Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Relect. de Sacram. Pars V. dati . Atque illud quidem in concit.

Trident. lesi . q. de sacramentis in communi can. I. dc finitur ius verbis: Si

quis dixerit , sacramenta novae legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nolito instituta , anathema sit. Et videtur suaderi ex eo, quod apud Joan. I. Lex per Moysen data est, gratia &veritas per Jestim Christiim facta est . Sacramenta igitur antiquae legis, umbrae scilicet, & figurae gratiae , & Vinritatis per Christum ericiendae, a Moyse sunt instituta: at sacramenta gratiae& veritatis ab eo sunt condita , per quem gratia & veritas facta est. Item I. Corinth. r. Numquid Paulus pro vobis crucifixus eth: Aut in nomine Pauli baptia ali estis λ Ubi beatus Apostolus ex eo colligit, non alte-τius , quam Christi nomine , & auctoritate baptismum conferri posse, quod sola mors Christi, quae: per sacramentum applicatur, idonea esse potuit ad xemistionem peccatorum . Atque ex Consequenti solius Christi erat baptismum condere, cui vim sui sanguinis applicaret. Sic enim explicatur hic locus a Cypriano in sermone , quem paulo ante citavimus : Proprie omnipotentia Dei sibi retinet hunc effectum , scilicet , remissionis peccatorum. Nec enim Paulus pro nobis crucifixus est, aut nos gloriamur in Paulo, ted in cruce Domini, cujus virtus omnia peragit sacramenta , sine quo signo nulla cons crati O meretur effectum. Idem quoque Augustiniis tractat. s. in Ioannem . Potuit autem Dominus

noster Jesiis Christus, si vellet, dare

potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum situm tanquam vice sua , di transferret a se bapti Zandi potestatem, de constitueret in aliquo servo suo, &tantam vim daret bapti lino translato in servum,quantam vim haberet baptis inus datus a Domino. Hoc noluit, ideo ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptigatos agnoscerent . Noluit cr-go , servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret homines Volentes ponere spem in se ipso : Nunqiliis Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis 3 iItem I. ad Corinth. . Sic nos existimet homo, ut ministros Dei, & dio pensatores mysteriorum ejus: non conditores , inquit, sed dispensatores. Praeterea, D. Ambrosius libr. 4. de Sacrament. capit. 4. Alictor sacramenis torum, ait, quis est , nisi Dominus I

sus p De coelo ista sacramenta venerunt. Cyprianus etiam, sermone de ablutionc pedum, quantum equidem interuligo, idem tradit , summum ipsum sacerdotem Christum sitorum sacramentorum flume institutor , & auctorem. Praeterea , quia alias posset I cclesia sacramenta, quae initituisset, abolere, aliaque rursum inducere : atque ex consequenti Christianam religionem, quae sacramentis maxime constat, in veriere atque innovare.

Praeterea, haereticus est, qui de sacramentis novae Icgis aliter sentit, quam Romana tenet Ecclesia, ut cap. Ad abolendam , extra. de haereticis , dicitur : Sed nisi essent ex revelatione tradita a Christo, non esset haeresis ea negare: cum fides circa ea sola versetur , quae ex Christi traditionc Ap

ltolis accepta ad nos usque pervenerunt. At re vera quod universa tenet tenui

que semper Ecclesia , nec conciliis institutum est , non nisi ad eas traditi nes pertinere potest , quas ex divina

revelatione verbo tenus ab Apostolis accepimus . Ita ait August. 4. lib. de bapti lino , cap. 24. Maxime cum sacramenta novae legis gratiam conserant, quam, sicut di gloriam conferre , s

lius Domini est, & Christi sui , qui

pretium sui sanguinis, quibus maluit signis , applicuit. Sed sacramenta vetera, quoniam signa vacua erant . per homines medios institui commode potuere. Ultimum discrimen et , quod facrammenta nostra aperiunt januam regni cs-lorum , quam aperire vetera nequive runt. Quod eleganter tradit Innocentius cap. Majoris, extra. de baptismo. Nam ut Apostolus docet ad Hebr. s. nondum erat propalata sanctorum via, quousque sacerdos Christus inpressus est viam novam , di introivit semel insa cta , aeterna redem Ptione inuciata . Quia igitur agnus occisus dignus est habitus , qui aperiret librum , & solveret septem signacula e)us, quoniam redentit nos Deo in sanguine suo , fincitque nos Deo nostro regnum & sa cerdotes et sanguis autem communicatur nobis per sacramenta nova , non , tem per VCtera: conficitur utique, sacramenta haec nostra quod illa minime faciebant regnum nobis aperire

coelorum.

Arsumenta Vero, quibus priori loco

542쪽

gu. pro

stis in princiP.

Satis lac.

Par. assi.

positis

in princ. Part. 6.

De discrim. inter nova , c r vetera saeram.

suadere nitebamur , eiusmodi effecta, quae sacramentis novae legis tribuuntur, a nulla re corporea proficisci , ostendimus retro esse vanissima. Interest enim nihil lad praesentem disputationem, an sacra luenta cillam. qualitatem emciant. Quod si interesset id a Τheologo disputari, facillime solvitur . Nam χ-lus Deus producit illam qualitatem, sde prodite ione loquamur ad modum

agentis naturalis. Sed si de eadem qualitate, quatenus gratos nos reddit Deo, sermonem facimus sic enim ad mores, di morales causas comparatur habet pra ter Deum causas instrumentales , humanitatem Christi, sanguinem, sacramenta , sacramentorumque ministros . Nam quod Sancti negant , sacerdotes dare Spiritum sanctiim, habet intelligi per auctoritatem , non per ministerium; de consecr. dist. . cap. Aliud est, & c. Commodo. Illud vero Hieronymi contra illos sacerdotes dicitur , qui Pro suo arbitratu potestatem solvendi, figandique sibi arrogabant: cum tamen clavis scientiae clavum potentiae debeat ante. cedere . Ambronus vero asserit, nullam causam mediam esseetiim justificationis attingere, quoniam gratia a solo Deo produci potest , qui solus dat

