Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

que de culpis iudicium futurum esset,

si homines Dei voluntate, sua lit, consilio , praeceptoque peccarent . Plato

an super in secundo de Republica libro , modis omnibus pugnandum olse, ali , ne Deus, qni bonus cit, dicatur esse malorum caulain: Alioqui secum Deum pugnaturum , qui litis legibus

contraria fieri mandaverit . Ita eos civitate extrudi jubet , qui verba illanetaria dixerint; nobis utique perniciosa, ut inquit , sibique ipsis male consona . Sed alterius S loci , di temporis est, hanc sive amentiam, sive insaniam refutarc : Nunc reliqua prosequamur. Nam Sc eis refellendis huius sexti argumenti testimonia apertius explicabuntur. Respon. Cum itaque septimo loco objicitur: ad 1. Deum esse omnium poenarum caulam, nos certc id iacgamus: scd earum v cre ac proprie caula est , quae soluna poenae sunt, non culpae . Est autem inte --, dum , ut ad Romanos, & Thessalonia. Viaerii. centeS tradit Apostolus, una culpa alterius poena. Quo calii in poenam incurrit impius Deo deserente , non citi- ciciate . At vero Caietanus in illud, - η Ecce cro sulcito super te malum de domo tua . Est sermo, inquit , non de malo culpe, ted de malo paenae. Deus enim non cit auctor peccati, ut sic , scd quatenus pαna cst peccantis , vel alterius .

1 κρὰ is Hactei us ille . Et in illud Dominiiq δ' δ'' praecepit ei, ut malcdiceret Davidi: Arnoscit, ait, maledictionem illam quatenus poenalem , sibi procedet c a Deo.ELficit si quide Deus per Scinei maledictionem illam, non qua tellus crat peccatum, sed quatentis erat poena ipsius Davidis. Qiiemadmodu stiperius ctiam per os Mattian dixerat: Sulcitabo malum de domo tua, non quatenus erat malum culpae, sed piae nae. Hactenus etiam ille . Ac posterior haec sententia quidem faciliore

ratione defendi potes , si ea distinctio

Tepetatur , quae quinto argumento diluendo posita est, in opere uno, codUm- lac de actionem considerari Ec patii

iacira Cum autem res temporaria , saliis qcloque, & vita auferuntur, pastio non modo ex parte Dei justa est , verum etiam cx parte patientis cst bona. Non utilem patienti dico , nam hoc quis dubitet ρ sed honctham ac merit riam, si aenuo animo, patienterque feratur. Qura vero qui, pastio est , copαna cst, rue, ni h litor , dici porcst

Deus aucrin esse operis mali, non qua Theolooicis. est malum culpae , sed qua est malum panae. Cum enim Aristoteli aciro , de 3 ρον epastio iidem motus sint, illud perinde 'ς

cit, ac si Deum auct Ucm dicamus esse non malae actionis , sed bonae passionis. Caeterum , quando unum p e catum alteriuS eth pin na , res non ita

facile expediri potest. Tunc enun nccactio. nec pasIio honcita cfh : sed is , qui plectitur re agendo, & pallendo peccat : IIt cum gentes, Verbi causa, contumeliis affecerunt corpora lita in lemctipsis, & rclicto naturali usu , turpis tudinem naturae inimicam operati sunt, mercedem, quam oportuit, cri oris sui

in lemctipsis recipientes , mini omnino illic distinguere positianus , cujus Deum causam asicramus . Sive enim agontes, sive patientes, quia agebant,& quia patiebantur , utrinque Omnino peccabant . Quainobrcin Dcus Hec achioluim ejus inodi auctor erat ullo ni do, ncc passionum. Illud igita .r, quod priore loco CaJetanus ait, drichius videtur cfle , quam ut consistere in v c-ra Theologia pollit , quae an argutias adco formales recipiat, ignoro . Si nim Deus auctor peccati est, quatcnuscit pana peccantis, omnium poenarum absolute caula crit , tum etiam , cum peccantis culpa posterior culpae prioris poena es . Ita erit caula indurationis, cxcitatis, erroris, earumque passionum, quas ne nominare quidem per verecundiam licet . Et cum causa moralis, de qua in praesciati sermo est, non agat nisi

per voluntatem movens : Deo ccrte volente , atque adco vel Iubente, vel suadente, vel insfigante, ea pςccata provenient, quae in priorum poenam accidunt . Quae nimirum omnia & per se sunt falsa perspicue , N inter se vchementer repugnantia . Intelligo autem D. August. lib. coni. Julian. F. longa Orationc contendere , non pcriniuionis tantum , aut paticiatiae divine esse peccata , sed citam potentiae : quum pri Ora videlicet per pos heriora puniuntur. Adducit vero in hoc non ca inodotcstimonia , quae nos in argumentiS at tu limus ; verum illa ctiam : Mil cuic DO te, , minus spuitum vertirinis in medio ejus, dc errare secerunt AE pyptum, sicut er rat ebrius. Et, Domini 1 cntentia fuerat, Ios D ut indurarentur corda corum i & non mererentur ullam clementiam, sicut pr ceperat Dominus Moysi. Et, Non ac a. be quicuit rex populo, quoniami averta tubi uerat eiun Dominus, ut suscitaret

verbum

62쪽

esse disinae seri Plu ae a

verbum silum, &e. Ioco autem ejus quod nostra translatio habet, quoniam

aversatus fuerat eum Dominus , Io transtuderunt , - .nsi Κυνου La 3I με-

. Quae verba Augustinus ita reddidit : Quoniam a Domino erat conversio. Ac recte ille quidem, nam μωρόφω , proprie, conVerto , est

