장음표시 사용
471쪽
eontingat at et lesia sancta quum hostiam frangit , Dominici Corporis in cruce fractionem significando , Christi hostiam commemorat, quemadm
dum Christus ipse & verbo , R exemplo commemorandam tradadit . Quod vero ad plenam hujus sacrificii rati nem consumptio specieruin attineat , Concilium Τoletanum duodecimum testatur , inquiens : Quale erit sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps
cile dignoscitur λ Augustinus insuper in libro sententiarum Prosperi consem tit, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur , Dominici corporis immolationem , sanguinisque estusonem designari. Spectat erbo ad persectam
significationem sacrificii consumptio specieriim . Quae causa catholicis pedipetua suit , ut dum sacerdos species sumit , non edere illum dicant, edat licet, sed consumere. Ut intelligamus, in missa potius haberi rationem consumptionis , quam manducationis, magisque sacrificium spectari , quam coenam . Quod Lutherani sentientes, negaverunt, Christum corpust tuum, sanguinemque sumpsisse , ne consumpsisse,& sacrificasse probaretur. Uerum ratio primum convivii hoc exigit , ut cibi communionem , & consecrationem ha beat : alioqui qui ad coenam invitat, is non convictor eIIet , sed conditor,
instructorque convivii . Atque accubationem epularem amicorum , tametsi melius nostri convivium , bene tamen Graeci tum compotationem , tum concamationem Vocant : ut qui vocat ad coenam, nec concanator ipse & con
potator est , non solum non urbanum convivium ineat, sed ne convivium quidem . Deinde , ut Chrysostomus argumentatur , ne discipuli horrerent ca nem, & sanguinem , neceile erat , ut Christus prior ipse degustaret . Christus certe , quod se Videbant facere, id iit facerent , iussit Apostolis . Intellexit autem semper ecclesia sacerdotibus injunctum esse, ut sumerent: sumpsit ergo & Christus , nisi sacerdos o innibus suis numeris absolutus, non absolutum, sed inchoatum sacrificium fe- 'Nee me fugit , Divum Thomam aliquando, ut Videtur quidem, docuilse, sacrificium ante fractionem hostiae esse peractum , sumptionemque spectare proprie ad sacramentum , oblationem vero ad sacrificium : Et rursum assere-
re , fractionem 'hostiae non ita esse necessariam, ut, si omittatur, sacrificium maneat Imperfectum; quod videlicet ii jus rei fgnificatio non ad corpus Chriasti verum, sed ad mysticum reseratur: non ergo fractio in partibus sacrificii numeranda est . Quod autem sacrificium ante fractionem peragatur , id magno argumento sit, sacerdotem statiina conlecratione illa verba dicere, οὐ serimus praeclarae majestati tuae de tuis
donis, ac datis hostiam puram, &c. Jam ergo nondum fracta hostia , & oblatio est, & sacrificium . Uerum qui Divum Thomam nobis objicit, id ille agit , ut& 1ecum ipse Thomas , & cum vera sacrificii ratione pugnet. Εjus enim in secunda secundae verba non obscura sunt, sacrificium proprie dici, cum ci ca res oblatas aIiquid fit. Quam rem illo etiam exemplo confirmat, ut quum panis frangitur , & comeditur . Unde colligit, primitias oblationes esse, non autem sacrificium : quia nihil sacrum circa eas fiebat. Hostiam igitur aliqua do ante fractionem non solum Divus Thomas , sed etiam ecclesia vocat eo more , quo rem instantem , & proximam quasi praesentem nominamus . Sic Cicero , pnebere , ait. hostias ad sacrificium . Ubi animal sacrificandum hostiam appellat . Quin & in Levitico , & in aliis quoque plerisque locis holocaustum, hostia, ac sacrificium ab eo, quod proxime futurum est , nomen accipiunt . Sed & panem ipsum ante
consecrationem hostiam vulgo appeti mus , a qua appellatione ne Divus quidem Thomas abhorret. Sacerdos porro ante consecrationem dicit se offerre sancta sacrificia , illibata, Scc. Ouis
autem Theologus tam insigniter stultus iiiit , ut peractum sacrificium ante ii stiam consecratam existimaverit λ Atque ut de occulto, & interiore sanguianas, & corporis sacrificio nihil dicam, externum Certe , & mysticum sola o latione non constat . Cum itaque circa species ante fractionem nihil sit a s crificio factum, ne sacrificium quidem peractum est . Item cum symbolis rerum , Christo instituente , debeamus mortem ipsius agere, si verum , dc per
sectum nolirum sacrificium est , ejusque victimae absolutum exemplar, quam Christus in cruce prie bulis nullum a tem sit rerum symbolum ante quam species frangantur , misceantur, consum tura ccrcissimum accipere arguine tum
472쪽
tum possumus , ante fractionem nondum esse expletum sacrificium . Manet igitur , non consccrationem modo , Noblationem, verum & fractionem quoque ac consumptionem ad integritatem externi sacrificii pertinere . Quae res non pertenui nobis argumento , indicioque patefacta est , sed gravi , constantique ratione: praeterquam quod ab Apostolis has nos sacrificii partes accepisse , promptissimum est ostendere: nam Christum tradidisse , satis supra est a me demonstratum . Ut Lutherani argumenta probabiliora deinceps excogitent : siquidem quartum hoc , quod modo diluimus, improbabile est : Improbabile esse dico , Lucae , Paulique testimoniis uti , ut ecclesiae sacrificium
