Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

exhibete membra vestra servire justi. Relen. de Pinis. Para III.

Nee id solum procedit in lege Euangelica , sed in lege omni , live naturΜ, sive scriptum e hoc enim peculiare habuit lex nova , ut Divus Thomas auctor est, quod determinat in particulari ea, quae in Iege naturae erant p. qu M. indeterminata . De jure inquit na- - - turali est , ut aliquis poeniteat de malis, quae secit, quantum ad hoc, quod doleat se secisse, & doloris remedium quaerat per aliquem modum , & aliqua etiam signa doloris ostendat , sicut Ninivitae fecerunt; sed ea poenitentia determinationem accepit ex institutione divinae legis . Sicut ergo in nova lege necessaria est ad salutem utraque pω- nitentia, & interior R exterior, ita e iam in lege naturae atque scripturae ne

cessaria erat . . . .

Praeterea JoeI. 1. Convertimini ad me

in toto corde vestro , in jejunio , &fletu , & planctu . Quo tcstimonio ad

hoc corroborandum utitur D. Ambrosius ad virginem lapiam, c. 8. Poenitu-

inquit necessaria est , sicut vulneratis sunt necessaria medicamina : Sed quanta putas, & qualis necessaria poenitentia ρ Secundum conscientiae molem exhibenda est poenitentiae magnitudo a non enim Verbis agenda est, secti actu . Haec autem sic agitur, si tibi. ante oculos ponas , non aliud rem dium post baptismum 'constirimitu esse, quam poenitentiae solatium . Tum in primis proprii facti tu ipse judex esto crudelior, & quasi mortuam te existimans, quomodo possis reviviscere , cogita :deinde mens, ac membra singula , digna castigatione punienda: totum corpus crucietur . Dicit enim Dominus Convertimini in toto corde vestro, in

infra : Qui suturas poenas in hoc Padivo vitae spatio compensaverit, seiplum ab aetemo judicio. liberat: grandi plagae alta & prolixa opus est medicinarrande scelus grandem habet necessariam satisfactionem. Idem etiam elegantissime docet Div

. poenit. Chryssist. in epist. ad Hebr. hom s. ubi mumisi. nec veretur dicere, medicamentum sortius , quod maxime Operetur in poenitentia , exteriorem satisfactionem esse: quemadmodum in medicamentis colinpositis una herba est dominantissima. Et hom. s. de poenitent. dicit, o eam esese mortuam sine elemosyna.

nus serm. s. delapsis, circa finem: orare oportet Impensius & rogare, diem luctu transirere , vigiliis noctes duce. re, &c.

Praeterea ut in relectione anni s perioris monstrarum est cum ambarum

artium . & spiritus & carnis peccatum commune sit , necessarium erat , ut esset remedium quoque commune, totusque homo interior & exterior me nas lueret peccatorum. Praeterea , cum ex misericordia Dei ena aetem a poenitenti in temporalem commutetur aeterna autem futura dirae, non solum animae, sed etiam corporis ) consequens fit, ut peccator PPnae temporali , non solum animae, vinrum etiam corporis , relinquatur o noxius . Sic enam Deus impartitur misericordiae largitatem , ut non relin

quatur justitiae disciplina. De poenitent.

distinet. I. cap. nullus, ex D. August.

Ad primum argumentum jam ante ex Ad rat. Div. Thoma responsiim est: omnia illa dubita remedia post peccatum mortale nulla di pro esse , si poenitentia desit , quemadmo pari. ne

dum & Div. Augiistinus lib. 2. contra Oat. EcCrescomum dixit, Sine charitate, quin prim. r cunque alia remedia quae multa enu' spond. mera rat) non prodestae: verbi gratia, de Bapt. fidei remisso peccatorum tribuitur ζ item & eleemosynae : At Apostolus inquit : Si charitatem non habuero , &c. Sed quoniam haec generalis responsio non videtur idonea, speciatim respondetur ad singula. Et quidem primo de baptismo. Nam utrum baptisimus sine poenitem Utr. γtia peccata remittat, scholastici aucto- dult. ba- res in duas factiones extremas atque piis fine adversisIimas distrahuntur . Nam qui- peniten.

dam contendunt omnes nervos, ut sua- remittat

deant, bapti simum, nisi contrito admi- peccat. nistretur, prodesse nihil. Cui opinioni Prior adhaerent Gabriel dist. I . qu. v. & A- pinio. drianus qu. I. de penitent. & quodlib. . art. 3. Quibus & Div. Thomas favere

artic. 6. ad 3. Ubi asserit, quod ad es-ketum baptismi percipiendum , licet

non requiratur poenitentia exterior, re

quiritur tamen interioris poenitentiae

virtus: vIrtus autem penitentiae contri

tio est , cum sine actu charitatis non

Item super epistolam ad Roman. Ie-ehion. 4. dicit , quod contritio cordis reqt uur ante baptis una alioquin me e

562쪽

De necessitate 'gnitentia ut Virsutis. ste ad baptismum acceditur. Atque habent, qui sic opinantur , ea

pro se argumenta maxime , quae nos

retro secimus, ut ostenderemus justificationem' peccatoris sine actu char, talis esse non posse: Quae hic repetere , ne longum sit , supervacaneum mxistimavi.

Habent δe illud ex Divo Augustino

si Divo Augustino tamen hoc opuscinium tribuendum est Is ergo seu quisquis alius ejus libri suerit auctor

ad fratres in Eremo serm. D. O coinpunctio , inquit , sine qua infructuosa

est omnis .consessio , omnis satisfactio inanis, sine qua adultis non valet baptismus. Sed expresse tamen lib. T. colat. Donatist. cap. penultiin. de habetur de consec. distinct. 4. cap. Solet , Baptisimum asserit non prodesse iis, qui non habent charitatem ; probatque ex illo Apostoli, I. Corinth. I 3. Si tradidero

corpus meum , ita ut ardeam , &C. Praeterea Act. 3. Poemitemini , de confitemini, ut deleantur peccata vestra. Ergo converso requiritur , quae non

est sine charitate , ut ante ostensum est. Loquebatur autem, antequam bapti rarentur.

Poster. Haec de multa alia dicuntur ab iis Opinio. theologis , qui priorem opinionem de

baptismo tuentur . Sed exoriuntur ex alia parte adversarii , qui astruere videntur , non requiri contritionem, aut attritionem, sed satis esse poenitentiam virtualem, hoc est velle suscipere baptismum institutum ad remittenda peccata , de id sine complacentia in peccatum. Quem in modum loquitur Divus Ambrosius lib. 3. de sacramentis, Cap. ult. Quod etiamsi non confiteatur Peccatum , qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet consessionem omnium peccatorum, quo baptizari petit, ut austificetur: de ita sacramentum

baptismi, juxta communem expositi nem, vocatur poenitentia. ad Hebr. 6. Impossibile est renovara ad poenitet tiam . Et Luc. ult. Oportebat praedicγri in nomine ejus poenitentiam, dc r Inissionem peccatorum in omnes gemtes . Ubi quae Matthaeus de bapti modixit, Lucas refert de poenitentia . Idem videtur nonnullis Scotus sentire,

dc probatur ex Div. Ambrosio in illud epistolae ad Rom. II. Sine poenitentia iunt dona Dei ) Gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum aut Plauctum , sed solam ex eorde proses lonem. Et quia quae graviter Peccantur , nonnis fletu de gemitu ad veniam pertinent , ideo ne illos jam non posse a cIPere veniam putarent , Quia dolere

illos non videbant; ostendit id inter primordia fidei non requiri. . At vero Divus Thomas, & commuis opinionis Theologorum sententia inter has media. extremas media est , in cujus exposi- I. COnc. tionem sit prima conclusio, de quae rgo non dubitet : Ante baptismum requia ritur in eo , qui peccavit mortaliter, aliqua poenitentia interion, scilicet di plicentia in alis , detestatioque pec

Glos. Ord. in illud Matth. 3. Poenite

tiam agite, &c. D. Augustinus de ver. de fals. poenitent. cap. a. de de fid. ad Petr. c. φ . expresse, Ze lib. de fid. de Oper. cap. 6. & 8 . lib. so. Homiliari hom. 17. Cujus verba habentur de consecrata dist. . cap. Omnis . Nemo potest novam vitam inchoare, nisi eum v teris poenituerit . Probat autem Divus

Augustinus id duobus testimoniis sacrarum literarum. Primum est ad Coloss.

Exuite vos veterem hominem, de i duite novum, qui secundum Deum cre ius est. In baptismo erum proprie n

vus homo induitur e ergo prius debet exui vetus homo , quam novus indu tur. Sed novum induit homo per hoc, quod eligit novam vitam ergo dc V terem exuit per hoc , quod detestatur

antiquama et

Secundum testimonium habetur Aist.

a. Plenitentiam agite, & baptizetur nusqui1que vestrum. Et Dominus etiam

non baptigatis loquebatur , ut quiens ς Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul

peribitis.

Divus Chrysostomus homilia Io. in Matth. hoc colligit ex eo, quod Baptismus Joannis suit praeparatorius Baptis, mi Cntasti , & vocatur Baptismus Ece

nitentiae. Luc. 3. Matth. 3. ergo m re missionem peccatorum erat Bapti simus Joannis . non quod peccata remitteret,

sed quod per poenitent Iam, quam prae dicabat, disponebat ad Baptismum Christis Hoc etiam definitum est nunc in

Concit. Tridentin. sess. 6. cap. 6. quod videlicet ante Baptismum oportet esse poenitentiam , Id est , odium 8c detestationem peccatorum , ex eo, quod Actor. a. dicitur : Poenitent m agite,

563쪽

peccator iuri.

Nec lianc Conchinonem aut Scotus, aut Caletanus negareni quantum ego sent: - nusquam enim asserunt, Gmni displicentra, etiam imperfecte remota, Baptismum recte a peccatore suscipi. N'ec Divus Ambrosius etiam unquam

somniavit ut patet legenti caput. illud ultimum de Sacramentas peccata In Baptismo remitti sine quocunque dolo

re interiori . . . .

2.COnc. Secunda propositio et Non requiritur actus perfectus remtentiae virtutis, ut

peccator fit dispositus ad suscipiendum effectum Baptismi , sed latis erit imperfectus dolor, quem Theologi attritionem appellant. D. Τhomas 4. dish. 6. q. I. ar.3. q. . ad F. dclilper cap. D. Ioannis, lect. 9. Haec vero propositio non aliter a me

probatur, quam in relectione anni simperior in probatum est, omnia quidem novae legis sacramenta gratiam, Vitaln-que conferre . sed potissimum Bapti sima, quod i in vitam peccatoribus conferat, non video, cur sacramentum in. generationis appelletur. Ac si eontritio semper praecederet tanquam dispositio, nunquam Baeptismus culpa mimo talem rerilitteret , sed soliun penam . Quare gratiam in eo conferri adultis non oporteret, quae videlieet ad remit sonem penae non requiritur. Exoritur tamen hoc loco quaestio valde difficilis, & ad hanc propofitionem explicandam necessaria, qua quaeritur Quodnam diascrimense in ζr discrimen inter attritionem , & con

attriti

nem, &contriationem .

tritionem , unde liqueat , quidnam attritio sit, quaeque si illa , per quam

virtute Sacramenti fiat homo ex attrito contritus. Nam D. Thomas 4. dist. 17. qu. v. ar. I. qu. 2. ad 3. solum afferat

attritionem esse displicentiam imperfectam , contritionem vero esse displicentiam persectam . At hinc revera non habetur . quid attritio sit, quaeve sit illa imperiectio , qua a contritione distinguitur . Variis ergo aliorum hac de re opinionibus praetermissis, supponendum in primis est , displicentiam ideo persectam dici, quia nihil illi deest eorum, quae ad finem displicentiae consequendum sunt necessaria. Est amtem finis displicentiae , seu doloris de peccato multiplex, ut a principio hupersecta Iu 'isputationis constituimus. δ, - l. Primus , Vindicare injuriam

y Deo i Alter ejusdem M

amorem

conciliare : Tertius , peccatum, ill malum , ge inimicum animae , destrii ereatque abolere. Erit igitur ca persectam nitentia , & displicentia de peccato, quae habebit hos tres fines, tectus. Qui quidem omnes mutuo hae rent , nec quasquam illorum sne reliquis invenitur. Qui enim dolor in juriam Dei emendat , Idem de conciliat nobis Deum, de peccatum commissum

delet. . . .

Quibus jactis iundamentis, patet manifeste, displicentiam imperfectam eam este, quae nec sussciens est ad emendandam Dei in3uriam, nec ad gratiam ipsius sarciendam , nec ad peccatum destruendum . Unde colligitur , hanc imperfectam displicentiam multiplicia ter homini contingere : multis enim modis contingit a persecto declinari. Primum itaque genus imperfectae disiplicentiae est, cum quis dolet de peccato propter humana , naturaliaque motiva , ut quia turpe est , dc contra rationem, vel quia induxit infamiam, vel etiam quia contrarium Deo est , quatenus finis est Si principium nati rae. . Hoc autem displicentiae genus , quod videlicet sola ratione naturaliniatitur an Theologi appellaverint a tritionem , me profecto latet. Sed suum sit quidam imperfectus dolor , qui imterim frangere , de aeterere animum potest, licet non perfecte , nos attritionem eam nuncupemus . Uide D. Augustinum , de. vera, dc falsa penitemtia, cap. 2. dc s.

Secundum genus imperfectae displicentiae est , quae oritur a timore se narum. Penas vero intelligo spirituales, Vel aetemas. quae lumine fidei cognoscuntur et & nanc Doctores Sch lastici omnes attritionem vocant, atque de ea D. Augustinus de vera' δe falsa pςnitentia , cap. II. loquitur tractans illa verba EZecn. Quacunque hora peccator Ingemuerit, de conversus fuerit, vita vivet. Conversum ait, non tantum versuin, vita vivere. Vertitur a Peccato , qui jam vult dimittere peccatum Convertitur, qui jam totus de omnino vertitur: qui jam non solum pinast, mel , sed ad bonum Domini contendere festinat . Dixerat autem , Psni tentiam, quae impetrat vitam , non a solo timore, sed a diraritate proficrici.

Hanc etiam attritionem tanquam in

siliscientem rejicit D. Ambrosus lib. a.

centis peccati

quae

Impe lactae diis splicentiae tria genera.

564쪽

De necessitate Poenitentia ut Vrrimis

druplex

ter comitat. de attrit.

. Tertium imperfectae displicentiae renus invenitur , cum quis dolet quidem de Peccato , qua ratione omenta Dei est , sed ex velleitalc , non ex volitione absoluta , & cfficaci: habet enim desideriunt impcrscctiim placendi Deo, dimittendi peccatum &c. sciit 3c d lectio Dei imperfecta potest appellari volitio, qua Deo vellem bonum & gloriam ipsique placere in omnibus; de. sderio tamen imperfecto : sic de nolle

Dei offensam , est imperfecta dithlicentia: nam persecta. efficax ,& ab seluta est , quae ex ollectione Dei efficaci absoluta nascitur. Hunc vero imperfectium dolorem Caietanias q.

r. de contritione ac jure ille quidem Jattritionem Vocat.

Si haec nobis fuerint diligenter imspecta , lacile conjiciemus disis rimen

inter attritronem, S: contritionem. . Primum ab effectu , quia contritio peccati remissionem facit, attritio non

facit. . . . . ' '

Alterum a principio. . quod contritio ab amore infusae charitatis procedit, attritio vero non, sed vel a timore punarum , vel ab amore proprio &naturali , vel a dilectione imperfecta conditionata δέ ineis caci , qui non sunt actus charitatis , cum possint esse in

peccatore.

Inde rursum discrimen tertium se. quitur, quod contritio elicitur ab habitu poenitentiat insuis , attritio vero ab habitu eodem non elicstur.

Postremum diaeimen est , quod ad

contritionem requiritur auxilium Dei ιpeciala, cum siti ad us supernaturalis. Attritio vero solis naturae viribus haberi potest, rusi attritio secundi generis, quae tam ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis, auxilio speciali opus habet: timor siquidem servilis ut m do pro comperto supponamuso donum

Dei est. Et quemadmodum ad credendas poenas supernaturales necessarium est auxilium Dei , quo moveatur in

trilectus ι sic ad timendum ejusmodi

penas necessarium est, ut excitet ut as-fectus , Ec consequenter ad dolendum de peccato propter hunc finem super

naturalem. Credimus enim , nullam poenitentiam essicaciter attingere esse ctum supernaturalem is cum sola auxilio Dei generali . Ad alias vero. attritiones ex parte voluntatis, nullum auxiliam speciale requiritur. Nam illa pri-- gen is, cum naruriae oriectum hi,

in reat, solis naturae viribus nititur. Illa autem postremi generis, ilipposita fide beatitudinis supcrnaturalis , habeti pol est sine auxilio Dei speciali , strent de desiderium inessicala de imperfectum

Beatitudinis . . . .

Sed enim haec nobis dicta suerint de

contritione &. attritione secundum V cabulorum de ultim de fruificationem. Nam quod D. Thomas de veritate, q. 23. art. 8. dixit, . omnem dolorem de peccato m habente gratiam esse coni tionem. improprium est . Nec abusius vocabuli trahendus est in hanc nostram Dilputationem , ubi de contritione 3c attritione proprie loquimur. Quo sisnificatu manifestum est, nubiam attritionem contritionem aliquando steri posse, contra Scotum in ε. d. ILq. 2. dc Cajetanum, q. de contritione, asserentes, contritionem acquisitam inosormem , quae ab aIiis Thcolosis appellatur attritio, contritionem fieri posset Ormatam . Existimat vero Cajetanus, hanc esse opinionem D. Thomae 3. P. q. 89. art. I. ad x. ubi asserit, quod primus ps nitentis actus habet se, ut ultima dispositio ad gratiam conseque dam , scilicet contritio: ala vero se quentes actus pα nitentiae procedunt jam ex gratia & virtutibu . At revera haec opinio ptimum D.

Thomae repugnat im4. d. I . q. z. q. 3.

ubi & manifeste asserit, contritionem esse affectum elicitum ab habitu penite tiae insuis . Est aurem certum ἰ quod actus elicitus ab habitu infuso, disti

guttur omnino a quocunque alio , qui ex puris naturalibus haberi potest, ut actus elicitus a Charitate infusa, a quo cunque alio amore , qui citra charit tem elicitur. Et ratio est in promptu, quia actus, qui habetur ex puris nat ratibus , non attingit nisi objectum naturale : talis est erum, quale objectum, ut ante docuimus. Cum ergo omnis a tritio acquisita naturaIis sit , naturale

quoque objectum habet, sicut de dii ctio acquisita. Quare impossbila est i lem attritionem fieri contritionem: si ut nec dilectio quidem acquisita dii ctio Charitatis instas ae fieri potest , c Ius videlicet objectum supernaturale sit

Quod si actus nostri acquisiti super

naturalia obiccta cilicaciter attingerent.

certe habitus virtutum insularum quod retro docebamus essene silpervacanei. Praeterea, actus contritionis culm i ni

si pro

prie deformaliis

ter i quamur

tio fit

contristio a

565쪽

Utru ad

contrita requir tur torus

animi

tus, que tunc pq nitens piae itare potest.

Opinio Adriani

Relese. de Paniten. Pars III. nilestis argumentis superius ostendebamus auxilio eget speciali. Actus autem attritionis , de quo Scotus 3c O-jetanus loquuntur, sunt ex puris naturalibus , ut etiam ipfi latentur : ergo

impossibile est esse idem , quia Mincipia lunt prorsus diversa: nec fieri potest , ut actus , qui solo auxilio Dei generali a potentia producitur, idem

numero a potentia cum auxilio speciati producatur. . Et quod de hoc genere attritionis dictum est, patet etiam, ac multo quidem maris in reIIouis . Hoc vero idem nobiscum tenet Paludanus, dis in. II. q. r.& Gabr. dist. I 6. q. I. Sed quaeri tamen a plerisque solet, an ad poenitentiae actum, quem contritionem appellamus, totus animi conatus necessarius sit, ita videlicet, ut actus habeat omnem intentionem, quam eo tempore voluntas potest illi praesta

Et quidem Adrianus q. I. de poenitentia , artic. 2. 8c Quodlib. s. art. I. existimat ad contritionem exigi , ut homo omnem conatum adhibeat. Prinbatque in primis ex Deuteronom. 4. ubi: Si qualueris Moyses ait o Dominum

Deum tuuin, invenies illum, si tamen toto corde quaesieris , & tota tribui,

tione animae tuae.

Secundo id sit adet ex eo , quod E

sai. ultimo Dominus ait: Ad quem aspiciam, nisi ad pauperculum , dc comtritum spiritu, & trementem strmones meos Nota, contritum spiritu is Dolor enim renustus spiritum non conterit. Nota rursum, trementem: Tremor enim est magnus & manifestus timor,

ut dicit glossa super illud ad Philip

a. Cum timore & tremore, dic. Tertio argumentatur ex illo oelisi Convertimini ad me in toto corde v

stro , in jejunio, dc fletu, & planctu,& scindite eorda vestra. At dolor remissus nec ex toto corde est, nec fictum & planctum efficit , nec scindit corda, dcc. . . Quarto Sanctorum testimonias Id confirmat. Div. Augustinus lib. de vera &nis poenitti cap. II. Convertitur , inquit, qui iam totus & omnino vertitur . Et serm. I I. ad fratre P in Eremo, Gravia peccata , ait, gravissimis lamentis inti igent. Item divus Ambrosius libro x. de poenitentia, cap. Io. Facilius inveni qui innocentiam servaverint, &c. quae ante sunt a nobis recitata. Et ad vi

ginem lapsam , cap. 8. Posteaquam i terrogaverat, quanta esset& qualis pe- ni tentia necesIaria , & descripserat exteriorem ingentem, subjicit: Cor vero sit liquescens , sicut cera , Sc totum

corpus maceretur. Talis vita, talis

ctio poenitentiae si fuerit, si perseverans audebit sperare, etsi non gloriam, ce

te poenae evacuationem. Insiste ergo misera sertiter , inhaere tanquam naufragus tabulae: nam grandi plagae alta Scyrolixa opus est medicina. Quod οὐ dit divus Ambrosius & testimonio Joelis jam citato, de quia omnes qui in

Sacris literis veniam poenite nilo rem runtur consequuti , hujusmodi cordis compunctionem habuere , non levem& remissam, non parvam , sed maximam , ut Nini vitae & Da via , qui explicans poenitentiam suam, ait: Lab ravi in gemitu meo , lavabo per singulas noctes lectum meum, dcc. Atque iterum : Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, Sc non est lanitas in carne mea: afflictus de humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Cyprianus demum Serm. s. delapsis, Quam magna, inquit, deliquimus, tam granditer defleamus: esto vulneri diligens & longa medicina non desit, penatentia crimine minor non sit. Putat ne Dominum cito posse placari, cuius templum sacrilega contagione violasti orare oportet impensius , diem. luctu transigere , vigiliis noctes ac fietibus ducere, tempus omne lachrymosis lamentationinus occupare,stratos solo adhaerere cineri , in cilicio volutari de sordibus , Sec. Et paulo post: Si precem toto corde qius faciat, si veris penitentiae lamentationibus & Iachrymis

ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis & continuis operibus misflectat, milareri talium potest. Est etiam ratio pro hac sententia , quod non habemus nos , Deum conser re gratiam, nisi facienti totum quod in se est: 'χd qui non convertitur toto cinnatu , non facit totum , quod in se est: Contritus igitur, cui scilicet infallibialiter Deus gratiam constri, tota vi animi convertitur. Altera quoque ratio est , quod non est contritio , nisi ex amore Charitatis proficiscatur: sed amor Charitatis non habetur , nisi toto nixu Deus diligatur Deut. 6. Diliges Dominum Deum

tuum ex tota sertitudine tua; quod Μarcus dixit, ex tota virtute tuas x Lucas, ex omnibus retribus tuis. Quibus oc

566쪽

trema in hac qu.

Resellit alia Sco

De nec Ustiue pen

di testisnon iis , & rationi tms adductus, non dubitat omni a fleveratione confirmare, contritionem nullam esse, nisi ex

toto conatu voluntatis doleatur.

Atqui duo hic extrema fugienda sunt: alterum eorum, qui facile quibuslibet poenitentibus veniam , Ze s ecutitatem pollicentur, adversum quos Isidorus secundo libro de summo bono, cap. 13. illud Hieremiae sexto inducit ' Curabant contritionem filiae populi mei , cum Ignominia dicentes: pax, pax , & non

erat pax . Alterum extremum hoc est, quod tenet Adrianus. Contra cuIus inpinionem Chrylos omus in libello de reparatione lapsi, Et refertur de P

nitentia , distinctione tertia , cap. Talis) inquit : Mihi crede, talis est erga

homines pietas Dei : nunquam spernit poenitentiam , si ex sincere , dc simpliciter offeratur et etiam si non potuerit quis explere in praesenti satisfaciendi

ordinem , quantulairacunque tamen , ex quamlibet brevi tempore gestam poenitentiam suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perire mercedem.

Deinde , actus charitatis, etiam si non habeat totam intensionem , quam pote it, nec ex toto conatu procedat, sufficit ad remistionem peccatorum, ergo & contritio . Antecedens patet, quia ad talem actum, cum sit stipernaturalis, requiritur habitus charitatis infusae, cum qua nullum mortale peccatum est. Nisi huic argumento respondere velis , habitum charitatis nunquam in actum exire, m- si voluntas omnem vim ad operandum intendat: quod absilrdissimum eth. Praeterea, Praeceptum de actu fidei, di de actu spei homo implet, etiam1i

non agat ex toto conatu: ergo & praeceptum de charitate , & contratione :Non ergo contritio totum animi conatum exigit.

Referri etiam solent in hoc sacrarum literarum teitimonia , ut illud Joannis I . Qui diligit me , diligetur a Patre ineo. Et Jacobi quarto, Appropinquate Deo, di appropinquabat vobis. Quod si dicas , csse limitanda eJuisnodi testsemonia , ut stibintelligatur ex voto conatu 3 eadem ratione limitabimus di quae loquuntur de Fide, bpe, atque Jultitia. Quod quoniam probabile non est, ne aliud quidem probare dcbemus , unde hoc proficiscitur. Quibus ei idem argumentis Scoti opinio resedenda eit, qui in quarto, dil-itentiae ut Virtutis. Si 7ctione decim aquarta, quaestione secunda

tenet , ad contritionem requiri certum intensionis gradum et qui quidem crror falso nititur fundamento . Credit enim Scotus, attritionem acquisitam ex puris naturalibus dispositionem este ad gratiam. Et quoniam vidit non quamlibet naiaturae displicentiam , pura remissam , idoneam esse ad justificationem , coactus

fuit asserere, contritionem exigere cc tam intensionem magnam soli Deo co

gnitam . Verum imaginatio haec sive

bcota fuerit, sive non fuerit: nam si quis cum voluerit hoc errore liberare, cum hoc ego non magnopere pugnabo ) imaginatio haec, inquam , non modo falsacit, sed etiam pericillosa, di erronea, ne quod verbum atrocius dicam. Ultima namque ad gratiam dilpositio ut nobis demonstiatum est Niuxilio Dei indiget speciali. Quo auxilio posito , sive Deus moveat ad magnum dolorem, sive ad parvum intensive , talis dolor contritio erit : sicut ad amorem chariatatis, sive Deus auxilio gratuito Intente moveat voluntatem, sive remisse, Gue ut duo, sive ut decem, actus chariatatis erit. Justus si quidem habens charitatem infusam ut decem, poteli actum amoris habere ut quatuor . Et cum de tali gradu requisito nulla pollit esse probabilitas , an scilicet habeamus illum, necne, certe de contritione nullum praeceptum estet: Quod ne ipse quidem Scotus admittit. Quod autem nullum ejus modi ellet praeceptum, Pata et fisset mna stultum praeceptum , quod semper

In vincibiliter ignoratur. ἔ Quin imo te-ncretur homo ex toto conatu poeniten

tiam agere , ne exponerct se periculo talem gradum omittenda. Ex eodem quoque fonte ejusdem Sc ti alter error emanavit , Certum tempus nec ellarium este , ut actus noster contritio sit. Cui sententiae adversaturmam aethe D. Chryloitomus In oratione

de B. Philogonio , dc in libello de r

paratione lapsi, cuJus ante verba retulimus . Advenatur etiam Leo Papa in Epit tota 69. ad Theodorum , inquiens: bi periculum urgeat , cuique petenti statim est absolutio danda, quia nulericordiae Dei non possumus tempora d finire , nec mensuras ponere , apud quem nullas pati ilr veniae moras comversio , dicente Spiritu Dei per Pr phetam : Cum comurius ingemueris, tunc salvus eris . Est autem hic Pr

Refutat. alia Sco. opinio, seu e

567쪽

RHecy. He Poeniten. Pars III. Resp. ad

argu . Idriani.

averterit se Impius ab impietate sua, animam suam vivificabit. Et cap. 33. justitia 1usti non liberabid eum, in quacunque die peccaverit, & impietas impii non nocebit et , in quacunque dicconversius fuerit. Nam utroque doco, in quacunque die , pro quacunquC hora,vcl momento accipiendum est. Si cnim justus, qui avertit se a justitia sua vel in hora . vel etiam in momento , justitias antiquas amittit: Impius ergo, in quacunque hora , vel momento fuerit conversus , justitiam consequetur , ut qui in momento potuit perdere gratiam , possit 3c comparare. Praeterea, fac., ut illud tempus necessarium , exempli caula, si media hora , & in prima illius temporis particula faciat homo quicquid sibi poss-hile est : tunc sequitur 'primum, Deum facienti quod in te est gratiam denegare, facientem quoque hominem qui quid de potest, R debet, condemnari. Nihil enim praeterea debet homo, quam pro tempore potest : Sequitur deinde , in illa etiam temporis particula hominem alias liberum , esse extra sali itis

acquirendae statum . Quae omnia christiana pietas exhorret . Praeterea, sequitur inde aliquem hominem Deum summe diligere , S: de commissis propter Deum dolere, Sta. men a Deo condemnari, contra illud: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Quin etiam sequeretur. martyrem , qui pro Christo mortem oppeteret, condemnari, ut si martyrium in prima Parte illius temporis necessarii pateretur.

Quod si dicas suppleri deiectiun continuationis per martyrium , certe cum voluntas pro facto cedat, voluntas quoque enicax martyrii crit lum ciens ad

gratiam dispositio . Quae quoniam in momento haberi potest, fateamur necesie est , contritionem quoque poste haberi in momento. Nihil 1 cilicet novi dicimus , sed ea

tantum , quae communi scholae consensu, sermoneque seruntur : sed ne haec quidem quamlibet obvia , de omnium disputatione trita, erant nobis praetereunda. Constituendum enim erat, quid &quale sit id , de quo disserimus , non

quod ignorare id vos arbitraremur, sed ut ampliore ratione & via noltra procederet Dil putatio.

Igitur ad primum Adriani argumen

argu ., tum protinus respondeo , si illud prius

ia ἰ expotuero amorem Dei super oum iu puteulum non esse ab AuguItino Coud dupliciter posse dici maximum : Uno

modo intensive , graduali quadam i tensione, quo pacto jimiores de intensione loquuntur: in quem modum non oportet amorem Dei esse maximum . Α- liter intelligitur esse maximus ν appretiative . Concedenda sunt enim nobis in Scholastica concertatione hujusinodi vocabula, quod alias saepe depreca ti sunms , ac iure obtinere debemus, quoniam Theologicas res ornate dic re velle, puerile est. Certe Theologo, si aderat eloquentiam , non est a spemia inda; si non habeat, non admodum fiagrianda : tantum complectatur ve

bis quod vult, & dicat plane quod i telligit. Ut ergo eo redeamus , undCaigressi sumus , & propositam disti

ctionem apertiori exemplo demonstr mus et Foemina interim vehementius &intensius catellum amat, quam aurum, dc tamen 1i alterutrum oporteret amit tere, aurum catello praeponeret : Itaquoniam pluris facit aurum, quam c.

tellum, plus diligit aurum, non inten sive quidem, sed appretiative: Quo m do etiam contritio dolor est maximus, quia si daretur optio, mallem amisisse pecunias, mallem me mortuum fuisse, quam pecca1se. Ad primum itaque argumentum res pondetur , quod toto corde Dominum quaerit , qui non partem Deo dat , dc partem negant; ut illi faciunt, qui vel

amant aliquam unam creaturam prohibitam, vel reservant sibi unum aliquod peccatum, quod non displicet. Quemadmodum verbi causa , ille totam do mum hospitii exhibere dicitur, qui De

minem admittit intra domum sine hospit.s voluntate : Sed qui cum illo etiam inimicum exciperet, non totam d. mum exhiberet. Similiter in tota trib latione animae Deum quaerit, cui omnia peccata dii plicent . Nam qui ex parte quidem tristaretur de peccatis, ex par te vero unum quodlibet sibi reservaret , in quo delectaretur , is Deum in

tota tribulatione animae non exquireret.

Non est erro ibi serino sui Scholastice loquamur ) de totalitate gradu alis

iniciasionis, sed de totalitate integrata tis, di periection IS. Atque hinc reliquis sacrarum liter rum testimoniis facit rei pondetur zPri mo etiam Divi Augustini testimonio. Alteri vero , quod ex eodem August lao profertur ut omittamus , Illud O-

568쪽

De necessitate Pinitentia ut V tutis. si tum ) remondemus ad satisIactionem ι nioris , quae nitebarer ostendere , Ba-1nt ceram pro gravissimis peccat 3s ex lit-lpta sinum nisi conti ito administretur,pr hendam. gravissimis lamentis opil eue,t Osie nihil, dupliciter respondetur. Prins ne quibus ejusmodi peccatorum ple-ius, quod si loquamur de actu charit Da remisso non cit. Caeterum ad sim-ltis , semper requiritur ad iustificatio-plicem remissioncm culpae, prolixa illa,4 nem, seclusis tamen Sacramentis, sic-N tram poenitentia tum interior, tumiui & contrιtio. Sacramentum autem in exterior non requiritur. Et per hoc pa-inos ponente obicem eundem csseetum tet quid D. D. Ambrosio, & Cyprianothabet, quem haberet charitas,&con- respondendum sit . . tritio sine Sacramcnto. Unde sicut par- Ad primam vero rationem respon-iVulus per solam habitualem charita detur a facienti quod in se est ex pu-ltem , & gratiam Iustificatur , eo quod ris naturalibus , non oportere Deum gra-l noti ponit obicem Sacramento ad p. tiam conferre nec tunc , nec postea,lmulionem peccati originalis 3 ira.& a- nisi totum faciat quod potest e sed fa-ldultus , qui non ponit obicem ad T cienti , quod in se est , post auxiliumlinlisionem Peccati .mortalis, cum eli Dei moventis , Deus gratiam Iustifica- tattritus, per initisonem charitatis ha-tionis dat, etiamsi ex toto conatu nonIbitualis Iustificatur . Posterius respo faciat. Ego inquit Apocal. 3. sto adideri quoque potest , omnia illa testim ostium & pulso, si quis aperuerit mi-inia de cnaritate habituali esse inteli hi ianuam &c. Christus ergo ingre- ta Vnda . Alias qua dormiret, quoniam dietur ad animam, sive ex toto cona-inon diligit, maneret In morte. Sed pristu sive ex medietate conatus janua a- star solutio praestabilior est. Argumenta Deriatiir vero opinionas alterius, post ea, quae ' Ad secundam rationem prius dicitur,ldii eruimus, iaciliora sunt, quam ut sobquod illis verbis non praecipitur inten-ivcre debeamus. so summa gradu abs in actu , sed so- De charitate vero, an sine poenitentum, ut omnes vires intendantur, quan-itia Valeat mortales culpas remittere, tum neceste ad diligendum Deum su-inonnulla controversia est . Gabriel per omnia appretiative; ita ut in prae- lniin ait A. distinct. I . quaest. I. led D. paratione animi , videlicet cum opustiuomas negat tertia parte quaestione fuerat, totum cor, mentem, animam,i8ψ. Credat . autem Ille , solo actu cli, vires conatum Deo praestemus. Poste-ira ait S sine palutentia peccata donari. rius respondetur, quod illiusmodi ver- cum memoriae non occurrunt: ut si bis solum ostenditur , nullam esse di-lpUcator , quo scilicet tempore Deum ligendo Deo mensuram praescribendam .ldiligere tenetur , Dei consideran& bi Quia enim dicturus erat, Diliges pro-imtaIem , clicit actum dilectionis Dei x um tuum sicut teipsum , docet an- up r Omnia, consequitur , Inquit rein te, nullum exemplum, nullumque mo-imus Onem peccatorum , licet missum dum in amore Dei esse quo rendum,lb-bςM P m cnuae actum, quia nulIam uui utique dignus est , ut sine modo ,lhabet cognιtaonem de peccato , quam atque exemplo diligatur. Ecclesiast. 3.loccupatus, ut ait, circa Dei dilecti' Benedicentes Dominum, exaltate illuminem habere non potest: non enim pos- uuantum potestis : maior est enim o-lsumus plura simul cogitare . Haec ille. mni laude omnia vero scripturae testimonia , quae Verum illud dubium protinus existit,lprobant nitentiam esse necessariam, an Sacramentum Baptasini cuique at-iexponit de poenitentia formali, aut vi trito administratum, conserat gratiam,ituat , ut patet in tertia. ejusdem qua an potius unum aliquod sit attritionistitionis conclusione . Atque etiam Sc genus , quod solum disponat ad grati-ltus in illa ipsa distinctione, &quaestis. am Sacramenti. ' . ne , Paucioritas verbis , eadem fere Sed huic ego quaestioni commodiust peccare. Videtur. . postea rei pondebo, cum de Sacramen- sed hi primum in eo falluntur, quod to Absolutionis disputavero et Eadem non vident, micrede plurimum inter enim ibidem quaestio est et Et quod ad ea, quae istum necessam iunt, ut praemores Christianorum attinet, hic so Nicepta , & quae nec est aria sunt etiam stan curiose, illic vero necessario tramsut media, sine quibus latus haberi non sigetur. potest . Ajunt namque , exculari ho-

tiones pro Parii eg. p

sitas in

tim de

Charit. Utrum charitas

st justia

ficare.

necessit.

medii, ta

569쪽

eatorum, cum habet de peccato commisso vel ignorantiam invincibilem , vel etiam distractionem necellariam a Peccatis cogitandis , quasi poenitentia solum est et necessaria , quia Praecepta est , δέ non item quia medrum ad salutem necessarium . Atque in hujusnio- di mediis licet admittatur excusatione homo peccet , quando ex is norantia desunt , non tamen admittitur, ut sine illis homo salvetur: exempli gratia : Fides Christi est ad salutem necessaria r quod si cui Euangelium non anni cietur, excusabitur quidem a praecepto credendi , id cst, non peccabit ex eo, quod non credit in Claristum; sed vitam aeternam minime consequotur , ad quam consequendam Christi fidem habere neces le est. Atque idem de baptismo dicere licet, sine quo nemo salvus emcitur, sive occupatus circa res alias, sive oblitus bapti lini fingatur . Intelligimus ad divinam providentiam pertinere, ut quo voluit vel fidem, vel bapti sinum medium ad salutem praestituere , facienti quod in se est, nunquam deneget tale medium Sic igitur , cum Poenitentia sit ad salutem medium necessarium quod abunde sacrarum etiam literarum testinioniis ostensum est) divinae procurationis esse convincitur, ut facienti quod Potest , ea suggerat, quae suerint huic remedio adhibendo necessaria. Errant deinde vehementer, quod imsimonia illa scripturae sacrae de poenitentia formali vel virtuali interpretantur : idque ut opinionem suam pugnacissime defendant . At si semel hanc nobis licentiam interpretandi permittimus, facile quoque caetera media ad salutem praefinita, per eandem expositionem eludemus. Fides quippe Christi explicabitur ad salutem necessaria formaliter, vcl virtualiter. Votum e iam baptismi dicetur necessarium λ

male, vel virtuale. - Prae terea, cum sancti omnes de poenitentia formali , 3c explicita praedicta testimonia interprctcntur , temere dc inconsiderate in contrariam intellige tiam pervertuntur. Praeterea , talem interpretationem admittentes , in nuti CVentu probare poterunt sormalem poeniteatiam csse necessariam . Dicemus eiarm illis , e

Iam cum peccatat memoriae occurrunt,

non oportere formaluer expliciteque

dolete . Ncque id resciti aliquo testi- Peniten. Pars III.

monio potest , quoniam charitas est poenitentia virtualis , quae lassicere dicetur , quoniam locis praescriptis λr- malis pcimitentia non praescribitur. Ita si huic expositioni dabitur locus , satis erit ad salutem nova vita , sine detestatione veteris , quae est haeresis Lu-

therana.

Quaedam insuper testimonia de poeta: tentia virtuali exponere , impndentiae manifestissimae fuerit, ut illud Ioel. 1. Convertimini ad me in toto corde vestro, in je unio , dc se tu , de plan- , dc scindite corda vestra. IIl id item Actor. 1. Panitentiam agite, Ec bapti etur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Quod quidem testimonium si de poenitentia virtuali v lumus exponere , in eum errorem incidimus , quem Paulo ante reprobavimus , hoc est , baptismum sine poenitentia sormali peccata remittere . Uerum haec missa facio: quae tamen decernere controversam possunt ) illud quaero , si cui peccatori divina bonitas Occurrat, eo etiam tempore, quo nec diligere Deum , nec poenitentiam agere tenetur , non occurrant autem peccata, videlicet occupatissimo india vinae bonitatis contemplatione : quaero tum inquam an isti habenti actum d: lectionis , peccata sine poenitentia condonentur Nam si condonantur, ergo etiam quando non tenebatur ille aut Deum diligere , aut in Dei contemplatione versari , remissionem peccatorum consequetur fine poenitentia . Quod vel isti quoque concedere

verentur . Sin autem non condonantur , nec ille peccator potest in actum dilectionis sine poenitentiae actu prodire : ergo poenitentia formalis quod modo contendimus est ad remissionem peccatorum necessaria . Atque ut

bipe jam diximus) ad divinam procu

rationem spectat , ut nullus peccator in actum dilectionis prodeat, cum primum ad Deum convertitur , quin simul quemadmodum bonum per ammrem amplectitur , Ita etiam odio malum proicquatur : Panitemini , inquit D. Petrus, dc convertimini, ut deleantur peccata vestra. Accedit illa quoque causa, quod cum sacramentum plenitentiae bapti alis tam ut necestarium ad salutem , quam baptismus non bapti alis, quod tuo posmea loco demonstrabitur ) certe sicut sine baptisino in re vel in voto , ne

570쪽

de ma tyrio. Utrum martyr. Peccatasne pe

Opinio

De necessitate Poenis emiae ut VPlutis . si Imo adultus salutem conseqiu potest: i-l Quia voluntas effieax martyrii, S marista sine paulatentiae sacramento in reityrium actii iii sceptum , quantum ad vel in voto salvatur nemo. Uotum au- l citentialia s ut hic stipponimus J nihiltem sacramenti pana tcntiae nullus habet sine peccatorum de memoria , de displicentia ; verius est igitur nimirum illud , quod nos asserimus , sine poenitentiae aetu per solam charitatem neminem posse salvari. Sed de martyrio quaestio diis cilior est . Nam id sine poenitentia peccata etiam mortalia remittere, Iuniores fere tradunt , Scotus 4. disti tione I . quaei . lecunda , Gabriel eadem distin. dc qu. Imo dc D. Thomas videtur in

hanc sententiam ire. 3. pari. quaest. 87. arti c. I. Nam secundum argumentum mrat hujusmodi : P attentia non est sine actuasi displicentia peccatorum : sed peccata venialia pollunt dimitti sine displicentia eorum, sicut patet in eo , qui dormiens occideretia r propter Christum; ergo peccata venialia possunt remitti sine poenitentia . Cui argumento Divu SThomas respondet , quod passo pro Christo suscepta obtinet vim bapti lini, de ideo purgat ab omni culpa , Sc veniali , de mortali, nisi actit aliter voluntatem peccato invenerit inhaerentem. Hacteous D. Thomas. - At , etiamsi homo non doleat , aut culpas in memoria habeat modo tamen vclit placere Deo in omnibus, divitam pro illo inde re non habet voluntatem peccato actualiter inhaerentem, ergo iuxta D. Thomae placitum)pasIio pro Cnristo suscepta , sine poenitentia, mortalia peccata remittit. Uerum sententia contraria mihi ex animo exuri non potest . Nam pcrsuas, est de auctoritate majorum , dc gravi constantique ratione , ac fieri potest, ut errem , sed ita prorsus existimo . Primum enim pallio pro Christo suscepta, si a charitate non existit, nihil valet ad culpae mortalis remissi

nem, ut Div. Thoinas auctor est , 1. 1. quaest. ia . articul L. ad 1. 3c 3. pari. quaest. 66. arti c. I x. ad 2. Item & Divus Augustinus contra Crescon. libr. h. capit. I x. Iinmo adeo Divus Paulus i.

Corinth. I 3. inquiens: Si corpus meum tradidero , ita ut ardeam , charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest, Charitas autem meo, qui peccavit mortaliter, non romittit peccatum sine poenitentia ut idem Divus Thomas scribit 3. parte quaestion. 8 . ari . s. ad A. . Crgo nec marzyrium. Dc confirmatur: disierunt. Si ergo martyrium sine patinnitcntia peccatum mortale remittit, ac proinde gloriam meretur aeternam , Sc voluntas quoque efficax martyrii idem sine poenitentia dubio procul efiiceret. Praeterea , palli a pro Christo suscepta in eo, qui fuit aut schismaticus vel l aereticiis, non remittit peccatum haeis resis vel schismatis , nin prius homo ecclesiae Catholicae fuerit aggregatus et

ergo nec remittit ejusmodi peccata , mn homo piae niteat. Nain verbis se holae usitatis quandoque utimur, nec utilum aut verborum sucum, aut eloquentiae ornatum adhibere volumus , sed tantum confirmandae veritati curam Peramque navare . Antecedens igitur nostrae hujus argumentationis, praeter quam quod habetur ex Davo Cypriano lib. cpistolarum , Epist. 2. ad Antonianum , atque ex Divo Augustino tum saepe alias , tum libro I. de Baptismo contra Donatistas , cap. II. dc lib. 3. cap. I 6. δc lib. 4. cap. II. definitur etiam in Concilio Florent. sub Eugeniol U. Consequentia vero probatur: Quia sicut si ies , de ecclesiae Catholicae unitas , sunt media ad salutem necellaria , ita de poenitent a. Praetcrea , si quis ante baptismum

mortem pro Deo oppetat , non consequetur calutem sine voto baptismi, si re ipsa bapti ari non potest: ergo nec post baptismum , si peccavit mortaliter, consequctur salutem sine poenitentiae sacramento, aut in re, aut in voto suscepto. Antecedens, quod assii

psimus, Thomas Uvaldensis , libro dei acramentis , capitul. 97. de Ios. Divi praescietim Augustini testimonio confirmat , lib. . de baptismo contra Dona

listas , cap. LI. 8e 22. Non enim mors

pro Deo suscepta, jam Euangelio promulgato , sine fide Christi de Ecclesiae

salutem praestare potest. At consequentia vel ex eo liquet, quod sicut baptis. nu sacramentum est ad salutem neccia sarium his, qui ante peccaverunt, ita dc poenitentia his , qui peccaverunt post baptismum.

Adde illud quoque , quod si marty

ri peccata in mentem veniant , etiam in ipso martyrii agone constituto, non salvabitur, si non doleat: ergo marty rio etiam instante, poenitentia necessa

Absque

SEARCH

MENU NAVIGATION