Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Relect. de Sacram. Pars I. sacris aliis sacramenta distinguimus, ut peculiariter ad sanctificandum homines

instituta .

Responderi quoque potest, matrimoniunt nec in statu innocentiae , nec in lege naturae aut scripturae signum suis se facium dc religiosiim : quippe cum

non esset opus divini cultus , sed magis civilis humanusque contractus , in natur ae solum vel propagationem , vel remedium institutus. At in nova simul de sanctificativum Sc lacrum est, ut caetera religionis Christianae sacramenta. Nec in praesentia vertere in qua stronem volumuS, an matrimonium , qNodi ci per procuratorcs, vel cliam ab ipsis con)ugibus sinc Ecclcsiae naui stio, sitaeque aliqua rcligionis caeremonia prΟ-phanc contrahitur , sacramentum sit:

tametsi vocari in dubium jurc fortasse potest . Nam ejusmodi contractus, quod jam insinuavnnus , pure civili,

cit, nec aliqua cx parte opus rcligionis sacrum : quare non est sacramentum. Deinde quia, cum stac sacerdote, vel per procuratores , vel per literas , vel alit cr quocunque modo fideles contrahunt, non se cxistimantellis sacrilegos , n non sint in gratia ,

quo temporc contrahunt: At si sacramentum conficeretur, proculdubio sacrilegi essent. Praeterea quia recipere sacramentum unus pro alio non pot- cst: cigo quod per alios contrahitur, non cit sacramentum . Praeterea , ut concilium Florentinum definit, omnia sacramenta tribus constant , materia ,

forma , ministro : quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum : At cum matrimonium sine sacerdote, aut ministro Ecclesiastico contrahitur , la num revera deest : non igitur conficitur sacramentum . Sed uc hujusmodi quaestione alio loco fusius de copiosius

Ad secundum respondeo , lac ficium fuisse duplex in lege , tam naturali,

quam scripta : Alterum ad protestandum , Deum rerum esse auctorem ac Dominum : de hu)usmodi non erat Sacramentum , tametsi illius sacrificii signum erat , quo religio nostra Deum unice colit: Alterum vero in id factum est , ut Deus mortalium culpis insen sus placaretur: quod erat utique lacramentum. Videtur autem sacrificium Abel prioris generis fuisse, quoniam munus solum tui sic perhibetur , scut Noblatio Cain. Quare non suere sacramenta , quae a generalibus sacrificiis

concilium Florentinum discernit. Ad tertium , Serpens aeneus & manna signa sacra non fuerunt, licet rerum

sacrarum fuerint significativa : Nec enim

aut erectio serpentis, aut mannae usus in id suit, ut Deo religionis cultus exhiberetur . Utriusque praeterea rei uinsus erat in est cetuin aliquem corporalem . Serpens namque non fuit erectus

ad sanctificandum animum, sed ad sanandum corpus : Nec manna praestitum

Judaeis est ad sanctitatem ip:brtim, sed

ad satietatem carnis. Non igitur fuere signa praelica sanctification:s, ac proinde nec sacramenta . Quanquam Iniculigcntes hu)usmodi rcrum suturarum mystica signa, per sdem rerum, quas credebant, justificabantur: Omnes enim eandem escam spiritualem manducaverunt, dc eundem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali, consequente eos petra , Petra autem erat , dcc. ut Apostolus in priore ad Corinthios epistola testatur. Ad quartum , quibusdam agnus Paschalis non videtur filis e Legis veteris sacramcntum, quod in illius esse nullus usus sanctificationis apparet. At divus Thomas multo aliter intellexit. Quemadmodum in Lege nova alia sunt sacramenta dii ccte parata de instituta ad mundandum ac sanctificandum homines, ut Baptismus & Poenitentia ; alia vcro supponunt jam esse mundos, danturque in usum sinctificatorum : Sic inveteri Lege agnus Paschalis sacramentum mundorum fuit, nempe quem nia

si sanctis de mundis edere non licebat: atque idcirco non fuit opus , ut immundos sanctificaret, sed sat suit adhiberi ad consummationem legalis sanctitatis , quam quidem habere nemini

contingebat, nisi agnus Paschalis ederetur. Quod si cui ratio haec subtilior

videatur, quam ut communi sensui pos- si t accommodari , credat , agnum Paschalem non in memoriam solum IEgyptianae redemptionis immolari, sed etiam pio peccatis Israelitici populi: Sicut Eucharistiae sacramentum Ze signum

commemorativum est praeteritae redemptionis, dc pro peccatis fidelium imm latur . At sacrificilina pro culpis oblatum , quod retro jam diximus , sacra

mentum erat.

Ad quintum : Patet , verba Christi

non pertinuisse ad ritum aliquem religionis, sed tantum explicasse divinam

512쪽

De Desinitione

potestatem. Nam eadem loquendi forma Dominus dixit : Surge dc ambula: fides tua te salvum fecit ; dc alia ejul- modi, quae pastina reperies apud Euan-r clistas. Imo vero non existimaverim, verba illa suis Ie quasi instrumentum , quo Dominus ad ianctificationem uteretur : quod tamen esset necessarium, ut ibi esset sacramentum . Rursiim Sc

manifestam etiam habent significationem , ncc gestum ibi fuit quicquam ,

quod sub. rerum corporalium imagine occultum mysterium insinuaret et quapropter nullum fuit eo loco sacramen

tum . .