gratiam, & gloriam . Ad primum autem eorum , quae Objiciebantur, ut omnia sacramentas amctificationis, & gratiae esse caui, pr barentur , respondeo, non opus esse, Sacramentum quodcunque sic este praeticum signum , ut vere essiciat sanctitatem: sed sat est , ut practica a nobis nuncupentur, quod Deus in illorum signorum applicatione, usuque sanctificct: id enim commune est omnibus sacramentis. VeI distinguenda est duplex

sanctita4 , altera legalis , altera spir, o

tualis: Utriusque enim Apostolus ad Η bratos nono meminit. Omnia igitur sacramenta essiciunt aliquam sanctitatem, dc munditiam , vel legalem ut vetera, vel spiritualem ut nova. Vide I. L. quis

Et eadem facilitate reliqua dilues, praeter Augustini testimonium ex libroe secundo de nupt. & concup. quod sine dubio pro nobis facit, si fide, qua

portet, reseratur. Legit enim Erasmus,

nec aliter commode potest . in hunc modum : Ex quo instituta est Circumcisio in populo Dei, quae erat tunc Ggnaculum justitiae fidei, ad significationem purgationis, valebat magnis , M parvulis originalis , veterisque peccati . Quod si Beda, aut quisquam etiam alius dixerit, Circuncisonem eandem peccati curationem praestitisse , quam baptismus ; id sane interpretandum est,

sensusque potius sequendus, quam V e ba, quae nos plura, quam crat in V to , iccimus ; sed non plura fortassis , quam opus erat, ad argumenti varii, atque perplexi expositionem . Quo quis dem explicando non usque adeo sumus arrogantes , ut ne vereamur ex his . quae tam multa diximus , quaedam uvfalsa reprehendi forsitan jure posse: alia, vera licet, pro rei tamen ipsius, vestraque omnium dignitate tractari potuisse tum accuratius, tum elegantius. At concedendum nonnihil occupationibus , erratisque nostris interim commvendum, ut vestra humanitate studia nostra subterata recreentur . Quae vi delicet omnia vestris obsequiis addiximus , discipulorum nostrorum commoditatibus adjudicavimus, Servatoris I su Christi gloriae, atque honori consecravimus in secula sempitςrna . Dixi Deo gratias.

543쪽

RE LECTIO

DE POENITENTIAE

THEMA RE LECTIONIS.

Nis Poenitentiam habueritis, omnes peribitis. Lucae II.

P ROOEMIU M.

Locum hodierna mihi Disiputatione tractandum, Viri Gravissimi , qui de summa facie s quod ajunt) specta

erit, apertiorem fortasse existimabit , quam ut nostram in explicando diligentiam desideret , aut laborem . Qui vero introspicere curiosius velit, comperiet sane , multas in profundo veri- eates delitescere, plusque habere in recessu , quam in fronte promittit. Nisi Poenitentiam inquit apud Lucam Dominus ) habueritis , omnes peribitis. aut quidem locus quaestionem licet sim-icem continere videatur , muItiplicem ramen disserendi materiam subministrat. Nam cum duplex in poenitentiae nomine significatio sit, Sc virtutis, & sacramenti, mox animadvertitur , Disputationem meam in duas esse partes dividendam , quarum altera versetur circa Poenitentiae virtutem, altera.circa scinnitentiae sacramentum. Haec enim tractandi sorma , atque partitio a Magistro Sententiarum dist. I . primum accepta , universis deinde Theologis usurpata est. Cumque de utroque partitionis membro infinitas propemodum quaestiones autores Scholastici persequantur; at ego sex mihi praecipuas ex intimis hujus loci visceribus eruendas putavi , quibus omnino expositis, nihiI esse video, quod amplius ad thematis intelligentiam desideretur. Ac principio statim controversa it

Ia veniet in medium , quae sundamentum est caeterarum et An poenitentia sit dolor de peccatis , qua ratione contra Deum suere commissa. Evestigio sequotur altera: Sitne poenitentia virtus . Sit cedet suo ordine tertia: An sine poenitentiae virtute saIus peetantibus esse poς sit. Quarto loco id quaeremus: An sit de panitentiae virtute peculiare praec plum. Quinto in dubium vocabitur:Num etiam poenitentiae sacramentum sit ad salutem necessarium . Postremo : An hoc idem sacramentum Euangelico jure praeceptum sit . Has controversas tantisper dum definire contendo, vos Viros Omatissimos , nostrae consultationis de auditores, & judices, quaeso , diligenter attendite.

PARS PRIMA.

De Desinitione Panitenti .

PRinceps igitur Quaestio ea erat: An

Poenitentia sit dolor de peccatis, quia contra Deum fuere commissa. Ubi investigare compellimur , quidnam poenitentia sit, quidque sua definitione, de natura contineat: id quod in hac materia dissicillimum est, ege que disquisitione non parva. Et quamvis controversiae omnes sine discrimine apud Scholasticos soleant in utramque partem disceptari, esto tamen hanc primam quoad per adversarios licebit sine argumentis ultro citroque jactatis, exponere cupio : quod nisi me mea fallit opinio res alioqui explicatu dis-ficilis, hoc servato denore, facitius explanabitur. Poenitentiam ergo definituris , ut alacillimis ordiamur , tenenda primum est ipsius vocis oriro . Nam Hve huiusimodi notione rem , de qua disser

mus, probe tenere non possumus. Poenitentiam itaque a poena derivari, nemo est qui possit ambigere. Poena autem vindicta quaedam est praeteritae culpae . Unde & prisci autores verbum,

I .Quae s. princi P.

