장음표시 사용
611쪽
, Tertium sundamentum : Non potest 3 FRRO quis at,solvi a iudice inferiori de crimine reservato sine facultate superioris. Quod si tentet inferior ab ejusmodi a solvere, nihil facit: quia non habet jurisdictionem circa illa peccata excepta a superiore ; qui non commisit absolu-- tionem ejusmodi peccatorum . Conc. i lis iactis fundamentis, sit prima CO clusio : Si judex superior & inferior sint praesentes , non poteth inferior absolvere a non reservatis, nisi prius petatur facultas absolvendi a reservatis . Probatur, quia integritas Confessionis est de jure Divino: ergo , cum ille poenitens habeat copiam Conselloris, cui potest integre confiteri, non potest inferior dividere absolutionem. Ant cedenς probatur , quia vel superior potest integram absolutionem praestare ,
cum praelio sit , vel inferior, habita
facultate superioris. Probatur etiam h qc propositio ex usu probatusimo retigiosorum , qui nunquam absolvunt a non reservat. s, nisi Prius petita facultate , ut etiam absolvant a reservatis. Et idem est, si Parochus & Episcopus sint
praesentes, & cum patet facilis aditus ad superiorem . .
sed quid . si superior nolit dare facultatem , sed velit ipse audire Consessionem p Respondeo , quod in serior non debet absolvere ab aliquibus peccatis, sed remittere ad superiorem, di p qm-tens tenetur id pati: quia quando pota est integram Confession ςm facere Confessori idoneo, violat 3us Divinum de interritate confessonis, accipiendo Α, solutionem ab eo , qui dimidiatam Α ,- solutionem praebet.* Conc. Secunda Conclusio : Si superior audiat Consessionem, priusquam Insertor, tenetur totam Confessionem audire, &non solum peccarorum reservatorum, si velit Sacramentalem absolutionem impendere . Haec est Adriani & Duran di contra Cajetanum: di suadetur, quia integritas conicisionis est de jure Divino: ergo Epi copus, vel praelatus alius superior illicite dividit Confesti nem & Absolutionem, cum possit sa-eile integritatem scrvare. Et confirmatur. quia materia Sacramenti est consesso integra : ergo illa dimidiata Confessio noncst materia iacramenti , po
est enim commode ut diximus) peccator omnia superiori confiteri. Deinde , si Romani poenitentiarii partiri Absolutionem possunt, Parochus, nedum Episcopus , etiam posset suos P
rochiano S ab uno peccato solum absol-Vere, Pro caeteris vero dare facultatem
eligendi Conse rem: Abbas quoque, vel Prior absolvere Monachum ab una
culpa reservata , & pro reliquis pam- tentem ad alios confestores mittere, &sic pro suo arbitratu consessionem atque Absolutionem tum etiam partiri, cum commodis lime fieri integra notest.
Praeterea , cum sacerdos ille superior solvat vice Dei, & possit omnia λIvere ; si dimidiatam praestaret veniam , quaedam solvendo, alia non solvendo , cum Omnia tamen posset , certe significaret, Deum etiam , cuJus ministerest , aimidiatam praestare veniam; dc poenitens quoque ad talem superiorem accedens , dimidiam a Deo veniami peraret, quod . impium est.
