulos annos, eisdem ipsis hostiis , quas offerunt nadesinenter , numquam potest accedentes perlactos facere, alioquin cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati . Et post multa alia , quae referre longum est, ita legimus : Omnis quidem sacerdos praesto est quotidie miniurans, de easdein saepe offerens hostias : hic

autem unam pro peccatis offerens hostiam , una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos . Oblationes

igitur veteris testamenti imbecillas ac debiles ostendit Paulus , quod saepius iterabantur. Qui ergo in nova lege eadem sacrificia iterant , ii sua repet tione testes sunt, oblationes sua pri

Ica infirmas, exiguasque futilis, atque

adeo Christi oblationem suime impe

fectam, qui quotidie multas adjiciunt. Medicamenti enim illa virtus est , quod Chrysostomus ait, ut semel imponatur,& non frequenter. Et Theophylactus , Pharmaca, inquit, sortiora semel etiam

imposita curant: quae autem sepius it rantur , & imponuntur, hoc ipso ostenduntur minus Brtia. Sed de pharmacum , quod saepe admovetur idem, significat eandem aegritudinem intertumbare Iaborantem. Quocirca si eadem etiam hostia novis sacerdotum oblatiois nibus , quasi idem medicamentum smpius apponitur , prima Christi oblatio

nec persecte curavit aegrotos, nec co summavit In aeternum sanctificatos, ut

pote cum homines novis quotidie, ac repetitis sacrificiis curentur ι sanctificentur , consummentur. Adde, quod

paulo post Apostolus asserit. Ubi peccatorum remisso est, jam non esse o lationem pro peccato. Post Christi μgitur hostiam unicam, qua omnia sunt in cruce expiata delicta, post remissas etiam per Christi sacramenta insequitates , nulla reliqua est oblatio pro Ieccato . Non est itaque in ecclesiaujusmodi sacrificium . Id quod Ap

stolus evestigio testatur inquiens: V luntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam nulla relinquitur pro peccatis hostia. Qui a tem nullam dicit , is non baptisma si lum, sed nullam dicit hostiam superes.se. Nos autem dicimus , quod aliqua superest : contra Apostolum ergo dicimus . Neque his occurri potest, inquilint , Praetexendo in nova lege non varia esse aut multa sacrificia, ut olim

in lege , sed unum idem saepe repeti rquomodo Chrysis stomus.& Theophylactus occurrunt . Quoniam Apostolusa novo testamento non solum multarum diveri arumque rerum sacrificia r

jicit , sed ejusdem etiam hostiae repetitam oblationem damnat in haec ver ba : Neque ut saepe offerat semetipsum,&c. At Christus in altari seipliun nunc etiam offert, ut posterius ex catholiacorum sententia Ostendetur. Iteratam quoque oblationem in veteri testamento ideo factam esse dicit, quia prior erat imperfecta. Sive autem plures res, Gue eadem saepius offeratur, Pauli argiis

mentum manet invictum, si prima o latio perlacta est et, nulla posteriore indigere ; ita pol teriores lacerdote ab offcrendo cellaturos . . Quo fieri argum C c meian

SEARCH

MENU NAVIGATION