Atque inde confirmatio addita facile

solvetur : Si enim novae Leris sacra. mento sola verborum expressa significatio esset, non esset propria ratio sacramenti. Tametsi dicere quoque pol

sumus, signum partiale sanctificationis esse quidem partem sacramenti , non

autem esse sacramentum, hoc est , si num integrum sanctitatis , quod videlicet in nova Lege materia , formaque constat, rebus Se verbis . Quo fit, ut cum artifici ollim compositum csse sacramentum videatur , non pro sol maVerborum accipiendum sit, sed pro materia potius rerum sensibilium: quemadmodum vasis aut statuae vocabulum non pro forma artis accipimus , ted pro materia habente formam. Ad sextum: Aliorum solutionibus praetermissis , quae , nisi me opinio fallit, non sunt idonea: : Respondeo cum D. 3 p q s.L Thoma , aquam benedictam non ei se ἄ- -d L signum sanctificativum, etiam si non poenas culparum modo, sed, id quod mihi probabilius cst , culpas quoque veniales remittat . Nam quemadmodum illae caeremoniae sacrae , quae praeparant quid cin ad Baptismi sanctificationem , at non sacrant tamen suscipientem, ut Exorcismus, Sacramenta dici non posisunt; possitiat autem vocari sacramentalia , quasi sacramentorum ipsorum sanctificantium praeparationes : sic aqua benedicta & caetera eJuimodi , quae Peccata solum venialia delent , quoniam sanctitatem praestare nequeunt , sacramentalia sunt, non sac ramenta.' Sed objicis . Ergo Confirmatio non est sacramentum, ut quae Baptismo adjuncta, ipsius cilectum perficit . Nego coniequentiam , quia cnectus proprius Confirmationis sine collatione gratiae ,

Per quam est vera sanctificatio, praestari non potest a dc idem omnino cit m Sacramenti. U3 reliquis Ecclesiae sacramentis . Remissio autem venialium , qui est effectus

aquae benedictae, sine collatione gratiae de sanctitatis consertur . Effectus praeterea aquae benedictae in sacramento Poenitentiae est : Unde sacramentale , quod additur, annexum sacramento Pamnitentiae est , quod videlicet interrum suum essectum non habuit. At cffcctus Confirmationis proprius in sacramento

Bapti lini non est , sive in alio quidem

sacramento. Quare non est sacramentale , quas alicui sacramento secundario conjunctum , sed est per se verum persectumque sacramentum. Qua vcl maxime ratione corum error fit manifestus , qui sacramento Unctionis extremae remissionem venialium , tanquam ciscetum proprium, assignaverunt: quod si esset, certe Unctio non esset sacramentum, scd sacramentale quiddam. Quod autem Alexander asserit, a quam consecratam populum sanctifica re, purgare, sanares torsan intelligen dum est non solum de aqua ista viil gari , qua in remissionem venialium a s pcrgimur , sed de aqua etiam ad Baapti limina populi Paranda, quae prius et . iam sale conlpergitur, & divinis precibus consecratur. Confert enim sun mus Ponti sex elementa, quae Christinana religio in suum usum vendicare solet cum iis, quorum fuit olun ulus inveteri testamento et docetque , maj

rem nostris ineste vim sanctificandi , purgandi , sanandi , quam Veteribus. Quod si cui haec nostra intelligentia

inplicet, quae tamen , linum ut lino, ita facite antecedentibus consequentia nectit; Is tale habeat responsum , aquam

sacram & benedictam sanctificare &purgare secundum quid, eo quod peccatorum p oenas ibi Vlt, culpas item veniales : Nunquam vero simpliciter &ablolute sanctificat , quod ratio sacramenti requirit . At si h :nc colligas, Legis veteris nulla fuisse sacramenta, quae videsicci neminem sanctificabant; huic nos algumento suo postea loco

Ad postremum vero nunc dicitur ,

aliud elle iaci anaci tu in tantum s aliud elle simul S rem sacramenti , N: sacramentum , ut cap. Cum Marthae , de colebratione nustarum , Iunoccntius tra-d:t . hic igitur nos definimus sacramentum tantum, quod Oportet esse senii bile. At quod simul cit res & sacramentum, latis habet, si sit signum in

513쪽

2. quaest.

princip.

Argum. pro pa te negat.

Hebr. II.

Resol. Quaest. 64 RAem de Sacram. Pars II. telligibile i ut character sigmina est spi-isputatioiaem inchoare, an videIicet lio-rituale, quo sumus interius consignati; mineS in statu innocentiae , vel etiam di corpus Christi sigmina est intellectuale corporis mystici, hoc est, ecclesiasticae unitatis: qua significatione & compus Christi , & character appellantur sacramenta . D. tamen Aligustinus ducit , esse figuratum sermonem, cum compus Christi vocat sacramentum e Nam rerum similitudines nonnunquam rerum ipsarum, quarum sunt signa , vocabula accipiunt: ut in Apocalypsi Agnus , qui occisirs cst ab origine mundi , id est, Agnus signatus ab origine mundi s ut de Augustinus, sive quis alius fuerit γjus operis auctor , homil. Io. in Ap cal. legit: Si ad Rom. 6. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum. &ad Corinth. Io. Petra autem crat Christus : Eodem, inquit, modo sacramentum corporis Christi, corpus Christi sti & sacramentum sanguinis, sanguis est. Ac de prima parte satis nobis fue-γit disputatum.

PARS SECUNDA .

De neeessitate fidei Christi ad

salutem.

SEquitur al: era, ubi d Terendum est

an fides Christi Salvatoris nostii fiterit in omni Lege ad salutem nece saria . Et pro parte quidem negativa illud

est praecipuum argumentum , quod in I ege naturae satis crat credere Deum esse , & csse remuneratorem inquirentium se , ut Apostolus ad Hebraeos videtur astruere . Fides igitur unius Mediatoris . qui scilicet Deum placaret, salvaret homines, non erat necessaria a

Praeterea, non in lege naturae modo, verum etiam scripturae , satis ad salutem erat servare mandata , Juxta id, quod Dominus ait: Si vis ad vitam in- predi, serva mandata. At decem mania data legis, de quibus sermo erat , naturali ratione continebantur . Non emgo ad salutem erat fides unius mediatoris necessaria.

