장음표시 사용
581쪽
restituendor etiamsi nullum actum postivum habeam, quo rem alienam injuste velim apud me tenere . Satis enim est ad peccatum novum usurpatio ipla libera exterior rei alienae, Co tem-Pore , quo oportebat eam domino reddere. At praeceptum poenitentiae, perquam
homo peccatum fugit, de deserit, sicut & charitas , quae radix , dc fundamentum poenitcntiae est, revera quicquid Cajetanus intelligat praeceptum
est affirmativum, nec includit nc gati-Vum, nisi quemadmodum omnia amrmativa dicuntur includere de Uu contrario s ut praeceptum charitatis secum habet annexum praeceptum odii negativum ; praeceptum temperantiae negationem intemperantiae s spes quoque desperationem. fides infidelitatem negat de prohibet : Sic praeceptum poenitentiae ex consequenti vetat , ne quis im- Penitens sit impernitentia positive contraria . Quo fit, ut non poenitere proprie contra praeceptum amrmativum sit,
non contra negativum. Quocirca tunc
solum peccatum erit, cum praecepto aς firmativo fuerit adversum; adversatur autem , cum quis eo tempore penitentiam non agit, quo ex praecepto agere tenebatur, hoc est, in articulo necesIitatis, quemadmodum superius explicatum est circa conclusionem quartam hujus quaestionis .
Sed est tamen similitudo utriusque
Praecepti de restituendi , de poenitendi Proportionalis duplex e Prius , quod quemadmodum non dimittitur peccatum , nisi restituatur ablatum; ita quo- . que non dimittitur , nisi agatur penitentia . Posterius etiam haec duo praecepta in hoc assimilantur , quod sicut non restituere rem alienam injuste d. tentam habet malum statum peccatoris annexum , ita de non poenitcre de Peccato commisso . Quo fit , ut sive
hic, sive ille , hoc est vel qui non restituit, vel qui non penitet, in 'actum
Positivum exeat, alter quo vult non restituere, alter quo. Vult non pa nitere, semper peccet noVO peccato. Et quidem frequenter loquendo ut Theol vos decet in promptu patet id, quod
diximus . Avarus enim prave affectus aliena re detinenda , cum in mentem illi venit aliena res , si in actum v Iuntatis positivum prodeat, quo vido licet vult non reddere, ex conseque ei, ut experimento constat, statum il
de Piniten. Pars IV. tum probat , dc esse it in quo est; fle
qui non poenitet, simili ratione, si peccata quae secit, illi occurrant, habeat que actum votivitatis positivum , plerumque nihil aliud , quam consentit , de probat statum peccati , quod ante
Quod si volumus etiam rem hanc
magis premere, sine dubio Peccator, cui peccata memoriae occurrunt, nec
poenitet , si quem actum eliciat pro
tempore , quo non tenetur Poenite tiam agere , temper peccat peccatum
novum. Illud siquidem objectum volitionis , qua volo non poenitere, etiam dum non teneor , nulla ratione honestari potest, cum actus oppositus , hoc est poenitentia, Ze contritio omni tempore usque adeo bona , de honesta sit,
ut contrarius actus, quo pCnitere nolo, nullo unquam tempore honosti rationem habeat. Non astero tamen , esse peccatum mortale, velle non p nitere
tempore, quo non teneor, Peccatum
inquam ) mortale ex genere suo: est
tamen veniale , quia non habet obj ctum honestum: actus vero indisserentes schola nostra penitus rejicit. Hunc igitur in sensum D. Thomas intelligendus est , ut scilicet homo statim
teneatur , imo semper , poenitere de eccato commisso , non positive, do-endo, sed negative, non complacendo et quo etiam sensu ipse idem loquitur 3. p. q. 84. ar. 8. ubi secutus Divum Augustinum lib. de poeniten. cap. I i. Schabetur de poenit. dist. 3. cap. penitentia est: de Huponem de S. victor. dicentem , quod Deus absolvens hominem a vinculo culpae, dc poenae aete nae, ligat tamen vinculo perpetuae dein testationis peccati , asserit, poenitentiam etiam postremissiim peccatum deinbere durare usque ad finem vitae. Quod egregie annotavit Caietanus in Comment. supra eundem D. Thomae ari culum . Nam quod post impetratam veniam per primam contritionem, ho. mo iterum atque iterum dolere tenea tur , nulla ratione nititur , nisi cum homo dubitat, an vere fuerit contritus. Tum enim locum habet . quod
Isidorus tradit lib. 1. de sum. bono et Propitiatio Dei occulta est , fine intermissione flere necesse est. Quem etiam in modum possemus ediplicare, quod in in . sent. dist. I . di xit , Hominem praecepto poenitentiae obligari, cum peccata memoriae o
582쪽
De Pr cepto Rinitentia ut Vrriuris . Teuetur enim non sbi ipsi
mr in placere in. peccato commissio , quod occurrit. Quare nisi actuin si spendat quod tamen rarum , Se dissicile est)s non peniteat, semper peccabit. Scio Ca)etanum huic ipsi loco ex 4. Sententiarum deprompto aliter occurrere. Legat qui volet: nec enim ejus intelligentia omnino pessima est. Pro secundi vero argumenti soluti ne notandum est, distrimen cise inter bona corporis, scilicet salutem dc vitam corporalem , & bona animae, hoc est, salutem , dc vitam spiritualem: quod illorum non magis sumus domini, quam vitae, Se salutis proximorum nostrorum. Nam vitae, & mortis solus Deus sibi dominium reservavit; posteriorum vero bonorum unusquisque dominus est, habetque eandem liberam potestatem,
quam pecuniae, dc reliquae rei famili Eis . Hoc autem discrimen primum ratione constat. Sumus enim domini corum honorum, quae nostra diligentia, labore, atque industria comparavimus.