Huic vero illud etiam simile est, Convertit cor eorum , ut odirent popuIum ejus , & dolum facerent in se vos ejus . Addit denique Augustinus di illud, quo uno causam Videtur Obtinere . In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, ac Pr tinus : Quem vult indurat. Volens ergo indurat Deus . Et posterius , quod si Deus volens ostendere iram,ia notam faecere potentiam suam, &c. Potentiae igitur divinae sunt ejusmodi peccata: qua re Deus in his agit etiam, nedum permittit. Confirmat autem hoc, vel maxime, quod cum David increparet Α-bisai, qui caput Semei cuperet amputare , Dimitte, inquit, eum: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David. Et paulo post , Dimitte eum, ait, ut maledicat juxta praeceptum Domini. In

eam quaestionem, quam velis equisque, ut dicitur, fugere conabar, VolenS no. lens incurri . Ita enim conJuncta est huic, quae praesenti loco Veria ur , ut illam ab hac non potuerim separare , quamvis in ea re alii multumque ela horaverim . Cum enim considero, quid ferat instituti operis ratio, occurren.

res, consequentesque etiam contro Ver stas pro mea certe virili declino . ma.

gis adeo eas, quas dignas esse video, ut & tractentur filsius , & explicentur

accuratius . Hinc quippe volumen mihi grande displicet: inde autem moleste stro , res quam graviis mas minus accurata diligentia expendi, quam earum amplitudo requirat. Id quod in

ea , quae est nunc in manibus , accI- dat necesse est. Nam etsi multa dicen. tur , multa tamen praetereunda sunt, quae huic argumento plene absolvendo Erant valde necessaria. Atque vetereSpatres , ne senestram impiis aperIrent, duritiem, caecitatem, erroresque suos,& peccata in Deum reserendi , in id fenus locutionibus, quae actionem Dei

Onare videntur, solam permissionem agnoscunt . Quam sobrietatem ut exosculor , ita minime periculosam ju.

dico , si permissioni nonnihil adda--1 ἰ quod noc actio proprie Dei sit, Liber Sacundus . Caput II.

nec sola permissio . Ita enim , ut reor , scripturae sacrae intelligentiam germanam , solidam , expressamque tenebimus . Principio autem illud intelligendum est , vim scripturae & energiam in illiusmodi locis non satis per negationem explicari . Etenim, si

eum Deus excaecat, quem non illumianat i eumque indurat, quem non emollit: omnes prosecto, quicunque in peccato sunt mortui, excaecati a Deo

sunt & indurati. Quod nec scriptura, nec ratio recipit . Quosdam siquidem peculiariter excaecatos a Deo & i duratos legimus et in quibus iram , justitiam ac potentiam suam insigni singularique vindicta Dominus oste derit . Deinde id quoque certum n bis expeditumque sit, Deum nec pro

prie excaecare , nec indurare, nec d cipere , nec hominum corda in odium convertere, nec ea demum facere, quae

in literae superficie facere asseritur. ILla enim , quemadmodum ante constituimus, a natura Dei abhorrent omnia. Itaque Deo improprie & figurate tribuuntur : triplici, ut ego sentio, rati ne . Primum enim , cum sublato ejus

lumine nihil aliud, quam caligo & caecitas supersit: cum ablato suavitatis ejus spiritu, corda nostra in lapides obd rescant : cum cessante ejus directione

in obliquitatem contorqueantur, ex caecare eos, indurare, errare facere dicitur , quibus facultatem videndi , I ruescendi, ad veritatem rectam ingre-iendi adimit . Nam & qui Iucem hanc oculis nostris auferrent a de qui columnam , qua firmatur, & consistit aedificium , tollerent a ii vere ac jure& obtenebrare oculos , & diruere indificium dicerentur. Cum autem dic, mus , Deum facultatem videndi a

serre , caeteraque similia r id non ita accipiendum est , quasi homo arbitrii

facultate privatus nec videre , nec

mollescere, nec recta ingredi ipse pos. sit . Sed ita demum intelligere Opo tet , ut quia sine lumine videri homo non valet, nec sine spiritus suavioliemolliri , nec sine Dei directione ro.

cta ingredi : idcirco qui illa justo h minibus judicio adimit , hic facult

tem quoque ea exequendi quodammodo dicatur adimere. Altera est ratio , quae propius ad verborum proprietatem videtur accedere , quod ad exequenda judicia sua Satana administro ut tur: ob idque ea dicatur efficere, qua

63쪽

De Locis Theologicis

minister illius auctoritate roboratus es-ficit . Quemadmodum quae judicis administer, dum justam ejus sententiam exequitur, facit, ea suo modo a Judice quoque fieri sane intelligimus. Te tiam rationem Hieronymus ad Hedi-biam reddidit . Sicut enim imus est solis calor, & secundum essentias su jacentes alia liquasacit, alia indurat: alia solvit, alia astringit 'bliquatur enim

cera ,& induratur lutum e & tamen caloris non est diversa natura : Sic Deus eodem omnino lumine male affectum excaecare dicitur , hene institutum illuminare: eodemque prorsus beneficio indurare illum , hunc mollire . Vid

licet miraculis eisdem editis emollitus Israel est , obduruit Pharao : eadem doctrinae luce Apostoli viderunt, Pharisaei caeci facti sunt. Quoniam divina lux tametsi per se quidem ad videndum editur , sed per Oocasionem

tamen in eo caecitatem efficit, qui prave affectos habet oculos: in eo duritiem , qui pravo asscctus est animo .

Atque huic illud simile est , quod hi

seducere decipereque dicuntur, qui ratione dubia, vel obscura, tenebras

alicui offundunt . Hac enim ratione Dominus in parabolis turbas alloquintus, eas excaecasse dicitur. ac Hieremias, Seduxisti ait) me Domine, & χ-diictus sum , quia enim in principio illud

audierat,Prophetam in gentibus dedi te,& iterum: Ecce constitui te super gentes& regna: arbitratus est nihil se contra populum Judaeorum , sed contra dive fas in circuitu nationes ella dicturum unde & Prophetiam libenter assiimpsit. Cum vidisset autem aliter sibi , ac existimaverat , accidisse , queritur a Domino se esse deceptum: non falsitate autem deceptus est , sed ambiguitate . Nihil autem refert , an quod Hieronymus ait inde Hieremias fuerit seductus , an ex illis potius verbis :Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut erilam te, &c. His igitur tribus rationibus non ilIasolum explicantur , quae retro citata