Sed arguit tamen Cajetanus ex RO-manae Ecclesiae usu. Nam pomitentia rii Summi pontificis non audiunt, la si a reservatis , &c. & Famen illa a solutio est sacrainent alis : alias elud rentur panitentes , nec poenitentiarii tenerentur confestionis servare sigillum. Ad hoc , cum Durando & Adriano nego equidem , talem absolutionem es se sacramentalem. Sed poenitens acc dens ad Romanos consessores, a censuris excommunicationis absolyitur. Nuulum enim crimen est Pontifici Summo
reservatum , quod non habeat ex communicationem annexam . Unde. ex consequenti fit ei copia , ut inferiori omnia peccata sua fateatur, quo eo ipso reservatio tollitur, & facultas inferiori datur, ut pollit ab omnibus absolvere. Quod si poenitentiarii intendant Absolutionem sacramentalem impartiri, errant, inquit Adrianus . Nec is Ecclesiae Romanae usus erit, sed impietas sacerdotum , qui existimant, quae itum
esse pietatem. Cum vero obiicitur, quod poenitentes deluderentur, nego id certe, quia judex superior , cum ab eo casu S rescrvatus petitur , tenetur sigilliun ConleΙ-sionis scrvaroe: Uerbi pratia . Si CO festor accedat ad Abbatem, v cI Prio rem , petiturus facultatem absolvendi, debet serv*re secretum eodem vinculo, ac si sacramentaliter ipse absolvet et . Et si rursum ob)icias, neminem obli pari ad aperiendum peccatum tuum Iecretum extra confestionem Sacranaei talem e ergo male faceret lunamus Pontifex , si poemiclites cogei et, ut extra
612쪽
De Praecedi a Sacramenti Penitentia.
e sessionem sacramenta lam peccata Romanis poenitentiariis aperirent: Ad hoc primo responderi potest , ex ca- Pit. Ea noscitur , de sciatentia ex communicationis, & cap. Eos qui , lib. 6. eodem tit. quod si quis in articula mortis absolvat tir ab excommunicatione summo Pontifici reservata, tenetur , si evadat , sistere sc Romano Pontifici, atque consequenter aperire peccatum, pro quo in excommunicationem inciderat. Et tamen certum est , jam este ab illo peccato abiblutum. Secundo etiam respondetur,illam con- fessionem quodammodo esse sacramentalem : quemadmodum cum peto facultatem a superiore , ni absolvi postima culpis relervatis , censetur esse confesso sacramentalis, quoniam id totum ordinatur ad sacramentalem ablolutionem . Ideoque tenetur stiperior tervare sigillum. 3. Cocl. Tertia ConcIusio contra Durandums& Adrianum et Si non pateat aditus adsis periorem , videlicet, quia Episcopus est absens, & initat necestitas celebrandi , vel si quis religiosiis iter agat sine facultate recipiendi abiblutionem a casibus reservatis, tunc inferior potest absolvere a non reservatis, & pro reliquis peccator expectare abiblutionem superioris . In quo eventu D. Thomas loquitur in η. dist. II. quaest. art. q. quaest. 2 ad 4. Haec conclusio probatur, quia di confestio integra est , & absolutio , cum ille Sacerdos absolvat ab Omnibus, a quibus postest, Ic quantum ad reservata , poenitens non habeat copiam consetaris . Quemadmodum si ps-
vitens tacet aliquod peccatum ex causa rationabili tacendum , quamvis Sacerdos id cognoscat, debet absolvere, di est tum confessio, tum absolutio in tegra , hoc est , de omnibus, quae ad
Hanc propositionem intelligo, nisi excommunicatio peccato sit ad luncta, ut sunt omnia , qtiae reservantur summo pontifici in Bulla Coenae Domini. Tunc enim malc faceret inferior absolvendo
a non reservatas, cum poenitens siex- conamunicatus , & prius habeat tolli inculum excommunicationis, quam ab-lolutio sacramentalis impendi. An qua- At Vero cisca lianc tertiam Concludo non sonem grave dubium exoritur: An pe- est adit. nitens teneatur omnia peccata, etiam