Cum ergo bona spiritualia , hoc est ,
virtutes , quibus salus, de vita anima continetur , nolira libertate, de industria interveniente nobis. obvoniant, nostro ea nobis jure vendicamus: nam& hoc titulo opifex qiulque sui operis dominus est: vita autem corporis naturae donum est , non ingenio nostro aut industria partum . Quocirca nihil mirum, si naturae aut hor hujus rei d
minium sibi assumpsit. Quod etiam bonorum spiritualium
domini simus , icstimoninm illud Ec- constituit hominem , de reliquit illum in manu consilii sui, posuit ante illum
Signo quoque manifesto hoc discrimen innotescit . Nam si mortem mihi conscisco, non aliter contra praeceptum
illud , Non oecides , pecco, quam si
proximum interficerem . Item , si ex gula cibum aliquem sumo vitae corporali noxium, duplex peccatum pecco, alterum contra temperantiae legem, ab terum contra illud, quo teneor vitam corporalem servare , & meam, dc alienam , non tanquam dominus , sed tanquam dispensator , 3c custos . At
vero si mortis i piritualis mihi causa sum, jactura mihi imputatur. Quin si
per fornicationem gratiam, virtutem, salutem, vitamque animi perdam, uni cum IrimGumspeccatum agnoscitur. Quo uno argumento satis liquet. bonorum spiritualium nos este vere do minos , non dii pensatores, quando h rumi diis patio nobis non imputatur ad specialem culpam. Ex hoc etiam discrimine ratio patet , cur volenti se occidere corpora. liter, quisque privatus vim possit insem re, cogereque vel invitum, ne seo cidat: quam tamen vim volenti se spiritualiter interficere , non licet in se
re , nisi is qui inseri , superior auth ritate , & potestate sit . Cujus dimerentiae ut Veor ego non alia causae est, nisi quod vitae suae corporalis ne mo est dominus . Unde sicut volentialium occidere , vim inferre quilibet
potest , ut impediat ; ita & seipsum
interimere volenti . At cum vitae spuritualis unusquilque sit dominus, in Juriam illi seceris , si vim attuleris, non aliter ac si domino pecuniarum pecunias suas , etiam prodige consumenti , manus ad impediendum in i cias violentas.
Hisce igitur explicatis , sicile patet , consequentiam illam non valere e non enim, si staturi vitae corporali sive proximi , sive meae teneor succumrere , statim quoque teneor vitae spirituali mederi, praeseritin meae, culustii m dominus . Certe si salutis corporalis liberum dominium haberemus , qui quartanam febrim, quum protinus sanare post et , ad duos usque annos differret , mortaliter non peccaret .
Nunc autem si quis vel in se, vel in
alio gravem aliquem morbum , quem cli. cap. Is . confirmat: Dctis ab initi, pellure illico posset , ad Iongum tempus Protraheret , nescirem equidem exculare a peccato mortali. Ad tertium negatur item consequentia: nec enim ego antecedens quod nonnulli faciunt nerare possum. Scio quidem , latitudinem quandam esse in ea temporis celeritate , quam homini ad compensandam injuriam proximo illatam praestituimus . Sed qui proxiamum laesit in honore, vel sama, si habens opportunissimam opol tunitatem
injuriam compensandi negligit , de ad
finem vitae reservat, non existimo tam temerarium & . inconsultum Τheolo. gum era futurum , ut illum per qui que etiam annos cessantem Zc torpe tem excuset . Certe Christus non e
cusaret: an Theologi debeant, ipsi vis derint . Consequentiam igitur ego ne go . quia compensationeia injuriae Δ,
583쪽
ctae proximo , non soIum propter nostras utilitates , verum ac multo et Iam magis , propter utilitatem eJus, cui In
juria facta est , lori stator exigit .. At coinpen latio injuriae, quae Deo per peccatum fit , non propter Dei commoditates sed propter nostras exigitur quippe cum compensationis nostrae Deus non indigeat, nos egeamus. Quo fit,
ut hona sua Deus in hac parte pro nostris habeat . Unde ad eandem legem postulat, quae illi debemus, & quae debemus nobis ipsis ;. nec arctiore vinculo fatisfactionem em agitat inJuriae suae,
quain remedium salutis nostrae . Tum
ergo tenebimur Dei compensare inju- Tiam , cum bona nostra spiritualia diligere tenemur, inque neccsIitatis arti
Ad quartum quoniam praecedentis
argumenti confirmatio ex dictis facile solvitur ) non deliint, qui anteccdens inficientur , eo quod apud Div. Augustinum, lib. I. de Civit. Dei , cap. 9.correctionem fraternam in aliud tempus commodius reservare licet. At si is bona venia me audietis Divi Augustini intelligentiam non assequuntur .misquam enim Divus Augustinus credibdit , ' ubi se offert magna commoditaScorripiendi fratrem , hoc est , cum id fieri potest nulla mea jactura , multa fratris commoditate , licitum esse pro
meo arbitratu, correctionem fraternam in alium annum remittere , ubI expectetur vel aequa commoditas, vel etiam major . sed id lentit prudentissimus author: Cum correctio sine iactura mea fieri non potest , differrI nonnunquam posse in tempus , ubi commodius sinea actura mea fiat . Cum igitur interior poenitentia ubique gentium , & omni tempore fieri commodissime possit , si non licet liberationem proximi differre, si fieri commodisii me potest, ergo
nec nostram . Sed nego tamen conlinquentiam , quia bonorum spiritualium proximi mei custos sum, non dominus: Idcirco illum mox eripere teneor , di
vivificare , si possiim ; meipsum non
mox teneor , etiamsi possim. Comm ditas praeterea ad corripiendum fratrem , non semper , & ubriue parata est r idcirco quando sese offert , lex praecipit , ut arripiatur . Commoditas autem eripiendi nos omni tempore, di loco est in promptu - Quare noluit nos suavissimus legislator semper obligare, Releel. de Poeniten. Par. IV. nos innumeris peccatis involveret. Asrevera utcunque opinemur ) negare non positi mus , Inter bona proximi &nostra longum esse intervallum . . Nam bovem proximi , aut ovem Iacentem levare teneor, & servare, si possum ,
bovem meum , aut ovem non item, nisi res esset ad vitam meam conserva dam necessarha : tunc enim, sicut nec
vitae, ita nec Illius rei , sine qua vita non de itur , liberam h ahcci faculta tem . Sic ergo & bona spiritualia proximi mei , etiam extra moraes aeternae periculum , curare teneor , mea non
perinde , nasi cum articulus necessitatis propriae spiritualis occurrit , hoc est periculum mortis a ternae.