sunt , sed & illud simul intelligitur

quod Deus ministros irae suae nunc sibilo evocaturum se minatur , nunc e Sinstar novaculae sibi sore ad radendum caput , Sc barbam uniVersam , nunc sagenam & rete ad irretiendos impro- hos, nunc malleum ad seriendos, vir pam Gnique, securim, serram, Quam

clavet , in qua secet , quam tranat . Nam quod 1. Reg. I 6. legitur , D mini praecepto Semei Davidi regi male dixisse, id per figuratam dictionem usurpatum esse, vel illud satis abunde

magno argimento est, quod Ecclesi,st. Is . scribitur , Nemini mandavit impie agere . Et re vera cum recta ratione pugnat, in eo peccare hominem , quod Deo praecipiente agit. At Semei sine dubio maledicendo peccavit . Praeccptum igitur in libris sacris pro lege & ordinatione quandoque a cipitur , sive sit lex obligans ex imp rio , sive permistio, sive poena praescripta, seu ordo etiam naturae praefixus. Sic enim quod Matth. I p. dicitur et Ad duritiam cordis vestri permisit v iis, &c. Marc. cap. Io. dictum est e Scripsit vobis praeceptum istud. dii

etiam Threnor. 3. Quis est iste, qui dixit, ut fieret, Domino non jubente Quem locum alii ita vertunt : Quis hoc dixerit ρ aliquid fieri, quod D

minus non praecipiat Et iterum: Si tuit ea in aeternum I in seculum sec praeceptum posuit . &c. Quod e

go ordine divinae justitiae fit, id dia vino praecepto fieri dicitur. Jam illud

fueram oblitus, quod Paulus ait: Quem vult, indurat, Sed primum , voluntas etiam permissionis a Theologis poniatur . Unde Augustinus in Enchirid. capit. 9s.: Non fit quicquam . ait, nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo . Deinde , v ente aliquo ea fieri dicuntur, quae illo non invito fiunt . Sic enim Pater v lens dicitur filium gignere . Ac de T. argumento nimis multa dicta sunt . Octavum autem brevissime refutabi- Respon. tur . Intelligendum est enim causarum ad 8. duo esse genera : naturale & morale.

Ut qui imperat, qui consulit, qui suadet , qtu impellit , is ejus rei , quae imperio , consilio , suasonc, impulsu ejus fit, causa moralis dicitur. Est autem Deus causa naturalis quidem Omnium motionum . Nam generali naturalique concursu cum omnibus causis agentibus operatur . At causa moralis non est nec erroris , nec Pra Vae

cujusque actionis . Actus igitur ille , qui peccatum est , si in genere rerum

naturalium consideratur , ad causas tantum naturales rescrendus est . Sin consideratur in rerum moralium O dine . ad causas naturaliter agentes in pte quidem , & absurde revocabitur.

Stultus quippe eritis, qui in cαllarum

64쪽

ad P. motrices intelligentias culpas vel proprias, vel alienas retorserit. Quocirca , tametsi res , atque actiones unive sis, quatenus essecta naturae sunt, Deum auctorem habent: sed cum de peccatis agitur , quoniam mox in peccati nomine liber & moralis actus intelligiatur, ineptissimi profecto erimus , quicunque in Deum errores, Peccataque nostra regeremus . Ille enim, quemadmodum diximus, in moralis causae modum nec ad errorem movet , nec ad

pravam aliam quamlibet actionem: hoc est, nec mentitur omnino, nec suadet, aut imperat malum . Quibus modis,

ae similibus & deciperet proprie., &causa peccatorum haberetur. Sed haec causae partitio in relectione de Sacra-lmentis in genere uberius explicata est. Nunc ad octavam argumenti explicationem diximus satis. At postremum facile refellitur. Nego enim id. quod primo loco antecedit, cui scilicet suadendo tota illa a gumentatio incumbit. Mendacium namque ita malum natura est, ut nussa ratione quisquam juste mentiri possit , quod & Arist. 4. Et hic. tradit, & August. in lib. de mendacio demonstrat. Ad primam vero rationem, qua hujus contrarium suadetur, sunt qui respondeant, Joseph suisse revera mentitum,

sed joco tamen . Et si objicias, perju- Liber Seeundus . cap. IVI docet ioco id esse dictum, quare non habendum pro mendacio : ut quod non animo fallendi dictum sit.

Ad secundam vero rationem respondeo, sermonem Prophetae esse figuratum vel ad exprimendam rei maximam certitudinem, vel ad desiderium vehemens explicandum, ut si fieri posiset , ea mala non acciderent e Ruod vulgo apud Hispanos inculpate dicitur, a Dios qui γο mienta . At tertiae rationi hoc habeatur responsume Ir niam ab Aristotele ibi accipi pro cavillatione quadam turpi, ac alisimulata, astuteque parata ad decipiendum. Verbum enim Graecum, ει intemdum idem est , atque cavillatorie decipere . Atqui Socrates in omni orati ne simulator, quem Graeci nomisnarunt, non solum absque vitio , sed etiam cum laude fuit. Nam & ironia,

illusio, seu irrisio , est figura apud LM

tinos usurpata, ubi nullum mendacium inest. Argumenta igitur omnia, quae a principio hujus controversae posuimus, hoc quidem pacto fuerint resutata. Occurri autem nobis potest, & quidem a doctis, & eruditis quaerentibus, satisne prudenter agere videamur, qui cum in hujus operis initio Dei verit tem , cui fides innititur, primum Τhe logiae principium esse docuerimus , nunc tamen longe aliter doctrinam virium omne esse mortale peccatum, ams demur instituere: quoniam divmam v

gute respondent, Joseph non jurasse

absolute, eos esse exploratores , sed ex conditione. Ait enim: Mittite ex vobis unum,& adducat eum, donec Brobentur ea, quae dixistis, vera an falsa sint: alioqui per salutem Pharaonis explorat res estis vos. At D. August. in quaest. super Genes. totam assertionem a mendacio liberat: & verbum illud Estis. accipit pro verbo, habebimini. Quae verbi usurpatio non est insolens. Nam 3. Reg. IS. Elias ait: Qui exaudierit per Ignem, ipse sit Deus, hoc est , habeatur. In quam sententiam Div. quoque Bona Ventura ivit : adjecitque Joseph illa verba tentando , & quasi inquirendo quod Judices solent ) sine mendacio dixisse . In judiciis nimirum enimetationes loco interrogationum usurpantur. IntCrrogantes autem non mentiuntur. Nihil enim censentur a Dserere, sed ut veritatem eliciant,pe

tentare . Qualis illa interrogatio fuit: T 3 ς . An ignoratis , quod non cst similis mei M 'μ ' in scientia augurandi Gratἷaum tam

ritatem in quaestionem revocamus, &rationibus etiam Philosophiae confirma re nitimur . Absurdum est autem . ut

