Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

s. Arg.

mentantur, ut illud alterum catholic rum effugium vanum etiam sit: Nempe, Apostolum loqui de oblatione cruenta , qua Christus semel in cruce desun-etus est; nostras autem esse incruentas. Sive enim cruentum, seu incruentum sacrificium sit, si saepius resumitur, prior oblatio non perfecte sanetificavit, nec exhausit delicta praeterita, pro quibus alia hostia profertur. Nulla itaque, ut putant, rima effugere possimus , sed fateamur necesse est, totam ad Hebraeos epistolam novorum sacrificia sacerdotum explodere: piaesertim cap. IO. urbi s Paulus de cruenta 1 olum hostia r monem faceret, facile eluderetur , vel quum ait, Ubi autem horum remissio, jam non est oblatio pro peccato : vel etiam magis quum dicit: Vinluntarie peccantibus nobis, nulla relinquitur pro peccatis hostia. Nihil enim interest, cruenta sit, an incruenta , si oblatio est & hostia pro peccato. Ad haec , Matthaeus, Lucas & Paulus aperte narrant , Dominum in ultima coena non obtulisse quidem corpus di sanguinem Deo , sed Eucharistiam discipulus accipiendam distribuisse. ptima igitur missa illa erit , quae erit primae quam simillima : prima autem c na fuit, non sacrificium. Etenim si sati-guinem pro peccatis tunc Christus obtulistet, jam ante crucem essent remis sa peccata, nisi frustra Christi sanguis

in coena oblatus est, qui peccatorum remistionem non obtinuit , quam vel nunc obtinet patri a sacerdotibus exhibitus .

Ea insuper loca nobis Lutherus obiicit , quibus locis calix sanguinis Christi testamentum dicitur : Testamentum ero non est opus haeredis, sed testa-esris . At sacrificium opus est nostrum . Sacramentum igitur sanguinis non est

sacrificium . Hanc vero ratiocinationem, bone Deus, quanto Verborum o

natu , quasi simiam purpura, vestit. Quae est, inquit, tanta temeritas, ut testamentum, hoc est promissionem hereditatis, nos opus esse nostrum dicamus , quod testatori in satisfactionem exhibemus 3 & ubi de acceptis gratos nos esse oportet , ibi accedamus superbi daturi accipienda : ut testator jam non suorum largitor bonorum , scd nostrorum si acceptor . Neque enim fieri potest , ait , ut idem ab eodem smul & recipiatur , de dctur, & Ostetur , Se acceptetur . Quam vero im

De Locarum usu in Scholast. Di uri

sanus erit pauper 3 indiens, si h num opus dicat se conferre diviti, de

cujus manu accipit beneficium Asterunt etiam in hanc rem sanet rum veterum testimonia . Primum illud Chrysostomi et Hoc nostrum sacrificium exemplar est illius, quod Christus in cruce fecit . Non autem aliud sacrificium, sed id ipsum semper facimus , magis autem recordationem Lpsius operamur . Et Theophylacius :Imo potius , ait, memoriam illius o 6. Arg.

7. Arg. lationis facimus , qua se Christus o tulit. Ex qua correctione Oecolamp

dius colligit , Chrysostomo de The phylacto missam nostram non esse pr prie sacrificium corporis, de sanguinis Christi , sed exemplar . Alioqui non correxistent, quod vere ac proprie dictum est. Addunt illud Augustini: Holocausti sui imaginem in ecclesia

celebrandam dedit. Et alior riirsum I co , Christianos , inquit, peracti sacri L.leon Fau. cii memoriam celebrare . Et in epi- ς stola quadam ad Bonifacium docet, in Epist. 23. Eucharistiae immolatione nomen rerum

ipsi figurae exemplarique tribui solere. Baslius demum apud Euthymitim, haec nostra exemplaria dixit esse veri s crificii: Non ergo sitne verum sacrificium, sed sacrificii figura.

Nec testimoniis solum premere nos , sed etiam ratione volunt. Nam si sacrificio peccata redimerentur , quod catholici astruimus , redemptio nostra a nobis quoque ipsis per nostras oblati nes existeres . Ita non soluin Christus redemptor esset , sed homines etiam

sui essent redemptores. Id quod stultitiae est manifestae. Addunt, fieri non posse, ut opera tio nostra alteri peccati remissionem conserat ex vi ipsius operis , quod-nostri quidam dicunt ex opere operato. Solius enim Christi opera de actiones ex se peccata remittunt. At sacrificium& missa operatio nostra est: nefarium est igitur aflirmare, quod ratione sui &Deum propitium reddat, & deleat

quoque peccata . Atque in hoc uno Lu- therani hujus controversae statum comstituendum censent . Asserunt enim , se habere hanc rationem adeo firmam, sertam, expeditam. ut adversus omnes portas Instri consistere queat . Hanc autem rationem videtur confirmare Irenaeus in haec verba r Non sacrificia sanctificant hominem; sed conscientiaeJus qui osieri, lanctificat sacrificium, Pura 8. MD

452쪽

Om. I.

pura existens, & praestat acceptare, Deum quasi ab amico. Peccator, Inquit, qui occidit mihi vitulum , . qua ii qui Occidat canem . Quoniam igitur cum si plicitate ecclesia octri, juste munus in Jus purum sacrificium apud Deum de

latum est et Quemadmodum de Pamus Philippens bus ait : Repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis

in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Dixerat autem, sacri

ficium hoc illud esse , quod ex Malachiae primo capite Theologi conamur inferre . Nulla igitur apud nos hostia

manet, quae ex se aliorum peccata do

leat, sed si quid habet , id habet ex

osterente . Quo argumento nos Bucerus impugnat. Praeterea, remissio peccatorum, hominis sanctificatio & justificatio est

haec autem per fidem cuique propriam obvenit , ut ad Romanos scribit Ap stolus : nulla ergo sacerdotis oblatio ex

opere operato aliorum peccata remittit.