Ad testimonium vero Divi Gregorii, quod ibi subjungitur . fateor equidem, quod si quis periculum proximum &certum in se videret incidendi in novum peccatum mortale, nisi antiquum aboleret, teneretur tunc temporis penitentiam agere. Quemadmodum enim,
qui ex assiiua consuetudine 1 urandi intelligit, se in eo periculo constitutum, ut facile exeat in perjurium, obligatur consuetudinem illam retractare , per quam in periculo dejerandi constitii itur a sic qui ex assuetudine peccandi cognoscit, sh ad aliud atque aliud peccatum trahi , nec tentationibus quotidianis sine ingenti periculo posse resistere , videtur proculdubio teneri ad illum statum deserendum. Et hinc patet , quid ad Leonis Papae verba dicendum hi . Id vero quo' ex Ecclesiastico additur, consilium saluberrimum est, non praeceptum . Consilii autem ratio redditur , Ne sorte subito praeoccupati hora mortis , quaeramus spatium pense tendi, S: invenire non possimus. Jain quinti argumenti concedo primum consequens , si nihil aliud ibi significetur, quam non esse peccatum p nitentiam diiserre di sic enim interdum tolemus appellare licitum, quod peccatum non est. Sed cum ruisum colligis,
ergo velle differre licitum est , nego
consequentiam . Nam talis volitio non
habet bonum obJectum , ut- ante diχ mus : non enim ii sumus . qui admittamus , aliquem actum esse licitum , qui meritorius esse nequeat, imo ne bonus quidem moraliter, quo η nonnulli libera fronte concedunt. Ergo cum tandem
ob)icis , Ouod licet facere , lacet velle, beno dicis, s quae dicis, attendis:
quotiescunque Opportunitas adesset, ne l. At penitentiam differre non est fac
584쪽
De necessitate Satare, sed non sacere : non autem statim licet velle non sacere, quae non facere licitum est. id est , quae si non feceris, non peccas: Uerbi gratia, non
levare festucam, illicitum non cita at velle non levare, si nullum finem honestum apponas , otiosum ac proinde illicitum est. Item, non facere bonum interdum licet, videlicet cum non teneor : at velle non facere squod retro etiam diximus ) nulla ratione honestari potest.. Ad sextum argumentum : Licet praeceptum negativum generale sit, ne fiamus inimici Dei per actum , quo inimicitia contrahitur ; at ne simus inimici Dei secundum reatum, nullo negativo praecepto sumus astricti . Sicut enim de amicitia habituali 'Dei nullum Praeceptum assirmativum est, sic de inlinicitia ; quae secundum reatum eli, quasi habitualis, nullum cst negativum: omnes siquidem leges praecipiunt, vel prohibent actus, non habitus. Et cum obiicitur: Uelle esse Dei inimicum secundum reatum , etiam eii intrinsece malum, fateor id quidem, quia ut volitio mala sit , satis est oblectum esse malum, sive secundum actum, sive secundum reatum: nam qui positive vult hab: tum habere vitii , vel etiam cslla Teatu malus , consentit in rem , quae rectae rationi adversatur , imo adeo implicite consentit in culpam , fine qua nec habitum vitii habere , nec reatu malus esse poteth: non tamen proinde sequitur , quod sit praeceptum de non perleverando in peccato , sed solum
ne velimus malum , quod cum recta Tationc .pugnat. Atque cui uno verbo
dicamus ) velle Dei inimicitiam, directe charitati advertatur; at non velle amicitiam , co lcilicet tempore , quo non teneor velle , charitati non repugnat. Quare negatur consequentia.
Ad ultimum : QuamviS sciam ego, Scotum & Gabr. in 3. dist. 37. Angelum in verbo , I eriae , Nider. in suo
Praecepta Florentin . parte 2. tit. P. as.
sernis te, in diebus festis, maxime Dominicis, teneri homines ad diligendum Deum super Omnia , ac proinde si in
peccato sint , ad habendam contritioncm et sed quoniam ignoro , unde ad hanc opinionem Doctores ilii venerint, libcre positim , quod non fatis explorat C pcrceptum sit 3c cognitum , sine ulla dubitatione negare. Nam sicut esse plui es mundos naturalia ratio negat, amenti Prnitentiae. quoniam plures csse , ratio nulla naturalis probat; sic peccati mortalis Obligationem rationabilissime ubique nc- gabinans , quoti cs idoneis argumcntis non asseritur . Nam illud imbecillum est, quod subjungitur, cum ex D. I h mae & graviorum authorum sententia ad finem legislatoris minimc teneamur, sed ad media , quae lex finis gratia conle-
quendi praescribat . Non enim, si finis
praecepti charitas cst , tenemur protinus omnia praecepta degis implere ex
chalitate : nec si lex Iubet Quadragesimae jejunium , ait mens clevetur in
Deum , astringuina proinde ex hujus praecepti vigore, mentem in Deum Flevare. Quod vero dicitur, tenendam esse mentem lcgis, non verba, sit ita sane: sensum enim legis amplecti inur,
non sonum verborum. Credimus namque legem in eo sensu accipiendam, quem per verba legislator cffcere vo
Jam illud , quod ex Levitico assic
tur , nullius est momenti z Primum , quoniam lex vetus abolita est , nec nos obligat nisi ea parte , qua legis naturae praecepta continebat. Deinde , quoniam lex de certo quodam die loquebatur, quod festum propitiationis erat, ubi lacerdos semel in anno peculiariter pro peccatis populi orationem fundebat ad Deum, atque hostias offerebat, ut quod nunc Ecesesia facit semel in anno oblis gans ad panitentiae sacramentum, tunc in vetere illo populo praesignaretur. Non erat autem lex , quae singulis festis &Sabbathis hanc animi amictionem prae-
Ac mihi videor satis de poenitentiae
virtute disieruille : proximum est , ut de poenitcntiae sacramento disseramus, videamusque jam ea , quae sequuntur. Primum , an Po nitentiae Sacramentum sit ad salutem necessarium: deinde, an de Poenitentiae Sacramento praeceptum sit. Haec enim ex mea partitione restant duo, de quibus accuratius disti
rendum puto, quoniam utraq.ic Dispi tatio de ad agnitionem Sacrarum lit rarum pulctierrima est , de ad componendas multas Scholathicas concertatio. nes necessaria.