Aristo t. docet, de cujusque discipIinae principiis velle cum quovis homine dicscrere . Et Basilius in Psalm. II s. In quolibet studio, inquit. quod ordine in

finem procedit,impossibile cst primorum subjectorium demonstrationes inquirere. Sed necesse cst,omnium artium,que probatione nituntur, principiis sine investia ratione,aut ratione positis, reliqua, quae deinceps sequunmr, cuin ratione osten-dcre Sic & Theologiae mysterium ex fide minime rationis probata aedificium quaerit. Hactenus Basilius. Atque Hilarius

in lib. ad Constantium Augustiun, FLdes , ait , non in quaestione philosophiae est, sed in Euangclii doctrina. Cum e go & Τheologia, & fides eo tanquam summo principio adnitantur , quod mnia in Scripturis a Deo revelata v ra sint , stidium videtur esse , id aut in dubium vertere, aut philosophiae a

gumentis velle finire: quasi

fides Iu

Quaestio

incides.

65쪽

quaestionibus philosophiae sit , 8c non

magis oportcat , cum in aliis doctrinis , tum in hac maxime discipulum

addiscentem credere. Ac revera quemadmodum prima philosophiae principia

quibusque non omnino rationis expertibus animo antecepta sunt , nec nisi absurdissime in quaestionem vocaremtur : sic omnes Christiani istam sive anticipationem , sive praenotionem, nullo argumento intercedente, habent animo quasi insculptam, Deum esse natura Veracem , neminemque proinde ab eo posse falli. Quamobrem imprudentiae nomine, ut dictum est , accusari a viris etiam cruditis possumus, dui de re , quae controversa esse non ebet, controversiam fecimus,& priamum Fidei, ac Theologiae indanae tum non testimonio solum, sed etiam ratione constituimus. Quibus vellem satis cornita esset nostra sententia . Non enim sumus ii,

quorum varetur animus errore , nec

habeat unquam quid sequatur. Quae enim ista esset Theologia, vel quae disciplina potius , principiorum ratione sublata λ Quae prorsus tollitur, si perinde atque conclusio , principium qu que in controversiam veniat . Quoniam autem mihi interdum videor disserere non cum perscctis Theologis ,

pleneque sapientibus , sed cum iis, qui-Duscum praeclare agitur, si insunt simulacra Theologiae, nonnullos lapides

ego moveo , quos scilicet non moverem , nisi quorundam imprudentiam veritus, qui dum juniores passim The logos sine judicio legunt, in eas opiniones incurrunt , quas refellere , ut videtur, necesse est, ut Theologiae sumdamenta & doctis, de indoctis pariter jaciamus. Itaque concedendum nobis est, si imperitorum causa quaedam praeter disserendi artem disserimus . Nec prudentiam nostram ibi desiderare portet , ubi doctor tanto prudentior est, quanto sese magis indoctorum ingeniis & imperitiae accommodat. PONro autem, ut viris doctis nonnihil e iam respondeamus, disciplinarum principia non eandem rationem universa subeunt . Quaedam enim sunt tam n ea, atque perspicua, ut qui ea in quaestionem vocent , hi non sint verbis, argumentis , & disputatione philos phorum, sed verberibus, vinculis, &carcere satigandi. Ut, quodlibet esse,

vel non esse: omne totum esse maIM De Locis Theoloe cis. sua parte . Alia vero sunt ejusmodi,

ut & negari ex ignorantia quandoque tossint, di rationibus etiam illustriorius comprobari . Sic enim Alistoteles tradidit: Dialecticen, ac Metaphysicen eos coarguere, qui aliarum disciplinarum principia inficiantur. Atque ipse, dem saepe ex effectis manifestis cauissas rerum minus manifestas persuadet, quibus causis tamen philosophiae principia continentur. Sed & duas esse citia jusque disciplinae partes exploratum est: Unam, in qua principia ipsa tanquam iundamenta ponimus , statuimus , fi mamus : Alteram , in qua principiis positis, ad ea , quae sunt inde cons quentia, profici lcimu r . Atque in hae

quidem posteriore , si quis principia

negarit, quae nimirum in scientia su ponuntur, non est cum eo contenti is disputatione certandum . Si enim Theologo suas conclusiones ex principiis collisere volenti, neget quisquam Deum esse, stultus erit , si adversum ejusmodi disputationem Theologicam velit instituere. In illa vero, quam priorem esse diximus , licebit utique non solum obscura perspicuis illustrare , sed etiam minus nota principia , ex his,

quae sunt nobis notiora , ostendere. Fere autem fit, ut causae rerum, quae sunt suapte natura manifestae, sint nobis obscurae . Ruemadmodum oculonictycoracis radii solares tenebrae innita si viro sapienti negaretur Deus eia se , Iicet primum sit Theologiae pri cipium , daret tamen ille operam , ut

via aliqua, Sc ratione Deum esse constitueret . Non igitur mirum esse cubpiam debet, si hoc sane libro , ubi de

principiorum Theologicorum Armit dine agimus , ipsa nos principia non

modo explicemus , Verum etiam comstituamus . Aliter autem urbium fumdamenta inimicus concutit, qui con tur evertere : aliter artifex , qui nit,

tur non solum jacere, sed etiam com firmare . Sed jam ista omittamus , de ad ea quae propius ac validius ursent, festinemus . Nam prima illa quidem machina non erat adeo instructa , ut ad eam derurbandam aut longior, aut acrior futura esset oratio. In illam V ro alteram , ut quam adversarii majori arte, Zc viribus instruxerint, ma

66쪽

pars

Liber Secundus. CAPUT RUbi quatuordecim libri a saerii Biblii,

numerantur , quos gnidam vel ambigunt esse ea nonis os , vel certa a canona rejiciunt.