Uocis

ria , quae origo, dc

544쪽

Fini spe nitentis triplex. Relect'. de Panis. Pars LPoenio, pro ea, quod, punio; usurpavere. Sed & cum rerum inale gestarum, quas vindicante natura, ipsi intra nOS de nobis supplicium stimimus , tum post nitere proprie dicimur. Poenitentiae autem vocabulum tametsi latius pateat, usu tamen doctisIimorum in bonam partem deflecti solet, ut non nisi quae juste pro culpis astumitur, Poenitentia nuncupetur .

Justae autem vindictae duo sunt genera ; alterum publicum, in quo alius est reus, alius judex, accusator, dc testis: alterum privatum, in quo dc reus , dc vindicationis administer idem est . In illo aliena culpa vindicatur; in hoc Pro'

pria. Illa vindicta in voluntaria pallenti est haec contra voluntaria . Poenitentiae igitur nomen non quamlibet cul-Pae vindictam, sed illam voluntariam designat, qua reus ipse sponte poenas eligit , ut in proprias culpas animadve tat. D. August. sive quis alius eJus operis fuit author) in lib. de vera, &falsa Poenit. cap. I s. Poenitere, inquit, cst poenam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo , quod commisit peccan do . Et cap. 8. Poenitentia est quaedam dolentis vindicta , voluntarie punienti Sin se, quod commisiste id dolet. Quo dc D. Ambrosius videtur allusisse, su-Per P sal. 27. concione I. dicens : Plena est definitio poenitentiae, commemoratio delictorum , ut unusquisque peccata sua, vclut quodam quotidiani sermonis flagello castiget,& commula s-bi flagitia condemnet . Literae quoque sacrae passim admoncnt Poenitentiain agere : ad quam profecto non exhortarentur, nisi spontanea esset; nec Poenitentiam ab alio inflictam, agendam ci-

sic monercnt , scd potius Patiendam. Quod nostro in themate etiam intelligitur, si verba diligentius expendantur: Nisi poenitentiam habueritis. Id autem

habere dicimur , quod in nostra potestate est, ut D. Thomas annotavit I. p.

quast. 38. art. I.

At vero, cum nemo in malum aspiciens operetur , ut Dionys. q. cap. dedi v. nom. scite tradit; qui volens , prudensque poenam cligit, cum alicujus boni gratia, tanquam finem sibi praeitituat, hoc facere neccillim est.

Finis autem primus justae vindictaeis

habetur , ut qui laetus per culpam est, ei per poenam latis fiat. Ea .enus qui inpe Judex nocentem plectit , quatcnu Sopus csic censet, ut in uriλ dc Priva-De desini ione Poenitentiae. q0stae , de publicae faciat satis . Sic igitur

de poenitens ob eam causam vindicat culpam, quam admisit, ut Deo, quem ostendit , debitam satis laetionem impendat.

Sed enim per offensam culpae , non

solum iustitia legislatoris , sed de ami

citia violatur e quapropter alter finis poenitentis est placare Deum, quem Oftenderit, eumque sic conciliare . Inde enim vindictam , compensationemque delicti oportuit in pa nitente ultroneam est e, quoniam oportebat amicam esse. Nam neque apud homines redintegratur amor per coactam satisfactionem offendentiS. Cum autem amicus poenis a inici non delectetur, de alioqui etiam Aristotele

aut re, poenae medicamenta sint, quae, velut per contrarium dolorem , morbum pellunt e voluptate Progenitum stertius poenitentiae finis est salus an,

mi . Dolet namque poenitens , Iacrymatur, de gemit, ut per hujusmodi quasi antidotum , morbo spirituali mede,

tur, ut D. Τhomas tertia parte, quaestione so. art. 3. docuit : dc D. Au tis

stinus tradi. in Psal. s . Sed de D. Hieronymus in caput septimum Ecclesiast. inquiens: Novit hirundo pullos de succo oculare chelidoniae , de dictamnum

caprae appetunt vulneratae ; cur nos ignoremus medicinam Panitentiae propositam esse peccantibus λ Eandem qu

que sententiam eisdem fere verbis Ter tullianus dixit an libro de poenItentia. Et Chrysostomus homilia septima ad populum Antiochenum, Iudices, inquit,

cum latrones ceperint , ac sacrilegos, non quomodo ipsos meliores reddant

con siderant, sed quomodo ab ipsis peccatorum pomas exigant: Deus autem contra, quum aliquem ceperit peccatorem , non considerat quomodo Ilippi cium stimat, sed quomodo ipsum corrigat. Itaque & judex pariter, de med cus, dec. D. Paulus denique a. ad Cor. I. Tristitia, ait , quae secundum Deum est, poenitentiam ita salutem operatur. Quatnobrem poenitentiae Judicium , ut amicum , ita quoque salutare est , de plusquam vindicativum , cuJus scilicet finis, non tam vindicta, quam vindicta salutaris cst.

Igitur ut quae tam multis diximus,

in brevem silmmam redigamus ) poenitentia dolor de peccatis cst, alias rein beatis cssci, nec esset juxta nomen tuum poena ; Et dolor est sponte pro

545쪽

peccatis assumptus,

parum Voluntaria , nec vindicta solum satisfactoria , sed etiam amica & salutaris. Ac poterant haec apud omnes m- convulsa ratione consistere, nisi ab iis, qui linguarum eruditione , proprioque

sensu iactantii r vana licet fiducia )

quaterentur.