585쪽
De neeestate Sacramenti Paenipentiae.
O d ipitur Poenitentiae sacramen
tum non sit fidelibus ad salutem necessarium , primum suadetur ex eo, quod post Baptismum, qui in peccamininciderit . non potest per poenitcntiam reparari , ut Apostolus ad Heb. 6. videtur a stirmare , cum ait: Impossibile
est eos , qui semel sunt illuminati , partieipes facti sunt Spiritus sancti.
prolapsa sunt, rursiim renovari ad poenitcntiam. Et cap. Io. Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia , terribilis autem quaedam expectatio iudicii , & ignis aemulatio,
quae consumptaira est adversarios. Praetcrea , a praeciso sacerdote non possumus etiam in mortis articulo hoc Sacramentum sumere , ut D. Thomas autor cst . Liceret autem, si esset ad salutem necessarium, cum ob id ab Haeretico & Schismatico Sacramentum Baptismi licite suscipiamus.
Praeterea, Deus non deficit in supe naturalibus necessariis, sicut nec natura in necessariis deficit: si ergo Sacramentum hoc ex divina institutione cς set medium ad salutcm necessarium , certe providisset Deus de ministro in articulo mortis. Quare jure divino qui- Iibet Sacerdos quemlibet tunc temporis posset absolvere, sicut & bapti arctunc quilibet quemlibet potest . Quocirca talem E cclesia potestatem Sacerdotibus simplicibus adimere non valeret , quod absurdum est . Praeterea, si sine hoc sacramento non constaret salus , ergo summo Pontificivia 1 alutis non pateret, cum nullum habeat in terra stiperiorem & judicem.
At minister hujus sacramenti iudex &superior est , poenitens inserior ac judicatus : non igitur est hoc sacramentum de necessitate salutis. Praeterea , s hoc sacramentum necessarium esset, id maxime ex verbis thematis : Nin poenitentiam habueritis , dic. Sed inde non probatur: pari enim ratione ostendetur , sacramentum E charistiae esse ad salutem necessarium, cum in eundem modum dicat Dominus: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis . dcc.
de Prnis en. Pars V. Praeterea, Div. Chrysostomus Nomialia secunda in Psal. so. Peccata tua inisquir, dicito, iit deleas illa: si confunderis alicui dicere, quia peccasti, dicito ea quotidie in anima tua: non dico . ut confitearis conservo tuo, dicito Deo, qui curat ea. Et in Oratione
de beato Philogonio , Ego testificor, Habet. ait , ut si quisque nostrum recedens a 92c rat.
pristinis malis ex animo vereque pro- ΦΠ .lo mittit Deo , se postea nunquam ad ij- edit. Pa la rediturum , nihil aliud Deus requirat ad satisfactionem ulteriorem. Idem in sermone de Poen itentia & Confessi ne , di Homil. 2 o. in Genesim, &stiper Epistolam ad Hebraeos Homilia 3 . re ferturque a Gratiano de Poenitentia , distinct. I. cap. Quis aliquando: 3c a Magistro in . distin. Ir. Igitur Sacra mentum' Consessionis & Absolutionis Sacerdotalis non est ad salutem neceb sarium . Et confirmatur, quia Nectarius Episcopus Constantinopolitanus Chrysoit ini antecessor, abrogavit Consessionem quae Sacerdotibus fit, ut lib. s. Histomae tripartitae cap. Sozomenias refert : Non autem vir sanctus abrogaret, si Sacramentum Confessionis esset ad salutem necessarium . Et confirmatur rurium , quia apud Graecos post illa tempora consesso , quae sacerdoti fit re)ecta est atque abolita : non erat ergo medium necessarium ad la jutem, alias exinde nullus Graecorum falutem fuisset consecutuς:. quippe ut aut e d cuimus) in mediis ad salutem necessariis nemini ignorantia patrocinatur. ut sine illis aeternam salutem possit acti pisci : quae est ratio glossae de Poenitentia, dist. s. statim a prineipio, ubi t net , Confessonem esse institutain ex Ecclesiae traditione potius , quam ex novi testamenti autoritate. Idem tenet Panorm. super caput, Omnis titriusque sexus , de Poenitentiis & Remissionibus.