IN dubium itaque & olim Ac nostra

hac tempestate vocatum est, an septem illi libri veteris testamenti, Baruch, Thobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiasticus, duoque Machabaeorum, sint

habendi canonici . Ex novo quoque testamento, quaestio ferme eadem existit de epistola Pauli ad Hebraeos, de epistola Jacobi, de secunda Petri, duabusque posterioribus Joannis,de epistola

Iudae, & libro Apocalypsis. Sunt enim Theologi & merunt, atque in his qui dem dc nobiles veteres, longeque principes , di quidam juniores docti &graves . qui multis magnisque rationibus adducti, negarint eos libros Opo tere in canonicis computari. Alii vero auctores, ipsi quoque praestantissmi, contra asseverant, hos omnes esse canonicos . Atque ad eam rem confimmandam plurimis etiam maximisque argumentis utuntur. Ita addubitare cogit doctissimorum hominum de maxim re tanta dissensio . t go autem quo comtroversiam hanc manifestius explicem, dividam omnino totam istam de libris canonicis quaestionem in quatuor paretes . Primum illud ostendam , ad cu.jutham auctoritatem spectet definire , quis liber sit canonicus . Deinde eos libros, qui nunc in dubium veniunt , sacros esse demonstrabo . Tum adducam argumenta , quae verisimilitudine homines alioqui & doctos Sc pios fali re potuerunt. Postremo eadem argumenta diluam . Haec enim omnia ad hanc quaestionem reserenda sunt.

CAPUT H.

Continet argumenta eorum , qui Dadere conamtir , scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione.

ET quidem, quod ad primam par

tem attinet, Lutherani aliquando asseruerunt, scripturam non egere ecclesiae, aut alterius cujusque approbatione , sed judicium de scriptura ex ipsius scripturis este faciendum: seu potius per iplas scriptura caetera omnia

judicanda, eas vero per se quidem cutique habenti Spiritus fani' i , & fidei lumen esse manifestas. Quod si ab iulis roges, ecquis nobis fidem facit haec a Deo prodiisse λ ecquis salva & intacta ad nostram usque aetatem pei venis. se certiores reddat ecquis persuadeat librum hunc reverentia excipiendum illum vero numero expungendum p Α sunt perinde esse ac si quis roget, ut de discemus lumen discernere a tene bris, album a nigro, suave ab amaro non erum obscuriorem veritatis suae sen sum scripturam prae se ferre, quam coloris sui res albas ac nigras, scinoris suaves, & amaras.Sicut etiam apud philos phos per communes animi conceptiones

sic enim vocant ) reliqua omnia pro bantur , cum ipsae probatione non mgeant . Ita existimant Lutherani, dia vini verbi cognitionem , quod est doctrinae catholicae commime principium, usque adeo in promptu esse , ut nulla hominum approbatio sit neces aria. A que hic idem perniciosissinalis error lim apud Uviclefistas invaluit, ut is mas Uvaldensis auctor est, Iib. 2. do str. hii. Antiq. c. Is . ne quisquam existumet a Lumero hanc primum haeresim proditae. Suadent autem in principio, ex eo, quod Dominus apud Ioan. dicit , Ego non ab homine testimoniuin accipio. At sive siummus Pontis sive concilium , seu etiam ecclesia tota homines sunt : non Igitur ab his Christi Euangelium , aut reIiquae scripturae paries accipiunt testimonium . Idem rursum ex illo confirmant, quod Joan. Apost. ait: Von necesse habetis, ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus , & verum est. Tertio loco

argumentantur ex eo verbo Domini: Si quis voluerit voluntatem ejus fac re, cognoscet ex doctrina utrum ex

eo sit . Cui simile est illud , Oves

meae Vocem meam audiunt, Uienum autem non sequuntur. Quo testimonio utherus quasi re consecta gloriatur,& nondum collata manu, tanquam serox victor insultat. Aperte enim ut ait Euangelium testatur, ipsas per se oves habere idoneam discemendi scripturas facultatem .

Quarto illud Joannis afferunt, Si te Λνι stimonium hominum accipitis , testimo- ' hnium Dei maius est : qui credit in Fi-ium Dei, habet testimonium Dei in se. s. n omnibus igitur, quae ad fidem pertinent, non ad externa hominum testimOB Primum

3. Arguis

67쪽

6. Argil.

2. Ioan Φ

Locis nia recurrere debemus, sed ad id . quod

Deus intra nos testimonium praebet..Addunt citam latic illud ex Deuter. Cui verba Prophetae, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam : Propheta autem , qui V lucrit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi , ut diceret, interri- ciettir. Quod si tacita coritati ne responderis , Quomodo postum intelligere verbum, quod Dominus non elilocutus : hoc habebis signum . Quod si in Nomine Domini propheta illa

praedixerat, & non evenerit, hoc DO- minuς non est locutus, dcc. Eccc quemadmodum discernendis verbis Dela verbis hominum non remittitur tr-dclis populus ad Pontificem aut sacerdotem , non ad hominum concilium , scd ex ipla rerum evidentia, ut SI cer

nat, institititur . . .. -

Eodem quoque pertinet illud Joanni S, Charissimi nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt: qu

niam multi pseudoprophetae exierunt M. mundum . In hoc cognoscitur spiritus

Confirmant praeterea idem ex illo Apostoli lcstimonio : Animalis homo non percipit ea , quo sunt spiritus DeI, 1 Pl- ritualis autem judicat Omnia. Rurium cx eo : Prophctae duo aut tres loquantur, caeteri dijudicent: dc paulo post: Si quis videtur es sic spiritualis, cognoscat quae scribo vobis , quod Domini sunt mandata . Quicunque igitur,