Nam ne Christi operationes quidem,

nisi per propriam fidem applicantur hominibus , juxta illud : Quem propos

Deus propitiatorem per fidem . Item ,

Si vi sua oblatio sacerdotis aliorum diluit culpas , gratiam ergo hoc sacris,

cium confert. Ablutio enim culparum sine gratia aquae salientis in Vitam aeternam esse non potest. Neque clabi possumus dicentcs, remitti per sacrificium peccata venialia ,' non etiam momtalaa . Quoniam si sanguis Christi m

sacrificium offertur , omnia profecto remittit, qui in omnium remissionem euesusus est. Nisi frustra ac sine causa catholici petimus , ut hoc sacrificium omnia crimina nostra detergat u rursum, ut sit ablutio scelerum, dc omnium re misso peccatorum Praetera, cum catholici fateamur ,

in hoc sacrificio sanguinem Christi

contineri, fieret , ut unico sacrificio

omnes peccatorum poenae abolerentur.

Res quippe oblata infiniti valoris est. Vanum itaque esset pro eisdem plures missas celebrare . Qui vero dicunt, infinitae hostiae fructum a sacerdote os, serente limitari , hi refelluntur a Lu- theranis multiplici variaque ratione .

Primum, quod sacramentoriim frictus non dc finitur a minastris. et ergo ne sacrificii quidem . Deinde , quia quamvis sacerdos offerens in peccato mo

tali sit , sacrificium tamen illi prodest, Pro quo onertur. Non euo h us 1 Liber Saodecimus. Cap. XV.

crificii virtus a sacerdote o Terente ter minum ullum accipit. Item, quia ins nitar rei pretium non minuitur , sue a paupere detur, sive a divite . Centum

Icilicet aurei centum valent , a quo cunque tandem offerantur. Imo quo res

oblata major est , & hic , qui offere, est pauperior, eo oblatio majori habe tur in pretio. Ad haec, si semel offero sanguinem meum Deo , Onruis me fusus est idoneus ad omnia peccata de

tenda , nec pretium imminuitur ab os serente . Martyres namque universi , inaequabilis licet meriti , aeque tame consequebantur omnium veniam peccatorum . Si igitur ver offert sacer

dos sanguinem Christi , nullis eum funibus circunscribet , quin satis sit e iam semel oblatus ad omnia redime da peccata . Sacrificium denique alta ris a Christo summo facerdote nunc etiam PatrI pro nobis osteriure ab illo igitur infinitum valorem habet , quem videlicet eadem ex causa infinitum habuit in cruce . Neque enim illud n gare possumus , cum Christus. sempia ternum habeat sacerdotium , unde dc lalvare in perpetuum potest accede tes per ipsum ad Deum , semper vivens ad interpe landum pro nobis. At que Lateranente Concilium sub Innoia capri ucciatio Tertio , Una , inquit, est fi- T ia Ufid deliuin universalis ecclesia , in qua h dem apte est & saςerdos de sacrificium. Loquitur autem sine dubio de eo, quod of erimus in altari. In concilio rursum Triduntino definitum est , nostras mnes satisfactiones Christum oster re

Patri e multo ergo magis illam vitai- main Oneret, quam , ut Deum placem muS, nos in altari probemus ad sacria fictuin. Quam tam non Ambrosius m lib. I. oscido insigniter praeter Latinos caeteros, sed Graeci in canone suo manifeste te-ltantur . Sane quemadmodum sacerdos non nomine suo consecrat, & conficit Eucharistiae sacramentum , ita non in nomine suo , sed Christi omeri Euch

rismae sacrificium. Quod si Christi lamguis hostia nunc est ad culparum re demptionem, hujus vero sanguinas Pre lium nullo fine concluditur, praesertim si a Christo ipso oneratur : manet inmnino , unica Oblatione omnes culparum poenas resolvi. Contendit postremo Calvinus , E II. Ar 1. charistiae Sacramentum cum Sacrificii voce pugnare. Eucharistia, inquit, d aum. est cum gratiarum ac tune percis C c a PIem

453쪽

piendum: Sacrificium vero est pretium,

quod Deus in satisfactionem accipit. Quantum ergo interest inter dare Naccipere , tantum a Sacramento Sacrificium distat . Hac aenun argumenta tione fit, ut reliqua Sacramenta Sacrificia esse non queant. Eucharistia quinque post peccata gratis remisia , post

Te conciliationem adeptam, vitae nobis promittit , dc gratiarum augmentum.

At sacrificium cantilenam aliam canit, nempe Deum quasi adhuc iratum , tanquam pretio quodam exhibito pla- eari , nec esse expiata scelera, quae sacrificium expiare dicitur . Praetereo alia argumenta ridicula: indigna enim sunt, quibus nos serio respondeamus . Sed & illa superiora, ut ante jam dixi , tametsi in faciem apparent probabilia , diligenter tamen inspecta , Vana esse deprehendentur . Id tantisperdum explico , de fidem meam de ecclesiae sacrificio breviter expono, quaeso Iechor attende.

Si qua disputatio est , ubi id , de

quo disputetur , necesse sit definire, hanc ego vel maxime esse . crediderim, quae nobis hodie instituitur: Cum non modo Uviclessistas& Lutheranos sed quosdam etiam catholicos Videamus , sacrificii vi & natura ignorata, in summo errore & maximarum rerum ignoratione versari. Explicaturus igitur, quidnam sacrificium sit, quidque sita definitione contineat, illud in Primis accipio , sacrificium propriumesic religionis opus, id est, ejus virtutis , quae cultum Deo & caerem-niam affert. Est enim sacrificium quasi sacrum iactum , ut Gregorius ait Sacra vero Dei facere , haud dubio ad Dei cultum & reverentiam pertinet . Sacrificare igitur propria est re- Iigionis actio, quae videlicet solius Dei honori dedicata est , quemadmodum Augustinus con . ad ver. leg. di prophl. I. c. I 8. Et de civi. Dei , lib. io C. 4. Actor. quoque I . cap. Lucas scribit.