ad Sup reservata , inscriori Iudici confiteri , Ti.tenea- quando non adest facilis aditus ad superiorem. Et suadetur pars negativa: Quia in tali eventu non requiritur ii' his Initas absolutionis, cum in serior a non Vreservatis , superior postea a rescrVM . - tis absolvat: ergo nec requiritur imi- , - e rtas confessionis . Ideo enim consessio
debet esse antegra, ut absolutio sit in- utegra . Quocirca si divisionem Sacra- ' Ementi forma recipit, materiam quoque recipere necesse cst. Deinde si Sacerdos nullam haberet potestatem abiblvendi , nullam etiam
culpam teneretur poenitens confiterie erro quando non potest inferior Judex, sive sacerdos a reservatis absolvere , ea poenitens ejusimodi inseriori judici confiteri non debet. Confirmat autem hoc vel maxime, qu d superius ostem debamus necessitatem conlassionis, quia necessarium erat , peecata a Sacerdote remitti : ergo si peccatum aliquod Sacerdos nullo modo remittere potest, non tenetur poenitens illud Sacerdota confiteri. Ostensum est autem, judicem
inferiorem reservatam culpam remiti re non posse. Itaque non tenemur cuI-pam ejusmodi illi Sacerdoti confiteris nisi quod absurdum est Ecclesia cogat , ut idem peccatum bis confiteamur, semel inferiori , a quo non a solvimur, iterum superiori, ut ab illo
Pro parte vero assii mativa primum Pro pax. in Innocentius in cap. Omnis utrius- affirm. que sexus' , de penitentiis , inquiens: Omnis sua peccata semel in anno SD cerdoti suo confiteatur , non dixit, Sa
Dcinde, Divinum praeceptum est , ut homo omnia peccata suo Sacerdoti confiteatur, ut deinceps ostendemus ; ergo praelati , reservando culpas , hanc obligationem tollere non queunt. In hac quaestione Divus Thomas I dent. D. co citato asserit, omnia peccata esse T . inferiori reseranda . Quem .sequuntur reTne .sere Doctores Theologi . Imo Duraim Iogor. dus ait, allertionem oppositam, qui se pe quae contra communem doctrinam sit , periculo lam esse , quoniam juxta eam dividitur licite tam contestio, quam ab lolutio . Quod videtur erroneum,
At Gersoni non videtur erroneum: sententinam ut proxime nobis confirmandum Gerson. est nihil vetat ex causa rationabili contraris consessionem partiri, id est , quaedam peccata tacere , alteri confitenda, quae est divisio confessionis mathematica stata x cum
613쪽
1.CD cl. eum poenitens integram moraliter faciat, explicans omnia, quae videlicet ex Plicare tenetur. Nondum autem ostendit Durandus, obligari peccatorem ad ea peccata confitendum , quae Sace dos remittere non potest. Et sicut Praelati relervando culpas , licite faciunt, ut quandoque absolutio dividatur : ita non cst poenitus absurdum, si proinde fiat, ut poenitentes dividant consessi nem , cuius & nece Ilitas , dc integri-ras ex absolutione , tanquam ex fine,
Nec mihi facit satis , quod nonnulli
asseverant, consessionem integram essemjunctam peccatoribus , absolutionem integram sacerdotibus non item. Nam ut saepe rellimpsimus ) confessio integra materia sacramentalis est , quoniam conficilio nustila cum sorma lacramentali pugnat . Non iritur minus in-ju iacta est absolutionis integritas sace dotibus , quam consessionis integritas poenitentibus . Alioqui liceret sine sacrilegio consessori a quibusdam poem- tentem absolvere , 3c quorundam peccatorum absolutionem in alium diem rescrvare.
Sed quoniam Theolopis non licet sine
gravi causa nova placita cudere , communem lantentiam nos sequamur , ea otii sinum ratione, quod lex non in id pectat, quod raro paucis evenire potest , sed quod plerunque hominibus u.