toritatem p Et cum Apostolus asserat, fundamentum Ecclesiae este catholicam& Apostolicam doctrinam, suam huic certitudinem ante constare oportet . quam illa extare incipiat . Nam si Christiana Ecclesia Prophetarum scriptis , & Apostolorum praedicatione fundata fuit , ubicunque reperiatur ea doctrina, Ecclesiam certe praecellit e-

in quo clh lpiritus Dei cognoscere Vcr-ha domini, eaque discernere jure tuo

potest. Proserunt etiam alia testimOnia, quae quoniam codem spectant, eo demque modo relelluntur, non sine ceste ea hoc loco proferre: sed rationcs illas audere, quibus etiam utuntur. in sui erroris confirmationem . . . .

I.R MO. Si Ecclesia , inquiunt, de divinis scripturis judicium ferret, tum inferior insuperioris ter cin auctoritatem usurparet. Id quod absurdum plane cli: Nam, ut Augus . inquit, non licet judici de legibus judicare, sed secundum ipsas, dist. 4. cap in istis, . Praeterea, quae securitas aiunt n bis er: t aeternae vitae , si quaecunque de ea in sacris literis extant promissi nes , solo hominum judicio stillae consistant λ Rursum fides nos ra quantum apud homines in suspicionem vocabitur , si credatur hominum beneficio non secus , ac precariam habere 3ux Ratio. jus approbatio , sine qua nunquam Fcclesia ipla cxtitisset. Vamisimum ei pocommentum est I. cap. instittit. Cauvinus ait scripturae judicandae pol statem csse penes Ecclesiam, quasi ab natus nutu illius certitudo pe adeat. Praeterea, si scripturae sacrae Veritas 3. Ratio. ab hominum testimonio penderet, ex 'coquc comprobaretur, tunc ultima fi-dci resolutio in Ecclesiae auctoritatem fieret. Credimus cnim Cluillum fuisse filium David e quoniam Deus Pro- , lictis & Apostolis revelavit . Quod i Deum revelasic, cx Ecclesiae auet ritate teneremus, jam fides nostra non in Deum tandem, sed in homines rcv caretur. Quocirca ratio fidei formalis non divina, sed humana veritas esset. Postremo , ut Aristoteles docuit T. 4.Ratio. lib. Post. cap. 2. Propter quod unumquodque tale , & illud maris. Si igitur scriptura canonica Ecclesiae auctoritate comprobaretur, plus hominibus, quam Deo crederemus . Constat vero

nullam auctoritatem majorem esse divina : qua videlicet sacrae literae pollent . Non ergo scriptura sacra per Ecclesiam confirmabitur , & ab illius approbatione pcndebit. HIS, atque aliis argumentis errorem situm Haer lici suadere possimi, persuadere non possunt . Errant enim Vehementer , cum in asserendis scripturis Ecclesiae a iustoritatem labefactare conantur. Qua de re nunc breviter , & ad hanc solum de libris canonicis causam disputabimus; propterea quod Zc a pleris que viris catholicis contra haereticos de Ecclesiae auctoritate acu ratistimedisputatum est; Sc hanc nos quoque in universum postea asserere & confirmare debemuS.C

68쪽

CAPUT VII.

Docet ad eujus ausoritatem spectat de libris eanonicis jud care.

SIt igitur , quod ad praesentem lo

cum attinet , prima prop'sitio . Iudicium de scripturis per scripturas ipsas nullo pacto idoneum est e potest. Nam , ut de pluribus aliis taceamus, quorum similis omnino causa est, certe libros. Ruth, Ester, Job , esse canonicos nullo modo ex ipsis scripturis comprobabitur . Ergo si res haec in controversiam Veniat, aliunde , quam ex lacris literis petenda probatio est Deinde , quoniam hoc idem amplius urgere volumus, si in controversia sit, an ambo Testamenta novum & vetus Deo auctore sint edita , per nullam alterutrius Testamenti auctoritatem haec disceptatio componi poteth . Oua enim ratione de toto volumine dubitabitur , eadem quoque de qualibet particula voluminis ambigetur. Necesse igitur est, hujus quaestionis aliquem praeter sacras literas judicem consti tuere . Praeterea Basilides Prophetas inescio quos produxit , Barchabam ,

Barchob , aliosque id genus , qui xcivera prioribus 1 aeculis nunquam extiterint, ut auctor est Eusebius lib. 4. Eccl. iustor. cap. 8. At hu)usmodi prophetarum libri per scripturas ipsas refelli non possunt . Diceret namque Basilides, praeter quatuor masores, &quatuordecim minores , alios item Prophetas in veteri Testamento fuisse, idque ejiisdem testnmenti testimoniis confirmaret . Nec his rationibus alia exempla desunt. Nam quidam haeretici rejecerunt Euangelia , quod Christus Dominus nec scripserit aliquid , nec scribendum praeceperit: ut August.

. retract. cap. I 6. refert. Alii omnes

epistolas Pauli respuerunt , apud Eusebium , lib. hist. Ecc1. cap. z7. Iren. lib. I. cap. 26. & oriren. in 82. Psal. reserente eodem Euseb. lib. 6. cap. 28. vide Iren. cap. illo a 6. 29. Alii universam Moysi legem, atque adeo omnes instrumenti veteris