Illud deinde sumo, sacrificium speciem esIe operis sacri & religiosi: adque adeo opus sacrum quasi genus esest sacrificii . Etenim qui vocem hanc ad sacras omnes caeremonias & religi nis actus extendunt , qua ratione icfaciant, ipsi viderint et certe cum perpetuo & ecclosiae & scripturae usu pingnant . Septem enim Sacramenta a

gnoscit ecclesia, septem sacrificia nouin Scholast. Dio.

agnoscit. Non itaque quodcumque opus acrum , quicumque ve religionis ritus est facrificium . Unde x Concilium lorentinum non obscure a sacris cael ris sacrificia distinguit. Atque in lege veteri alias suisse leges de sacrificiis constat, alias de reliquis sacris ritibus Quae causa necessaria est, ne nos sacrificia cum sacris aliis confundamus. Adde , quod in sacrificio hostiam esse oportet, quae De' immoletur : hostiam vero in omni religiosa caeremonia velle fingere , .ridiculum est . Adde etiam, quod lacraficium Latinus interpres semper appellat , quam Graeci λυ-ν. Graecis autem non est quodlibet unum sacrum opus, sed specialis religionis ceremonia, in qua res Deo sacra , vel per sanguinem, vel per ignem, vel a Ilo quovis modo conficitur. Quanquam Theophylactus auctor est, noprie magis esse, quae per ignem sacrificantur , quam ea, quae per sanguinem . Sed & Porphyrius , ab exhal tione , inquit , ignis , quam Graeci εγ- dicunt , Thysia quoque, quam sacrificium Latine appellamus , apud Graecos antiquitus dicta est. Nunc vero non Tecte capimus thysiam illum p. cultum appellantes , qui sanguine celebratur . Hactenus Porphyrius. Sed , ut prima vocis origo illa sit , non negant auctores hi, vulgarem ejus vocis usurpationem universa ea continere , quae vel per ignem , vel sanguinem immolantur . Atque haec Latini intem pretes sacrificia vocari perhibent. Sit itaque exploratum , sacrificium speciem quandam esse cultus sacri. Quod si ex usu recte loquentium divinaeque scripturae consuetudine propria hujus nominis significatio accipie da sit , inveniemus sane , sacrificium

tum lotum esse , quum res aliqua lacra offertur Deo . Ubi namque oblatio non est, ibi ne sacrificium quidem esse potest . Qui enim aut baptismi, aut confirmationis , aut ordinis , aut matrimonii , aut unctionis extremae sacramentum conficit, is quamvis sine dubio rem sacram & divinam faciat, lacrificium tamen facere non nisi a surdissime diceretur. Quoniam ne ipsa quidem Eucharistia , quandiu servatur in pixide , sacrificii nomen habet . Tunc vero primum hostia nuncupatur, cum inertur . Oblatio igitur est

de ratione sacrificii . Id quod Paulus saepe docet , ut ad Hebr. a. Omnis , ait a

In l. de basti uen. ab usu cara

454쪽

Lgis Duodecimus. Cap. XII.

ait , pohtifex constituitur , ut offerat sacriscia pro peccatis. Et capite septumo . Pro suis delictis hostias offerre

Et capite nono, Munera, & hostiae os feruntur , &c. Et capite decimo , Eisedem ipsis hostiis, quas offerunt ipdesinenter,&c. Nec hic laborare opus est,

ubi nihil est ambigui. Illud addo, quod dissiculter admittunt quidam , si vis tinatura huJus vocabuli perpendatur, non omnem oblationem saeram sacrificium esse , sed quiddam aliud praeter oblationem lacrificii vocem Vendicare, quemadmodum Divus Thomas argutissime, ut omnia , dirat . Et Theopnylactus , Doni , inquit , & victimae exacta ratione quidem est discrimen . nim , hoc est, sacrificia sunt per sa guinem, & carnem oblationes vel ce te omnia , quae per ignem sacrifieantur : Dona autem sunt , ut fructus, &quaecunque alia exanguia , & igni earentia . Quod utique discrimen Paulus in Epistola ad Hebraeos diligenter o servat : Omnis , ait , pontifex constituitur, ut offerat dona , & sacrificia. Et iterum: Omnis pontifex ad offerendum munera , & hostias constitii itur. Atque Chrysostomus explicans illud, Sacrificium, & oblationem noluisti, o-' blationis,& sacrificii hanc differentiam esse accurate notavit . Non itaque mnis oblatio sacrificium est. Quam omnino rem illud vel maxime argume tum probat , quod cum animalis vivi juxta legis praescriptum fiebat oblatio, nusquam haec aut hostia, aut sacrificium vocabatur. Nisi velis , tum a Judaeis filios immolari in sacrificium , elim post purificationis caeremonias Domino 1istebantur . Quod quoniam absurdum

est, consentiamus, non omnes res Deo

oblatas , hostias esse , aut sacrificia. Porro autem si circa rem , quae offerebatur , quippiam sacri sacerdos faciebat it si anum lis fundebat sanguinem , si thus ardere Faciebat. si comterebat frumentum, si oleo similam comspersam frigebat in sartagine : tum demum vere sacrificium faciebat . Earum quippe rerum omnium sacrificia esis, Levitici secundo &sexto, Num . quinto , & secundo Paralipomenon vigesimo octavo capite legimus. Scite ergo, ac praeclare Divus Thomas admonuit in eo sitam esse rationem sacrificii, circa gem Deo oblatam quicquam fi ree , quo res ipsa sacra quodammodo

conficerctur . Nam si integram ', ἁ i,

laesam sacerdos offerret , donum diei de munus , non item sacrificium . Id, quod in Graeca voce explicatius animadvertitur , ut paulo ante diceba

Quibus rebus expositis, facile interuligitur , Lutheranos in Apologia Augustana perperam sacrificium defimille , quod sit caeremonia , vel opus a nobis Deo redditum , ut eum non re afficiamus et Veluti munera , prima tiae , decimae . Hanc vero finitionem cum exemplis suis , ut alia argumenta praetereamus , satis refellit Apostolus, tum dona a sacrificiis distinguens, tum magis argumentans , quoa si Christus laepe se m sacrificium offerret, laepe

etiam Pateretur.

Sed ut occultae , atque involutae rei notitia aperiatur his , quae dicta sunt, illud primum ob)icitur , quod Prophe seroa. ta sacrificium laudis saepe commemorat, quod Paulus interpretatur fructum la- Heb. r. I iorum confitentium nomini Dei S, crificii igitur definitio non est tam a guste conclusa. Illud de lode videtur esse contrarium, quod Apostolus ad Romanos scribit: O, - . in. lecro vos , ut exhibeatis corpora vestra Ostiam vivam. Non ergo in sacrificio tostiam esse oportet , quae mactetur, sed satis est, si corpus nostrum vivum ad sacrificium praebeamus.