su venit. Est autem neces rium sere Populo , ut omnia crimina sacerdoti prΟ-Prio confiteatur , vel reservata : Tum quia sere populus ignorat, quae pecca ta sint reservata, ouae contra non sint: qua de re a sacerdote proprio instituatur Oportet et Tum etiam , quia medim cus ad eos morbos curandos, quorum ad se pertinet medicatio, ut plurimum necesse est, reliquos graves morbos i telligat, ut de consilium aptum, δc remedium opportunum impendat aegroto.Quod si quis objiciat , posse doctum
esse peccatorem atque instructum, peccataque usque adeo sejuncta, atque diversa, ut vel consilium, vel medicina uni applicata , alteri nec obsint , nec prosint et Jam nos huic objectioni ressiondimus , ejusmodi privatos eventuseribus non obsistete, quo minus in linniversum obligent, quae videlicet id coni sideiant, quod majori ex parte P pulo necestarium est. Verum adhuc Adrianus instat adve
sus hanc tertiam Conclusionem : Quia Relect. de Paeniten. Pars n.
forma lac ramentalis, cum ex v I saeramenti conserat gratiam, vel nulla mortalia , vel omnia peccata remittit, dec. Et confirmat hoc: Quia scut sacramenta, quae pIuribus formis conficium tur , unica forma confici nequeunt; ita sacramentum , quod una serma conficiatur , pluribus confici non valet. Confirmat deinde : Quia Absolutio jure Divino debet esse integra. Superiores ergo praelati eam partiri non possunt , ut' videlicet inferiores absolvant a non reservatis, superiores a r
Ad primum : Idem argumentum se Remon ret , eum ex causa rationabili tacetur Pu Maliquod peccatum, idem etiam de peccatis oblitis , cui tamen nos evestigio respondebimus. Ad secundum : Nos minime asser mus , unicum esse sacramentum , si quis absolutus a non reservatis, postea confiteatur superiori reservata. Quemadmodum si peccata oblita memoriae occurrant post priorem absolutionem, illorum consessio , de absolutio est verissimum sacramentum habetque integram materiam , & formam , & illud prius , in quo homo consessiis est
mnia peccata, quorum recordabatur.
Atque idem omnino sentio , si quis ex justa causa peccatum aliquod in pri
ri consessione celaverit, reciperet quidem verum sacramentum, Sc gratiam: cumque rursuin illud, quod tacuit, alteri postmodum confitetur, Verum qu que sacramentuim sit sciperet, novumque proinde de pratiae, de virtutis augmentum . Quod si unum esset idemque s cramentum , dc collatio pratiae ad posteriorem reservaretur absolutionem .
quod nonnulli perperam imaginantur
tunc certe si poeni tens esset attritus, per primam absolutionem non justificaretur: nec illud signum exterius ashibitum esset sanctificativum quidem non ponenti obicem minime largiretur. Ad tertium : Ninil vetat , ut absolutio, quae jure Divino per se quidem integra esse debet, per accidens tamen mutiletur , ut propter oblivionem alia cujus peccati , vel propter periculum quod urget, si exprimatur . Quare si
ex reservatione quorundam peccatorum.
quae legitime in Ecclesia fit , 3c simul
ex absentia Praelati superioris per a cidens eveniat , ut consessor praesens solvere Omura nequeat, non exinde in
614쪽
Positum Initio quaest. princip. Utru objactura
nostra, vel ali nam a precepi. confest.