Pro parte vero affirmativa illud Apostoli testimonium cst : Unus Deus, unus mediator Dei, & hominum homo Christus Jesu S. Volumus hic nos , quasi Trojanum bellum gemino ab ovo , hujus argumenti materiam exordiri, indeque di- . Angelos viatores contiygere potucrit sine Christi fide salutem habere . Non alienum cit hoc a praesenti disputatione , & ab instituto hujus diei prorsus remotum: Novi enim hoc sane loco in

fidei quaestionem incurreremus, nisi sacramentorum ratio Pothilaret . Etenim cum sint sacramenta omnia quaedam fidei in Chrastum protestationes ; non a

liter commoue potuimus sacrament

i una ncccstitatem definire , nisi prius statuisienuis, quousque Christi fides sit, rueritque mortalibus necessaria : Nam sacramenta mortalium sitiat medicinae. Itaque , ut ad huJus quaestionis c put recurrat oratio , dupliciter potest intelligi fides Christi , di implicita &cxplicita . Nempe Christiani explicitem Christum Deum & hominem credimus : At qui credidit olim, Deum lin-manae salutis procuratorem per aliqua

media mortales In vitam aeterna in reparaturum, is Christi fidem habuit implicitam.

Prima igitur conclusio sit: Non fuit I. Con fides Christi explicita semper ad salu- clus.

tem in omni lege hominibus necessaria.

comnuinis tenet Theologorum consen- iis . Eandem habet Divus Augustinus contra Faustum, libr. I9. cap. 14. Imo de Apostolus eandem , nisi ego caecutio . videtur confirmare, cum ait: COn- Galat. Dclusit scriptura omnia sub peccato ut

promissio ex fide Jesu Christi daretur

credentibus . Prius autem quam Veniret fides sicilicet Euangelica ) sub lege custodiebamur conclusi in eam fi

dein, quae reVclanda erat . Satis ergo

erat fides implicita Jesii Christi ad 'illius veteris popula salutcm , populi, inquam , in eam fidem conclusi , quae tempore pratiae erat inanishstius explicanda . Multo igitur minus fides Christi cxplicita in Lege naturae ad salutem

requirebatur.

Secunda Conclusio : Fides Christi . Conc. Redemptoris laticin implicita , fuit

semper post lapsum hominibus necessaria . Hanc citra fidei periculum negare non licet , quam utique auctores imprimis gravis limi confirmant , quorum testimonia infirmare nulla ratione possiimus . Hieronymus in 1. ca P. cpist. ad Galat. stiper ea verba : Scientes , quod non Iustificatur homo ex ope

514쪽

De netes pate Fidεοῦ operibus Iegis , nisi per fidem Jesu

Christi: Admonere, inquit, debemus, sanctos , qui antiquitus fuerunt. ex fide Christi justificatos . Siquidem braham vidit diem Christi, & laetatus

est. Et Moyses majores divitias existimavit thesauro Α syptiorum improperium Christi : Aspiciebat enim In remunerationem. Et Elatas vidit gloriam Christi , ut Joannes Euangelista commemorat, & Judas de omnibus generaliter . Item in capit. 4. ejusdem epistolae : Haeres iste parvulus, qui nihil disteri a servo , sed sub tutoribus est, usque ad praefinitum tempus a Patre, totum humanum genus, inquit, usque ad Adventum Christi significat. Quom do enim omnes in protoplasto Adam necdum nati moriuntur so &mnes , di hi , qui in adventu Christinati sunt, in secundo Adain vivificantur . Iste intellectus Ecclesiae CathoINCae convenit, quae Zc veteris Sc novi testameoti unam asserit Providentiam, nec distinguit in tempore , quos conditione sociavit. Omnes aedificati s mus super sundamentum Apostolorum dc Prophetarum, continente nos angulari lapide Jesu Christo omnes unus

panis stimus , & duo consentimus super terram . Et quomodo nos super Prophetas fundati iiimus, ita & Patriarchae in Apostplorum fundamine comstiterunt. Hactenus Hieronymus. Praeclara certe , dc tali viro digna interpretatio et Quemadmodum enim

parvulus haeres idem est & adultus; sic populus ille antiquus , & hic no useadem fide , di religione contentus eadem quoque Ecclesia est . Ac sicut in Parvulo implicite continetur, quod polica explicatur in adulto : ita fidcs illa antiquorum parvula fuit. & vi sua continebat implicite, quod deinde crescens habuit explicite . .

Divus item Augustinus hanc sententiam frequentissime rcpetit, lib. primo contra duas epistolas Pelagianorum , Cap. 2I. dc super Joann. tract. s. Sepistol. Is 7. quae scribitur ad Optatum, ut multa alia loca praetc miratiam . Illast fides salva, inquit, qua credimuS, nullum hominem sive majoris , si e

Parvulae quamlibet 3c recentis aetatis liberari a contarionc naortis antlquae, di obligatione peccati, quod Prima nativitate contraxit , lusi per unum mediatorem Dei de hominum Cluvium Jesum, cu us homuais e ulilemque Dei

Chpim ad salutem. . os saluberrima fide etiam illi iusti salvi

tacti sunt , qui priusquam veniret in

carne, in carne crediderunt esse venturum: Eadem namque fides est de nostra & illorum : Quoniam hoc credi derunt illi futurum , quod nos credi mus factum: de Sacramenta quidem po tuerunt esse pro temporum diversita te diversa , sed ad unitatem tamen C usdem fidei concordissime recurren tia. Proinde cum omnes justi, sive an te incarnationem , five post incarna tionem Christi, nec vixerint , nec Vi vant , nisi cx tide incarnationis Christi , profecto quod scriptum est , non esse aliud nomen sub coelo, in quo nos oporteat salvos fieri, ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est . Hactenus Augustinus . Gregorius quoque Hom. I 6. in EZ chielem in hujus rei figuram etiam aD serit, turbas, quae praecedebant Se s quebantur. utrasque pariter acclamaste filio Davici : Osanna in excelsis . Pos sem equidem testimonia proferre in hujus rei confirmationem sanctorum aliorum; sed ne multa, proferre satius est sacrarum testimonia literarum : in quibus illud primum est , quod habetur ad Corinthios : Habentes eundem 3 sis spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum: dc nos credimus propter quod de loquimur. Secundum vero habetur alibi e P tres nostri omnes sub nube fuerunt, dc omnes mare transierunt , dc Omnes in Moyse bapti rati sunt in nube, & in

mari, de omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, Zc omnes eundem

potum biberunt . Bibebant autem de spirituali conseqiiente eos petra: Petra autem erat Christus. Τertium ad Roman. Sicut per unius Rom. s.