Tertio loco id opponitur , quod in omnium ore est e Sacrificium Deo spuritus contribulatus. Illa demum e R ebd. pletus sum his . quae misistis in odorem suavatatis , nostiam acceptam . Et rursum: Beneficentiae , & communionis Heiari. nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. Quibus videlicet a gumentis moti quidam putaverunt , sacrificii nomen terminis esse latioribus circumsci ibendum s a nobis enim striactissime coarctatum. Ego vero tantum

absum ab ista lententia , ut non modo non arbitrer , veram sacrificii finiti nem, quae est a nobis ante posita, his argumentis Obscurari, sed fieri etiam illustriorem existimem . Duobus quiγpe modis verba in sacris hueris usust pantur, uno per proprietatem, altero per figuram . Atque id quidem , licet facillimum , est tamen animadversi ne dignissimum . Multos tamen & ex alienis , di ex nostris: hujus rei ign ratio fefellit . Dico igitur , nomen sacrificii dupliciter in Icciptura sacra

455쪽

porro , quum res definimus , necessaria Philosophiae ducti ratione , non quid vox per metaphoram, aut alium tropum translata. significet , sed quid

proprie contineat, Exponimus. Sacrificii itaque natura propria plane nobis definita est a at in omnibus testimoniis , quae contra posuimus , nominis

translatio quaedam & ab ullas est. Id quod in singulis iacile intelligimus, si ea ad veram & propriam sacrificu naturam

reseramus . . . θ ι

In pruno siquidem testimonio scilistus labiorum laudantium Deum hostia dicitur , cum lingua labiaque mortificata Dei laudibus conlecrantur. Que admodum enim vitulus mactatus in ii stiam, nullas allas edebat voces , quam in Dei laudem & gloriam a sic lingua conviciis , detractioni 4 ac turpiloquio mortua , di soli Deo laudando sacra, quasi sacrificium quoddam Offertur, Juxta illud , quod scriptum est : Reddemus vitulos labiorum nostrorum. Quanquam in psalmis dici potest , sacrificii hostiaeque voces siue tropo usurpatas. Erat enim tu lege praescripsum inter caetera gratiarum actionis sacrificium , in quo verae hostiae mactabantur . Sed Paulus , ut solet, per allegoriam hostias illas carnales ad labiorum laudantium Deum spirituale sacrifieium traduxit. '.

In secundo vero testimonio expeditior & planior est metaphorae ratio . Tunc enim Osserimus coi pus nostrum hostiam Deo, quum mortincamus meminbra nostra , quae sunt iii per terram, camemque nostram peccato quidem mortuam, viventem autem justitiae Domino offerimus . Quemadmodum Hi ronymus . Illa, inquit, virginitas hostia Christi est, cuIus nec mentem cogitatio , neque carnem labido macula-

De Locorum usis in Schola . DIJ.

star frumenti contritum , & divini Mmoris igne quali succensum , similit d me quadam sacrificium vocatur. Αὐde , quod familiare auctoribus sacris est, imaginum vocabula rebus per Imagines significatis attribuere: ut nomen Davulis Christo , Eaechielis 3 . Ninnien etiam Petrae eidem , I. ad C

rmin io. Tale illud est : Ego sum vitis vera . Quia igitur per sacrificia il-4a leris externa res quaedam spirituales potiores praesignabantur. has omnino res lacrificia , holocausta , hostias sacrae literae appellant Ut mactati nes brutorum animantium figurae erant mortificationis cornalium & irrationalium affectiaum, qui remant in corpo re ἔ adeoque camis mortificatio hostia dicitur , non proprie quidem, sed figurata dictione . Et hunc in modum caetera , quae non sunt modo longo se mone explicanda . Tres ergo priores scrupulos plane excussimus quartum vero illum facilius examemus, si semel

.stabilitum fuerit , his in locis Apostolum non proprie loqui , sed figurate . Id quod liquido demonstrari potest . Primum , quia sacrificium ad religi

nem proxime pertinet : at eleemosyna& beneficentia ad miscricordiam vel liberalitatem . Dein ex illo Oseae testimonio, Misericordiam volo & non sacrificium. Quo loco taedificium non obscure a misericordiae operibus separatur . Certe si sacrificii vox dona pauperibus collata proprie contineret , nullo modo Propheta diceret : Sacri

ficium & oblationem noluisti . Quid igitur sibi Apostolus vult , quum ea

munera holhias vocat, quae pauperibus tribuuntur λ Nempe, illa esse Deo a ceptistima . Videlicet hostias credebat populus maxime placere Deo , spirare quo illi odorem jucundissimiain. Genes.

modo Aue. i. de eivae. e. o loquia

selum esse

e iseisi vis sibilo esse imi sibilitiae inciti

de ii lacti lituum. D. Th m. a. a. q. u. . L. Ialm. In

xit . Atque tortassis quum Apostolusi 8. Exod. 19. Levit. T. & 3. Numer. 28- vivam hostiam dixit,bus inter se, vocibus

u si pugnant

e more lusit. Usque eo autem persuasio haec in animis vel fidelium 'insederat, ut prae s

Similia sunt illa : Quae in deliciis est crinois opera interdum pietatis cha'rtia vidua, vivens mortua est, mare dulce , terra coelestis , spiritualis caro , spiritus carneus . Non itaque ex eo, quod Apostolus vivam hostiam dixit, natim colligere oportet , animal non esse mactandum , quum in hostiam praebetur. Quin potius, si Pauli inpenium

tenemus, contrario modo argumenta

bimur. . t

Jam in tertio quoque testimonio atatisque contemnerent . Hujus rei postoli minime ignari , & plebem rudem ad veram di germanam pietatem revocare cupientes , misericordiae ac

charitatis osticia hostias appellabant , non fallo id quidem , sed verbis pau lulum quadam dicendi figura immuta-cis . Sic Paulus hostiam acceptam diaxit in odorem suavitatis. Sic Jacomus: Religionem mundam & 4mmaculatam

perta translatio est . Con namque in-l cito, vastare pupillos di viduax in m.