De Precepto sacramenti Pinitentia. tegritas absolutionis tollitur , jure. Divino instituta. Quae tunc scilicet tolleretur , cum consessor habens author,tatem absolvendi ab omnibus , pari
Id vero quod saepe in hujus argumenti explicationem diximus ) inferi rem a reservatis absolvere non posse, intellectum lupimus, donec superior ab eis non absolverit . Quod si jam solvit, ratio reservationis cessavit. Quaecum quodammodo poenalis sit , & odiosa, restringi non debet, sed ampli ri . Imo asserit Adrianus , & bene , quod si praemissa sufficienti discussi ne, confessus est quis habenti facult tem absolvendi a culpis reservatis . &Oblitus est sorte unam ex illis, asserit inquam quod non tenetur adire si
periorem . Cum autem memoriae occurrerit , poterit confiteri cuicunque, qui semel habuit facultatem. Adrianus dicit , cuicunque simplici Sacerdoti :quod equidem nulla ratione probarim,
quoniam ut supponimus ) Absolutio
requirit jurisdictionem in absolvendo. Simplex autem Sacerdos jurisdictionem nunquam habuit, 3cc. Quemadmodum, si ero oblitus sum confiteri aliquod peccatum mortale proprio meo Sacerdoti, non polium deinde , cum in mentem venerit, confiteri cuilibet Sacerdoti ,
sed solum habenti facultatem ac juris-dustionem. In tertio principali argumento , ' inter Doctores Scholasticos magna diu sensio est, an, cum jactura sequitur vel propria, vel aliena, a Praecepto Confessionis , & ipsius integritate liber
mur. Et, ne in opinionibus aut recensendis , aut consutandIs longa texatur oratio, sit prima propositio: Si ex consesso ne alicujus peccati sequitur scam datum, vel meum, vel Consessoris, mro possvin tacere tale peccatum reliqua confitendo . Et ratio est, quia quam
tum ad illud, non habeo copiam Gn. testoris , cui videlicet recte atque honeste confiteri possim ejusmodi pecca
Item juxta D. Bernardum , lib. de praecepto , & praecepti dispensatione )quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Comsessio autem instituta est in remedium poenitentis. Quocirca, si scandaluin ipsi ex Consessione alicujuS peccati accidit, poterit Idem licite reticere. Mevitando autem scandalo Constilono,
juris naturalis praeceptum est . Praeceptum ergo divinae legis positivum illius obligationem non abolet et Lex enim gratiae legem Naturae non destruxit , . sed perfecit . Loquimur autem de scandalo confessoris infirmi: nam si ex malitia paratus sit ad ruinam, ucilius scat desum nasci permittitur, quam Dei princepta relinqui . Exempla vero hujus Conclusionis non adhibemus, quoniam cuique erunt in promptu. Secunda propositio , quae communis λ.Cone. etiam Theologorum est : Si ex comsessione mea sequatur aut mors , autinamia vel mea, vel aliena , excusor ab obligatione confitcndi tale peccatum . Et ratio est, quia divina praecepta positiva non obligant cum jactura vitae, aut publicae famae, verbi gratia, si Consessor crederetur revelaturus consessionem &c. Item, praeceptum de vitanda morte, vel infamia proximi est naturale: ergo per praeceptum positivum adveniens de consessionis integritate non abrogatur.
Quod si excusor a confessione peccati, ex qua sequitur mors, vel infamia publica proximi, excusabor etiam, si inde sequatur sive mors, seu infamia mea publica. Sed objicies tamen , quia illa argu- Object. menta probant quidem esse cessandum triplexa Confessione, non autem Consessionem contra esse dividendam. Nam dividere conses- A. Cone. sionem sacrilegium est : Τum quia impium fuerit, a Deo dimidiam expectare veniam e tum quia talis divisa consessio formae sacramentali repugnat. Et augetur difficultas , si capiamus poenitentem attritum , .qui habeat duo peccata mortalia, quorum alterum nos asserimus posse reticeri ex causa pro-
babili: tunc consesser absolvit ab uno peccato, ab altero non absolvit: ergo de Deus absolutionem ipsam partitur , quod absurdum est.