delictum in omnes homines in comdemnationem , sic & per unius 7ustitiam in omnes homines in justificatio

ncma

Postremum idemque gravissimum , Rom. . ad Roman. quo caetera & explicam tur Ec confirmantur et Omnes peccaverrunt , & egent gloria Dei , Justificati gratis per gratiam ipsius , Per redemptionem , quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem ad ostensionem justitiae suae,

propter remissionem praecedent uim deis

lictorum , ut sit ipse justus & justiGcaus cum , qui est ex fide Iesu Chris

515쪽

sti : Irmis est enis Deus, qui justifi-ficat cla micisionem ex fide , & praeputi uia per fidem. Et caula est in promptu : Non enim poliunt peccatores abjecto peccato Deo reconciliari , nisi crederent , se peccatorum veniam gratia divina poste consequi : Ncc sciret homo justitiam & salutem quaerere, nisi , unde petenda esset, arnosceret. Sempererso necessarium fuit credere , Deum esse hominem iustificatorem ac lj lvatorem, Quo videlicet providente salutis remedia erant humano generi comparanda: Hac vero fide implicite credebatur in Christum, per quem Deus erat justificaturus , servaturusque universas nationeS.

3.Conc. Τertia conclusio : Fides Christi Argum. explicita , post Euangelii divulgatio-Cont. nem, est ad salutem cujusqtie hominis

hanc necestari a ; in cujus confirmationem Concl. tultimonia sanctorum retro citata , non tam idonea sunt, quam ego desidero: Indiscriminatim enun asscrunt, nemInem , nec pusillum, nec . magnum, aut

in nova, aut in anti lege sine Christi fide potuisse salvari . Cum igitur veteres sine fide explicita Christi lalutem suerint assecuti s ex sanctorum testimoniis , ut videtur , confirmare non possumus , fidem explicitam este

nunc temPoris necessariam. Atque hoc argumentum nonnullos omnino commovit , ut tertiam conclusionein inficiarentur. Illud etiam , quod praeceptum de fide Christi potest invincibiliter ignorari , ex Joann. Is . Si non venis lem , & locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Ergo di potest quis salvari sine explicita fide Clari- si , saetendo aliter quaecunque lex naturae praescribit . Et confirmatur , quia potest quis in nemoribus, vel in sylvis educari , quo nullus praedica-

Rom. IV. tor accedat : nec tamen fidem Christi habere potest sine praedicante: Ergo per fidcm implicitam Christi , sicut in lege naturae , lalvabitur . Confirmatur deinde , quia statim a Christi passione, illi. ad quos Euangelium non Perv Cnerat, servabantur , vel in lege Moysi , vel in lege naturae : Ergo dinunc it , ad quos nondum pervenit Euangelii praedicatio , verbi gratia , Indi. Nam eodem penitus modo , sicut illis non fuerat Clitatius annunc latus 3 ita & apud hos non est divulgatum Euanrelium. Reit 3. de Sacram. Pars II. His tamen non obstantibus , tertia illa coiclusio usque adeo certa est,

ut eam negare non periculosum m do , Verum etiam erroneum st: haereticum dicerem, n: si modestius esset, Ecclesiae definitioni hujus vocabuli n tam derelinquere . Id ego statim flendam, si prius tamen discrimen inter fidem veteris & novi Testamenti, ut videlicet illa suerit implicita , haei ai

tem explicita , certis documentis declaravero . Primum igitur D. Au3. lib. I9. contra Faust. c. I . Antiqui justi, ait, Sacramentis suis intelligebant venturam praenuntiari revelationem fidei, ex qua, licet adhuc operta & abscondita, etiam ipsi vivebant . Et infra e Tunc ergo occulta erat fides . Nam eadem credebant, eademque sperabant omnes justi & sancti, etiam temporum

illorum. Nunc autem revelata est fides, inquam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur . Ecce Augustinus testimonio Pauli ad Galat 3. id probat , quod assumpsimus discrimen esse Veteris de novae fidei. Praeterea : Idem Apostol. ut ante

jam vidimus , comparans fidem illius veteris populi fidei populi novi , illam parvuli vocat , hanc grandioris iam viri. Et ne longum faciam , capit. I. epist. ad Colos. circa finem capit. 3. epistolae ad Ephesios circa medium , toto denique cap. 3. epist

lae posterioris ad Cor. hoc discrimen

insinuat.

Illud itaque jam quod instat , agamus, probemusque , fidem Christi cxplicitam post Euangelium promulgatumelIe ad salutem necessariam . Id

primum ostenditur ex Marco cate, ait, Euangelium omni creaturae:

Qui crediderit , & baptigatus fuerit , salvus erit i qui vero non crediderit, condemnabitur . Ubi Beria ardus ad Hug. epist. 77. diligenter advertit , non esse dictum, Qui non baptizatus fuerit, condemnabitur; sed , qui non crediderit, dic. Ut major quaedam neces litas fidei in Evangelium , quam Baptismi praescribcrctur . Fit enim , ut sine Bapti lino quis salvetur , cum scilicet Baptismi suscipiendi non est facultas s at credendi Euangelio tanta necessitas est , ut omni eventu , qui non crediderit, condemnetur . Item : Sicut Moyses exaltavit serpente in in deserto, ita exaltari OPO cce filium homnis, ut Omnis, qui cre dit

Calat. 4.