D. quoque Bonaventura d. st. II. 4. Sentent Iarum , q. 3. art. 3. asserit , Consessionem non ine institutam a Christo, Ied ab Apostolis: Non ergo ita pravis est error , negare , Consellionem Sacramentalem apud Sacerdotes csse ex Divino Jure ad salutem necessariam. In contrarium est D. Thomas 3. P. qu. 84. art. s. ubi ex verbis Themat colligit , Poenitentiae sacramentum esse ad salutem necessarium . Quemadmodum enim de Bapcilmo instituendo Dominus loquitur, cum ait; Nisi quis re LM.ιν natus
586쪽
natus sudiit ex aqua dc Spiritu sancto ,&e. ita de Poenitentiae Sacramento quod erat instituturus , videtur loqui . cum dicit e Nisi poenitentiam habueritis, &C. In hujus controversiae explicatione ponenda mihi sunt fundamenta quaedam ad suturam fabricam constituendam necessaria. Primum est . prenitentiam exteriorem, in qua Sacerdos poenitentem a Peccatis absolvit, esse sacramentum . Hociundamentum primi Novatiani evert re voluerunt : nefarunt enim, Sacerdotes per Absolutionem peccata remittere , atque ex consequenti negarunt Poenitentiae Sacramentum , quod utique
nullum est , si remissio peccatorum in
eo non est . Adversiis quos disputat Div. Ambrosius lib. I. de Poenitentia Cap. 2. & 6. Se 7. Hos V victestistae posmea secuti sunt autor est Thom. Uvaldensis lib. de Sacramentis, cap. Is s. negaverunt enim etiam ipsi, Sacerdotes vere absolvere poenitentes . Quartamen est aperta haeresis . Primum , ex cap. Ad abolendam, Extra. de Haeretic. ubi Innocentius III. inquit et Universos qui de Sacramento Corporis &Ianguinis Domini nostri, vel Baptismate , seu de peccatorum Confestione, vel reliquis Ecclesiasticis Sacramentis aliter stiat ire, aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia praedicat observat, vinculo perpetui anathematis innodamus. Deinde, ex Concilio Florentino sub Eugenio IV. in decreto stiper unione
Armenorum, ubi Poenitentia numeratur inter reliqua novae legis Sacramenta. Item ex Concilio Trident. sess. 7. can. I. de Sacramentis in genere. Praeterea, ex c. Firmiter , ubi definitur , quod Jesus Christus claves Ecclesiae commisit Apostolis , eorumque successoribus. Clavis autem a Catholi eo intelligitur potestas aperiendi re. Inum coelorum , ac proinde absolveni a peccatis , per quae regnum coel Tum peccatoribus clauditur . Nec ii
jusmodi intelligentiam aliunde , quam a Christo Dom. accepimus, qui Matth. 16. cum claves Petro pollicitus esset, explicans evestigio , quidnam apsi polliceretur, Quodcunque, inquit, solveris super terram , erit solutum & in
Communis quoque Ecclesiae consensus id confirmat, quae est colaum di De neces tate sacrament i Prnitentiae.
firmamentum veritatis, ut dicitur r. ad Timoth. 3. Credunt enim omnes fidoles, cum peccata sua Sacerdotibus confitentur , Se ab eis percipiunt Abiolutionis formam , remissonem quoque peccatorum simul percipere . Merito igitur Concilio Constantiensi praesidens Martinus V. in Bulla condemnationis Ioannis Uviclem desinit , quod Sacem dos potest peccatorem consessum a peccatis absolvere, & quod Sacerdos , etiam malus , cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, vere conficit, vere absolvit, &c. Suppetunt etiam Sacrarum literaruintestimonia ad hujus rei confirmati nem, ut illud quod D. Ambrosius adducit Matth. 16. Tibi dabo claves re-rni c lorum , de quodcunque solveris lilper terram . erit solutum de in co lis . Item illud x. ad Corin. i. Si quid donastis, di ego: nam & quod ego donavi , propter vos in persona Christi. Et cum Sacerdotes in Baptisino absolvant a peccatis, eo quod Baptismi ministerium illis commissum est pari ratione & in Poenitentia. Quid enim ii
terest ait Divus Ambrosius utrum
per Poenitentiam, an per lavacrum hoc ius sibi datum vendicent Sacerdotes Nempe unum in utroque ministerium est. Nam ut illis dictum est Matth. uutimo , Bapti Zate omnes gentes , dcc. ita Joanni suo. Dominus ait: Sicut musit me Pater , bc ego mitto vos et a eipite Spiritum sanctum , quorum re nuleritis peccata, remittuntur eis , &quorum retinueritis , retenta sunt . Si ergo acceperunt Sacerdotes potestatem remittendi peccata , & eam exercent absol endo confitentes peccata sua, sine dubio signa alla sensibilia sunt Sa
Secundum fiundamentum : Haeresis est, negare , Sacramentum Poenitentiae esse Iudicium quoddam ex Christi m- stillitione , hoc est, Sacerdotes remi tentes peccata esse veros judices a Christo Domino constitutos. Decipiuntur enim nonnulli existimantes co
sessores este judices arbitros , habe tes videlicet potestatem ex electione judicandorum. Qui prosecto errant in media luce . Nam potestas remittendi
peccata Sacerdoti a peccatoribus cora
serti non potuit , sed a solo Christo , cujus sunt Iudices delegati.
Praetei ea , claves non conserunt Sacerdotibus ipsi peccatores , sed ipse
587쪽
Dominus Jesus Christus contulit cas Λ-postolis , eorumque successoribus , ut in cap. Fit miter , de suinima Trinitate, desinitur. Potestas ergo sisl vendi, atque ligandi peccatores a Cluilio Domino Sacerdotibus collata est. Praeterea , Manifestissimc haec res ostenditur ex illis verbis jam citatis: bicut misit me Pater , & ego mitto vos a quorum remiseritis peccava , rcmittuntur eis, dic. Sunt ergo judices a Cluisio constituti, a quo acccperunt Potestatem peccatores judicandi . Quod sprinceps , qui haberet a Caesare potestatem delegandi, diceret cuipiam: Sicut misit me pater, & ego mitto te, quorum remi seris delicta, &c. non dubitaremus, ejusmodi hominem este a principe filio Canaris judicem delegatum . Cum igitur Filius Dei , homo Christus Iesiis , cui omne judicium datum cst, biniusque potestas in coelo, & in terra, dixerit Apostol.s, Sicut misit me Pater, dic. ambrgi nulla ratione potest , eos este Iudices peccatorum a Christo Do
Praeterea , Ecclesae consuetudo aperti illinc indicat Prenitcntiae Sacramentum exerceri Judicraliter: est enitia ibi rcus,& accusator , est sentcntia, cst poena injuncta: Sed haec potestas , quam exercent Sacerdotes in Sacramento , est a Christo, ut probatum est: ergo ab codem instituti sunt Iudices. Ad ha c , in Concilio Florentino definitur, quod mimiter hujus Sacramenti est Sacerdos habens autoritatem ab Iolvendi vel ordinariam, vel ex conam: l-sione superioris : Ergo si jurisdictionis
potestas in inmistro lui jus Sacramenti requiritur , jam palam fit , Sacramentum hoc clie judiciale ex institutionc Christi. Nam sic tu patiores ovium Christi non sunt pastores ab ovibus, scd a Christo: Ioan. D. Pascc oves incas: Ad Ephes. 4. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, atros pastores, &c. Ita non sunt judices ovium ab ovibus , scd a Christo: nam quibus commisit ut oves pascercnt, commisit simul ut de ovibus