Objicit tamen nobis Lutherus apud Romens arti c. s. imo & Erasmus in annotationibus super tertium Matth. caput, quod apud Graecos us,otae non poena aut dolor est , sed respiscentia,& resipiscere . At ubi interpres novi testamenti usurpat Poenitentiae vocabulum , Graeco in fonte usνοια est : ubi poenitentiam agite, Graeca lectio habet , : non e go in usu Scripturae sacrae primitentia dolor aut poena est , sed mutatio consilii Je mentis , & poenitere , sapere post erratum , institate reque animum ad videndum recte . Scilicet hoc Irrcsragabili argumento in illam haeresim incidere Germani , ut crederent, veram poenitentiam nihil aliud esse quam novam vitam . Iuxta quod Div. Ambrosius apud Magistrum i . dis h. ait, veram poenitentiam este cessare a pec

cato .

Hinc vero nos paucis extricare popsemus, si veteris interpretis , & Christiatiorum omnium Latine loquentium automate contenti, Latini nominis notionein & originem sequeremur , quae

satis c ut arbitror ante nobis explicata est . Quin etiam, si rerum ordo fuerit diligenter inspcctus , resipiscen ria atque tristitia utque adeo sibi vi cissim haerent, ut s alteram tollas, v tramque nucesse sit esse lublatam . Et enim si stipis . protinus incipit displiCere, quod placuit . Imo, si erratum tuum semel intelligis , tu ipse incipis tibi illico displicere . Cum vero quicquam displicet, quod placebat, id quemadmodum , quo tempore placuit , delectabat . ita neceste est contristare , dum displicet. Ac ne hunc quidem respiscentiae tristitiaeque nexum arcana literae tacuerunt. Gen. 6. Videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra , pinnituit eum , quod hominem fecisset, & tactus dolore cordis intrinsecus. En post poenitentiam dolor co dis apponitur . Et Hiercm. 3I. Postquam convertisti me, egi Poenitentiam

N postquam ostendisti mihi , percussi

femur meum . In quae verba D. Hlc-

Rele p. de Panis en . Pars I ut sit vindicta cuI-ironymus , Dolentis inquit , rc pia

Quid de

gentis, & super errore pristino plora tis indicium est, ut semur manu percuistiat, & stultum se ante fuisse fateatur. Iolor itaque comes individuus est resipiscentiae. Quod si Latinae vocis nullam rati nem haberemus , si rerum item consequentiam & ordinem negligeremus, etiamnum Luthero , Erasinoque ostenderemus, Graecam μονοίας vocem poenam quoque , ac vindictam designa- M.t .

re. Cujus rei testimonia si quis a no- requireret , nihil esset profecto, a umquod tam facile expedire potiemus, nisi ad alia properaret oratio . Certe Paulum x. ad Corinth. 7. pro poen tentia μεDοιο usurpasse, vel protervum inficiari non poterit . Habent enim

Graeca in hunc modum : ἡ Dis

κατεπαζεται , hoc est , quae enim secundum Deum trinitia est , poenitentiam in salutem non poenitendam operatur . Quo loco si resipiscentiam vertas , sententiam in Apostolo falsam es-ficies r non enim tristitia resipisce tiam operatur , sed e diverso resipsescentia tristitiam : at tristitia , quae t cundum Deum est , Poenitent tam , hoc est , voluntariam poenam vindictamque culparum . Noster item Aulonius loquentem poenitentiam inducens, inquit:

Sum Dea , quae facti , non factique

exigo Poena S, Nempe ut poeniteat, sic Melancea

vocor.

Non igitur, sive Latine Poenitentia, sive Graece metancea , novam soliti modo vitam, sed & veteris odium vindictamqite significat. Sed ais : si verbum verbo reddas, Obνοια mutatio cogitationis & mentis est, sive transmentatio , si in hunc mO- dum loqui Latina conluetudo permid teret: fateor equidem. At mentis mutatio elle non potest , nisi mens divertat a malo . contraque accedat ad

bonum . Quod quia non fit gressibus

corporis, scd aflectibus animi , Vet rem vitam animus aversetur Oportet, cum elegit novam: sic enim animi mi tationem recta Philosophia interpreta tur , quam si haberent Lutheram , ni

hil ab illis praeteres exigeremus , si modo haberent eam , non quam sibi fingunt ipsi, sed quam & vere & graphice deIcribit D. Ambrosius , x. lib.

In Epo M. in oc ali innis statua.

546쪽

De Degnitione P nitentia .

de pςnitentia cap. Io. inquiens: Facilius inveni, qui innocentiam seryaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam . An quisquam illam poenitentiam Putat,

ubi acquirendae ambitio dignitatis , ubi vini effusici, ubi copulae coniugalis usus Renuntiandum seculo est , somno ipsi minus indulgendum , quam natura postulat , interpellandus est gemitibus, interrumpendus est suspiriis , sequestra

dus orationibus ε, vivendum ita , ut vitali huic moriamur usui . Seipsum sibi

homo abneget, Ze totus mutetur: sicut quendam adolescentem fabulae serunt mih amores meretricios peregrei Prosectum , dc amore abolito regresistina, Veteri postea occurrisse dilectae,

quae ubi non interpellatam mirata, pintaverit non recognitam, rursus occusexens dixerit, ego sum, responderit iule : sed ego non sum ego . Hanc mihi cogitationem, atque animi transis .mationem si praestiteris , iam ego denomine nihil moror et illa revera podi nitentia est , de qua nos m praesentia

disputamus. 'oteli ad Sed illud tamen Catholici quidam,

ratione contrario penitus sensu, atque ratione, peniten. in dubium vocant; an ad veram pςm-Praeter tentiam , praeter dolorem de peccato detesta tionem

vitae v teris ne

cessario

Praeterito , propositis exigatur dein ceps sutura vitandi, ita ut quemadmodum ponitentem vitam veterem detesiari, he & novam animo concipere, ac proponere, necesium sit.