Matet ultis

516쪽

De necessitate Fidei dit in eum, non pereat , sed habeat

vitam aeternam . Qi credit in eum , non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti filn Dei . Et infra :Qui credit in filium , habet vitam aeternam a qui autem incredulus est fi lio , non videbit vitam . Et tamen si non est medium ad salutem necessarium , cum possi trivincibiliter ignorari , ut nunc ex doctrina communi supponimus , potest quis esse incredulus filio, hoc est credere filium non este Deum , & in hoc errore salvari. Et alibi: Omnis , qui aud.vit a patre ,& didicit, venit ad ine. Si autem quis servatur , audivit a patre & didicit: ergo venit ad Christum. Et alibi: Ego sum ostium : per me si quis introierit, salvabitur , &c. Et c. I . Vado parare Vobis locum, & quo ego vado scitis , & viam scitis a dicit ei Thomas: Domine , nescimus quo vadis , & quomodo possumus viam idire λ Dicit ei Iesiis: Ego sum via & veritas &vita: nemo venit ad patrem, nisi per

me . Et capit. I . Haec est vita aetemna , ut cor noscant te solum verum

Deum , & quem misisti Jesum Chri-

itum . Utrumque igitur medium est nunc ad falutem necessarium , & cognoscere Deum , & cognoscere quem

misit Deus Jesum Christum s ut scite

Divus ,Chrysostomus interpretatur. Praeterea , reserente Luca , Angelus Cornelio viro justo ac timenti Deum ait: Mitte , & accerse Sim nem: ille dicet tibi, quid te oporteat

facere . Quae verba tractans Augustinus de praedest. sane or. c. 7. Non sine fide Cornelius orabat: Nam qu modo invocabat , in quem non credi

derat sed si posset sine i ide Christi

est e salvus, non ad eum aed: scandum mitteretur architectus Apostolus P trus, qui videlicet illi diceret, quae Oporteret audire . Ille, inquit, dicet tibi, quid te oporteat facere . Et custos carceris quoque apud eundem Lucam : Quid , ait, oportet me facere,

ut salvus fiam p At illi Paulus & Silas dixerunt: Crede in Dominum J

Praeterea, Apost. ab Romanos eandem sentcntiam docet in haec verba: Si confitearis in ore tuo dominum J sum , ct in corde tuo credideris , quod Deus illum suscitavit a mortul S, salvus eris. Corde enim creditur ad

poli ad salutem. 467

justitiam : ore autem consessio fit ad salutem . Dicit enim scripturae Quicunque invocaverit nomen Domini , salvus erit. Quomodo ergo invocabunt eum , in quem non crediderunt ρ aut quomodo credent et , quem non a dierunt quomodo autem audient sine praedicante λ Et infra : Ergo fides exauditu , auditus autem tar verbum Christi . Sed dieo, numquid non a dierunt 3 Et quidem in omnem te ram exivit sonus eorum &c. Vides , quemadmodum invocationem Domini,

j quae fuit semper in omni lege neces.saria, ad invocationem nominis Chri- isti deflexit Apostolus : Quae videlicet nunc opus est, cum jam in omnem ter ram exivit Apostolica praedicatio. Quod si cui testimonia haec videmtur infirma, huic nos illud ob)iciemus, quod Philosophus quidam magni n minis sapienter scripsit, ineptum esse,

exactam ubique demonstrationem efflagitare . Nam si sacrarum literarum te itimonia in hanc rem essent manifesta , qui negasset, eum nos non temeritatis Sc erroris , sed haeresis nota inurere.

Habemus praeterea symboIum Athainnasii, cui nemo sane Catholicus resta-gabitur: Necessarium est , ait, ad ae- . ternam salutem, ut incarnationem D mini nostri Jesu Christi fideliter creis dat . Et tandem ' Haec est fides Catholica, quam nisi quis fideliter crediderit , salvus esse non poterit. Praeterea, c. firmiter, de summa Trin. Se fide cath. Una est fidelium univem fatis Ecclesia , extra quam nullus mnino ses vatur. Sed ille, qui vivit auein lege Moysi, aut in lege naturae ,

ignorans fidem Christi , non cst pars

unius Ecclesiae Catholicae : ergo non salvatur . In concilio quoque Floren. sub Eug. IU. idem explicatius habes a Sacrosancta Romana Ecclesia firmiter credit, nullos extra Catholicam E clesiam exeuntes , nec paranOS, nec Judaeos , nec haereticos , nec schisma ticos, aeternς vitae fieri posse participes, scd in ignem aeternum ituros, nis ante finem vitae eidem suerint aggregati Itantumque valere Ecclesiastici corporis unitatem , ut nemo quantascunque ele molynas fecerit, possit salvari, nisi in Calliolicae Ecclesiae gremio & unitate permanserit . Idem iere trabes extra.

de haeret. c. 3. de extra v. unam sam

clam, de majoritate & obe. Huc e G g a Iam

517쪽

Relea. de Sacram. Para II.

iam pertinet Hieronymi testimonium ,

24. q. I. c. quoniam vetus, & Cypriani, c. loquitur, & c. alienus . & Augustini , cap. firmisti me , I s. q. I. &multa alia, quae restri Cardinalis Tu recrem. libro primo Ecclesiasticae summae, capit. 2 I. Errant igitur, qui nova jam divulgata lege, salutem aeternam cuiquam sinc explicita fide permittunt. Atque hic error quam longe serpat, non vident 3 Concedant enim pariter necessc cst sinc Baptismo in re vel in voto suscepto introitum in regnum coelorum , concilio Τr. i. sess. 6. repugnante in decr. de justificatione impii

Cap. 4. Imo repugnante Euangelio , cum ait: Nisi quis renatus fuerit, &c.