Tertium sundamentum . Non possunt judices constituti a Christo judicare de peccatis, nisi ea cognoscant. Hoc lumine naturali manu estum cst : nisi c-nim δε notcscant dclicta ludicanti, ignorare necesse est, ut rem solvere debeat an ligare, remittere an retinere. Quare sive absolvat , sive retincat , uua Rele'. de Poeniten. Pars V. que sententia erit imprudens. Item , quia vel judex delegatus a Iuquam pα nam injungit pro dclicto, vel nullam: si nullam, iniquus est minister justitiae : si aliquam , imprudentillimus est quamlibet in ungendo sine cognitione delicti . Nam dc aequali poema inaequalia crimina vindicabit , & aequaliam aequali . Cum igitur Christus non timstituerit judicium absurdum, & imprudentia plenum, certe instituendo judiaces pariter instituit, ut deliciorum ii,
bcrciat cognitionem, ne turpiter in j diciis aberrarent. Quartum indamentum. Omnium pec- Tun, catorum tam publicorum, quam Occultorum , tam exteriorum , quam inte,
morum Sacerdotes constituti sunt judices . Patet ex universali sermone : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, dcc. Joan. 2 o. Matth. I 6. Tibi dabo claves regni coelorum . Et , Quodcunque solveris , dcc. Alioqui tota Ecclesia seducerctur , quae putat se actipere etiam remissionem delictorum occultorum, quae Sacerdoti bus confitetur: seduceretur,inquam, si non accepissent potestatem remittendi cum publicis etiam occulta
Praeterea, si Christus de solis exteri ribus loqueretur , ergo per Absblutio.
nem Saccrdos remitteret Tolum exteri ra peccata, & non interiora: quare dimidiatam veniam Praestaret ; ait enim zQuorum remiseritis , re ita sunt, &quorum retinueritis, retenta sunt. Quintum fundamentum , Poenitentiae Sacramentum tres partes habere, Colmtritionem cordis, Consellionem oris, Satisfactionem operis. Quae videlicet quasi materia sitiat hii us Sacramenti. Nam verba Absolutioniis Sacerdotalis forma sunt, qua hoc Sacramen Ium perficitur. Nec me clam est , Scotum in A. dist. 4. quaest. 4. & distinc . I 6. quaest. I. Id negare , quod nos tanquam fundame tum Iacimus et credit enim , solam Α, solutionem Sacerdotis cile integrum PQ- nitentiae Sacramentum , quia lota inquit ) ea significat gratiam, solaque proinde gratiam praestat . Di pandus etiam Arg. eo in 4. distinctione 16. quaestione I. in ea- tr.Scoti, dem erroris navi versatus, quatuor de S Dura. causis dixit Contritionem , di SatiSfactionem non esse hu)uς Sacramenti par tes . Primam potuit, quod forma, idest Absolutio, non applicatur nisi Comessioni et ergo 1 ola Confestio est materia,cui. scilicet ioli forma tota ad ungitur ἔ
588쪽
nam rei artificialis materia ea est
integra, cui forma integra artis admΟ- etur . Alteram , quod Yontritio' non
est signum sensibile , res autem sensbiles Sacramentorum materiae sunt. Tertium , quod attritione ibia verum, atque integrum conficitur Sacramentum: quod si Contritio esset hujus fa-cramenti pars, non 'posset alia loco illius sit brogari . Quartam caulam esse, an .que vel maximam , quod Satisfactio sit posterior tempore , quam Absolutio Sacramenti: nec enim est linum successivum, sed permanens, quod suas omnes partes simul habere neccssc
est , cuique jam existenti, si posterius
tempore qui quam contingat , non est pars, sed accidens reri Et confirmatur, quia tanta potest este contritio, ut tota poena remittatur: erit ergo tunc satisfactio supra sua. Quare non est pars:
nunquam enim paru suo toti supervacanea est.
At vero omnia haec eo nentitia sunt, nec Possunt standamentum , quod jecimus , infirmare: habetur enim ex Concilio Horentino,cujus alitoritatem theologi sane tenere debemus . In Concilio squidem Florentino definitur , Omne sacramentum materia , formaque constare. Et postea r Quartum, inquit, sacramentum est panitentia, cuJus quasi materia sunt actus poenitentis , qui in tres distinguuntur partes , cordis contritionem, oris conseisionem, operis latis iactionem et forma autem sunt verba absolutionis . Hactenus Concilium Florentinum. Et Concilium Tridem Lino sest 6. cap. ia. Docendum est, in quae , Christiani liommis poenirentiam quam secundam tabulam post naufragium sancti Patres apte nuncupaverunt non solum continere cestationem a peccatis , dc eorum detestationem, Verum Etiam eorundem sacramentalam consessionem , itemque satisfactionem . FIaec synodus Τridentina . Ratio quoque in Promptu est . Quia cum poenitentiae DCramentum quoddam judicium sit , ejus intestritas ex his omnibus constat,
sine quibus Integrum Iudicium non est. Sicut de procesius judicialis multis a. ctionibus continetur, videlicet accusatione , testimoniis , confestione ipsius
Ter, sentencia judicis, Evc. Omnia haec enim ad integrum judicium requisita
Contritio itaque parς hujus sacramenta est, quatenus est ratio exteriotis co
De necessitate Sacramenti Penitentiae
fcssonis , ut videlicet consessio non fiacta sit, sed verus penitentiae actus. En indicere nauictam , atque cam executioni tradere, ad intcgritatem Judicii peristinet . Siquidem non est periectum judicium , quo absolvitur retri a culpa, nisi plana per iciatentiam indicta executioni. tradatur . Quapropter satisfactionem a sacerdote injunctam sacramenti judicialis partem elle , negare nullo modo debemus is Ad argumentum vero Scoti, non est Ad argo dissicile inficiari , sola in absolutionem Scotire gratiam conserre. Nam sicut in judicio spond. iori exterioris, si quis per legitima testimonia 3e suam consestionem ab olvatur , Omnia haec sunt vere causa illius
absolutionis , licet judicis sententiam,
ut praecipuam causam, spectemus ; ita quoque in foro conscientiae interiori princeps quidem causa absolutionis sacerdotis sententia est, sed ratio tamen
de causa concurrens, ut rite pamltens
absolvatur, testimonium etiam illud sui quod advertum se poenitens dixit, sive
accusata Onem vocare malis, qua se a
cusavit o Unde patet error glossae de
penitentia, distinct. I. cap. I. dicentis, nec cordis contritione , nec oris con
fessione peccata dimitti , sed tantum
gratia Dei . Nam in omnibus alias lacramentis, non solum forma , sed et Ham materia cst causa instrii mentalis, qua Deus utitur ad remittendum peccatum : aqua enim bapti l mi , nedum
forma Verborum, corpus tangit, de cor
abluit , ut Divus Augustinus allem ito
Quod item in caeteris fac ramentis inducere possumus. Cum ergo tam comtritio , quam confesso partes sint hujus
sacrainenti, consequens fit , ut gratiar causa etiam existantis Ad primum vero argumentum Du- Resp. adrandi respondetur : Non omnes partes arg. D integrales eiusdem rationis esse . Et randi.