Et quidem juniores nonnulli existimant, hoc propositum non esie in poenitentia necessarium. Tum quoniam, uttae novae. vox ipsa prae se fert, paratentia cul-Pas praeteritas respicit , non Prospicit futuras : quod de D. I homas animad vem

Sentutia iit, . distinctione decimaseptima, quae- modern . stione prima , articulo secundo , quae stione quarta , ubi asserit , poena tentiae proprium objectum este peccatum commisium et quare , ait , iecundum suam speciem respicit tantum peccatum Praeteritum : Tum etiam quoniam ventura mala cavere, prudentiae actus est, non onitentiae . Non igitur animus futuravitandi ad veram poenitentiam necessarius est . a Nos vero, recentem hanc Theologiam paulisper facessat rogemus, Ec Disi putationis nostrae Penurbatricem ex remus , ut sileat Veterumque auth rum sententiam amplectentes , Intelligamus, mutationem mentis, quam n

Setentia

poenitentia quoque Latina voce compre hendi . Nisi enim mutetur totus ut 'eaulo ante reserebamus ex D. Ambrosio) vere poenitens esse non potest: at haec poenitentis mutatio in eo sita est, si non vitam modo priorem respuat, sed & novam animo complectatur, s secue informet. atque animet ad lecte,

justeque vivenclum. Sit ergo ut a m re Scholastico non discedamus o prima Coi lusio. In poenitente semper Me duo com Icone. juncta sunt, detestatio vitae veteris, dc

propositum vitae novae. Hanc Μagister sententiarum distinct. r . & I s. tenet, de Albertus I . distinct. amo. Duca dus distinct. II. quaest. 1. art. L. & Alexand. q. Par. quaest. 6s. membr. s. 8c Adrian. quodlib. s. arti s. Cajet . in Addition. 3. par. quaest. I. arti 1. dc D. Thomas 3. Par. quaest. 8 s. art. 3. & 86.

batur ex Apostolo ad Ephesios quarto, Deponite inquit vos veterem hominem , qui corrumpitur secundum desideria erroris : renovamini autem spia ritu mentis vestrae , & induite novum hominem , &c. Ergo non satis est v terem exuere, nisi novus homo indu tur , quod certe voluntate fit, non munibus corporis. Hoc praeterea insinuatur Gen. sexto: Poenitivi eum , quod hominem fecisset, praecavens in futurum, & tactus dolore cordis intrinsecus , &e. Ambo igiatur illa in eo, quem Vere penitet, I

periuntuF.

Eaechies. item a8. Si autem cinquit

impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis tuta , dccustodierit omnia praecepta mea , Omnium iniquitatum ejus non recordabor. Custodire autem omnia

praecepta, ad animi propositum sine dubio referendum est , quoniam non mnia simul praecepta custodienda occurrunt , cum homo penitentiam agit. Utrunaue poenitens simul praestat a dc quod dolet de omnibus peccatis suis, dc quod omnia praecepta custodire Pr ponit . Et infra eodem capite i CO vertimini salta de agite poenitentiam: Projicite a vobis omnes praevaricati nes vestras , & facite vobis cor novum , εc spiritum novum , &c. Quod est novam vitam de animo concipere ,

ac velle . . .

Praetet ea ut recte Div. Aurinimissaeu Graecum designare certum cst, in Ilibro de vcra salsa poenitenua capi

547쪽

x . ratiocinatur non solum petitur a peccatore , ut remat , se: l etiam , ut convertatur. Convertimini, inquit Propheta Frechiel, de agite poenirentiam, Sc. de loel. 2. Convertimini ad me in toto corde vestro, in je)unio , Se fie- tu , &c. Conversio autem ad bonum est: non ergo satis cli malam vitam antecedentem aversari, nisi ad bonum poenitens animo convertatur.

Id insuper annotavit Divus Ambrosiis in illud secundae ad Corinthios septimo. Ecce enim hoc ipsum , secundum Deum contristarr vos , quantam operatur in vobis sollicitudinem & desideriim: desiderat enim inquit r sormari , qui per peccatum scit se factu in esse deformem. David quoque in Psal. so. postquam

veniam petivit, inquiens: Quotniam iniquitatem meam ego cognolco , Scc. Cor mundum salt) crea in me Deus,& spiritum rectum innova in vi Iccri-hus meIS.

Praeterea, primum, quod ab eo, qui fecit injuriam, postillamus, est hujusmodi propositaim. Cum ergo finis proprius poenitentiae sit emendare Deo iniuriam, certe vere poenitens omnia ex- libet, per quae injuria compensatur.

Inter haec autem ut diximus , illud im

num est, ut homo habeat animum alias deinceps injurias non faciendi. Ad haec , quemadmodum parentes, cum liberos puniunt , emendationem, propositumque melioris 'vitae in futurum ab allis per panas cxtorquent ita Et hoc a nobis vel maxime. Dcus cxi- ait in hac vindicta voluntaria , ut Vc Iimus in melius corrigere, quae pecca

Praeterea, in omiγi motu non est re cestiis a termino aliquo , sine accellii ad oppositum ; Ergo nec averso a peccato erit sine conversione ad justitiam . Quare sicut poenitens detestatur vitaminiustam antecedentem , ita voluntate complectitur futuram Iustam conseqiicn