Quod si adultis ea media nunc satis sunt, quae erant ante legem Christi ;non equidem video, qua consequentia Parvulis remedia legis naturae & scripturae fuerint revocata. Aut fateantur agitur r, parvulos , cum non adest facultas Baptismi, salvari, quod ecclesia Christi non admittit: Aut , quod nos facimus, negent adultas sine Euanrclii fide salutem. Dicant etiam mihi , quibus contraria sententia placet, an Judaei, ad quos Euangelium non pervenit, servantes legem Moysi salvuntur, an non: si non , habetur id quod volumus ; si etiam , quid ergo praescripta Concilii Florcntini definitio praestat λ quid εc illa rursus . in quam Catholici convenimus , legalia pol h Euangelii divulgationem , sine interitu servari non posse , & Ο mnes ejulinodi observatores a Christo alienos, & aeternae vitae minime fieri posse participes, nisi aliquando ab his erroribus respiscant . Ad primum vero argumentum, quo - tertia haec conclusio vertebatur indu-

--- biu in , nego equidem consequentiam 1,ti μ' Aliud enim est , quod cxcusetur quis - ' a peccato non credendi in Christum; aliud , quod sine fide Christi vitae aeternae beneficium consequatur , ut divus Thom. 2. 1. q. IO. disertc nos docuit . Condemnabuntur igitur illi, non quia non crediderunt in Christum cum non sit illis Euangelium annuntiatum , scd propter alia contra legem na, turae peccata. Quod si fingas, ejus m di legem naturae scrvare , respondet

Divus Thom. 3. distin. 13. quaest. 2.ar. I. quaest. I. & ar. a. quaest 1. quod

si quis faciat , quod in se est , huic Deus providebit, vel per hominem vel per angelum, s opus fuerit: & si

quaeras, unde haec tam extraordinaria providentia , certe, Praeterquam quod ratione constat nec cnim Deus deficit in necessariis ) lacris etiam literis traditur . In actis c. 8. Angelus rapuit Philippum ad Eunuchum virum religiosiim. Et cap. Io. Angelus apparuit Cornelio viro timenti Deum, facienti eleemosynas, & oranti. Et Joan. cap. cum dixisset : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientemn hunc mundum, Dcdit, inquit, ei Spotestate in filios Dei fieri iis, qui credunt in nomine ejus. Et cap. I A. cum dixisset Dominus : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum ; respondissetque ei turba: Qu modo dicis , oportere exaltari filium hominis p quis est iste filius hominis 3 dixit eis Iesus: Ambulate dum lucem

habetis, ut non vos tenebrae comprehendant: dum lucem habetis, credite in lucem , ut filii lucis sitis : Ego luxiu mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Sicut in lege naturae facienti quod in leerat , & servanti naturae legem Deus praesto erat ad revelandum lupernat ratia , sine quorum fide salvari non poterat : Sic in nova lege praestanti , quod in se est , lux Euangelii retulgebit; quam qui non habet, manet in tenebris . An videlicet Justitiae Sol Christus Dominus non illuxit Et hinc palci responsio ad priorem confirma

tionem .

Nain ad posteriorem respondetur , aliam esse rationcm post Euangelii plenam d: vulgationem, atque anteae Iat. Siquidem dum adhuc Euangellum vulgaretur , licitum erat Paulo Timotheum circuncidere , purificareque sese juxta legis antiquae praesca iptum cum caeteris ludaeis: quae tamen cadem nunc facere, superstitio proculdubio esset. Ilcm, adhuc Euangelii praedicatione currente, pueri eorum, ad quos Euangelium non pervenerat, salvabantur in legis naturae Sacramentis , at nunc temporis nihil tale Catholici recipimus . Abstinere a sanguine, Sc suffocato, a principio Euangelicae praedicationis non licuit modo, verum etiam necessarium sitit, ut Act. I s. dicitur. At nunc qui ea scivaret, Iudaicae sit perstitionis merito condemnaretur . Sic ergo & sine

fide explicita a principio statim Apostolicae praedicationis homines servari

Acta

518쪽

De necessi. silet Christi ad sa seni

Utrum

sine fide Christi

homo

possit a culpa

sanari. Arg.yro Parte assirm. poterant, nunc servari non post unt .

Quod in Actis jam coepit explicari , dum peculiaris illa , dc nova salutis procuratio per insolita media describitur. Nec tamen ego is sum, qui definire valeam , quando primum inc spit illud tempus , quo Euangelii plenaria praedicatio absoluta est, cum videlicet remediis antiquis penitus abolitis, sola Euangelicae Icgis remedia pro utrisque de adultis , & parvulis remanserunt. Sed id tamen statuere sine dubitatione possum, neminem , cui fides Christi explicita desit , posse nunc temporis salutem adipisci. At enim cum dupliciter intelligatur salus; altera aeterna, ad quam justi post

hanc vitam venient ; altera , qua in praesenti sanantur homines a peccato,

vel originali, vel actualis facile nobis tribuent viri docti , sine fide Christi

nulli unquam mortalium aeternam Omcessam esse salutem . Illud tamen e

iamnum a doctis hominibus in dubium revocatur . an sine Christi fide possit homo a culpa sanari. Asserunt autem ad novi dogmatis confirmationem , Divi Τhomae primum

auctoritatem I. a. q. 89. artic. 6. ubi tenet , este non posse veniale peccatum cum solo originali. Quod idem Inn centius superuis supponit cap. majores, extra de bap. g. sed adhuc quaeritur :Et concilium Florentinum in decreto de unione Graecorum, inquiens , Ill Tum animas , qui in actuali pe cato mortali , vel solo originali decedunt , mox in infernum descende

re .

Hujus vero conclusionis causam D. Thomas eam reddit , quod cum usum rationis habere puer coeperit, Primum,

quod illi cogitandum occurrit, est de- Iiberare de te ipso . Et ti quidem se ordinaverit ad debitum finem , per gratiam consequetur remissonem orbginalis peccati . Si vero non ordinet seipsum ad debitum finem , secundum quod in illa aetate est capax discretio-nlS , peccabit mortaliter, non faciens quod in se est. Hactenm ille . . . Ex his Divi Thomae verbis ratiocinantes , Fieri potest, inctu iunt, ut primo tempore ulus rationis puer non m

do Christum , sed ne Deum quidem agnoscat, utpote apud barbaros sine ubi a religione notitiave divini nominis C fucatus . Is ergo , ut faciat quod in se est, satis erit, si se convertat in ho-

nestum finem naturae ratione comprehensum . Sed tunc ille mortaliter non peccat, cum bene faciat pro aetate 8c

institutione , quam habet; nec est in solo originali , ut D. Thoma auctore nos habemus . Ergo consequetur gratiam sine cognitione Dei, ac proinde

sine fide Christi.