456쪽

hulatione eorum. Quam rem plane &fine verborum immutatione aegis ille peritus tignificavit , inquiens, Diligere proximum, tanquam se ipsum, majus est omnibus holocaustomatibus &sacrificiis . Quid ergo proprie sacrificium sit , qua etiam ratibne per trinpum transferatur, satis dictum est. Nec haec tamen nimis multa videri debent, cum hujus vocis vi, asi potestate im rata, multorum disputationes vagari &errare cernamus. Erant autem sic ccise

piosius explicanda, ne immodicae brevitatis stlidio raperentur verborum pomdera dillerentis celeritate. Sed de his hactenus . Sequitur, ut sacrificium in species suas quam brevissime partia

mur.

. Lutherani in apolor. August. duas proximas sacrificii species esse a junt, nec esse plures . Unum enim esse sacrificium propitiatorium, nempe ad placandum Deum , & impetrandam Veniam peccatorum, alterum Kκα-κιν,

id est , gratiarum actionis . Has duas species sacrificii magnopere oportere asserunt in hac controversia nos in conspectit positas habere , & singulari diligentia cavere , ne coniundantur . Id quod ipse etiam atque etiam moneo : sed illud quoque animadverto, hac divisione multas caerificiorum species vitiose fuisse prietermissas . Non enim solum vel pro peccato , vel etiam ad gratiam referendam sacrificium fieri solebat, sed Sc vice supplicari nis i ut a Deo vitae commoditas ac prosperitas haberetur . Quod si Latine licerct, possemus impetratorium V Care . Quale fuit sacrificium faeqb Genesis 28. qualeque etiam mulier illa praetulit , qtiae in Proverbiis dixit Victimas pro salute devovi . Sane in Levitico post sacrificium pro peccato, hostiae pacificae in duas species distribuuntur, ut aliae fini gratiarum actionis Deo exorato, aliae voto veb sponte susceptae Deo exorando. Ac praeter

haec sacrificii genera aliud fortasse fuit

in hoc paratum , ut. foedus cum Deo fuso sanguine sanciretur . Cujusmodi Exod. 24. dc 4. Reg. 23. mentio fit Ut omittam. sacrificium pro consecratione pontificis , quod Iegislator a reliquis sacrificiis distinxit . Nam hol caustum , quod humanae servitutis tributum proprium erat , 8e ad testati nem divinae majestatis ac dominationis Deo lacrum, dubium non est, ad

duas Illas sacrificii species minime per

tinere . Plura. itaque , quam duo hostiarum genera fuere in veteri Test mento : at in novo utrum unum sal

tem sit, quaeritur . Cui quaestioni st tim ego. respondeo , si dua illa priuς explicuelio , quae in hac controversia explicatu quidem facillima sunt , sed

simi tamen necessaria vel maxime. ID lud primum est i nomen sacrificii in terdum pro re, quae Domino offertur, interdum vero pro actione ipsa sacrificandi solere. accipi. Pro re , ut ad Hebr. s. Omnis pontifex constituitur , ut offerat dona & sacrificia pro peccatis . Pro actione , ut in illo apud Tullium loco , praebere hostias ad sacrificium . Quo modo Divus Thomas hanc vocem usurpavit , nec usurpavie α ad i. absurde , cum artificium , lanificium, Se similia ad eundem modum a docti sissimis usurpentur . Alterum est, cathois licos sicut Eucharistiae sacramentum , ita Eveharistiae sacrificium duobus m dis asserere . Est enim sacramentum tantum , hoc est , species illae vini &panis externae, quae corpus Christi ae sanguinem continent. Est item res &Sacramentum , nempe Corpus Christi α Sanguis , quae res interius sub sp ciebus Continentur Similiter etiam in oblatione & Missa nostra est Sacrificium externum specierum panis & viani t quod Augustinus in Psal. 37. Sacrificium panis di vini nuncupavit. Est rursus sacrificium interius eo orig& sanguinis Christi , quod Deo Patri sub speciebus illis potissimum offerbmus . Interius dico, non quod ipsum . . .' per species non suo quodam modo vi

deatur , sed quod intra species inci sum, occultum in se Sc invisum fit. His positis sit prima conclusi. . in 1.Cone.

lege nova vere nunc est & proprie ' isacrificium . Quae omnino res primum ex Malachia aperte ' sonficitur . Non in b. est , ait, niihi voluntas in vobis, δe . munus non suscipiam de manu vestra. A solis enim ortu usque ad occasum magnum est nomen meum in Gent, bus , & in omni Ioeo sacrificatur Se 'offertur nomini meo oblatio munda. At interpretantur hunc locum Lucte

reni de sacrificio spirituali omnibus fiadelibus communi . Id quod nullo p isto defendi potest. Primum, quia nostra opera omnia sunt tanquam pamnus menstruatae . Esa. 6a. Non igitur

457쪽

De Locorum usu

Luctero praesertim , qui nostras ruititias peccata est e contendit. Deinde quia offerre opus nothrum tanquam mundam

oblationem & sacrificium , isti dicunt esse Pharisaicum. At Propheta non loquitur de Pharisaico lacrificio. . Praeterea , quia sacrificia spiritualia non sunt propria legis Evangelicae, sed communia in omni lege fuere . Propheta autem diserte loquitur de sacrificio quodam legis novae proprio ac singuari . Postremo , quia idem Prophetae. 3. loquens rursum de ipso eodem n vae legis sacrificio , Sedebit, ait, con Bans Sc emundans argentum, de purga hit filios Levi. Non dicit filios Israel, sed Levi : Et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Peculiare e M saeerdotium erat instituendum . NPeculiares sanctificandi ministri, ad peculiare sacrificium legis Euangelicae. Nam quod Protestantes illud primi ca- Pitis referunt ad sacrificium ibirituale commune omnium fidelium , hoc Ve-xo tertii capitis ad praedicationem Euangelii, de qua Paulus ad Roman. II. Sanctifico Euangelium , 8cc. sua hac V xietate testamur , se a veritatis unitate discedere. Cumque haec sint per Gguratam dictionem sacrificia s qui ψd