nim ut modo dicebamus) in judicio
prophano aliter est pars consestio rei, aliter testimonium testium, de aliter mulcta a judice inflicta pro culpa commis-la . Et licci per sentcntiam quis absonvatur a moric, & absolutio delitto a plicetur , quod morte non erat dignum; si tamen indicatur a judice pecuniaria mulcta, illius executio spectat ad judicii integritatem, licet ablo intio adju
gatur Λ Et Ideo D. Thoirias tertia parte, quaest. 9O. art. 2. docuit , has tres Padites materiam appellarI sacramenti, quia parte&, ex quibus integratur totum,
589쪽
habent se tu materia . Et Concilium t plorentinum non dixit, huJus sacramenti nuteriam csse actus poenitentis , sed quasi materiam. Ad secundum respondet D. Thomas, est enim primum argumentum illius secundi articuli) quod contritio virtualiter pertinet ad exteriorem p α nitentiam , in quantum implicat propos tum confitendi , & satisfaciendi . Contritio ' qm I m squidem ut recte CajetanuS admonuit ) non quomodocunque est pars hujus sacramenti , sed quatenus refertur ad claves Ecclesiae , habet enim ParS, in eo quod pars , ordinem ad totum ,
di ad reliquas partes . Sic ergo contritio accepta includit voluntatem compensandi delictum ad arbitrium sacerdotis, qua consideratione Initium est, di ratio exterioris poenitentiae. Conliat autem , interiores actus hoc modo ad cxterius judicium pertinere : aliter enim judicatur offendens ex odio, aliter visendens ex ira. Compensatio item podi nitent Re , nisi sponte nat a reo, non e it Teconciliativa . Quale velle cornpensare dei:ctum , quod in contritione clauditur , est prima hujus judicii pars . quod
τst non soliim vindicativum , sed comciliativum. Non igitur Oportet, quam libet partem hu)us sacramenti esse sensibilem, sed satis est, si sit ratio, quare aliae partes sensibiles ad hoc sacramentum, & judicium pertineant. Idque
eo magis, quod hoc forum interius est, quo nihil vetat actus etiam interiores referri.
Ad tertium primo dicitur , quod nomine contritionis in praesentia complectimur attritionem t significamus enim dolorem de peccato clim proposito cavendi in futurum. Nee id nos i Omniamus, sed ipsum Concilium Florentinum
ita nomen contritionis explicuit. Deinde respondetur , quod contritio Ponitur Pars lacramenti, quia est certa , di in Uubitata materia . Quod autem attrItio sufficiat, quamvis verum sit, non est
tamen adeo ccrtum, & indubitatum r&ideo Concilium Florentinum , cominu nisque sententia tenens certum , relinquens incertum , ponit contritionem Par tem esse hujus sacramenti Ad quartum nego consequentiam: capilli enure, te ungues partes hominis
runt, nec tamcn simul cum homine naescuntur . Accusatio quoque , testimoni-
nn , sententia judicis , solutio poenae
cum non sint simul . sunt tamen de in Relect. de Poeniten. Pars Vteri itate jadicit. Breviter, in omnibus,
quorum partes quendam successionis omdinem habent , non oportet integra
tes simul esse. Ad confirmationem vero facile dicitur , quod cum sacrame ta per homines administrentur, quibus Aa prandis contritio constare nequit, an idonea sit ad integram poenae remisia
ionem; semper opus est satisfactionem injungi, sine qua lacramentum quidem este potest , sed sine qua tamen mancum, & imperfecti m est. Quemadmodum & quodcunque aliud judicium, in quo probatus reus sine mulata absolvetur . Nam & homo sine digito poterit esse , sed erit tamen incommode sine digito . Nec nos asserimus , quamlibeto: gito . Nec nos allerimus . quam linet
satisfactionem esse partem nujus sacra menti . Satisfactio quippe , quae ex ambitrio poenitentis proficiscitur , nec est pars judicii sacramentalis , nee habet ordinem ad ecclesiae claves . Unde Concilium Florentinum: Tertia, inquit, pars est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis. Quintum igitur fundamentum sui c. tera omnia , quae posuimus cum fimmum sit , nihil aliud superest , nisi ut
quaestioni propositae respondeamus. Prima igitur conclusio sit: Non est necessarium ad salutem sacramentum po nitentiae in re susceptiim: hoc est, potest aliquis salvari , etiamsi reipsa non suscipiat hoc sacramentum , ubi non est facultas suscipiendi . Ac loquor etiam de eo, qui peccavit mortaliter post b, ptismum . Id definit in primis Leo P
pa in epistola ad Theodorum Episco
pum , numero sexagesimonono. Sa a tem aliquis, ait , quocunque interce plus obstaculo , a munere indulgentiae
praesentis exciderit , 8e priusquam ad
constituta remedia pervenerit, temporalem vitam humana conditione fini rit, non necesΙe est nobis eorum, qui sic obaerint, merita discutere: cum D minus Deus, quod lacerdotale minist rium implere non potuit . . suae histitiae reici vaverit . Loquitur ae poenitentiae
Item , baptismus non est necessarius in re susceptus, sed satis est in voto, si haberi aliter nequite ergo nec poenitentia. Antecedens probatur ex Divo August no, lib. 4. de baptismo contra
Donastitas , cap. xi. ex Divo Ambrosio de obitu Valentiniani ad Theod sitim , ex Divo Bernardo epistola 77.