Praeterea , quoniam haec urgere angustius volumus , ut D. Thoma S 2. 2. q. IO. ar. I. docet, Infidelitas nullum

peccatum est in iis, qui de rebus fidei nihil penitus audierunt. Cognoscat itaque puer prima deliberatione aliquid esse honestum , aliquid contra turpe sstatuatque sese honestam vi vcndi rationem sectaturum , inhonestam repudiaturum, quemadmodum de Hercule insomnio serunt fabulae: Jam quaero, num ille peccet 3 Minime vero gentium . Non enim peccatum infidelitatis, ut ex illa q. Io. patet; nec peccatum omissio ni S, cum convertat se in honestum senem , 'uantum ei per scientiam & talein licet . Est igitur ingratia , si D. Thomam auctorem sequimur. Praeterea, ut urgentius instantiusqu epremamus, fides ex auditu est; audistus autem non est sine praedicante , quod Apostolus ad Rom. Io. tradit . Non ergo potest puer statim a principio usus rationis fidem habere sine prae dicatore. At non est praesto , ut ludi ponimus, praedicator , qui in ipso via delidet temporis articulo credenda pr ponat : ergo juxta D. Thomae sente tiam, puer ille citra fidei actum justificabitur. Faciamus insuper, ut primus

actus pueri utentis ratione sit, velle accipere Baptismum; quia scilieet vidit pueros alios a Sacerdote baptigari, cujus rei exemplum habes Io. Hist. Eccles. libro, capite I . referturque a Gratian. I. q. I. cap. Spiritus sanctus, de pueris baptia alis ab Athanasio puero. Tunc ergo cum baptietatus non ponat obicem,

recipit gratiam; recipit autem sine fide. Nihil erro vetat, ut homo citra fidem justificetur. Praeterea , in quocunque temporis puncto atque momento potest homo j stificari: sed non in quocunque potest cognoscere Deum secundum ordin riam, & moralem potestatem . igitur sine Dei & Christi fide possiimus a peccato sanari, ac remissonem peccat rum consequi.

Adde huc, quod, ut Apostolus dicit Gentes quae legem non habent, na-U g 3 tu

ad Roma

519쪽

I. Conci

Reh t. de Sacram. Pars II. ruraliter ea, quae legis sunt , faciunt; qui citcndunt opus legis scriptum in cordibus suis. Scd sectores legis justificabuntur , ut eodem cap. Apostolus ait. Ergo sola cognatione naturali potest homini obvenire justificatio . Unde dc Divus Thomas in commentariis super hunc ipsum locum: Naturaliter, inquit , id est , per legem naturalem ostendentem eis, quid sit agendum, ac

tamen non excluditur gratia ad movemdum assectum . Hactenus D. Thomas . Non et go exigitur gratia ad movendum

intellectum, ut homo justificetur a sed per solam naturae rationem potest Just,ficari. Praeterea, non est necessaria alia cognitio , ut quis accedere possit ad Deum, nisi qua intelligitur Deus esse , & esse remunerator inquirentium se : At utraque habetur ex lumine naturali . Ergos quis habens demonstrationem divinae erga hominem providentiae, atque iustitiae , ad Deum accesserit , sine nde gratiam poterit consequi . Non enimc rc iit, sed scit Deum esse, dcc. In hujus rei explicationem sit primaeonclusio . Erroneum est , atque adeo krsitan haereticum , asserere , quem quam adultum sine actu fidei per solam naturae cognitionem justificari: Nam &lacri Doctores unanimi consensu reclamant, Sc arcanae literae contra pugnant. Ambrosius in primis in illud r. ad Timoth. 1. Qui vult omnes homines salvos fieri : Conditio, inquit , latet, si accedant ad eum : Fides est enim, quae dat salutem , quam nisi mens tota susceperit voluntate, non lotum nil proderit , sed de oberit . Fidei enim gratia hanc habet potestatem , ut devotis sibi divinam infundat medelam , indevotis vero conserat morbum , per quem

totus homo intereat . . & primo libro ostic. capit. 29. fidem , ait , elle justitiae sundamentum. Et ad Demetriadem Epist. decimi libri 8 . quod scientia naturali ingenio de industria comparata non susticiat ad animi salutem , Ostendit ex illo : ubi Sapiens, ubi scriba Nonne stultam secit Deus sapientiam hujus secuti dc ex illo ad Rom. x. Quia

cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratiaS egerunt, sed evanuerunt, dcc.

Quod autem scientia , quae ad salutem anima satis est, a Dei gratia re munere proveniat, ostendit idem ex Proverbiis : Dominus dat sapientiam , dc ex ore ejus prudentia, de scientia: tune intelliges justitiam, de judicrum, aequItatem, de omnem semitam bonam . Et ad Corinth. Nemo potest dicere Domi- I. Cor. HInus Jesus , nisi in Spiritu sancto , dc,

divisiones gratiarum sunt, Soc. Et: Non si V I sumus susticientes cogitare aliquid ex nobis , quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, dc Hierem. s. Non glorietur sapiens, dcc. Et Psal. 88. DO-mine in lumine vultus tui ambulabunt, dc in nomine tuo exultabunt tota die, quoniam gloria &c. Et ne quis possit refragari, legat librum primum de Voc tione gentium , ubi haec sententia manifestisIime comprobatur. Fides, inquit capite penult. quae bonae voluntatis , Mjustae actionis est genitrix . quo ipsa fonte nascatur, Apost. Paulus exponit,&c. Probat autem multis ex loc s , fidem esse donum Dei, &c. de capit. ulta