Praeterea , vera poenitentia non estsne actu charitatis, ut mox definiemus; sed per actum charitatis volumus Deo

in omnibus placere, do in nullis displicere : Igitur animus in suturum bene vivendi vere poenitenti, qtii ad D cum convertitur, deesse non potest. Quod di nunc in Concilio Tridentino scilione sexta, capite quinto , & sexto definitur , de in Concilio Florentino fuerad Relect. de Poeniten. Pars T. ante declaratum , videlicet ad contrutionem quae panitentiae primus acuis est pertinere , ut doleat de peccat

commisso, cum proposito non peccam

di de caetero. INec potest dici, Concialium loqui de proposito implicitor Parienim ratione statueret, ad contritionem

cordis spectare . propositum ieiunandi tempore quadragesimae et Praeterquam quod vana ciset talis terminatio, & explicatio contritionis , si de implieito proposito intelligeretur. Et simili qumque ratione Intei pretaremur , ad comtritionem cordis pertinere , Implicite dolere de peccato commisso. '. 'Secunda conclusio : Hujusmodi propositum est de ratione poenitentiae . Hanc tenet D. Thomas expresse, de eam Perinstradere nititur tertia parte , quaestioneso. ari. 4. Et q. contra gentes cam 27.

quia actus morales' ex fine recipiunt speciem. At finis poenitentiae, & doloris de peccato est nova vitar ergo ibium finem intendere , est de ratione poenitentiae Quemadmodum enim expulsio dispositionis contrariae suaptenatura Paratur ad convenientem formam inducendam , & propulsatio humoris corrupti ab arte naturaque instituitur, ut nova sanitatii forma proveniat: rta& peccata antocedentia Mestrii ere, a que aversari, ad vitam novam institi endam ordinatur . Praeterea , ad poenitentiam id potissimum pertinet , ut Deo veteris vitae compensatio fiat . Id autem vel maxime a nobis Deus exigit . pro com pensando delicto vetori , ut ei deii ceps placere velimus, Iuste , recteque

vivendo: Id igitur est de ratione poeis

nitentiae.

Hoc item probat Magister Sententiarum , dist. I . ex delinitione poeniten-tLT , quam nobis D. D. Ambrosius, &Gregorius tradidere in hanc formam, Poenitentia est, praeterita mala plangere , & plangenda iterum hon committere, De Poenitentia, dist. 3. cap. P-ialtentia, & cap. Poenitentiam.

Nec cho aliud iiiteligo Florentinum Concilium indicare voluisse struit

nere

io, cum proposito non peccandi de cae

Ad argumentum vero in contrarium respondet Divus Thomas dist. I . quin stione I. articulo I. quaestione 6. ad 4.

quod quamvis ad poenitentiam juxta

, ad contritioncm cordis- pertia, ut. doleati de peccato commis-Resp. ad

dernora

548쪽

Utrum dolor astu detestatio Peccati sit de ration

penitentiae, ou tenus

Peccatuest contra Dcu.

primam nominis originem , non pci ti-l Sed exastit hoc loco quaestio non par- - , ne at respectus ad suturum : at quate va , an illa ratio formalis , de motivanus habet Pro fine , praecipuo, emcndare Deo culpam commistana, & illi pro

ea iaci Siscere , hujusmodi propositum

est de ratione poenitentiae, nec sine illo Deus aut placatur, aut conciliatur,

cum. id quod saepe jam diximus ) a

nobis maxime requirat.

Haec de priore definitionis particula

satis sunt dicta . . Nunc circa posteri rem ea quaestio est a nobis pertractan.

da iam dolor, detestatioque peccati, quia est contra Deum , sit de ratione

poenitentias. Cui breviter quaestioni e dem omnes ore gel pondent, Id de ratione Poenitentiae elle . Divus Thomas testia Parte, quaest.one octogesimas exta, articulo tertio . ι

iauippe si quem peccata contristant, vel quod turpia sunt , vel quod in in

miae notam musierunt, aut aliud damnum dedere peccanti hujus dolor idoneus non est , nec delicto adrersiis Deum commisso pensando , nec 'infe so Deo placando, & conciliando . Nam ne homo quidem iustus placaretur, cum

is , qui laesit, nullam ipsius haberet in

dolore rationem , nec redintegraretur

amicitia, dum qui eam violavit, jacturam propriam sentit, non amici offensionem , et . ad Corinth, T. Gaudeo, non quia contristati estis ; sed quia contristati estis ad poenitentiam . Contra stati enim estis secundum Deum: quae enim secundum Deum tristitia est, &c. Tri-

statur, inquit D. Ambrosus, secundum Deum , quia dolet , quod fecit, quod

odit Deus . Idem docet D. Chrysost mus homilia decimaquinta . in hanc secundam epistolam , sed expressius homilia quarta in candcm. Item nisi hac ratione, & fine pecca-

or poenitentiam ageret, ad Deum minimc per suam poenitentiam converteretur , cum tamen Christiani poenitentem , dc confersiam ad Deum, eundem prorsus intelligimus. Quoniam & arcanae literae poenitentiam sine peccatoris ad Deum conversione penitus ignorant. JOelo z. Convertimini ad me in toto

Corde vestio, &c. EZech. 8. Crinvert mini , 5. agite inmitentiam . Escito S . Derelinquat 'impius viam suam , & revertatur ad Dominum o Et Psalmo I 18. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam . Ubique igitur ratio , fimique poenitantiae

Deus lyle describi . poenitentiae sine dilectione possit h..bs r xi 'ς ri. Quod in hanc Qrmam alii quaerunt, y Vimς an in Poenitentiae finitione oporteat conia It dct tineri, quod sit dolor de peccaμs, quia itat pec sunt contra Deum super omnia dileia catiscium. . . . quat

Ec suadetur non oportere . quia dia nyi Iectio est actus sufficiens ad remissim Sol ranem peccatorum: quare si semper cum Deia iii poenitentia interveniret, aut neutra eς Pςy 22 iet idonea, aut altera superflueret. ma duc Deinde : si actus charitatis necessa- ςtu rio in peccatoris conversione inveni- Object. retur , tunc charitas diceretur secumda tabula post naufragium potius, quamps nitentia ; quod tamen inaud: tum esti Praeterea , puer. susit ignem , tanquam malum , etiamsi oppositum bonum actu non velit οῦ ergo & homo potest fugere peccata , quamvis Deum a

diu non ameus . .