Liber Secundus. Cap. VN. Io

proseruntur, euangelia contemnimus: Marci euangclium veneramur. Ac nos quidem harum rerum causam reddi miis: Illi vero ejus, quod universat net, tenuitque semper Ecclesia, rationem reddere nullo pacto queunt. Imo vivorum Judicium auctoritate sublata,

nihil illis superest , nisi ut totum sacrorum Bibliorum codicem de medio tollant . Adde, quod scriptura Iudex est mortalis, qui nec litigantium iitrinque ratiores audire , nec sententiam ipse eloqui valet . Accedit, quod si in ni mana aliqua republ. talis judiciorum ellet forma praescripta, ut nulli essent judices vivi , sed solis exaratis literis controversia quaecunque de illius reip. scripturis exorta , finiretur ζ praete quam quod Brina judicandi stultissima esset, nullus etiam ellet litigandi finis. Ei cnim , qui neget instrumentum ,

nulla vis in serri queat, si vivi judices

nulli habeantur. Ita Deut. II. non adscripturam dissidentes homines res runtur, sed ad vivorum examen judiciumque . Et Malach. 2. cap. Labia, inquit , sacerdotis custodiunt scie tiam, & legem requirent de ore ejus. De ore ejus , ait, non de lege ipsa . Et Actor. Is . non ad scripturam a

pcllaverunt Antiocheni , ut intellir rent , an verba Pauli divina essent rsed ad Apostolos & senioles, qui erant Hierosolymis . Nec Apostoli 3c seniorcs scripturam judicem , sed se- inctipsos & Spiritum sanctum politerunt. Visum est , inquiunt, non scripturae , sed spiritui sancto, dc nobis . Sanctus quippe spiritus non habitat in littera, sed in spiritu: non in syllabis, sed in cordibus . Quod si ii qui Paulo adversabantur , scripturae in causa illa Judicium peterent, quaestio hodie

mancret ambigua.

Secunda propost io. Iudicium descripturis canonicis ad privatos reipub. Christianae cives non pertinet. Primo, quia in humana repub. ejusmodi judicia non permitterentur privatis hominibus, nisi legislatores desipuissent . interque enim eorum, qui dissiditim h

bene , hanc sibi judicandi pari rati

ne vindicaret auctoritatem: sicque nutilias saepe, tum in lib. coni. l austum, Euseb.

ant. Nos recepimus. Item, 2. COnc.

ripturas abnegarunt, ut August. cum Ius csiet dissidiorum linis . I'rivatas L .lia LM, 3,lergo cujusque vel reveIationes , vel

. lib. cap. ult. auctoressopinationes veIle sequi, idque m qitae- vero hos libros in unive istione fidei necessaria , mutum erit . quae Nicodemi Pro sua etenim factione quisque a

Bartholomaei nomine ab Haereticiolfiniet, & quae ipse existimaverila ea

69쪽

fibi asseret a Deo revelata. Quid quod nullus homo privatus ce tam habet in Ecclesia auctoritatem, nullus apud reliquos fideles exploratam &solidam veritatem p ita judicium quodcunque ab ejusdem privato cive prosectum infirmum erit e & scripturarum proinde fides incerto & imbecillo iundamento nitetur . Quid quod

Deuter. I7. quaestiones graves non ad

Privatos jubentur deserri, sed ad eos, qui habent publicam in Ecclesia potestatem p Quid ρ Num Antiocheni privati homines judicium sibi assimpsere in illa controversia , qua dubium erat, Pauline verba Dei essent, an non Minime vero . Sed miscrunt ad Apostolos & seniores , qui erant in Hierusalem . Actor. u. Adde huc , quod cum quidam viri doctissimi negarint epistolam ad Hebiaeos esse canonicam , alii auctores quoque ipsi non ignobiles Apocalypsim Ioannis excluserint, non posset ex clijusque privati hominis sensu ea doctissimorum vir

rum controversia componi. Vide Origenem , homil. 7. in EZech. Gregor. Nari angenum in Apolog. Hieron. in

ut intelligas, quam parum sit destrendum in nujusmodi rebus privatorum hominum praejudiciis . Sed de his multa posterius . Nunc reliqua pers

quamur.3.Concl. Tertia propositio . Ab Ecclesia est determinandum , quisnam liber sit canonicus , & illius auctoritas certa regula est ad libros vel in sacrorum

umerum recipiendos , vel etiam ex eo numero rejiciendos . Hanc tenuit Irenaeus , lib. q. adversus Haereses , cap. a. & 4. & August. lib. contra Faustum i3. cap. 4. & lib. 28. cap. 2. 3c A. & secundo libro de doctrina Christiana , cap. 8. Denique in libro contra epistolam Manichaei, cap. . ubi illa est omnium sermone trita sententia r Euangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret auctoritas.

Haec eadem definitur a Concilio Toletano primo , in haec verba : Si quis dixerit, vel crediderit alias scripturas esse canonicas, praeter eas , quas Ecclesia catholica recipit , anathemast . Ecclesiae igitur catholicae auctoritas certum argumentum exhibet ad libros sacros vel recipiendos, vel rejiciendos , id quod multis magnisque

rationibus comprobatur.

De Loeis Theologicis. Primum enim , si hujusmodi res in

contentionem veniat , cum nec exscripturis ipsis L nec ex privata cujus

vis opinatione sit censura serenda , ex aliquo hanc loco petere necesse est. Non est autem unde commodius atque constantius ejusmodi judicium censuramque petere debeamus , quam ab Ecclesia , quae est columna & firmamentum veritatis . Ad Ecclesiae igitur

tribunal est haec quaestio restrenda: &ejus decretum Lydius lapis erit ad

explorandum , qui liber canonicus 1.TImol. 3.

sit.