explodatur. Nam ratio ea, quae adjungitur , Captiosa est , & veri similitudine fallere
imperitos potest . Primum autem, qui Lutheranis responderet , Christum in coena sacrificium , non pro peccato quidem , sed gratiarum tamen a Ionis obtulisse, hic non ab illis facile eluderetur . Ejus enim rei probabilem rationem redderet , quod cum sacrificii cruenti dies instaret jam plane ,
aut certe jam appropinquaret hora , non oportebat hostiam in cana pro peccato mysticam exhibere , cum Impenderet generalis hostia illa , in qua Patri complacuit omnia peccata relOlvi . Quanquam Sc sanguinem circumcisionis pro nobis Christus obtulit , &jejunavit, flevitque pro nobis; nec tamen remissio ea peccati secuta est ,
quae a cruce tandem expectanda erat. Quemadmodum enim martyri I plena CNficacitas non in qualibet sanguinis effusione est, sed in ea demum, in qua
martyrium conliimmatur, quamvis sa
guinem suum Deo statim a principio martyr obtulerit ; sic passionis Christi perpetuae vis illa absoluta Ex perfecta, non in initio , aut medio, sed in fine fuit . Deinde mysticae oblationis effectus non is est , quem sal 1o ex illimant
Lutherani nos credere, nempe , ut o mnes cuIpas, pamasque resolvat. Qua
de re paulo post dicturi sumus. Alia enim em cientia hostiae illius est , quam Christus palam mactavit in cruce: alia illius est , quam sub speciebus definitis mystice praebuit in coena . Illa generatis est, sicut diximus , nec per sacrifici uin modo , sed per omnia sigillatim lacramenta ad effecta longe diversa adi
plicatur: Haec peculiaris esscientia est,& sub speciebus certis ad peeuliaria quaedam cssecta concluditur . Obtulit ergo Christus hostiam in coena tum pro culpa veniali, tum pro poena , quae pro culpa etiam mortali deberetur. Quin in peccato solvendo sacrificii peculiaris effectius est. Hunc vero habuit in coena sanguis oblatus : nam in cruce vim remissionis habuit generalem. Sed quoniam , ut modo dixi , hanc rem sumus in consutatione sequentium a gumentorum fusius explicaturi, pergamus ordine resedere argumenta , quae
Quinto vero argumento refutando Romensis episcopus, calicem, ait, novum Τestamentum ideo dici, quia n vi testamenti confirmatio est . Quem vocis ultim ut probare testimoniis non queo, ita non audeo explodere . Illudasfirmo , nomen hoc pro re , quae ex testamento obvenit, interdum accipit ut in epistola ad Hebraeos capite septimo: Melioris testamenti sponsor factus est Jesus . Sic enim promissionis vocabulum pro re, quae promittitur, script rae auctores usurpant: ad Hebraeos sexto, Imitatores eorum, qui fide, & patientia haereditabunt promissiones et ad Hebraeos nono , Reproinissionem accipiant aeternae haereditatis : de Actorii mprimo , Expectarent promissonem patris . Si ergo promisso pro re promis,sa accipitur , & testamentum Luctero ipsi quoque promissio est: nihil mirum, si pro re ipsa, quae testamento est re- lieta, usurpetur. Ac prima res, eadem que potissima , quam nobis in testam e to suo legavit Christus , fuit sanguis. Quid igitur obstat, cur rem, quam beneficio testatoris habuerim , non ego in funus ejus, exequiasque rependam pQuid , inquam , obstat , cur, quod de
manu momentis accipimus , non id nos
viventi illi reddamus 3 Nisi illud frustra,
atque importune repetimus: Tua sunt, Domine , omnia: dc quae de tua manu suscepimus , reddimus tibi . Quod a tem calix improprie dicatur testamenis tum , manifestum est . Sive enim , ut ear. rInnocentio placet , testamentum promissio est: sive, ut Ulpianus vere 1 em ς tit, sententia eii voluntatis justa de eo, quod post mortem fieri voluerimus; omnino liquet, calicem nec promissi nem Proprie, nec sententiam esse, sed rem , quae testatoris pro inissione , v untatisque lententia relinquitur. Hanc
473쪽
vero nos hostiam praebere ad sacrificium quis prohibet Sed de quinto argumento hactenus . Iam argumento sexto quid ait Bet respondere , nisi eadem velim , quae sinpra dixi, verba repetere ρ Colligunt enim , acuti scilicet Dialeetici , si Eucharistia exemplar, & imago est, non esse illam vere , ac prcprie sacrificium. Quae sane collectio perridicula est.
Quid enim stul ius dici potest , quam
legis veteris hostias sacrificia non su- iste, quod verorum exemplaria suerinta Innocentius porro Tertius quosdam merito irridet , qui putarint in i sacramen to non esse corporis Christi , & sanguinis veritatem : ex eo , quod scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur , mysterium , lina-ginem , figuram , & cxcmplum esse. Quorum errorem Pontifex docte, iraviterque refellit οῦ si enim , quia figit.