Quario , quia si dilectio esset peniatentiae conjuncta , dilectio penitentiam antecederet , quoniam attingit finem , rationemque formalem unitentiae : at coosequens est falsum, ut videtur: Priam O , quia contritio praecedit gratiam

habitualem , cum sit ejus dispositior

ergo dc charitatem , quia gratia prior

est charitate , ad quam se habet gratia , ut anima ad potentias suas : Nam dat gratia esse, & viverei charitas operationem . Secuodo, quia si dilectio contritionem praeccderer, jam prima

poenitentis contritio esset meritoria , cum . a charitate Proficisceretur se rescν-returque ab eadem charitate in Deum

super omnia dilectum. At contritio prima meritoria esse non potest, quia vel meretur gratiam , vel gloriam . Non gratiam, quia prima gratia suist merito non cadit; gratiam vero simuF fieri de

augeri impost bile est : Quare prima

contritio nec primam gratiam , nec augmentum effus promerctur : Sed ne gloriam quidem se quia vel meretur gloriam; quae res Ondet primae gratiae, Puta Aut quatuor, si gratia prima erat ut quatuor, Vel meretur augmentum illius

gloriae e Si primum , Jam gloria , quarrespondet primae gratiae , non daretur gratis, contra Apostolum ad Roman .6. inquientem : Gratia Dei vita aeterna Et contra rationem, qitae dictar, gratiam nihil. aliud esse, quam acce Ptationem

549쪽

meeptatus est ad gloriam corresipondentem sine meritis . Augmentum vero gloriae , si prima contritio meretur , pariter quoque & augmentum gratiae , quod jam reprobatum est . D nique .consequentiae nisitas ostenditur

ex D. Thoma 4. d. I . q. I. a. a. q I.

cujus verba sunt: Quandoque aliquis fingit malum propter desiderium boni cquandoque autem e diverso : de hiemotus est frequentior in reversione peccatoris ad Deum per poenitentiam :unde poenitentia est prior Charitate s& cum motus amoris poenitentiam praecedit, non est amor Charitatis, quia Charitas amissa non recuperatur, nisi Per actum Poenitentiae virtutis et Hactenus ille. In contrarium est, quod omnis dolor in amore fundatur, eo enim quod aliquid amamus, de ejus amissione d

lemus a

Hinc sit prima propositio: Primus vetita Poenitentiae nunquam est sine actu Charitatis . Magis . dist. is. 4. item

Gratianus de Poenit. d. 3. c. uir. R cap. Fugerat. Jc dist. x. cap. Charitas est . Et D. Thomas I. 2. q. IV. ar. . ad I. Nar. s. di de veritate, qu. 1. . ar. Durandus d. i7. . q. r. dc 4. Capreol.

distincti et . quaest. 1. Sc Gabriel eadem dist. & quaest. contra Palud. dist. I .

quaest. I.

Primum probatur haec Conclusio testimonio D. Augustini I . de civi. Dei, cap. ultimo , ubi asserit , neminem pertinere ad Civitatem Dei, nisi per amorem Dei , ustiue ad contemptum sui e Sed omnem vere pomitentem ad Dei civitatem pertinere , ne mini dubium est i Ereo Sc. Et lib. de veri ac falsa poenit. cap. s. Prq a surdo habet, quod fine amore Dei quisequam consequatur indulgentiam , sine quo nullus invenit gratiam. Et cap. I . idem ait , & lib. contra CrςχOn. a. cap. II. cum dixisset , Et ela emosynis

Ec verbo veritatis , dc contritione r

mitti peeeata ,subdit: Mundantur etiam ipsa , quae supereminet omnibus, char tate , quae una si adsit, omnia illa recte fiunt i s autem desit , . illa omnia frustra fiunt. Praeterea I. Ioan . s. Qui Mon diligit, manet in morte. Praeterea , converso ad Deum requi itur ad habendam pratiam Dei, Zach. I. EZech. 13. & 33. Convertimini ad ae , dc ego convcrtar ad vo1. Sed conversio ad Deum non fit, nisi Per actutu Rele . de Piniten. Pars I. charitatis . Nam si allter eonversio fiat, vana est ad justificationem : cum in Christo Iesu sola fides valeat . quae Perdilectioitem operatur, ad Gal. q. Hoc autem notavit D. Augustmus de vera& falsa poenit: tia, cap. II. dum striabit, non converti, qui habet attriti

nem , dc timet Deum judicem, nisi &justum diligat

Praeterea , salus animae in conversi ne ad Deum consistit. Hier. 3. Coi vertimidi filii revortentes , & lanabo

versiones vestras. Esa. 6. Et converta

tur, & sanem eum, dc s. Convertimini ad me , te salvi eritis. At poenitentia est medicina salutis. Ergo, dcc. Item , omne agens agit propter mnem: anima ergo, cum movet se, ad finem se movet. At velle cfficaciter Mnem, pertinet ad charitatem: Namque si per spem solam finem appeteremus, nec spes illa mortua ad justificationem sufficeret, nec de peccato doleremus, qua ratione ostensa Dei est, sed qua malum nostrum est. Id tandem modo in concit. Tria cap. 6. dc 7. definitum sess. 6.dent. est. Ac reveraminus Luc. 7 quidem : Id enim Do- insinuasse videtur, in quiens : Remittuntur ei peccata multa , quoniam dilexit multum. Quae si enificant dolorem de lachrymas nullas esse, nisi cum charitate essent. Secunda propositio :.Prior natura est actus Charitatis, quam actus penitentiae : Imo radix , unde prnitentia habet remittere peccata , dilectio est , juxta Domini sententiam Luc. 7 Qv niam dilexit multum s ait D. Thomas

Probatur item haec conclusio : Quiap tens detestatur peccatum , ut ON sensam Deh: Ergo prius natura amat Deum . Nam nisi quem amore pros quimur , ejus mala exhorrescere non

solemus.