ad Ugonem, ubi id eruditissime com-
590쪽
De nete tate Sacramenti Poenitentiae. monstrat ex Innocentio de baptismo, Cap. Dcbitum, Jc de presbyt. non ba- Pti Zato, cap. 2. Sed de de Poenitentia, disL I. cap. Poenitet, Se distin. 6. cap. Qui vult s resertur testimonium P. At gustini ex libro de vera , dc falsa poenitentia cap. Io. dc II. Et 26. quaest. 6.
Si aliquis , resertur in idem testimonium Concili I Epaunens. Nonnulla vero capita ejusdem causae , Je quaestionis, Riae in contrarium objici solent, faciliora sunt, quam quibus a nobis sit respondendum. Illud vero , quod Dominus ait: Quorum retinueritis, retentaiunt, Joann. xo. eandem intelligentiam habet, quam de illud : Nisi quis renatus fuerit ex aqua , de c. scilicet quum adest facultas: nam cum deest, suificit votum suscipiendi hujusmodi sacramenta, quaecunque dicuntur adultis ad salutem necessaria. Secunda conclusio: Sacramentum poenitentiae est remedium ad salutem necessarium peccatoribus bapti ratis , in hunc scia sum . ut sit necessarium in re si facultas adest, sit necessarium in v to, si facultas desit. Hanc conclusionem
probat D. Thomas 3. P. qu. 6ς. art. 4 dc qu. 8 . art s. Quia peccator non salvatur , nisi applicetur ei palIio Christi vel in re, vel in voto . Non est enim aliud nomen sub coelo , in quo nos oporteat salvos fieri. Ach. 4. Passio autem Christi applicatur in sacramentis : In baptismo quidem his , qui ante baptis.
mum peccaverunt, in Paenitentia vero
his, qui peccaverunt post bapti sinum. Deinde probat, quia aegrota nisi per aliquod remedium salutis , sanari non possunt, Matth. s. Non est opus valentibus medico , sed male habentibus. At I)cenitentiae sacramentum est medicina salutis, ut ante nobis demonstra
Tertio probat D. Hieronynu testim nio in Commentariis super 3. cap. Elaiae , Ic in Epistola ad Demetriadem de virginitate servanda , dicentis , secundam tabulam post naufragium este podi
nitentiam; nam primam tabulam baptismum vocat. Patet facile legenti . Idem asserit D. Ambrosius ad virginem lapsam cap. 8. 3c Tertullianus in libro de pinnitentia. Confirmatque Trident. Conc. seli. 6. cap. 14. inquiens , Poenitentiam secundam tabulam post naufragium sanctos Patres apte nilncupavisse. Nequis autem hanc else D. Thom. mentem pollit ambigere, leῖδt lib. . adv. Genti cap.7 AEandem quoque conclusionem tenuit Thomas V valdensis lib. de sacra mei talibus, tit. 8. cap. 68. citatque Origeis iacui in eandem , qui homilia decima super Numeros, Laicus, si peccet, i quit, iple tuum non potest auferre pecvcatum, sed indiget sacerdote, ut peccatorum remistionem pollit accipere. Et capite sexagesimo nono docet ille idem Thomas Uvaldensis, Joannem V Vi Erroecten' oppositum hujus conclusionis ter uvietes uuisse : quem secuti Lutherani neganx, & Lum. ad salutem este hoc sacramentum necessarium . Quamobrem firmiora si pollumus argumenta debemus ane
re, ut haeresis contraria niani semus revincatur .
Haec itaque conclusio primum certa est per definitionem Leonis Papae in epithola ad Theodorum Episcopum, 69. de resertur de poenitentia distin. I. caP. Multiplex . Multiplex , inquit , misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis , ut non ibium per baptismi gratiam, sed citam per poenitentiae medicianam spes vitae reparetur aeternae , ut qui regenerationis donum violassent
proprio se judicio condemnantes , actremissionem criminum pervenirent; sic divinae bonitatis pi sicliis ordinatis , ut indulgentia Dei nisi stippIicatione sacerdotum nequeat obtineri . Mediator enim Dei , dc hominum hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem , ut& Pα-ilitentibus satisfactionem poenitentiae darent , de salubri satisfactione purgatos
ad communionem sacramentorum perjanuam reconciliationis admitterent. Et concludit tandem in haec verba: Necessarium est , ut peccatorum reatus a
te ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. Praeterea, Matth. I 6. Tibi, inquit D minus , dabo claves regni coelorum, Scquodcunque solveris , dic. Ergo , cum per peccatum mortale a baptismo commissum , coelum peccatori obseretur, necesse est , ut per claves Petri , dci cesibrum aperiatur: quod non aliter trofecto fit, quam per sacramentum alas lutionis; nec enim soluta erunt in cc lo , quae non solverit Petrus in terra. Praeterea. Joannis vigesimo, Quorum remiteritis peccata , remittuntur eis , dc quorum retinueritis , retenta sunt; e go quae non absolvunt sacerdotes , retenta erunt. Quapropter necesse est, si retineri non volumus , ut a sacerdoti