ra est, sacramcntum altaris veritas esse negatur : ergo nec morS , nec restirrectio Cluisti. veritas est credenda: siquidem eas similitudinem , & imaginem esIe, δε postolus tradit: ac Petrus quoque scribit , Christu in exemplum nobis in sua passione reliquisle . Nihil igitur obitat , cur non in externo sacrificio sorma sit , species, imago , di exemplar sacrificii crucis , in langu
ne vero, dc corpore, quae simi res antus inclusae , ejusdem sacrificii existat veritas . Sed quoniam in cruce , quod
alias diximus , palam , Ec sine mysterio hostia cruenta sitit, in altari occulte , & mystice abscondita s ne eodem modo , quo Christus , sacrificare putaremur s recte cum suo Chrysostomo Theophylaetus admonuit, nos non immolare Chrsitum , quemadmodum leapse in cruce immolavit , sed potius
illam crucis hostiam commemorare . Verum quia commemoratio nostra otiosa , dc umbratilis non est , sed es- scit , quod sigmficat et quanquam non Christum occidimus , qui resurgens ex mortalis jam non moritur, Christi tamen mortem applicamus, ceu nunc facta sit. Applicamus autem non fide si Ia , aut solis verbis , sed etiam synμ iis . Post illa namque verba , Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur , non ait Dominus : Hoc credite a non, Hoc dicite et sud , Hoc facite in meam commemorationem . Quae
causa , nisi me fallit animus , Apost lo stat, ut veteris legis symbola, quo-
niam vacua erant, iambras appellaret, non Ipsas imaginus rerum . Nam E
angelium ipsas rerum imagines quasi vivas continet , non ad significationem modo , sed ad efficientiam . Ut baptismus imago est spiritualis abluti nis , quae per Christi sanguinem facta in cruce est , 1 ed habet tamen rcs ita conjunctas, ac si Chri itiis ipse nunc pro baptirato sanguinem funiscret. Quocirca & aliquando idem ausus est dicere i in singulis baptigatis Christum crucitigi: non illa solum loquendi immma, qua Joannes Euangelista scripsit, agnum occisum este ab origine mu
di s sed ita potius , ut ad effectum idem prorsus sit , ac si Christus vere nune pro his, qui baptisma suscipiunt,
Nec vero existimo , quum Paulus legem dixit umbram habere sutur rum bonorum , non ipsam Imaginem rerum, de sgnificatu disceptasse, quod plerique inter pietati sunt , ut umbra signum obscurum , & imperfectum , imago rei expressum , perscctumque signum intelligatur. Quae, ut vera esle non inficior, ita a praecipuo Apostoli instituto esse aliena judico . Id quod ex verbis ejusdem Apostoli manifeste conficitur. Ait enim : Umbram habens lex futurorum bonorum , non inlam iam aginem rerum eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter , numquam potest accedentes persectos facere,&c. Quia igitur hostiae illae vim emciendi non habebant, ideo legem umbram habere dixit futurorum in lege gratiae bonorum. Umbra quippe ignis non idemcit , quod ignis , nec umbra hominis idem praestat, atque homo ζ ncque enim in agendo quicquam aut imbecillius umbra, aut inanius est. Sacramenta vcro, & sacrificium nostrum imagines rerum sunt , non pictae , Vel umbratiles , inanesque ad emciendum, &imbccillae s sed cum ad vivum rerum ipsarum cxpressae, tum, si ita loqui liceat , ad cificacitatem res ipsae vivae, quarum Imagines sunt e tanta Christi,& Euangelii potentia est , ut eandem
vim penitus symboliis , imaginibusque
tribucrit , quam res ipsae haberent, si quum earum commemoratio fit , vere patrarentur . Sed in sexti argumenti reprehensione multum temporis inlumpsi. Nihil enim responsione opus erat:
sed ut loca eadem dilipenter isti pcm tractarent , di bona fide relegerent.
474쪽
Liber Duodecimus. σερ. XII. Ibi enim plane reperirent , auctoreS
sanctos , & verum in ecclesia corporis , & sanguinis Christi sacraficium,
dc verissimum quoque exemplar assi mare : alterum in externa sorma , dc figura , alterum in re , quae inclusa , atque abdita in mysterio latet occubeo. Quanquam Euthymius ante conse- Crationem exemplar interpretatur: pol Consecrationem autem sacrificii veritatem . In quem etiam modum Basilui exponit Damalcenus quarto libro, capite decimoqilario. In septimo argumento existimant homines parum in Theologia exerciti, actus nostros nostrae redemptionis , sanctificationis , ablutionis nullo modo causas esst. Quae si vera essent , illa omnia esIent falsa: Omnis, qui habet hanc spem , sanctificat se . Item, Mundemus
nos ab omni inquinamento carnis, dc spiritus , perficientes sanctificationem in timore Dei . Item , Peccata tua C-leemosynis redime . Item, Per misericordiam , di fidem purgantur peccata. Item, Misericordia ,& veritate redimitur iniquitas: de caetera id gemis, quae in sacris literis pallim occurrunt . Neque ex his , quemadmodum isti falso judicant , quicqua in de Christi in nos gratia, merito, vi , & redemptione detrahitur , quin gratiae Dei & Christi
multo magis attribuitur. Exemplum p nam ex natura , ut gratiae vis manifestius eluceat . Res universas ad suum quamque finem vi quadam ingenita moveri , philosophis omnibus exploratum est . Sic ipni, ut ad locum naturae sitae
Congruentem ascenderet, levitatem indidit procreator ille mundi Deus : ut Vero calefaceret, quae erat actio ignis naturae conveniens, impertiit calorem.
Id quod in reliquis promptum est cernere , quae sic a principio , & forma interiore moventur, ut non solum non repupnent, sed agi sponte Videantur. Antinalia porto non modo hanc inclinationem , & formam a natura habent, verum ipsa etiam se movent actionibus
quibusdam suis , de ad quaerendum sibi
contentiens bonum, εc ad propulsanda adversantia mala . Quae res praecipue in hominibus illustrior apparet, qui quoniam non aguntur , ut servi , sed libere potius agunt, ut domini , ratione eligunt media , dc se ipsi cicnt , ut per talia media fines propositos consequantur. Nec idcirco tamen aut primae catin
i, virtus minor cst , aut potestas infir-
mior : imo hoc uberior , Se major , quod attingit a fine usque ad finem somtiter, 3c disponit omnia suaviter . E qua enim vis ea sortior esse potuit, quae adeo suaves , dc congruentes impetus in rerum natura posuit, ut eas nubia vi quidem illata moveat, sed velim mentissime moveat tamen λ Quae Dei virtus eximia, insignisque suavitas mutito latius in gratuitis enectis , quam in naturalibus 1e effundit . Non enim solum vitales operationes, quae supra nuturam sunt, in se edit mortalis homo per gratiae formam, Sc virtutes, sed ad vitam iptain capiendam sua se actione parat, bc vivendi sibi causa est. Que admodum enim , si materia dispositi nes , quibus ad suscipiendam formam ignis praeparatur, ipsa in se faceret, eadem tibi causa esset effectrix, ut a so ma illa informaretur: sic quoniam praeparationes vivificantis gratiae homo in se efficit, ipse in sui generatione Dei adjutor existit Qua in re, ut dixi, su vior , & effusior gratia , quam natura