tropos confugiunt hoc loco , ii Sc mmnem scripturarum vim labefactant, tib sibi etiam repugnant . Fatentur nim & ipsi, non esse in sacrarum lit rarum intellirentia ad tropos conflu-πiendum , nisi ex proprietate vocabulorum magna absurditas sequeretur . Nec vero cum his Augustinus facit,mp. M. qui libro contra literas Petiliani secundo , hunc Malachiae loeum de laudis

sacrificio interpretatur , de quo scriptum est, Immola Deo sacrificium laudis. Sic enim dc septuaginta verterunt, M. Ab ortu solis usque ad occasum gi xificatum est nomen meum in nationi-- i bus. Id quod Aeostolus explicat inquI-ens: Per ipsum Ergo offeramus hostiam laudis siemper Deo, id est, fructum la. biorum confitentium nomini eius Sed ne Hieronymus quidem ab his dicit, Nom sere quum Malachiae testimonium his ve in Zacb. ι exponit. Ergo proprie nunc ad sacerdotes Iudaeorum sexino fit, qui OD strunt caecum & claudum 3e Ianguidum ad immolandum , ut sciant carnalibus .icturiis spirituales victimas successuras ; Sc nequ quam taurorum hircorurnque sanguinem , sed thymiama , hoc eit.uinarium oraciane. DQumo os

serendas et 8c non in una orbis provincia Iudaea , sed in omni loco offerri

oblationem nequaquam immundam , ut a populo Israel , sed mundam , ut in caeremoniis Christianorum . Non sunt, inquam , pro adversariis auctores hi, nec stant a mendacio contra verum. Rerula siquidem scripturarum est, ut idem Hieronymus eodem ipso loco te-itatur , Ubi manifesti iIima prophetia de suturis texitur, per incerta allegoriae non extenuare quae scripta sunt. Cum ergo in univerIo orbe , atque a deo apud omnes gentes una εc eadem offeratur hostia munda sacramentalis, de externa quidem specierum panis de vini , ab omni carnis 8c cruoris scedistate aliena , interior vero incruenta etiam , quamVis corporis sanguinisque ipsci sit a quid attinet vaticinationem,

quam in purissimo Christi sacrificio pro prie impletam cernimus, allegoricis 3cipiritualibus interpretationibus Inve tere λ Non itaque, si Augustinus atque Hieronymus in ecclesia gentium la dis sacrificium , sanctorum orationes, ac caeteras demum spirituales hostias agnoscunt , quae allegorice dc figurate hostiae sunt, idcirco verum & proprium Eucharisti e Sacrificium excludunt. amn- imo is ipie Augustinus ad Paulin uinscribens , in missa de sacrificio , quod

celebrat ac stequentat ecclesia, omne precum , orationum , laudumque genus ,. de quo Paulus I. ad Timoth. h. loquitur , contineri existimavit . Sane quidem Eucharistiae oblatio magna cum excellentia praestantiaque oblationum

reliquarum , sacrificium est gratiarum actionis, de laudis, in quo nomen Dei gloriosissime de magnificentissime summo splendore illustratur r Eucharistia item verum illud thymiama suavissimi odoris est , quo omnes sanctorum

preces de orationes referuntur , unde jucundum & ipsae odorem mutuantur. Quae causa Irenaeo fult , ut ex Mala Lab .. .chiae prophetia utramque hostiam in lete. Christi ecclesia suturam intelligeret, i de eam quae proprie hostia est grati rum actionis & laudis . quam ob id ipsum eucharistiam appellamus; &quae

figurate per allegoriam hostia nuncu- . patur. Veruin ne propheticis obscuri L que testimoniis Lutherani se impugnari caniciatur, alterum ex euangelio clarissimum prore ramus. Extat ergo apud Lucam scriptum a

pertissimum testimulitian ad hujus iret

458쪽

Liber Duodecignus. Cap. XII.

approbationem. Accepto, inquit, pane , gratias egit , & fregit , & dedit eis dicens et Hoc est corpus meum , quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. Similiter &calicem, hoc est , accepit, 3c gratias egit dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro Vobis indetur . Ubi illud primum animadverto, jure Cornelium episcopum Bitontinum in concilio apud Tridenti a Patribus & Τhcologis universis explosum , qui dixerit , Christum in coena non suum corpus & sanguinem obi tisse. Ritu .quippe Iudaico gratias Deo agere , calicem in manibus accipiendo & levando , vere est hostiam gratiarum actionis offerre . Quum itaque dixit Dominus, Hoc facile , plane juic sit Apostolis, ut quod ipsum sacere cernebant , id quoque illi sacerent , eucharistiae, hoc est, gratiarum actionis hostia in exhibendo . Quemadmodum Cyprianus ad Caeci luim enucleavit in haec verba: Scriptura dicit, ut quoticucunque calicem in commemorationem

Domini & passionis ejus onerimus , id quod constat Dominum secisse , faciamus . Et paulo post: A Domino admoniti & inittitisti sumus, ut calicem Domini cum vino mixtum secundum quod Dominus obtulit, offeramus. Atque Irenaeiis , Calicem , inquit, similiter suum sanguinem consessiis est , & novi testamenti novam docuit oblationem . Quam ecclesia ab Apostolis accipiens in universo mundo offert Deo ei, qui alimenta nobis praestat, primitias suorum munerum In novo testa mento . Et cap. postea 3 . Osserimus,

ait, ei eucharistram non quasi indiget ii , sed gratias agentes donationi ejus, dic. Ubi omissis auctorita tibiis non dubitem , ipsa re , & ratione exquirere veritatem. Quemadmodum enim in rebus aliis contingit, ut eas sancte ac religiose offeramus Deo , ab illo primum acceptas a ita , ac multo etiam magis , cum in Eucharistia corpus Clu si ac sanguinem coelestis benedictionis largitate acceperimus , impii profecto erimus de ingrati , nisi summam gratiam reseramus, eadem dona , quae a

Deo accepimus , ipsi reddendo , juxta illud , quod scriptum est : Tua sunt,

Domine, omnia , di quae de manu tua suscepimus, reddimus tibi. Et iter; in : Quid retribuam Domino pro omnibus,

qux retribuit mihi t Calicem salutaris

accipiam . In quem Iocum para irasis Chaldaica sic habet : Calicem redemptionis accipiam mundo venturo. Nam de hunc Psalmum ad mysteria de fidem euangeIii pertinere , auctor est Paulus. eora Salutare autem Christus cst, ut Simeon in euangelio cecinit. Sed bene, Acci- L . apiam , quia nisi accepero , retribuere non valeo . Et cum generaliter nihil

cx nobis Deo dare pollimus, sed quod ab illo accepimus, id tanquam jam n strum iterum illi reddere, cujus dono

acceperamus a peculiariter tamen haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia coelestia erant: de coelo ergo ac cipienda erant, & nomen Domini invocandum , ut tali nomine consecrata, nybis fierent corpus ac sanguis Domini nostri Jesu Christi.