Abunde, ait, demonstratum est, fidem, qua Justificatur impius , nisi ex Dei munere non haberi , & ad hoc donari , ut principium pollit es e meritorum . Subdit deinde illud ex Psal. 42. Emitte

lucem tuam dc veritatem tuam , ipsa me deduxerunt, dcc. Et Proverbior. 8.Mcum est consilium, dc aequitas , mea est prudentia, mea est fortitudo . Ηie rem. Io. Scio Domine, quia non est hominis via ejus , nec viri est , ut dirigat grestus sitos. Dirigere autem gressus , ad intellectum deliberantem pertinet , vel , ut verbis Ambrosii utar, ad rectam sapientiam . dc Hierem. 24. Dabo eis cor, ut sciant me. Et Ioan. 6. Erunt omnes docibiles Dei: Omnis, qui audivit a Patre , Se didicit , Venit ad me, dec. Libro denique i. de vocat. Gen. capite r. Dubitandum , inquit, non est, ad ipsam cognitionem veritatis , dc perceptionem salutis neminem, nisi ope divinae gratiae pervenire . Et cad. a. Cum nemo nisi gratia Dei jus incatus fuerit per spiritum Fidei, quis ambigat , eos , qui de quibuscumque nationibus quibuslibet temporibus Deo placere potuerunt , spiritu gratiae Dei fuisse discretos &c. Chrysost. Homil. de fide δc lege naturae, Ante opera primum , ait, fides inducenda est. Eum enim, qui operatur justitiam sine fide, non possum Probare vivum suisse. Nullus sine fide vitam habuit dec. Et Nomii. 32. in JO- ann. Ubique fide nobis opus est bonorum matre , salutis medicina , sine qua nullam magnarum rerum doctri

520쪽

De ne et tale Fidei nam perc*ere quisquam potest. Id ipsum in commentariis quidem super epistolam ad Roman. saepe tradit, sed Homil. 1. vel maxime . Divus Augustinus disertissime candem sententiam I rofitetur libro 83. Quaestionum qu. 67. ibro de corrept. & gratia , capite 2. dc 7. de gratia & liber. arbit. cap. 7. de spiritu & Iit. cap. 29. 3o. 3I. lib I. retract. cap. 2 et . & super Joan. tras'. as. de 16. In illud: Nisi manducaveritis, &c. & super P sum. 13. 3r. dc 67. ne Epistolae ad Optatum verba etiam

atque etiam resumamus.

Hieronymus ad Ephes. in illud, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris: Habitatio, inquit, ista per e ordium Fidei fabricatur. Et ad Galat. in illud : Itaque lex paedagogus nostersuit in Christo , dec. omnes enim Filii Dei estis per fidem e Deo nos generat , ait, non lex abolita , sed mater

fides. Praeter testimonia vero ea, quae

retulit Ambrosius ex sacris literis mul

Primum , conesusio haec demonstratur ex tota Epistola ad Romanos, cujus praecipuum argumentum, atque adeo scopus, & finis est ostendere, nec naturae, nec scripturae legem justitiam Dei praestitisse, sed i olam fidem . Unde Ze primo capite adducitur illud Ha ha cuc i. Justus ex fide vivet, quae si subtraxerit se , non placebit animae

meae . At si quis sine fide justificaretur , jam justus aliquis non ex fide viveret , sed ex naturali ratione , quod cum Apostolo Prophetaque pugnat. Et capit. 3. Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes & super omnes qui credunt in eo et non enim est distinctio, ut retro citavimus . Et cap. .

Quid enim dicit scriptura e Credidit Abraham Deo , & reputatum est illi ad justitiam . Ac protinus subdens ibiud, Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, docet Apostolus. beatitudinem hanc, sive in circuncisione, sue in praeputio per fidem hominibus obvenire. Inde vero capit. . colligit: Iustificati ergo ex fide pacem habeamus ad Deum , per Dominum nostrum Jesum Christum: de cap. 8. Quos praeclastinavit, hos vocavit; de quos V cavit , hos etiam justificavit; quos justificavit, hos Se glori sicavit. Primus emgo praedestin itionis eisectus vocatio est , quae videlicet justificationem antecedit, ut elorificationem justificatio: At voca

tio ad aures restietur. quibus fides percipitur . Certe Paulus , ut in summa dicam , nullos in epistolis sui α Dei filios nisi per fidem agnoscit, nullos, nia si ex fide , semen Abrahae , D secundum promissionem haeredes admittit et Non aliam quam iustitiam fidei conce

dit , siquidem justitia apud Deum sit,

non apud homines . Nam per naturalem , aut scriptam legem apud homines justificari homines possunt, apud Deum, si Paulo credimus, non possiant. Deinde haec conclusio probatur ex eo dein Apostolo ad Heb. II. ubi fides definitur esse substantia, id est, fundamentum rerum sperandarum. Quod si naturalis cognitio ad justificationem satis est, jam profecto aliud sundamen tum ponitur praeter id , quod positum est. Et praeterea cum Apostolus eo eapite docere vellet, omnes justos antia quos per fidem operatos esIe justitiam, Fide, inquit, Enoch transIatus est: Τc-stimonium enim habuit placuisse Deo: sine fide autem impossbile est placere

Deo . Accedentem enim ad Deum portet credere . Quo ex loco certissimum sumitur argumentum. Nam Enoch

in sacra scriptura fidem habuisse non legitur, sed lotum placui1Ie Deo. Mon stravit igitur Apostolus, Enoch etiam fidem habuisse, quia placuit Deo, cui sine fide placere est impossibile . Quod vero sermo de actu fidei sit, manis stum est , cum e vestigio causam Apostolus reddat : Accedentem enim ad

Deum oportet credere. Quamobrem parum apta eorum expositio est , qui tradunt, Apostolum hic loqui regulariter, de in communi, quasi plerunque ita contingat. Verba namque aliena nobis saepe permittimus , ne in scholastica disputatione eloquentiae lauisdem assectare videamur: puerile quippe est res theologicas ornate dicere velle. Eorum itaque interpretatio parum concinna est, si argumentum Pauli cohaeret.

Etenim si vel raro id accidere potest, ut quis sine fide placeat Deo cuin interim per solam naturae scientiam posIte) dicetur Enoch ex illis esse , qui natur ii ingenio ducti justi sicati sunt: ita vel Apostoli ratiocinatio niillius penitus est momenti , vel assertio, quae fingit aliquem sine fide placere Deo , est erro

Praeterea Sapientiae s. Da mihi, in quit, sediuin tuarum allistricem sapientiam , dc noli me reprobare a pueris

SEARCH

MENU NAVIGATION