est . Vitam namque a natura datam ct rare , ac meri ipse valeas, salutem quaerere, morbos pellere adversos . tum e ternis quibusdam medicamentis adhibitis , tum animae viribus interius excitatis . At vitae causa tibi csse non poteris, sed aliunde ea in accipis, nulla interve niente operatione tua , dispositione tua nulla . Dispositio quippe omnis , qua ad animam corpus aptatur, a patre generante editur, a filio genito nullo modo . In nativitate vero spiritali is ipse, qui nascitur , non solum principium est, ut post aegritudinem sanus sit: v rum etiam, ut postquam fuerit mort
iis , dc vitam habeat , dc abundantius habeat . Praeclare itaque dictum illud est , atque ad philosophiae rationem a pie : Justus ex fide sua vivet. Ex quo Hieronymus colligit, hominem sibi ense vivificationis suae causam. Nempe actus fidei, spei , charitatis , poenite
tiae , quibus Deus utitur ad animum
vivificandum , homo ipse in se facit ,
gratuito quamvis, & supernaturali a xilio permotus . Ne certes, quasi actus nostri gratiae, remissonisque culpatum causae efficientes sint; cum nihil aliud, quam disponant animum , ut gratiam Dei , justitiamque recipiat . Quemas modum calor praeparatio est , quae ligni materiam efficiat, ut & formam ignis capiat, de naturam. Sed sicut homo aui teri homini non est caula animae rati natis,
475쪽
nalis, sed ea usa tamen est , ut per rationalem animam vivat : sic homo licet causa gratiar non sit, causa tamen sibi est, ut per gratiam vivat . Cujus sententiae illa jam consectaria sunt: Α-nimas vestras castificantes . Item Α, lue a malitia cor tuum. Item , Si quis emundaverit se ab istis , erit vas in honorem sanctificatum, Se ad omne pus bonum paratum. Ac vasa haec quidem Deus ipse fecit in honorem , Scy meparavit in gloriam . Sed si non a
voluntate nostra purgatio animae ninstrae fieret, ut Damascenus arPumentatur , non utique dixisset Paulus : Si quis cmundaverit sic, dcc. Verum ha c subtilius fortasse disic-runtur , quam ut ea Lutherani omnis omnino philosophiae ignari possint agnoscere . Illud breviter intelligant , nos in salutis nostrae opere, sanctificatione, purgatione , curatione Dei adjutores elle et In die , inquit , salutis adjuvi te et ac rursum: Gratia Dei mecum. Nam de peccatorum redempti ne quaestio est multo facilior. Ea nempe voce aliquando persolutionem poenarum scriptura significat, quae post culpam remissam manent. Has autem non modo Christus per sacramenta sua sed nos etiam jejuniis nostris eleemosynisque resolvimus. Pretia itaque Deo constituta , quum pro panis debitis enumeramus ac pendimus , tunc peccata nostra redimimus . Nec vero pretium hoc aequale natura nostra, sed Dei graria secit , qui tum pro culpis graviores pamas, tum pro pamis graviorem posset compensationem exigere . Sed
haec pretia ille pepigit , lege clementiae Sc misericordiae quidem, sed aequitate justitiaque permxtae. Quod si ad
peccatorum redemptionem pretia haec, nostra licet, momenti alicuIus sunt tamen , quoniam ita sua is lege constituit , qui arbitrio propriae voluntatis rerum omnium justus aestimator est; quanto Verius Sc justius nostras ipsi iniquitates redimemus , Christi corpus& sanguinem in aItari offerendo Christi , inquam , qui nobis est factus famctificatio, iustitia , dc redemptio . Ac tametsi redemptor noster unus est ille, sed quia nobis tamen nostrisque actionibus utitur ad effectum redemptionis explendum, eum quoque in hac parte nos juvamus. Nec gloria redemptoris minititur inde , sed augetur , qui non naturae divinae modo , verum divinae
De Lotarum usu in Scholast. Disput.
operationis socios nos etiam feeerit Se
consortes . Neci in no C argumento reis
futando muItum omnino operae laborisque consumpsimus 3 praesertim cum proxime quaedam horum simus adhuc latius explicaturi. In octavo enim argumento ridiculi citharoedi chorda semper oberrant eadem , cum causas Deo adJutrices in redemptionis humanae opere negant. Qitae stultitia cujusmodi sit , exemplo naturae demonstrare possiamus. Fuerunt quidam usque adeo naturalis sapientiae imperiti, ut opinarentur , causas s
cundas sic enim appellant Physici
nihil omnino ex se agere , sed rerum omnium effectorem Deum ad praese tiam causarum, quae secundae proximaeque dicuntur , per seipsum omnes e fectus edere . Quae deliratio incrediabilis stultissimorum hominum e schola Philosophiae, non modo sibilis, sed et-lam convicio explosa est. Verum quod isti in natura , idem in his , quae s. pra naturam sunt, Lutherani peccant, quum soli Deo redemptionem tribue tes, causas adjutrices accipiunt, quasi blasphemia sit , quod in natura si pientissimi quique dixere . id nos in gratia dicere : nempe causas esse adjuvantes & proximas , quibus prima dc
principalis utatur, ut res supernaturales efficiat . Quo Ioco vas Ec potestas illius eo praeclarius extat, atque eminet, quo magis se homini confert, cum illoque communicat, non modo ut sit,
sed ut causa etiam sit , quae , vi licet accepta divinitus, vere efficiat tamen, dc Deum quoque ipsum in rebus facI-endis adjuvet. Nam Sc Apostolus non dubitavit scribere , Dei nos adJutores esse , dispensatoresque , & ministros mysteriorum ejus. Item , se plantalle , dc ut sapientem architectum fundame tum positasse, ac filios per Euangelium
in Christo genuisse. Ut illa praetereamus, Baptirantes eos in nomine patris, &c-Quaecunque solveritis super terram, dcc. Quorum remiseritis peccata , dcc. Ex
quibus Constantiensis synodus aperte consecit , sacerdotem vere absolvere, vere conficere. Quae si certissima sunt, ut sunt sane, nihil necesse est, quod Albertus Piphius facit , sacrificium operationem nostram esse negare . Multo enim doctius Divus Thomas asseruit: quem locum breviter perstrinxi paulo ante, sacrificium obIationem esse, Scejus actum virtutis, quae Dei cultu pio
norem. ea soli temttintendorum eriminum potestatem
476쪽
Liber Duodec mus. eontinetur. Nostra igitur est operatio, non inficior equidem . Sed duplices
sunt operationes nostrae. Quaedam, quas nostro nomine reddimus , dc quae ninstra gratia, meritisque nituntur, ut leemosyna de jejunium . Alterae vero sunt , quae non a nobis essicacitatem