Primus quoque voluntatis actus cirea proprium objectum est , scilicet circa bonum . Deinde sequitur odium Oppo siti mali . Prior ergo actus est, quo Deo volumus bonum, quam actus, quo ejus malum abhorremus. Praeterea , velle . mihi conciliare Deum, est prius , quam velle emen/γre injuriam commisiam , cum illud sit finis hujus. At illud ad charitatem per tinet , hoc ad Penitenuam, ut dictum est. Ergo, &c.

550쪽

Praeterea , ut D. Thomas argumen-etatur loco citato ad secundum, in actibus animae primus motus est circa finem. Unde prior est natura intentio finis, quam elcctio mediorum : At dolere de peccatis, de illa destruere , medium est ad placandum & conciliandum Deum , & ad rectam electionem

Sed Ec Hier. 3 r. hujus rei testimonium habemus : Postquam convertistisne, inquit , ehi poenitentiam . Prior est igitur conversio ad Deum , quam piaenitentia detestatioque peccati. Id postremo concilium Trident. sess.ε. cap. 6. definivit his verbis: Peccatores ad justificationem se disponunt, incipientes diligere Deum , tanquam

omnis justitiae Mntem; ac propterea m ventur adversus peccata per odium aliquod & detestationem, hoc est , per

poenitentiam. Tertia propositio et De ratione verae poenitentiae est, quod displiceat peccatum , quia est contra Deum sit per omnia dilectum . D. Τhomas expresses. p. q. 86. a. 3. patetque ex prioribus

conclusion ibus. Ad primum autem eorum , quae in

Contrariam partem adduximus , respondet D. Thomas 3. p. qu. 8 . ar. s. ad a. dc qu. 86. ar. 6. ad 2. & de Ver. b 28. ar. s. in corp. & in solutione Primi, negando consequentiam. Aliud

Cnim requiritur ad bustificationem absolute, aliud ad justificationem ejus,

qui morialiter peccavit, in quo requi- Titur & averso a malo , 3c converso in

bonum , ut inJuria quam secit, com- Pentetur peiae quam satisfactionem .

Ad secundum respondetur, quod pα nitentia dicitur secunda tabula post naufragium, de non charitas et Primo , quia Charitas necessaria est in omni justificatione , communisque & integra navi solventibus , dc naufragis . Poenitentia autem proprium est remedium naufra

giorum

Item etiam in poenitentia charitas intelligitur ; non autem e diverso in Charitate poenitentia. Quanquam dc his duobus argumentis brevius respondcretur, multos actus hominis in 1 ustificatione simul conjungi, quibus tamen singulis Iustificationem iptam sacrae literae tribuunt. Fides enim purificat corda nostra. Αct. Is . Spe quoque salvi facti sumus, ad Rom. 8. Universa etiam delicta Opcnt charitas. Prov. 1O. Et sc

ptum quoque est, sine timore neim nemposse justificari. Eccle. I. Et cum pec cator ingemuerit,ac pconitentiam egerit, peccata ipsius oblivioni tradentur. E-Zech. I 8.&33. Erraret autem vehemen

ter, qui vel remissionem peccati uni- cuilibet ex illis actibus denegaret, vel unum ex iis quemlibet stiperfluere a

bitraretur .

Ad tertium , nihil vetat, cum quis

semel habuit actum amoris, odio habere malum sine amore praesenti, ex vitamen praecedentis r ut post primum a Lsenltim conclusionis , quem sine assentia antecedenti principiorum habere nequivimus , nihil prohibet eidem con- esu soni iterum atque iterum assentiri sine principiorum assensu . Sic & prsemam poenitentiam sine dilectione habere impossibile fuit. Secundani vero, vel tertiam habere poterimus ex efficacia solum prioris dilectionis . Ita quo. que puer vi N potentia amoris naturalis , quem dubio procul aliquando primum habuit, postea malum fugit nati rae contrarium , etiamsi amor ille actu non perduret. Quin etiam non oportet duas semper operationes differentes h bere amoris de poenitentiae , scd potest

unus de idem actus a charitate de po

nitentia proficisci : ut interim media& finem unico actu complectimur , dc principiis de conclusona unico actu al

Ad quartum , concesso consequenti quod insertur , ad primam confutationem, nego consequentiam. Non enim

valet , A est prius B, dc B prius C tergo A cst prius C: praesertim cum in diverin genere causarum ille ordo consideratur . Quemadmodum ex haec

collectio mutilis est : A est causa B , ik B est causa C: ergo A est causa C. Quod ut exemplo manifestum esticiam, ponamus illud, quod Philosophi negare

non Pollunt, primas qualitates di secumdas , utrasque esse dispostiones ad canindem formam substantialem, iit calor dccolor , humiditas de mollities ad an mam rationalem; ubi certum est , sincundas qualitates priores csse anima in genere caulla disponentis & materialis, animam rursum priovem este primis qualitatibus in genere caui, formalis. Prior est enim forma , quae dat esIesimpliciter, quam forma, quae dat Gotale . Ex quo tamen si quis colligeret, secundas qualitates esse prioreS primis,ccrte a Philosopho non toleraretur, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION