Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

ne a Dialectico quidem , cum in nullo tenere causis prunas qitalitates secunae prae ccdant.

Iicin , Contritio prior est habituali gratia in genete di: positionis, gratia etia in prior est habitu poenitcnttiae insu-sae in rcncrc causae sorinalis. Sed contritio nullo pacto prior est habitu pα nitentiae. Quoniam actus ille ab habi-

Relec t. de Poenis. Pars LVerte nos Domane, de convertemur. Et tertia parte, quaestione 39. articulo primo ad lacundum , Actus, inquit, primus 'nitentis se habet ut ultima dissipositio ad gratiam consequendam, 1 culicet contritio . Alii vero sequentes Mctus poenitcntiae procedunt jam ex gratia, & virtutibus. Sed quoniam D. Th

mas quem auctorem libcntissime sotu producitur in genere causae efficien-iquor ) I. v. quaest. Ita. art. L. ad I. con iis . Encela autem causarum cssicienti--ς ' hum suis causis efficientibus priora clienon pollunt, nisi sorte in genere cau-s, finalis, de quo causarum genere in

Prael et illa non disseritur. Circa id vero, quod in codem argumento additur , gratiam se habere ad charitatem, dc poenitentiam , ut anima ad potentias suas, non in omnibus s- militudo est . Quoniam potentiae anino, intellectus & voluntas , nulla ratione praecedunt animam ; habitus vero cliaritatis N p nitciuiae , quoniam an gcncre causae cilicientis producunt

actus, qui sunt dispositiones ad gratiam, ex coniequenti ipsam gratiam antecedunt. Charitas igitur, & poenitentia habent 1 c ad gratiam, ut calor ad formam ignis . Idem cnim calor si considerctur , ut disponens materiam ad recipiend m formam, prior fornia est; si autem ut potentia calcfactiva, cadem forma posterior est. Ad secundam vero consutationem, in qua di scultas est maxima , sunt qui nc-gant primam contritionem meritoriamelle: quam ego sentcntiam olim juve-Gabr d ra. nis tenere solebam: Nec enim poteram S - - eam persuasionem induere , ut gratia habitualis, qua justificamur, prima contritione prior esset , quod tamen erat necessarium, ut illa contritio esset meritoria , quippe cum gratia, & amicitia Dei totius meriti radix , & origo sit: Atque id etiam D. Τhoinas mihi sentire videbatur, I. p. qu. 62. art. 2. ad 3.

4n haec vcrba : Triplex est converso in Deum , una quidcm per dilectionem

.persectam, quae est creaturae Jam Deo truciatis. Et ad hanc conversionem rc-quiritur gratia consummata. Alia conversio est, quae est meritum beatitudi-iais e & ad hanc requiritur habitualis gratia , quae est merendi principium. Tertia conversio est, perquam aliquis praeparat se ad gratiam habendam : &ad nanc non exigitur aliqua habitu a- Iis gratia, sed operatio Dei ad se animam convertentiss secundum illud: Contrariam sentcntiam tenci , concedo, contritionem primam esse meritoriam glori.e . Primo, quia est operatio ambci Dei ordinata in finem supernatur,

lem; imo , ut ostensum est , in finem

cliaritatis ab ipsa charitate ordinata: ergo est meritoria. Praeterea , ultima dispositio ad so mam, in genere causae formalis , posterior ipsa forma est et Igitur secundum

ordinem causae formalis , contritio a gratia procedit; erit ergo meritoria.

Praeterea, fingamus hominem post priamam illam contritioncm e vita dis cedere: Tum quaero, an isti dabitur alia qua gloria. Quod quia negari non potest , quaero rursum , an illam gloriam talis homo meruerit. Si meruit, habetur intentum : si non meruit, ergo adulto seclusis sacramentis datur gloria

absque merito proprio , reclamante Palinio I. ad Corinth. 3. Unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum situm laborem . Et Matthaei 2 o. nemo diurnum accepit denarium, nisi qui in vinea laboravit. Praeterea, primus actus cliaritatis est

meritorius, cum sine dubio sit opus amici Dei, maxime placens Deo. Ioan. I . Qui diligit me , ego manifestabo incipium. Sed actus primus poenitentiae

sequitur primum actum cliaritatis , a quo proficiscitur: ergo est meritorius. Quod D. Ausustinus affirmat de vera, di faba poenitentia cap. 17. ubi de iis, qui in fine poenitentiam arunt , sic loquitur: Cum fructi f. ra poenitentia opus sit non hominis , sed Dei; in pirare eam potest, quoniam vult sua inisericordia, & ex inisericordia remunerare quos damnare potest ex Justitia . Et cap. ult. ait, Poenitentiam non soluin indulgentiam promittere, sed certa praeima.

Gratianus etiam id habet de poenit.

dist. I. cap. Convertimini. Igitur ad argumentum , sive eonfise mationem secundae illius impugnationis, concedo libenter, primam gratiam gra

552쪽

De D finitione Poeni, entia.

gloriam dari sine merito . Eadem enim Contritio ut quatuor , & dispositio est

ad pratiam ut quatuor , & meritoria gloriae ut quatuor; qua ratione ordine naturae gratiam laquitur . Et ad impugnationem , quia gratia est acceptatio ad vitam aeternam, &c. Id scilicet ego

nego , si sermo formalis sit: sed est forma , per quam aliquis est amicus Deo, per quam homini grato, & accepto , asmissoque in divinae naturae consortium facultas datur ad aeterna bona, per

'perationem virtutum promerenda. Nec

oportet, sormaliter loquendo, ut quis sit amicus Deo, quod Deus per talem amicitiam , seclusa quacunque operatione , velit illi vitam aeternam i Sed latis est , quod velit illuda admittere ad participationem bonorum supernaturalitim , quae simpliciter faciunt homines bonos , qualis est charitas , &caeterae virtutes insusae, per quas admissus homo ad Dei amicitiam , & gratiam , aeternam gloriam propriis actibus demeretur. De adultis loquimur: nam parvulis gratia datur per operationem

alienam, similiter & gloria. Cujus rei exemplum habes in anima, quae quoniam actus primus est, dat es

se , di vivere . Hanc consequuntur potent uae naturales, hoc est, intellectus , di voluntas, per quas operatur ad consecutionem finis . Sic & pratia , vita quaedam animae est, quae illi & vivere& esse divinum praestat, quam charitas& reliquae virtutes consequuntur, qua rum operationibus finem suum homo consequetur . Nec deerit praeter naturale, moraIe quoque exemplum in hujus rei expositione . Cum enim homo

quis gratus incipit esse Principi , non est opus , ut per talem gratiam acceptus sit ad ultima pismia, atque praecipua , quae videlicet Princeps fideliter servientibus praeparavit: Sed per talem primam gratiam intelligitur admitti in domum , consortiumque ejusdem Pi incipis , darique facultas intelligitur ad

Praemia quaecunque fidelium amicorum Promerenda. Cum autem Apostolus ait, Gratia Dei vitam aeternam donari, Ce

te sentit , quod D. Aligustinus disertissime docet , 3. Hupognost. & de gra

tia, S libero arbitrio cap. quarto, s. 7per auxilium Dei gratuitum , eam h mines conicqui : cum tamen simul dicatur corona justitiae , quia nobis cooperantibus gratia Dei respondet, tanquam P mium, mercesque operis nostri . Atque de prima controversia satis , superque fuerit disputatum . Ubi

constitutum nobis est, poenitentiam cc se voluntariam poenam pro peccatis asi sumptam , propter Deum ex charitate dilectulna

PARS SECUNDA .

De paenitentia ut irtute.

IN secunda vero vertebatur in quaestionem: An poenitentia sit virtus.

Cujus quidem Quaestionis pars negativa ex eo suadetur in primis , quod nulla virtus vitium in eodem subjecto necessario supponit at oportet homunem fuisse vitiosiim, priuiquam in hoomine poenitentia sit; non igitur est po

nitentia virtus . Nam & absurdum est virtutes te habere non posse, nisi a te peccaveris, & Christo Domino aliquam denegare , in quo omnium vim tutum plenitudo est.

Deinde Philosophi nullam de poenia

tentia iccere mentionem : non Artit teles , non Cicero , non Seneca, non

denique Macrobius , qui tamen copi sisti me de virtutibus disseruere e non ergo est poenitentia virtus .

Praeterea , cujusque virtutis primus actus est electio boni , secundus vero fuga mali. Est enim virtus habitus et

clivus, in mediocritate consistens . At poenitere detestationem, fugamque peccati notat: non ergo potest esse praeciapuus cujusque virtutis actus, cum tamen primus actus poenitentiae sit. Quare non est poenitentia virtus. In contrarium est, quod compensare injurias adversus homines factas , vi

tus cst: ergo & divinas omensas vindicare virtus sine dubio est. Ad hujus controversiae pleniorem ex plicationem sit prima propositio e Poe. nitentia est virtus . Quae quidem conclusio indubitata apud Catholicos semper fuit e Nisi quod nostra hac tempestate quidam apud Hispanos haeretici

irridere coeperunt eos , qui de peccatis commissis tristarentur. Cujus erroris auctor creditur esse Lutherus, qui novam solummodo vitam a poenitentibus exigit, poenas non exigit.

At hic error ne aures vestras Saninctorum testimoniis obtundam ) ex sacris

literis revincetur .. Baruch I. Amma,

a. aec principis

Rationis

dubitadi

pro paris negat. I. CocI.

553쪽

quae tristis est super magnitudine mali, di incedit curva & infirma , & oculi deficientes , & anima esuriens, dat tibi gloriam & justitiam Domino. x. ad

corinth. 7. Gaudeo , non quia contrI-

stati estis, scd quia contristati estis ad

Poenitentiam . Quae enim secundum Deum , dic. Et Psalm. 6. Laboravi in gemitu meo , lavabo per singulas noctes lectu in meum, laclirymis meis stratum meum rigabo . Ecce Propheta sanctus& rex laborat , gemit , lachrymatur: Ubi ρ in lecto . Quantum rigat: Quamdiu λ per singulas noctes : Ob unam scilicet noctem , quam in iniquitate traduxerat , vitae totius laborem , gemitum , lachryma Rite designat . Et post tam clarum dc illustre Davidis exemplum , sunt qui in luce meridiana caecutiant λ Quorum stultitiam facile se. De erit redarguere, vel naturali ratio- Cinatione , quae ostendit, dolorem de Peccatis moderatum , ob debitum finem , esse laudabilem. Nam quem ervati piget, quique castigat seipsum , idque maxime cavet , ne rursus in eoidem laqueos inducatur , is laude dignisse

sinus est.

Praeterea, si cujus rei prosecutio tu pis est, fuga bona erit suapte natura :Doenitentia ergo, cum iuga peccati sit, honestissima est. Praeterea , aliorum punire peccata jure naturae studiosum est; quemque igitur sua vendicare facinora, aequum de Iustum est.

Tandem , hominem in quem injuste

peccaris , placare virtus est : Deo ergo, quem offenderis, satisfacere virnis est. Sed quid nos audaces de bono Divini praecepti disputamus p Nam Tertulliani verbis libenter utimur ) bonum

est poenitere, an non quid revolvis Deus praecepit , Deus hortatur , Deu Sinvitat : Poenitentiam , inquit, agite :Poenitentia igitur actus virtutis est. Secunda Conclusio : Poenitentia est virtus specialis. Contrarium huyis tenuerunt quidam ante D. Thomam , ut ipse D. Thomas author est distinct. I . 21. ar. l. q. 3. Hos Scotus secutus vietur, dist. I . q. a. & Major etiam q. I.

Sed hac Conclusione explicanda primum intestieamus, dolere de peccatis,

eo quod contra rationem rectam facta sunt, non pertinere ad aliquam specialem virtutem. Cum enim omnis virtus si consormis rectae rationi, eadem sufficit dc ut placeat, quicquid rationi con- Relest. de Poeniten. Par. II.

sentaneum est , & ut di*Iiceat quod a

recta ratione discordat . Unde temperantia satis est, ut detesten)ur actus ii temperantiae , justitia , ut nuustitiam abominemur. Illud etiam compertum habemus, tria stitiam de peccato , quatenus ostensa Dei est , non requirere specialem vi

tutem , praeter Charita cena, D. Τliom. 3. p. q. ar. 1. ad I. & a. 3. Et ratio est in promptu. Nam per eandem amicitiam bonum amicis volumus, di mala amicorum avertimuS.

Pi aeterea R id accipiamus, quod exploratum quoque est , dolere de peccato , ut languenti animo medeamur, non indigere alia virtute praeter Charitatem. Nam scut ex amore naturali medicinam oppono morbis corporis sita ex Charitate , qua nae ipsum diligo propter Deum , medicinam adsero aegritudinibus animi . Atque ab eadem omnino Charitate est tristari de culpa, ut mihi conciliem Deum. Etenim quaecunque humana actio , ob id parata,

ut compa Iem amicitiam hominis, nullam exigit specialem virtutem humanam , sed ex quodam desiderio amicitiae consequendae proficiscitur, quod inchoatio quaedam est , & veluti amicitiae scmen . Τristari crgo de peccato, ut in gratiam Dci redeamus , inchoatio quaedam cst Divinae amicitiae , nec ad aliam virtutem pertinere potest. Imo

adeo virtutis nomen non meretur, cum

in genere amicitiae actus ille impersectissimus si, virtus autem sit dispositio

persecti ad optimum, ut ex Aristoti T. Phyl. lib. colligitur.

Tristari ergo de culpa eo fine , ut compensetur offensa , quae adversum Deum commissa est , id nos asterimus exigere propriam specialemque viri

tem . Nam , ut dare Petro pecunias,

si in se quidem absolute consideretur, nullam habet laudem, sed si do, ut relevem miseriam ejus , actus est misericordiae s si, ut bene illi faciam, st, licet , quia bonum ipsius est, ad benevolentiam & amicitiam pertinet: sn ve ro , tanquam donum gratuitum , pecu nias consero , nempe , ut suo loco dc

tempore, quibus decet, distribuantur, ad virtutem liberalitatis spectat : Ita tristitiam assiimere, ut injuriae Deo factae compcnsatio fiat, a virtute speciali oriatur necesse est, cum finis ille tam ipecialis sit, ut pertinere ad duas vi tutes nequeat, nedum ad plures . Dia

554쪽

Opinio

Opinio

CaJex' .De Poenitentia ut virtute. versa quippe formalia motiva voluntatis , di vcrsis sunt formales rationes Ob-Jecti, atque consequenter diversos habitus de virtutes eisiciunt. Praetcrea , si quem haetesis suae poeniteat, ut emendetur offensa Deo sacta, actus virtutis sne dubio. est : Nec tamen potest elici a fide, quae est in intellectu , sed ne ab aliis quidem virtutibus generaliter . Dabitur ergo aliqua specialis virtus. unde ille actus existat, quam nos Poenitentiam appellamuS . Postremo, velle compensare injuriam factam proximo, requirit specialem Virtutem r ergo & velle compensare ac vindicare injuriam factam Deo. Sed ex his oritur dubium , si Poenitentia virtus specialis est , an incidat in

virtutem aliquam particularem earum,

quas philosophi posuerunt . Videtur enim esst eadem cum Justitia . Quod Durandus dist. r . qu. i. asseruit, quia

per eandem virtutem reddimus unicuique debitum , & illi satisfacimus , si intulimus injuriam . Sed per justitiam

unicuique reddimus debita: ergo , dcc. Et confirmatur , quia injuriam factam ad jus aequalitatemque reducere, actu Sjustitiae est.

Praeterea, vindicatio species Justitiae

est: ergo & poenitentia. Quod de Div. Thomas affirmat, 3. p. q. 8 . art. 3. ad

Falluntur tamen , qui hoc sentilint: Primo , quia inter Deum & homincs non cit justum simpliciter , sed secundum quid , ut D. Thomas arr. 3. Iam citato ex Arist. 8. Et hic. manifestat: e go cum poenitentia sit virtus inter hominem Ee Deum , non reddit justum,

nisi secundum quid. Non est igitur virtus justitiae , quae vidclicet aequale reddit . Deinde Religio debitum Deo reddit, de tamen non est justitia: Non ergo quaecunque virtus debitum Deo reddit, virtus justitiae est. Quibus argumentis Caietanus commotus tenuit, poenitentiam esse virtutem Religionis. Quia ejusdein praetcrea vim tutis est reddere debitum Deo benen-ctori & ostenso : sed per Religionem reddimus debitum Deo benefaelari . Ma Jor probatur, quia ratio debiti non variatur ex eo, quod sit pro beneficiis, vel offensis, ut debitum ex accepto mintuo, vel ex furto cjusdem rationis est. Cum ergo sola Religio reddat debitum Deo ratione accepti beneficii, sola de

Item Baruch x. Anima , quae tristis est super magnitudine mali , dat tibi

ploriam Sc justitiam Domino : Primum gloriam , deinde iustitiam . Et confirmatur hoc ex Psal. so. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum dc humiliatum Deus non despicies . PriamuS ergo actus poenitentiae, hoc est co tritio , est lacrificium opusque Religi

Sed haec quoque opinio primum D.

Thomae advertatur, 4. dist. I . quaest. I. art. H quaest. F. dc dist. II. qu. . art. 7.qu. I. ad 2.

Praeterea 3e salsa est , quia Religio

non reddit Deo quodcunque debitum , sed honorem : At poenitentia per se quidem intendit compensare injuriam Dei. Assumit tamen ad hunc finem ea , per quae compensatur injuria, quaecumque illa sint. Unde primum assumit tristitiam de vita veteris deinde propn

situm vitae novaes mox exteriorem P .

nam & satisfactionem a denique in his omnibus subjectionem & humilitatem

erga Deum . His enim homines humanas inJurias solemus compensare. Cum igitur finis poenitentiae proximus atque p:aecipuus non sit, honorcin Deo reis dere ; certe Religio esse non potest,

cujus proximus finis est, reddere Deo

cultum.

Praeterea , non est ejusdem virtutis reddere debitum hon Irem Principi . dc ipsus o flensam compensare . Illud enim ad Observantiam pertinet , hoc ad Justitiam: ergo non est ejusdem virtutis Deum colere, de ejus offensis sa

tisfacer .

Dicendum ergo , Pectitentiam esse specialem a caeteris virtutibus distinctam, quas philosophi cognoverunt, cujus proprius actus est, compensare o sensam Dei . Quae quidem virtus just, tia quaedam est , qualis inter homines ad Deum esse potest. Eacch. I 8. Si a tem impius er erit pioenitentiam , 8e s cerit judicium Justitiam. Psal. II 8.

Feci 1udicium & justitiam. Ad Rom.

Sicut exhibuistis membra vestra servure iniquitati , ita nunc exhibete servire justitiae . Ad primum vero argumentum ., quo suadebatur elle Iustitia , jam videturcsic responsum. Nain Justitia, quae proprie & simpliciter Justitia vocatur a Philosophis, non nisi inter eos est, i ter quos aequale reddi potest.

Sententi Auctor. de pr

posito dub. Respon. ad argo Durana

555쪽

ius pro aequali iustoque sumitur , ita

particula, unicuique , pro iis solis di stribuit , inter quos justiim & aequaIeest : & per hoc patet ad confirmati nem , quae de injuria facta homini procedit . Nam pro injuria facta Deo aequale reddere, imposi bile est. Respono Ad secundum , vindicatio non poni- ad argo tur proprie species Justitiae a D. Τho-Cajet. ma, sed pars quaedam adjuncta, & virtus illi propinqua . Has Divus Thomas partes potestativas appellat virtutum , ut Religionem partem Justitiae, Modestiam Temperantiae . Cum v Ero asscrit,

poenitentiam esse speciem Justitiae , la.

tius usurpat speciei vocabulum pro inferiori , quocs se habet per modum speciei . Dixerat enim art. 3. justum dividi in justum simpliciter , & iusti. in sc-cundum quid . Quae non est diviso generis in species. Ad primum autem eorum , quae faciebamus pro Cajetani sententia , respondetur, quod Religio non debitum Deo pro beneficiis acceptis, si se aliter & per se loquimur , sed gratit do est , quae resert Deo debitam gratiam pro acceptis beneficiis . Reddit autem Religio debitum cultum in signum dominii universalis , ratione cujus Latriam, cultumque debemus pecu liarissimae servitutis o Ad quam virilitem nullo modo pertinere potest debitum compensare, quod oritur ex delieto commisso oFateor tamen, quod si quae virtus esset inter Deum & homines committativa , qua redderemus debitum ratione cujusquam commutationis . ad eandem . quoque spectaret compensare injuriam factam Deo , quemadmodum intςr h mines accidit.

Sed objicis: Si primus actus virtutis hujus est satisfacere pro delicto commisso , ad satisfactionem vero injirriae

factae per accidens dolor intervenit, ei go potissimus hujus virtutis actus, non est poenitere : quocirca poenitentia ex accidenti vocabitur.

Ad hoc dubium facile est respondere, si teneamus, poenitentiam esse actum

publicae justitiae , cujus scilicet Deus judex est , panitens minister : Sed si

teneamus, esse privatam justitiam atque vindictam , ut antea diximus , dissicile est . Nam cum haec vindicatio & inflictio poenae accidentaria sit satisfactionivo Iuniariae , quam proximo facimus , prosccto de accidentaria videtur esse

de Paniten. Pars II. compensationi, quam ficimus Des

Hoc autem movere nos nulla ratione

debet: est enim insigne discrimen inter homines offensos & Deum , quod offensus homo ab offendente id primum

exigit, non ut se torqueat per poenas,

sed ut reddat honorem ablatum perinjuriam, tametsi & illud quoque in partem compensationis accipiat, si is qui offendit, de omenta praeterita contristetur. At vero Deus e contrario primum

id exigit , ut cum volumus peccatum admisium compensare, tristemur; luamusque poenas delicti commissi; id vero secundario requirit, ut honorem &reverentiam quae peccando detraximus, pα nitendo rependamus. Cnrita pNempe non suam, sed nostram quaerittit:litatem, quae videlicet in panis v luntarie pro peccatis assumptis maxima est. Nam, ut D. Chrysost. Homss. s. 6. & 7. ad populum Antioch. elegantissime tradit , nulla medicina appositior, nullum remedium praesentius asversus peccata est , quam tristitia dolorque pro peccatis: 8c quemadmodum vermis lignum, tinea vestem , e quibus prodicre , consumunt ; ita noena matrem, e qua nata est, hoc est culpam, interimit. Merito igitur ea Virtus, per

quam ossentas Dei compensamus, pc nitentia nuncupatur, quae videlicet Poenas voluntarias infligit , quibus utique Deus vel maxime placatur , quoniam iis vel maxime homo sanatur. Ad primum argumentum eorum, quae Resipono a principio opponebamus , ad suaden- ad rat. dum poenitentiam non este virtutem, dubita-

respondeo facillime msi ego caecutio) di initio

Unicuique flatu i& conditioni suas vim quaest. tutes esse tribuendas, rectoribus just, princip. tiam , Pauperibus patientiam , pecca- Propo toribus poenitentiam. Certe virtus me- sita dicae artis morbum supponit in subjecto, cui debet applicari. Quod si per

hanc artem quisque si ii solum meder

tur , idque optime posset , laus huJus

artis non exinde minueretur . .

Eadem quoque ratione sunt quaedam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi: & virtus quoque est ad reparandam, si quando fuerit amissar u de nego antecedens. Nam licet absolute

virtus hominis non exigit prius hominem vitiosum, sed ex stippositione ; tamen si incidat in peccatum , nihil vetat , ut sit virtus ad medendum illi

Nam Sc hominis natura integra non

xigebat vindicationem ; at si mali sint

556쪽

De Poenitentia ut virtute.

Ciceronis, locum Laisciant i 6. C. 24. Liberat tem hestertius Ct.

MDod tela. hodie non

di praevaricatores, .virtus necessaria est: non enim vindicamus nisi malefacta.

Itaque sicut vindicatio sceleris alieni supponit vitium in alio, sic vindicatio sceleris proprii supponu vitium prinprium. Atque ob id haec virtus in Christo non fuit, sicut nec fides, aut spes, quoniam imperfectionem in subjecto notant, cui adhaerent. Ad shcundum dicitur , nonnullos ex philosophis poenitentiam commendasse: Senecam in Tragoediis: Quem poenitet peccasse, pene est in

nocens.

Periandrum Corinthium : Cum Peccaveris , subeat te Poenitentia . Aristotelem 7. Et hi. ubi asserit , intemperantem ab incontinente hoc distare , quod intemperans non poenitet, ideoque est incurabilis ; at incontinens poenitet, ob idque morbus ejus medicabilis est. Sed de Ovidius de superis ita canit :Saepe iuvant poenas , ereptaque lumina reddunt, Cum bene peccati poenituisse via

dent . .

At vero non posuerunt specialem virtutem Poenitentiae, vel quia non consideraverunt virtutem , nisi in ordine ad bonum humanum : poenitentia autem

non est virtus specialis, nisi in ordine ad Divinam providentiam: quae est responsio D. Thomae dist. I . q I. art. I. q. s. ad quartum: vel quod finis huius virtutis superat omnem hominis rationem . Quod enim Deus concilietur, ejusque ossent a compensetur per psnas

voluntarie alliimptas, ratio naturalis non aikquitur. Certe Tullius id fieri poste non putavit, cuJuS 3. Acad. iiD. verba haec sunt: Quod si liceret, ut HS , qui in itinere deerras lent, sic vitam de , iam secutis corrigere errorem poenitendo, facilior esset emendatio temeritatis .

Quod si liceret, inquit: at licet plane: apud quos Nempe apud fideles, qui lumine fidei solum intelligunt clemen-4iam Dei patris poenitendo poste placari , indulgenta am peccatorum pcnitendo po'sse comparari, compensationem injuriae Deo factae punitendo po1Ie aboleri: ca ratio naturalis non tenet, tenet fides. Ad tertium respondet lyalud. m 4. dist. I . quaest. 2. quod omnis virtus, & curulque virtutis Primus actus sit de bono formaliter de finaliter, ctiam si forte sit de malo materialiter : sic & Justitia vindicativa seu punitiva primo ci ca peccata verIatur, di tamcn vcra Vm

tus est, imo & attributum D ivin um Amplius , Poenitentia essentia liter non modo detestationem peccati, sed&novae vitae propositum continet. Potest igitur vel hoc quoque nomine ejus actus boni electivus rectissime dici. Unde postremam hujus controversie 3. Onc. Conclusionem constituimus: Poenitentia est virtus infusa. Pro cujus conestisi nis confirmatione , quaedam mihi sunt jacienda sundamenta. Primum , dupliciter aliquam virtu- I. Fuda tem esse infiisami aut ex genere dc Na- ment. tura sua, quia videlicet per actus nostros acquiri de generari non potest :Unde necesse. est , a Deo nobis supe naturaliter Infundatur, quales a The loris asseruntur virtutes Theologicae , Fides, Spes, Charitas. Aut virtus dicitur insula per accidens, quia licet peractus nostros naturales acquiri potiit, miraculose tamen alicui infunditur, ut

Scientia rerum naturalium Adae collata , dc usus linguarum collatus Apost lis . Hic agitur de virtute inllisa loquimur, juxta priorem modum. Sccundurn fundamentum, ex I. 2. q. a. Fun α I. art. q. non est alia causa necessaria

ponendi habitus infusos a Deo, nisi ut nomo bene se habeat ad producendos actus supernaturales. Probatur manis ste, quoniam ad actus naturales, quos potentia cum auxilio Dei generali producere potest, non est opus habitu insulo supernaturali. cum per actus nostros positi habitus acquirio quo bene potentia se habeat ad similes actus. Quare tunc vel virus acquisita supersu ret, vel ut dicamus verius ) stipersu ret Ipsa virtus insula , quae Oihil aliud praestaret, quam quod praestaret acquisita.

Et praeterea, talis virtus insula non estet primi genetis , de qua nos loquimur, sed esset potius per accidens 1

sula .

Tertium fundamentum, actus Poeni- 3. Fund. tentiae , qui sum cit ad justificationem . quem Theologi contritionem appellant ) non potest elle in homine sine actu fidei lii pernaturalis : quod primum ostenditur ex Davo Augultino, in lib.

de vera ex falsa Poemtent. cap. I. ubi inquit: Si fides sundamentum est Peni tentiae, constat, Poenitentiam, quae ex fide non procedit, inutilem csse. Nemo item potest bene agere penitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam de PQ nitentia, dist. I. cap. nemo

557쪽

4. Fund.

potest, ex D. Ambr. Sperare autem indulgentiam non potest sine actu fi

Est quoque testimonium Hieremiae

praeclarum, cap. 3I. Postquam convertissime, egi poenitentiam; & postquam ostendisti mini, percu illi femur meum. Nota , postquam ostendisti mihi. Idem aperte ostenditur ex eo , quod ad justificationem impii requiritur fides , ut annosii periori copiosissime demonstravimus multis testimoniis irrefragabilibus, e quibus illud est praestantissimum: sine fide impossibile est placere Dco . Ad Hebr. D. Et Saplen. s.

Per sapientiam quam scilicet donum Dei de coeuo delapsum ante dixerat θ sanati sunt, quicunque placuerunt tibi , Domine , a principio . Ex hoc

vos colligite,omnes considerationes cimc a peccatum, quas ex naturalibus habere positimus, esse penitus insufficientes ad Poenitentiam, qua homo justificatur. Contra Scotum dist. I . quaest. secunda. Quartum sundamentum, Actus Psnitentiae , qui est sufficiens ad remissionem peCcatorum , non producitur a voluntate cum solo concursu Dei generali, sed cret auxilio supernaturati Dei ,

quo ipse moveat Voluntatem nostram ad veram Panitentiam. Id quod Sc certa ratio docet, & confirmat authoritas, ut ait Bernar. serm. I. in scstiun Petr. Divus quoque Alipust. de fide ad Petrum, cap. 3 i. Fumillime, inquit, tene, neminem hic polle Poenitentiam agere , nisi quem Dcus illuminaverit, & gratuita sua miseratione converterit. Et l. s. contra Julianum Pelagianum , cap. 3. & multis aliis locis id probat ex Apostolo ad Rom. 2. ubi ait: Bonitas Dei ad Poenitentiam te adducit. Et ex illo a. ad Timoth. 1. Ne sorte Deus det illis Poenitentiam, & resipiscant a Diaboli laqueis. Praeterea , hoc suit determinatum contra Pelagium, ut patet in Epist. Aurelii Carthag. I piscopi , de erroribus& condemnatione Pelagii . Dccimo inquiunt Catholici, postulandiis scilicet Pelagius ut falcatur, sic cundum gratiam di misericordiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum meritum e lilm, quandoquidem ipsam Pgnitentiam donum Dei dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam: Ne forte det illis Deus Poenitentiam.

Idem definit Leo Papa Epistola 69. de Paniten. Pars II. ad Theodorum episcopum. Ipsam P

nitentiam Dei credimus inspiratione conceptam, dicente Apostolo, Ne so te det illis Deus Poenitentiam, Est quoque definitum a Cadestino Papa, in Epist. ad omnes Galliarum Episcopos, cap. 4. Neminem de ruina peccati per liberum arbitrium posse consurgere , nisi cum gratia Dei miserentis erexit. Et cap. s. ac P. Praeparatur voluntas a Domino , & ut aliquid

agat, paternis inspira tombus suorumiple tangit corda fidelium . Qui enimi piritu Dei aguntur , ii sunt filii Dei. Quod & a Concit. Trid. sess cap.

s. 7. s. definitum est, de cano. 3. Si quis di xcrit, sine praeveniente Spiritus famcti inspiratione atque eIus adjutorio , hominem poenitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conseratur, anathema sit. Cujus rei manifestum testimonium habes apud Hierem. cap. 3l. Converte me , Domine, & convertar, quia tu, Domine, Deus metis . Postquam enim convertisti me , egi poenitentiam. In quae verba D. Hieronymus , Vide, Inquit , quantum fit auxilium Dei , dcquam fragilis humana conditio , ut hoc ipsum, quod poenitentia in agimus, nisi

nos Dominus ante converterit, dc nisi Dei nitamur auxilio , nequaquam in plere valeamus.

Ratione quoque id probat D. Tlaomas A. contra gent. cap. 72. quia mens

debite ad Deum converti non potest, sine auxilio speciali . Quod licet Gabr. neget 3. dist. 27. q. unica , art. 3. 5 .d.sh. I . q. I. & h. sed apud fideles certum esse debet. Hierem. 3I. Psal. 79. Domine Deus virtutum, converte noS.

Vide D. Augustinum in illud Psal. 8 DeuS, tu conversus vivificabis nos; relib. I. de peccat. meritis , & remissione cap. 18. Male igitur Se periculose Ca-jetantis q. r. dc contritione dicit, quod potcst quis diligere Deum super omnia , etiam ut est beatitudo Sanctorum, sine Charitate infusa , de hoc fine etiam posse est e dolorem acq tu situm de Peccato , quatenus est ostenta Dei. Quibus Jactis fundamentis , tertia coiiclusio firma persistit: Actum Poenitentiae necellarium esse habitum virtutis infusum. Quoniam hae sola ratione ponimus virtutes Theologicas infusas, quod actus carum excedunt naturae ta cilitatem. Sed acius Poenitentiae est homini supernaturalis : ergo ad eum ne

558쪽

Rati nes Pro Parte

negat.

eessarius est habitus virtutis infusus . Confirmatur: Poenitentia disponi: ani mam hominis , ut bene se habeat in ordine ad finem supernat. ratem : ergo est habitus supernaturalis. Consequentia patet , quia habitus est dispositio animi in ordine ad operationem : Ergo si operatio est naturalis , habitus erit

supernaturalis. Confirmatiir i. quia Deus suaviter disponit omnia. ergo cum actum per- seclum virtutis naturalis non producat sine habitu naturali , neque actum etiam supernaturalem persectae virtutis producet, sine habitu supernaturali. Et praeterea , cum agens naturale non se extendat ultra finem naturae , non poterit producere habitum poenitentiae, quae videlicet perficit hominem in ordine ad finem excedentem naturae lacultatem. Est ergo poenitentia habitus insusus a Deo, per quam poenas e

ligimus ad Divinas injurias in nobis ipsis vindicandas . Atque hactenus delecunda controversia dictum sit.

d Ertio loco id quaerebatur : An

poenitentiae virtus sit ad salutem& justificationem necessaria λNam pars negativa vera esse videtur ex Origene Homil. i. in Levit ubi septem media enumerat idonea ad consequendam remissionem peccat

Primum est baptismus e ad Titum 3 Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis . Secundum est Charitas , Luc. 7. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. I. Petr. Charitas operit multitudinem peccat rum. Tertium est Martyrium. Joan. Is Majorem. charitatem nemo habet , quam ut ammam sitam ponat pro amicis suis . Et Matth. Io. Omnis , qui confitetur me coram hominibus , con. fitebor & ego eum coram Patre meo;& Qui perdiderit animam suam propter me , inveniet eam. Quartum est Eleemosyna, juxta illud Lucae II. Date eleernosynam, Zc ecce omnia munda sunt vobis. Et Tobiae 4. Eleem syna ab omni peccato Ee a morae liberat . Quintum est remittere injuriam

missi. 6. A d seruia hominibus

peccata eorum. dc Pater vester coelestis dimittet vobis delicta vestra. Sex

tum est convertere peccatorem ab emrore viae suae, . Jacobi s. Qui conve ii secerit peccatorem ab errore VIAE suae, operit multitudinem peccatorum.

Septimum tandem est poenitentia, cum avat peccator in lacrymis stratum litum. EZech. I 8. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis , omnium iniquitatum ejus nom recor dabor . Eadem sere Augustinus lib. 2. contia Cresconium Grammaticum, cap. II. Eadem. quoque D. Chrysostomus in Epistolam x. ad Corinth. Homil. 4. Cum ergo poenitentiam distinguant I. D. Origenes & Augustinus a cae teris remediis , quae ad remissionem, eccatorum singula lunt idonea , fit co tequens , ad remissionem Peccatorum

paenitentiam non requiri . Et confirmatur ex eodem Divo Chrysostomo Hom. s. ad Antiochenos , ubi docet, de tristitiam & mortem de peccat utranque natam esse, utranque peccatum destruere , ut in poenitentibus &martyribus . Et Homil. 12. ad eosdem, cum dixisset , compumstione atque Ε-leemolynis regnum coelorum emi, subdit : Non habes pecunias λ non coinpunctionem p Ecce clamat Propheta

dicens : Quis est homo qui vult via tam λ Prohibe linguam tuam a malo , labia tua ne loquamur dolum , dc in salutem tibi siniiciet. Secundo principaliter pro eadem

parte argumentor : Si cui non occuserant memoriae pecca , occurrat autem

Divina bonitas , poterit ex eiusmodi

consideratione in actum dilectionis exire , quem si habeat , proculdubio austificabitur . Per solam igitur dilectionem , cum peccata in mentem non

veniunt, potest homo justificari: quocirca non est poenitentia ad justinc,

tionem necessaria.

Confirmat alitem hoc vel maxime , quod peccata commissa nonnunquam e memoria penitus excidunt , ita ut revocari non possint . idque vel per morbum, vel etiam per angustiam temporis , quemadmodum si oscitantem Christianum de improviso tyrannus opprimat, nec spatium sit ad cogita da & deflenda peccata. Quare non portet in omni eventu poenitere , sed

in hujusmodi poterit homo sine poenitentia servari.

Ulumo contingit aliquem esse multis

559쪽

tis criminibus perpIexum atque inu latum: Si ergo poenitentia et set ad remissionem peccato Um necessaria , opus esset , singulorum peccatorum poenitere , eum par sit ratio de singulis r quo fieret, ut non posset hiij usinodi in m mento justificari. Pro parte vero affirmativa thema nostrum apertissime facit : Nisi poeniten-ttam habueritis. Necessaria est igitur

pα nitentia, ne pereamus iaHuic quaestioni priusquam ego re-rior & ex- spondeam, illud stippono: Cum duplex v v poena sit, altera interior, hoc est, dolor animi ; altera exterior, hoc est, a Lflictio corporis , duplicem ex conse quenti poenitentiam esIe r Alteram interiorem , de qua 2. ad Tim. 2. Nequan do det illis Deus poenitentiam . Et A ct6r. 2. Poenitentiam agite: baptiae-tur unusqliisque vestrum . Alteram Vero exteriorem, de qua et . ad Corint. 7. Quae secundum Deum tristitia est, p- nitentiam in salutem stabilem operatur. Et Matth. I r. Olim in cilicio & cinerepta nitentiam egissent-δ. Con; Tunc sit prima concIusio et Poenitentia interior est necessarium remedium ad remissionem mortalium peccatorum. Actor. Poenitemini & convertimini, ut deleantur peccata Vestra. EZech. I 8. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis vita vivet , 8c non morietur . Nullum enim aliud proponitur poenitentibus medium . unde . de cap. Firmiter , de summ. Trinit. definitur , quod si quis post baptismum

prolapsus fuerit irr peccatum, per Veram semper potest poenitentiam reputari. Item Apoc. 2. Memor esto, unde excideris, dc age poenitentiam, dc prima pera fac. Sin autem, veniam tibi cito , de movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris ia- Praeterea, ad Ephes . Se ad Colos 3.

Vos non ita didicistis Christum , sed sicut est veritas in Jesu , exuite vos

veterem hominem, & induite novum. At induitur novus per amorem boni: exuitur ergo vetus per odium vita prioriS.

Praeterea . EccIec xl. Fili peccasti non adjicias iterum , sed de pristinis deprecare , ut tibi dimittantur . Quae verba tractans Div. Augustinus lib. I.

de nupt. de concupi. cap. 26. Inquit:

Si a peccando desistere hoc esset, non habere peccatum. , sufficeret , ut hocnis. Pars III. nos scriptura moneret, pili , peeeas Cnon adjicias iterum: Non autem sufficit, sed addidit, Et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur . D. Τhonras de Ver. I. quaest. 18. art. P. & I. 2. qu. Praeterea, qui novam vitam , cessationemque a peccato solummodo ad justificationem remissionemqire praefiniunt , hi Dominicam precationem de medio tollunt, qua dicimus , Dimitte nobis debita nostra , dcc. Imo memoriam peccatorum antecedentium conan

tur abolere , qua nihil peccatori sali brius est . Psalm. s6. Quoniam iniquitatem meam , 3κ. Uide Chrysostomum homII. s. in epist. ad Hebraeos lyraeterca , Luc. s. Non egent, qlii sani sunt , medico , sed qui m ne habent . Non enim veni vocare histos , sed peccatores ad poenitentiam . Et cap. i . Gaudium erit in coelo si, per uno peccatore poenitentiain agente , quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia. Quod &in Conc. hoc Trident. sess. 6. cap. I modo definitum est o Nam sanctorum testimonia hoc loco congerere, suerit in re non dubia testibus uri non nocessariis . Si quis tamen ea nosse cupit, multa colligit Gratianus , de poenitentia , dist. I. & Roffensis articulo quinto is Neque post eam firma sacrarum I terarum argumenta , rationibus hanc conclusionem confirmare necessarituri est. Nam rationes serme, quae a The logo in fidei Catholicae confirmatione reteruntur , ex conjectura pendent, nullam vim afferunt in docendo. Nos vero , cum adversus haereticos disputamus , argumenta quaerimus , quae non persuadeant modo, sed cogant: Et tamen in hac parte si quis Theologus

affera rationem , non asperner; si non habeat, non admodum flagitem . Nos certe congruentissimam in simiavimus , quod poenae medicinae sunt adversus peccata appostissimae r eoque praesertim quod tristitia amite dolor humilitatemmducunt , superbiam excludunt, quae morborum humani generis prima cat is est o Contritam manum vel brachium levare non possumus s. sic minror in corde viri humiliabit ilIum . Prov. I 2. Vide Chrysostom. homil.

in Matth dc homil. ii. ad popuI 'Α tioch. Praeterea , nihil est , quoK ita an

560쪽

De necessitate. Penitemia. ut Wrtutis . et IImum humanum contineat de fraenet , quam poena . Ut igitur homines peccata vitarent diligentius , in quae semel decidissent , poena ac timore cohiberi debuerunt . Atque ut Div. Au- rustinus ait, & habetur de poenitent. distinct. I. cap. nullus , Ita impartitur Deus miscricordiis largitatem , ut non

relinquatur justitiae disciplina :. Siquidem naturalis ratio postulat, ut legum Praevaricatores iusta vindicta punian-

tur . a. One. Secunda conclusio : Exterior poenitentia est quoque ad salutem necessaria . Hanc mox cquidem demoustrabo , si prius unum illud admoneam, actus exteriores ad salutem necessarios vile ciu hunc sensum, ut si facultas ad-st, habeantur in re, si non adsit, habeantur in voto. Verbi causa , bapti simus dicitur esse ad salutem necessarius , quoniam si haberi possit , sine

illo nemo salvatur; si haberi non posist, sine voto illius salus constare non valet. In hunc igitur sensum nos asierimus , poenitentiam exteriorem esse ad salutem necessariam , quoniam ne .mo unquam , qui eam agere potuit, sine ea salutem consecutus est ; nec qui agere non potuit , sine illius vototi: desiderio . Primum ergo argumentum pro hac conclusione est testimonium Concit. Gident. scis. 6. cap. I . Docendum est, inquiunt Patres, Christiani hominis pcrutentiam quam iccundam post naufragium tabulam sancti Patres apte nuncupaverunt multo aliam esse a baptis-niali , eaque contineri non modo ccliationem a peccatis, , eorum detestationcm, aut cor contritum & humiliatum , verum etiam corundem sacranientalem consessionem, saltem in volo : Itemque satisfactionem per jejunia , eleemosynas , orationes , & alia pia spiritualis vitae cxercitia . De qua panitentia scriptum .est : Memor esto , unde excideris , age poenitentiam , di

prima opera fac. Et iterum 2. Cor. I. Quae secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur . Et rursus Luc. 3, cap. Poenitentiam agite , de facite fructus - dignos p ae nitentiae. . Hactenus Concilium Atque haec scire sacrarum literarum testri nonia magna ex parte conclusionis initiis veritatem ostendunt . Nam E mn. lor. dc illud Apostoli 2. ad Corint. q. Tri-λ. LM .R ' quae secundum DeuIn est, Poetu'

tentiam , 5 c. de exteriore intellige dum esse superius admonuimus. Tristiatia enim interior , quae secundum Deum est . poenitentiam c videlicet exi riorem in salutem stanilem operatur . Vera enim poenitentia interior intelligi non potest, quam non exterior con sequitur . Baructa. a. Anima, quae tristis est , & incedit curva , dc infirma, dece David Psalm. s. Laboravi in gemitu meo , Iavabo per singulas noctes

lectum meum , lacrymis meis stratum meum rigabo . Et Luc. 7. Mulier illa peccatrix lacrymis rigavit pedes Domuni . Illud quoque Matth. 3. I acite stu- locctum dignum poenitentiae, jam enim seia Mδ tu I. curis ad radicem arboris posita est: Omnis ergo arbor, quae non facit stu-ctum bonum , excidetur , & in ignem mittetur, de exteriori satisfactione a cipiendum esse, & communis sensiis catholicorum manifestat, qui hunc locum

maxime referunt advers. Lutherum ad asierendam satis lactionem exteriorem poenitentiae a Tum & D. Chrysbstomus docet, super cap. 3. Matth. holnil. m. liis verbis : Maxime indigemus compunctione poenitentiae, nulliarumque lacryinarum . Poenitentiam vero dico , non solum ut a malis prioribus desistamus, verum etiam ut bonorum Oe

rum fructibus impleamur: Facito si quit Christus ) fructus dignos poenitentiae. Quo autem modo fructificare poterimus si utique peccatis advcrsa faciamus. Aliena rapuisti γ incipe donare jam propria: longo es tempore se nicatus λ a legitimo quoque usu si spendere conjugii: inivi iam fecisti λ r 1er benedictionis verba conviciis : ninque enim vulnerato susticit ad salutem, tantummodo spicula de corpore cvcl-lere, sed etiam remedia adhibere vulneribus: Deliciis ante & temulentia di fluebas λ Jejunio & aquae potu utrumque compensi . Hactenus Divus Chrysostomus

Denique se illum Το cum esse in te pretandum, Euangelictis stylus ipse declarat , ubi fructus arboriS Opera cxteriora , quae a bona voluntate tal quam radice procedunt , assciuntur . Matth. 7. A fructibus corum cosnosce

tis eos.

Pratcrea & Apostolus ad Roman. 6. hanc conclusionein docet , inquiens et Humanum dico propter infirmitatem carnis vcitrae : sciit exhibuitiis membra cstra iervire Iniquitati , Ita nunccxlii-

SEARCH

MENU NAVIGATION