Item, ut D. Augustinus contra Faustum Manichaeum argumentatur , in libris Ethnicorum non alia ratione magis Veros auctoreS exploramus , quam ex communi conχnsu & testsemonio eorum , qui fuerunt ante nos vUnde enim Platonis , Arist. Ciceronis libros novimus, nisi ex eorum, qui nos aetate antecesserunt continuis testimoniis p Si ergo in caeteris omnibus haec via tutissima , & certissima est ad cognoscendum cujusque libri ai

ctorem, cur haec eadem non erit cerista, & explorata viro catholico ad intelligendum hunc librum esse Matthaei , illum non esse Thomae , hane epistolam esse scriptam a Paula , illam a Paulo scriptam non filisse λ Ε elesiae itaque testificatione libri sacri sunt admittendi . Quod videtur Ioan- Ima. ula,nes Euangelista significasse , cum ait: Hie est discipulus ille , qui testimonium perhibet de his r & scimus quia verum est testimonium ejus. Joannes ergo testimonium perhibet Euangelii,& Ecclesia proba , inquiens , Et scimus , &c. Alioqui , quorsum illa n meri tam subita & inopinata mutatio 3 Apostolus quoque Paulus id manistis docet in epistola ad Galat. Cap. 1. Nam cum accepisset Euangelium per revelationem Iesu Christi , & mansisset cum Petro & Jacobo diebus qui decim , ascendit rursus Hierosolymam secundum revelationem e & contulit cum Apostolis & fidelibus Euangelium , quod praedicabat in gentibus: seorsuin autem iis , qui videbantur aliquid esse: ne sorte in vanum curreret aut cucurrisset. Quod si Ecclesiae probatio non esset necessaria , certe non fuisset sollicitus Paulus, ut ascendere ad conserendum Euangetium , ne forte , dic. Atque ut Augustinus comtra Faustum ait fi Apostolus Paulus ''

70쪽

Libeν Secundus. Calput VII. non inveniret in came Apostolos, cum quibus conferret Euangelium, Ecclesia illi omnino non crederet . Et meron. in Epist. ad Augustinum, haec Apostoli verba pertractans, Ex his, inquit, ostendit te non habuisse securitatem Eu

angelii praedicandi , nisi Petri , de qui

cum co erant , sinci sententia roboratum . Eth autem haec epist. etiam intomo operum Augustini secundo, num. II. Et Tertull. lib. . adversus Marci nem , Propterea, inquit , Paulus Hiero solymam ascendit ad Apostolos consultandos, ne forte in vacuum cucumrisset . Non enim sufficeret ad fidem fingularitas instrumenti destituta pare cinio antecessorum . Denique ut cum auctoribus contulit, & convenit de regula fidei, dexteras miscuere. Igitur, si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum de fidei , de praedicationis suae optavit, quanto magis eam Euangelio Lucae expostulem, quae Euangelio magistri ejus fuit necessaria Ha ctenus ille. Idem quoque habetur Ach. IS. Cum enim apud Antiochiam dubitaretur , an Paulus , de Barnabas vere sentirent, & docerent de cessatione legalium, statuerunt fideles , ut ascenderent PauIus, 3c Barnabas , Sc quidam alii ad Apostolos , 8c presbyteros in Hierusalem. Non ergo unusquisque per se cognoscit, an doctrina ex Deo sit, necne, aut ipsa statim doctrina cuivis sese esse divinam mani lastat: sed Ecclesiae opus est approbatione . Quod Lutherani tandem in comitiis Augustanis consessi sunt, habere scilicet Ecclesiam auctoritatem ad discemendum verba Dei a verbis hominum . Atque Lutherus in libro de captivit. Babylonica , ubi de ordinis Sacramento agit , confitetur quidem Eccle-sam habere potestatem discernendi verbum Dei a verbis hominum , sed non proinde tamen judicem esse verbi Dci . Quemadmodum Augustinus ait, quod veritate ipsa sic capitur anima , ut per eam de omnibus certissime judicare possit , sed veritatem judicare non possit; dicere autem cO

gatur infallibili certitudine, hanc esseveritatem judicata magis, quam judicans : Ita de in Ecclesa talis , inquit, est sensus , illustrante spiritu , in judicandis , de approbandis doctrinis quem demonstrare non potest , dc tamen ceruilinauru liabet. bis ut cata γ2Ipud Philosophos de communibus comceptionibus nemo judicat, sed omnes per eas judicantur : ita apud nos det ensu spiritus , qui judicat omnes , dc nemine Iudicatur . Sed nos hoc sane Ioco de verbis certare nolumus. Tantum definimus id, quod jam Limtherani vel inviti concedunt , ex Ecclesiae auctoritat certum argumentum sumi , vel ad libros sacros admitte dos, vel ad cos repellendos , qui sacri non sunt. At vero non parva quaestio se os.sert, an nomine Ecclesiae significemus hoc Ioco Ecclesiam , quae fuit tempOre Apostolorum , an fidelium congregationem, qui modo sunt : an potius universam collectionem Christianorum,

Baptismo Christi per Apostolos , de

caeteros successores eorum , usque ad haec tempora propagatam . Durandus enim in 3. Senten. distinct. 2 . quaest. r. Sc Gerson de vita spirituali animae, Iect. 2. coroll. 7. hujus inodi auctorit tem sacros libros approbandi . vel etiam non 'cros reprobandi ad Ecclesiam reserunt fidelium, qui cum Ap stolis extiterunt. At Joannes Dried nis lib. I. de Ecclesiasticis Scripturis, Sc dogmatib. cap. I. dc Thomas Uva densis lib. 1. doctrinal. fid. antiquae cap. I9. 3c 2 o. hanc auctoritatem existimant reserendam ad seriem Patrum omnium,ge fidelium ab Apostolis succedentium. Quae eadem profecto videtur suisic se tentia Irenaei lib. s. cap. 3. 3c libro a. cap. 6 r. adversus haereses , 8c Tertutiliani lib. a. adversus Marcionem , dc Augustini lib. 33. contra Faustum Manichaeum , 8c In lib. a. cap. 6. contra Julianum Pelagianum, de lib. 2. ded ctrina Christi, cap. 3. de Epist 63. Sed dc alii tamen hanc auctoritatem hujus etiam temporis Ecclesiae tribuunt: quae videlicet eadem est cum antiqua , habetque eundem veritatis spiritum allistentem.

Ego vero primum sentio ad Apost los pertinuisse libros sacI os probare, non sacros rejicere . Nec enim alios libros canonicos habemus sive veteris, sive novi testamenti, quam quos Apostoli probaverunt, atque Ecclesiae tradiderunt .

Existimo deinde hujusmodi traditionem Apostolicam non alia ratione melius innotescere, quam per Patres , dc Doctores Ecclesiae post Apostolos luccedentes: quemadmodum non alia Viad 3 cir

SEARCH

MENU NAVIGATION