Quod ii nos pie , grate , atque sapienter sanguinem Deo proprium fundimus , ut beneficiorum non memoriam pristis illa modo , sed observantiam teneamus , cur sanguinem Christi a Deo nobis proin butus istprie tributum non illi refundamus, qui nobis cum filio sanguinem dedit HG omnlim, sodus p adem mentura jubet reddere, qua acceperis; aut etiam cumulatiore, estii pollis . Nos, qui Christi sanguinem ν Π με

dc corpus acccpimus , s mensura c. mulatiore non possumus , non redd

mus eadem p Ruid Christus p an non per amicitiae vim, quasi unus nobiscum effectus , dona nobis a patre collata pro si is existimabat Sane quidem. Nisi ergo stultiis fuit & ingratus, accipiens panem Ela calicem non solum nostro nomine gratias egit , sed Patri pro suo

suinino beneficio meritam ac debitam gratiam cumulatissime retulit; certe pM

rem patri persolvit , & commemora dam , dum fidelium genus erit, persolvendamque putavit . Hoc , ait, facite

in meam commemorationem . Te ainpello , Luthere, atque adeo vos appello omnes Lutherant . Nonne intelligitis, quam apertum vobis sit cum Christi euangelio certamen λ Uos porro e charistiam percipientes , non item ON serentes , Domini quidem coenam asitis , sacrificium vero crucis non agitis. Quod vester quidam confitetur evtisti . In nostra, ait, eucharistia mors Chri- talis Dom. sti tantum verbis , non etiam symbolis miti agi. praedicatur . Non igitur Christiana est eucharistia vestra . Christus enim non jussit , ut dicamus haec in memoriam ejus, sed ut facian us. Hoc facite, at , m mcata comm cinorationem. Non est ita

459쪽

ΑΙ itaque in mysteriis hostia Christi dicen

da solum , sed etiam facienda . Symbolis ergo, dc non verbis tantummodo sacrificii Christi memoria in altari repraesentanda erit. Alioqui si manducatio est , non oblatio , exemplar , dc imago coenae erit, exemplar , dc imago sacrificii non erit. Quanto melius tota

per orbem ecclesia intellexit, que , quum sacerdos consectis in nomine Christi mysteriis , ait, Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis, ipsius voce sacerdotis illa respondet: Unde Se memores , Domine, nos tui servi, sed 3c plebs tua sancta . 8cc. offerimus praecla I et maiestati tuae de tuis donis, ac datis hostiam puram ,&c.

Nullo ergo modo negari potest , quio ecclesia offerens corpus Christi & canguinem in Eucharistia, de Christi exemplo id faciat, de evidenti ratione ducta , & praecepto denique ipsius Domini impulsa. Sed his tamen objicitur , quod cum

Apostolus illud Domini praeceptum retillisset, Hoc facite, dec. evestigio su jecit i Quotiescunque enim manducabitis panem hunc , & calicem Domini hibetis , mortem Domini annunciabitis , dec. Ipsa erro manducatio , δέ p tatio symbolum est Dominicae passionis. Non itaque necessarium est offerre fa-

erificium , ut hostiam Christi etiam

symbolis commemoremus. Huic argumento primum ita respondeo . Non si quispiam dicat, Quotiescunque Concenaverimus, confabulabimur ; mox in telligimus concoenationem , & confabulationem eandem esse. Sic si Apostolus dixit: Quotiescunque manducabitiS, dcc.

non necesse est interpretari , coenati nem Dominicae mortis an nunciationem esse. Voluit ergo Dominus, ut quae mensa est, ea sit nobis & altare, hoc est,

ut non modo coenaremus , verum etiam

sacrificaremuς . Quare idem inlutuit, ut esset simul & sacramenturii, de sacrificium, quorum alterum Dominicae co nae , alterum Dominicae mortis esset symbolum . Pauli ergo sententia haec est: Ne pustris vos satisfacturos Iegi, si mam ducetis , de bibatis 3 qua in re coenae Christi commemorationem facietis; oportet

enim vos mortem etiam commemordire, id quod magis sacrificando , quam manducando fit. Deinde non inficior equidem , quin manducando corpus, sanglunemque potando in divisione sanguinis ex corpore, id quod in cruces

De Laeorum usu in Scholast. Disput

stum est, aperte designetur. Cum Pa titur hostia, Augusturus ait, cum sal .guis Christi in ora fidelium sunditur, quid aliud , quam Dominici Corporis in cruce immolatio designatur Sed revera, ut diximus , in separatione sanguinis a corpore mors significari potest , non autem proprie significatur hostia , nisi corpus, quod moritur , osse

ratur . Quanquam consumptio specierum oblatarum ad persectionem sacrificii pertinet. Ita populus cum sacerdote hostiam olim consumens , Vere explebat sacrificium , atque adeo hostiae crucis perfectum signum dabat. Illud praeterea animadueriendum cenis seo, quamvis Christus in coena nullum omnino sacrificium obtulisset, eo tamen quod dixit , Hoc est corpus meum , quod pro vobis tradetur, &c. mox v ro sules ungit, Hoc facite in meam comis memorationem , satis ostendisse , nos mystice corpus tradituros , sanguinemque effusuros : quod reipsa aperte , dc sine mysterio ipse erat postea facturus. Hoc scilicet quod ego faciam, voς facite; sed ego faciam 1 crificio cruento,

vos facite in meam commemorationem incruento . At Dominus , ut in Graecis omnibus exemplaribus videre licet , semper est usus verbo praesentis temporis . Non enim ait, Hoc est corpus meum , quod pro vobis dabitur, sed, quod

pro vobis datur. Nec si verbum verbo

reddas, dixit: Hic est sanguis, qui pro vobis effundetur , sed , uui pro vobis

meum eorpus , quod pro vobis frangitur quemadmodum & Ambrosus in hunc Pauli locum , 8e Beda enarrans euangelium Lucae , Iegunt. Nec dubitandum catholicis est, quam rem posterius explanabimus) in altaris sacri Gcio sanguinem Christi fundi non aliter ad effectum , quam si nunc funder

tur in cruce ς corpus Christi item frangi ad efficientiam , perinde ut si nunc

nobis in cruce frangeretur. Praeterquam

quod in sacrificio externo' mystice , dc tanquam in exemplari. atque imagine, de sanguis Christi funditur , 8c stangitur corpus. Unde Augustinus , Quum

frangitur hostia , inquit , quid aliud,

quam Dominici corporis in cruce immolatio designatur λ Ac ne sacramen tum quidem solum , sed verum etiam corpus Christi sacerdotum manibus fra

si , Romanum concilium sub Nicolao dem

460쪽

' Liber Duodeci

m cons 4. definivit. Vides ne, quemadmodum no---2 bis omnia consentiunt, qui de Christum in coena corpus suum , & sanguinem mystice tradidisse , dc ad eandem nos formam instituisse , non rebus solum,& rationibus , sed verbis quoque ipsis efficimus p Nihil enim prohibet, quum

Lutheranos redarguimus , exemplaribus Graecis praesertim consentientibus adhaerescere.

Sed quia sacramentarii causantur se

his fere argumentis non premis ut quae majori ex parte sumant , corpus Christi verum, de sanguinem in eucharistia' esset id, quod isti peraegant; age, ra tionibus conquisitis hos quoque urgeamus ' Tametsi quaedam ex his, quae an te posuimus, Sacramentarios etiam presisus astringunt , quam ut sugere aliquando possint. Atque ut omittam, quod

rem perspicuam . atque e sacris literis manifeste exploratam , & comprehensam inficiantur : nolo enim hodie hac de re cum Sacramentariis certare : de sacrificio dico , etiamsi in speciebus panis de vini nec corpus Christi, nec sanguis essent , ut vcre sunt , adhuc tamen sacrificium in altari Christianorum existere , multis, & gravibus

argumentis poste doceri . Est hoc primum ti ex defisitione sacrificii , dc ex

Perpetua consuetudine ecclesiae gravis limum, de firmisIimum argumentum, quod sacerdotes nostri panem ,& vinum offerunt Deo, iaciuntque sacri aliquid circa res oblatas , panem scilicet stangem res , hujusque portionem tingenteS Ino et adde, si placet, rem utramque etiam consumentes: vere ergo, di prinyrie sacrificant . Si enim oblatio finiseiae, ac farinae consperiae oleo m figuram mortis Christi suturae lacrificium crat,

nihil est anibiguum, quin panem oblatum frangere , ac vino tingore in figuram mortas praetericae , sacrificium sit. Quid autem in hoc opere Lucterani reprehendent λ An quod panis dc vani minnera a Deo accepta reserimus Arguant Abel, ac caeteros In lcge naturae Patres; arguant Moysen cum icripta lege suas arguant oblatives, quas in ecclesia primitiva pie offerri solere , libenter 1lli concedunt. Quin naturam Ipsam potius arguant, quae nos ad gratiam referendam inhormavit: quam Deo tamen reicrre aluer non valemus, nisi dona,

quae accepimus, ipsi reddendo. Sed panem frangi, ac tangi reprehendent. Athiice caercmonvi Mucia immolationem

astus . Cap. XII. 4 II designamus . Mirum est autem, si hoc nobis vitio vertant , quod Christi pas

sionem non verbis modo , sed rebus e tiam commemoremus et praesertim cum

Dominus dixerit : Hoc facite in meam commemorationem. Sane si illud pe catum est; qui baptiZant, ii quoque peccant, quoniam symbolis mortem Christi figurant. Si ergo hujus verbi definitio recte nobis declarata , Sc circumscripta est , sine dubio sacerdos in altari vere sacrificat, quamvis nihil aliud spectes , quam species ipsas vini Se panis externas . Atque etiam, ti sacrificii partes ipsas expendas, hoc est ἰ osse

ri , stangi, tingi, adde etiam consumis

cum his rebus mystice peragendis nihil insit vitii, quemadmodum ostensum est; fit, ut non solum vere ac proprie, sed

pie etiam, atque religiose sacerdotes no stri sacrificent. Eam quippe rem Augustinus consderans , speciem panis no- Demn s. d. stiam appellat et quod utique nomen uiaque adeo in omnium fidelium ac auN- hostia.

bus, Ze linguis inhaesit, ut vanus de stultus sit , qui illud inde evellere tenta4rit. Sacramentarii igitur quamvis nee rent, esse in ecclesia corporis, 3c san- sae t eluinguinis Christi sacrificium s at sacraficiaum panis, & vani nullo modo erant ne- zi iis P saturi, ne propriam sacrificii notionem 37

igrorare viderentur.

Praeterea , Melchisedech sacerdos erat Dei altissimi , sacrificium ergo οὐ

ferebat Deo: omnis enim sacerdos co stituitur, ut sacrificium offerat: at non legitur aliud , quam panem , dc vinum obtulisse . Cum igitur nos ad eundem modum; di ordinem panis, de vini species offeramum proprie , vereque sacrificium exhibemus. Qitae causa ecclesiae fuit , ut illud sivi Thomae in die

festo , atque solenni Eucharistiae cel 4brarct, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchil edech, panem , & vianum obtulit . Verum argumentum hoc Lutheram duobus modis eludunt . Primum negant , Melchisedech Deo panem de vinum obtutule et scilicet , Abrah mo obtulit , non Deo , ut Genes. 14.

cap. legitur . Id , quod Epiphanius libro secundo ccntra haeretes , t resis . agnovit . Deinde negant, iacificiaum Christi in eo fuisse secundum ordia nem Melahisedech, quod panem dc vianum obtulerit: sed in eo fuiste auri mant, quod Christiis non secundum legem manis dati carnalis , oleo isto colporeo s

SEARCH

MENU NAVIGATION