habent, sed prorsus a Christo, ut baptisinus de absolutio sacerdotis in pci
nitentiae sacramento . Quia enim sacerdos . non in suo , sed in nomine
Christi baptigat & absolvit, istiusmodi
actiones , in quibus purum nudumque ministellum est , non a ministro vim accipiunt, sed a Christo, cujus revera
magis dicuntur esse, quam nostrae. Nam
ille est, qui bapti Eat, ille est, qui a solvit. Quocirca sive justus administersit, si ve injustus , ad emcciiim sacramenti nihil omnino interest . Sicut refert etiam nihil , qui ignem accendit, de ad exustionem admovet , frigidus, an calidus ille sit. Tantum quippe caloris impertiet , non quantum habet ipse , sed quantum habet ignis admOtus . Priores igitur operationes nostrae non conferunt aliis peccati remissionem ex opere Operato a id est, ex viret factae , sed quemcunque effectum
sortiuntur , ex merito eum nostro in tiuntur . At posterioris generis 'perationes ex se possunt peccata remittere,
quia, ut diximus , Christi lunt potius, quam nostrae . Ita si semel nos Christi
sacramenta conficimus, eaque aliis admovemus, ex vi rerum effectarum, de aliorum culpas poenasque resolvimus
de pratiam Christi impartimur , non
Sacrificium porro altaris, quod Prsemo argumento resutando explicui, in posteriore operationum genere Includitur: Non enim suo nomine sacerdos
hostiam praebet, sed Christi: nec tuum
meritum dc gratiam Deo repraesentat,
sed Christi, nec suum offert languinem, sed Christi . Quemadmodum autem ,s ignem faceret, dc ad comburendum ad)ungeret, ignis eisectionem induc rei ; sic cuin sanguinem Christi in altari conficiat, cumdemque sua Oblatione applicet , sanguinis Christi em cientiam affert. Quo fit, ut, nec sacrificii hujus effectus aut a bono administro maior sit aut a malo minor , nec sacerdotis iniquitas effectum hujus impediat sacrificii , quemadmodum Innocentius libro 3. de sacro altar. mysterio , c. s
testatur . Non est autem dogma hoc Caput XII. 42
nuper inventum : nam auctorum etiam veterum libris pervulgatum est . Id Gregorius tradit I. q. I. c. Multi . Augu-hinus de consecr. dist. secunda c. intrum. Hieronymus advers. Lucis Chry-bstomus homilia a. in secundam ad Tumoth. epistolam , cujus verba libuit bbscribere . Sacra, inquit , oblatio,ive Petrus, sive Paulus, sive cujusvis meriti sacerdos Onerat , eadem est ,
quam dedit Christus ipse discipulis ,
quamque sacerdotes modo conficiunt.
Nihil habet ista, quam illa , minus . Cur id 3 Quia non hanc sanctificant homines, sed Christus , qui ante sacrificaverat . Qui autem hanc illa minusaabere putat , ignorat Christum esse,
qui nunc etiam adest atque operatur. Hactenus ille . Quam rem exemplo,hilosophiae apertius eXponemus . D
cent sane Philosophi , causas admin,
stras non eodem modo eme omnes . Quaedam enim non agunt, nisi qualit,tem similem a principali causa rec perint. Ut aer non illuminat oculos, nisi sol lumen cum eo communicaVerita
aqua non calefacit, nisi prius ab igni
calorem habuerit. In quo genere eo essectus vel major, vel minor est, quo forma Ac virtus agendi magis vel munus fuerit adjuvanti causae communic ta . Qua etiam forma & virtute si caruerit, nihil penitus aget, ut aer sine lumine , sine calore aqua , dcc. Aliae sunt causae adjutrices , quae vim principalium caularum applicant, ut is, quiaa movet ignem ad stipulam vel lignum. In quo genere actionis non facit diaversos estectus diversa applicantium qualitas, modo ignis idem applicetur. Ministri autem dc sacramenti, dc sacrificii Christiani, sunt causae secundi generis . Non enim per sanctitatem par ticipatam reliquos apsi sanctificant, nec mundant alios , quia praus a Cni isto
ipsi mundati sunt . Sed qualescunque sint, si Christi aut sacramentum exhibent , aut praebent laci ificium, eundem Christi sanguinem , di merita adjungunt. Irenaeus vero primum non de solo
altaris sacrificio loquitur , sed de caeteris quoque oblationibus, quae figurate sacrificia dicuntur. Id quod facile apparet , quoniam Pauli testimonium ad Plubppenses excitat , ubi de eleem synis sermo fit. Illud etiam rescrt, Repexit Dcus ad Abel, de ad munera ejus 3 dc item illud: Si oflers munus
tuum ad altare , dic. Deinde Irenaeus
477쪽
sei monem aperte lacit de sacrificio in
ordine ad onerentem . At ne hostia quidem altaris cum, qui offert, puri-hcat , si ipse nequam de impurus est. Quin magis ex oblatione sacriles a m- Liba e 1 quinatur . Unde & ait , quod si quis timorem Dei non habeat, nequaquam
per id quod recte foris oblatum est sacrificium , ad se ducit Deum, intus
habens peccatum . Nec oblatio talis,
inquit, proderit ei aliquid. Praeterea, sacrificiu in altaris non solius administri est, sed ecclesiae totius . Ita licet sacerdoti malo offerenti non prosit , sed noceat et at ci, pro quo ostertur, utile est non sacerdotis merito , 1 edecclesiae. Quam rem exposuit Irenaeus cci etiam capite in haec verba: Quia igitur cum simplicitate ecclesia osteri , juste munus ejus purum lacrificium deputatum est. Cum vero in ecclesia Dci caput etiam includatur, quod eit Chri- suis , coniequens fit , non oportere , ut sanctitas lacerdotis administrantis sanctificet lacrificium , quod de per se sanctiun est, & ab impolluto sacerdote oblatum. Idem quippe cst & face dos, & sacrificium Christus Jesus. Cum Ergo argumentum illud, quod istis fit missimum & gravistimuin videbatur ,
re ponsis omni luce clarioribus ego refellerim , qualia obsecro erunt arrumcnta reliqua λ in quibus ad probanuum vis nulla est, ad contradicendum est profecto imbecilla . Respon. Videlicet argumentum nonum mini ad s. mo negotio refutabitur. In remissione enim peccati duo intelliguntur , & con
que illa quidem vel per propriam fidem & Curata tem contingit hominibus , vel per lidei sacramentum: haec vero per fidem etiam Jc eliaritatem alienam . Ecclesiae nempe locictas fratrum fidelium poena S communes Per amicitiam facit: quam rem probare, alterius loci ac temporis est. Multo ve-eto magis hanc poenae relaxationem vir
justus a Christi pallione participat
Christi autem pastio per sacrificium altaris non solum commemoratur , seccommunicatur etiam. Sacerdotis igitur
oblatio ei , pro quo fit, bis conducit ad relaxandam poenam, & quia sacerdotis ipsius opus meritorium est, quocille ad solvendam poenam proximo suo benigne ac liberaliter impartitur; de quia ecclesiae atque adeo Christi sacriticium est: quem enectum lacrificio ex opere operato attribuimus: nam prῖ i em illum habet ex opere operantis.
Quare si sacerdos probus est, & suam operam & satisfactionem vult fratrii ligenti dare, dupliciter , ut Inodo di ccbam , illius commodis & utilitati servit : sin est improbus, una est utilitas lactificii, quae ab ecclesia 3e Christo omerente proficiscitur, quam omnino
minister sacrilegus non intercipit. Sicut no cleemosynae quidem fructum domino adimit servus, qui eam distribuit d testabilis.
In hujus autem confirmatione argumenti vis sacrificii in peccato remittendo quq ritur, culpa sine remittat, an panas 3 an utrasque potius, dc culpas 8e poenas . De qua re tres video sententias ferri, quarum nullam Probo . Unam , ut oblatio sacra culpas etiam mortales remittere possit , atque adeo gratiam conferre: AIteram, quae in remissione
peccati nullam vim sacrificio, tribuit, nisi ad impetrandum: quomodo eleemosyna ab omni peccato, & a morte liberat, quia orationis loco apud Deum est, per quam ea bona impetramus . Id quod Ecclesiasticus exponit , inquiens : Conclude eleemosynam in sinu paupet is, & haec pro te exorabit ab omni malo. Nec ideo tamen sacrificium pr patiatorium esse negant. Quoniam dcis, qui veniam alteri impetrat , illum propitium reddidisse dicitur , quem litis precibus placavit. Per hanc igitur viam de rationem hoc sacrificium non poenas solum a junt , sed culpas etiam
omnes veniales mortalesque remittere.
Tertia sententia est , quae sacrificium
ex Opere operato in pta nas valere dicar, in culpas nullo modo . Satisfactionem itaque in altaris hostia csse de exol
tionem poenae, non expiationem Sc r
missionem culpae . Ad hune cnim es sectum sacramenta parata este , ad
illum vero esse instatutum sacris
Sane qui primam illam opinionem
induerunt , hi eisdem argumentis tlintur , quae nos attigimus , quod lexander de Iulius tradunt , crimina omnia hoc lacrificio deleri r Athanasius, Cyprianus, & Dama Icenus affirmant omnes sordes expiari r Chrysostomus de Theophylaetus non obscure
docent, esse remistionem peccatorum.
Quod si ex vcrbis illis , Quorum re
miseritis peccata, &c. colligunt Thein
logi , mnistros posse de culpas omnes
478쪽
remittere, fle gratiam ex opere operato conferre: cur nos aliter eadem Verba de sacrificio interpretemur Praesem tim cum peccata proprie vocentur culpae ζ reatus vero poenae non nisi per tr
pum , quo effectus sirmficatur nomine cauta. Atqui confugere ad tropos Τhe logo non licet, quando nihil absurdi est in proprio sermone. Rursum sancti Patres docuere , sacrificium hoc crimina abluere, sordesque detergere . Qui autem abluit , &detergit sordes , is maculam tollit :non ergo solas poenas haec hostia resolvit, sed culpas quoque , in quibus maculam intelligimus . Remissa enim
culpa manet poena, non macula. Adde quod sanguis Christi mysticae hic
fiinditur in remissionem peccatorum, quemadmodum nos ipsa forma consecrationis instituit : at sanguis Christi pro culpis etiam effusus est , non pro
poenis tantum . Utrasque ergo hoc sacrificium solvit . Postremo, cum idem Christus Patri offeratur in altari . qui se Patri offert in coelo, sicut oblatio, quam sancta sanctorum ingressus Patri exhibet, mortales etiam culpas remittit; ita & ea, quae in altari fit, culpas remittet, & poenas. Nec secunda opinatio praendiis sitis destituta est . Quoniam post oblatum sacrificium pro peccato , ut fideles intelligerent vim orationis in hostia ad
illud delendum esIe , ecclesia his verbis deprecatur: Sit hoc sacrificium mtercessio salutaris ad veniam, sit ablutio scelerum , sit λrtitudo fragilium,
sit contra mundi pericula firmamentumst remisso omnium peccatorum . Adique Divus Thomas in . distinctione duodecima, quaestione secunda, articiblo secundo, quaestione secunda, cum in primo argumento objecisset illud , Sit ablutio scelerum, &c. respondit, hujusmodi locutiones esse improprias. Dic tur enim hoc sacramentum scelera a luere , quia ipsa impedit, contra ipsa robur ministrando. Et ad quartum, Eucharistia , ait, in quantum est sacrificium , habet effectum in illis , pro quibus offertur, in quibus non praeexigit vitam lpiritualem in actu t & ideo si eos dispositos inveniat , eis gratiam Obt net virtute veri sacrificii , a quo omnIs gratia in nos influxit: & per consequens peccata mortalia in eis delet, non sicut causa proxima , sed in quantum pra
tamen istas habeo dicere, quas video cum communi Catholicorum sensu pugnare ) quoniam in hostiae hujus cm-cacia peccata mortalia nescit a venialibus secernere , ne utraque concedat per sacrificium remitti, ad poenas trorumque necessario confugiendum piniat, quae est his potissma ratio italemtiendi.
Harum trium sententiarum, ut dixi, nulli prorsus assentior . Nec enim illa prima vera est, nisi omnes Theologi fallantur, qui uno ore , animoque disi sentiunt . Nam si culpae mortales per sacrificium solverentur, poenitentiae s cramentum non esset ad salutem nece Glarium. Ubi enim sacerdos ea semel o lato sacrificio delesset, non esset opus easdem iterum culpas alio remedio ex tinpuere. Neque Deus, qui non ab umdat In superfluis , duo extema signa proxime ad eundem effectum institu ret. Constat autem, poenitentiae sacramentum ad remittendas culpas suisse institutum. Quod si sacrificium altaris ex se quoque peccata aboleret, duobus externis signis indiscriminatim ad culpae remissionem abuter mur. Hanc cum adeo facile sacrificium exhiberet, pce nitentiae disciplina penitus eluderetur, quoniam sacrificium onerre, remediuinest cuique vcl promptissimum . Quid quod culpas mortales sine consessione sacerdotes remitterent , oblatis vid
licet sacrificiis . Id si fieri a sacerdote potest , frustra conlassionis praeco.ptum ecclesia urgeret. Siquidein sace dotes de sine cognitione cauis, de sine consessione peccantium, culpas unive
sas per sacrificium solverent . Ita post baptisma susceptum aliqua superesset hostia pro peccatis. Id quod retro diximus antimus omnibus expositoribus repugnare : novos enim Brtasse isti com
Ex quo Ambrosii Catharini deliratio patet , peccata ante baptismum admissa per crucis sacrificium remitti , post baptismum vero omnia per sacrificium altaris . Hostiam quippe crucis genera Iem causam esse remissi nis peccatorum, sive ante baptismum, sive postea commissa sint; tum ad Romanos , & Hebraeos tradit Apostolus, tum etiam nos manifestissime probar mus , nisi stultum esset commenta improbabilia refellere . Illa potius reseLx lenda
479쪽
Ienda sunt, quae isti contra asserebant. Alexander, Julius , Athanasius , &c.
sacrificium aiunt delere crimina, peccataque remittere . Hoc tribus modis resutamus . Primum diximus , nec ita multo ante , cum poenae pro culpis debitae delentur, solvuntur, remitium
tur , tunc crimina deleri , solvi , r mitti . Quo sensu ecclesia per indui
gentias concedit peccatorum omnium plenissimam veniam, id est, poenarum omnium , quas peccando contraximus. Nec refert multum , an improprie &figurate illa sint dicta , an sine figura
Proprie, quia scilicet non est plene remisia culpa, quamdiu peccator reus est
Deinde cum ad persectionem sacrificii pertineat sumptio, quemadmodum superius ostendimus nisi enim consumeretur, non existimanant Veteres consummatum & persectum esse sacrificium ) nihil mirum est , si corpus di
sanguis Christi, quoniam gratiam com ferunt , dum sumuntur , culpas omnes ex consequenti remittant: nempe is effectus gratiae proprius & conjunctus est. Atque hoc ecclesia videtur significare, cum ait: sumpta sacramenta, quaesumus Domine, omnia crimina nostra de te
gant. Quibus verbis intelligi voluit, sacrificium, si culpam spectes, non quia offertur, delere crimen , sed quia sumitur. Eadem enim hac ratione & la-Cramentum est , & persectio sacrificii.
Postremo Divus Thomas in quartum Sententiarum, ut modo citatum est, respondit, sermones illos ad eam formam esse redigendos , qua haec, qu oratione impetrantur, dicitur oratio sacere . In quem sensum dictum est: Vitam praesta puram, Solve vincla reis ,&c. Quo Moyses etiam spectasse videtur, cum praescriptis singulis hostiis pro
M.te. 4. s. Peccato subjungit: Et orabit pro eo sa- α cerdos, & dimittetur.
At vero ridiculum est a si verba illa, Quorum remiseritis peccata, &c. simpliciter ad culpas poenasque referimus , omnia similia, utcunque, ubicun-rue, & a quocunque dicantur, ad eumem quoque modum interpretari. Maiud est, mitii crede , judices const tuere , qui de peccatis sententiam ferant ; qui retinendi ac solvendi habeant potestatem; qui pro culparum vel levitate vel gravitate severiorem,mitiorem e poenam injungant: aliud post gratiam initam de sacramentum reconcilia-
tionis acceptum , altaris Domini paraticipem fieri . Quod si post remissam
culpam nulla prorsus maneret poena, nec post mortales condonatas, veniales
admitterentur, nihil esset opus , post 1nstitutum poenitentiae sacramentum hostiam propitiationis habere. At hac tiam in re praecipue nobis indulsit Christus , qui non solum poenitentiam dedit ad reparandam resarciendamque amissam gratiam, sed sacramentum Eucharistiae , idemque altaris sacrificium reliquit, quo gratiam sartam tectam haberemus . Hoc enim sacrificio non m
do pro concillata amicitia par pari r ferimus , verum etiam subiratum judiacem , & poenam temporalem pro admisissa ac remissa culpa minitantem propitium reddimus: Hoc sacrificio detergimus pedes, di quod Apostolis aqua in pelvim missa contulit, id ac multo tiam magis poenitentibus tribuit sanguis missus in calicem: Hoc denique oblato sacrificio dil ponimur, abluimur , pr
paramur, ut ad mensam dominicam p riter, nedum amice . Valeamus accede. re, epulisque accumbere divum. Ordo igitur rerum sacramentorumque natura poscit, ne remissionem peccatorum e dem modo in poenitentiae sacramento,& in altaris hostia interpretemur. Nec ad tropos hic fugimus. Explicatum est
namque , resOIutionem poenae ad remis sionem antegram peccata attinere, necesse plene remissam culpam , pro qua manet solvenda poena. Ac si sanctorum dicta hoc sane loco ad tropum desse isteremus , nec sine necessaria causa , nec sine pervulgata mus vocis usurpatione id faceremuS. At ablutio criminum sine aqua gratiae non est, nec, nisi maculam habeat, quicquam aut tergitur aut abluitur. go, Lector , nolo ablutionis & mac lae me thaphoras ad vivum reiscare, qu madmodum ii, qui ista subtilius inqui runt , fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum. Nam si scripturae ac veterum testimonia semper ad illam normam velimus exigere, inveniemus . ea quandoque a veritate discrepare. Iaquod uno solum exemplo mantastum
faciam, quoniam vel mihi ipsi jam h sus disputationis langitudo molesta est.
Davidi ad peccati consessionem culpam esse remissam, nemo vocare in dubium potest, nisi qui ea , quae paulo ante scrupsimus, aut non legerit, aut nunquam secum reputavcrit. Diti, ait, confit T
480쪽
Liber Duodecimus bor adversum me injustitiam meam Domino , &c. Sed quod 1 emissa culpa
nondum fitisset plenam munditiem comsecutus, is iple testatur, inquiens: Α-plius lava me ab iniquitate mea, & a peccato meo munda me. Item, Aspe
te me, dcc. Qui, amplius , dicit, hicotum se esse procul dubio sentit, sed
non plene atque persecte . Macula igitur aliqua relicta erat , sordes aliquae Permanebant, quae non fuerant penitus priore ablutione deters, . In hunc e go modum dixere veteres, lacrificium abluere crimen , sordesque purgare, quamvis scirent, per poenitentiam ante
di remi1Iam culpam, & gratiam justificationis acceptam . Poenae itaque res turionem , quoniam purgatio Sc medicamentum animi est dina omnis, ablutionem detersionemque appellarunt v teres , vel certe senserunt, per gratiam imperfectam non plener sanari, ablui , mundari cor humanum , quoniam h hitus vitiorum inhaerentes , & inclinationes quasdam ad bonum commutabile ex peccato trahimus : quae Omninores, cum non statim per quamlibet contritionem evanescant , tum exploratum
est , quasi sordes animi & morbos esse. Benigne igitur secit Dominus in voluntate tua Sion, cum post sacrificium cordis humiliati atque contriti, quo
deletur culpa , alterum acceptat sacrificium justitiae , quo resolvitur poena . Utroque purgantur sordeS , uir que abluimur, & mundamur, sed non eodem modo tamen. Multae enim Variaeque purificationes a rebus diversis existunt, quas si similes omnes essὰ velis , stultum te esse fateare. Nam Peccati maculam omnino totam , ita ut ne vestigium maneat quidem , per quam vis gratiae ablutionem penitus elui, nec ratio admittit, nec auctoritas .
Sed sanguis Christi offertur, 3c mystice sunditur in remissionem omnium Peccatorum . Mihi prosecto sepissime de ea re cogitanti maxime illud con-sderandum videri solet , quod in sinperioris cujusdam argumenti refutati ne breviter admonui , sanguinem Christi in omnibus quidem sacramentis Operari, sed in singulis suum cuique prinprium essectum edere, juxta cujusque peculiarem & fgnificationem dc Dat Tam . Quemadmodum causa universalis prima non totam vim in singulis adjuvantibus causis effundit, sed ad illarum Omnino vites vel persectas vel imper-.
fectas se attemperat , dc varios quasi partus procreat perse stione & imperfectione disserentes . Sic Christi sanguis per se quidem ac in baptisino & in poenitentia remissionem peccatorum facit , sed non similiter tamen . Nam in baptisino, quoniam regeneratio est, i tam persecte culpam penamque resolvit: in poenitentia rero, quoniam est iudicium , & satisfactionem habet adjunctam , culpam resolvit, poenam non plene , donec satisfactio sterit expleta. Atque in reliquis sacramentis omnibus remissio quidem peccatorum est,sed quodam modo de quasi per accidens. Quia nimirum non sunt per se aut confirmatio , aut eucharistia, aut ordo , aut matrimonium, ad remittendum peccatum instituta: sed proprias tamen o perationes habere nequeunt sine gratia, quae si peccata in anima reperiat, ea depellit, ut contraria. Sacrificium autaris inuenio , cum ad veritatem coepi revocare rationem, quia per se propi tiatorium est, ex se quoque ad remissionem peccati institutum. Verum cum species habeat panis de
, idemque & altare hic de mensa
44 , ratio ipsa rerum 3e ordo naturae
pomitat, ut hujus altaris effectus in i lis existat, qui mensae hu jus participes
esse possunt, nempe sacramento reconciliationis accepto , ante quam ad amicorum convivium accedere absurdum est . In his autem culpa mortalis r
missa est. Quare sanguis Christi in speciebus panis de vini per se quidem re-
militonem poenae 3c culparum venialium tribuit: interdum tamen , quamvis per accid. ns , tribuit etiam mortalium , non
quia offertur, sed quia sumitur. Tunc enim, ut saepe dixi, consummatur sacrificium. Quod quum sorte invenit hominem in peccato mortali, ignorato tamen , gratiam confert, illumque justificat , si Divi Thomae auctori cred,
Ruamobrem tametsi Christi sanguis
offertur , dc mystice sun litur in remis.sionem peccatorum ut jam arrume to respondeamus ) ex significatione tamen specierum panis 3c vini, tanquam ex causa instrumentali de adjutrice deis finitur , ut eam remissionem efficiat , cujus participes sunt ii, qui non indiagne ad altare Domini accedunt, id est,qiu nullius culpae mortalis sibi sunt comicii, quam non prius per poenitentiam siuerint. De effectu lacrificii ex op