Pro quorum argumentorum solutione commemorandum est, consessionis i tegritatem non oportere Mathematicam
este , sed moralem et unde non necesse est omnia peccata contineat , sed quae in memoria snt , adhibita humana dia ligentia . Inde etiam fit , ut si poenia tens coeperit peccata dicere , & ex morbo , vel alia causa linguae usum amiserit, consessonem quidem faciat imtegram, non omnium aDsolute peccat
rum , sed eorum tamen , quae dc d det, di potcst confiteri. Ex qua etiam
615쪽
radice illud colligimus, non esse nec cl-
sarium, hominem confiteri omnia peccata, quae memoria tenet, sed illa quae confestora rationabiliter exprimentur. Lex enim Christi de moribus ad moralem integritatem obligat, id est, rationi consentaneam . Nam quod a ratione disIonat , non praecipit . Pecc tum itaque , quod rationabiliter tacetur , irrationabiliter explicatur, non est materia confessionis a Christo institutae . Dimidiare igitur consessionem a Christo Domino praecepta in , hoc est, aliquod mortale peccatum tacere, quod
Christus instituit esse in illa consessione aperiendum, id sacrilegium est, &c. Nec sacerdos dimidiatam absolutionem
praebet: nam absolutio limitatur etiam ad consessionem institutam a Christo , sicut λrma per materiam limitatur . Ab omnibus ergo absolvit sacerdos , quae ad sitim judicium spectant ex Christi institutione . Illud vcro peccatum ,
quod causa urgente tacetur , non pertinet tunc ad illius sacerdotis jurisdictionem, reliqua vero pertinent: unde poenitens alia confiteri tenetur: sicut qui non
potest je)unare uno die Quadraresimae,
a reliquorum JeJunio non absolvitur.
Resipon. Ad id vero , quod tandem objicidi ad tripl. batur, respondeo, Sacerdotem quidem objech. immediate & directe remittere , quae audivit in consessione peccata, sed ex
consequenti , & indirecte remittere Ο-mnia etiam, quae non audivit. Quia enim effectus sacramentorum gratia est, quae omnia peccata tollit, inde fit, ut omnia sacramenta suos effectus immediatos producendo , consequenter . mnes mortales culpas remittant. At per hunc modum peccata oblita per absolutionem remittuntur, non directe , ex vique absolutionis, sed secundario &eonsequenter. An t enim , quoniam leve detrimenneamur tum esse videtur, quod consessor sdiat explic. Peccatum proximi mei, hinc gravis au- circum rorum concertatio est , an teneamur exstantia . plicare circumstantiam , qua explicata ex qua ' eonsessor intelligit complicem criminis, Consess. ut exempli caula, si confit cor me com-
intellig. misisse incestum cum sorore , nec ha- compti- beo phtres, &c. Quo quidem loco necce crim. est quaestio , cum ego habeo copiam consessoris , cui possum confiteri sine revelatione alieni peccati': tunc enim iniquum erit illi confiteri, qui ex mea consessione crimen alienum intelligit. Sed est quaestio, cum conlassor nonas
est, nisi parochus , qui & me & sor
rem cognoscit , ut in pagis & oppidulis frequenter solet accidere . Igitur communis sententia tenet, non elie desistendum ab 1llius peccati consellione propter parvum illud proximi nocumem tum. Quemadmodum ex parva jactura famae meae , quam facio ex eo, quod consessor meum peccatum 'intelligit , confitendi obligatio non cessat . Hanc sententiam D. Thomas amplectitur, 4. Id. ι 6. q. 3. art. . q. s. ad quintum , Durand. eadem dist. quaest. 4. D. Mnavent. dist. 1ir in secuta. pari. distinctionis art. I. Petr. Palud. d. II. q. 2. art. I. & Gabr. q. l. conclusione quinta. Et Adrian.q. I.
de consesI. ad quartum argumentum , Sylv. verbo Confessor, I. g. 2 . Causa vero horum est, quod potuis δebet poenitens providere conscientiae suae , quam alienae famae . Item, quod praeceptum de integritate consessonis divinum est , nec debet omitti, ut bona opinio alterius apud consessorem servetur . . At Caletanus in Summa , in verbo Ualet. Consessio , conditione 3. ubi multa a, ientent. hibuit remedia, quibus peccatum alienum in coniustione celaretur , tandem
stibjicit: Quod si nullum remedium est,& chflerri non potest Confessio , quia
DPOrtet aut celebrare, aut Eucharisti ainluinere , debet illam circumstantiam tacere poenitens, quia Consessio non debet eive cum aliena jactura . Damnum siquidem propriae famae conχssionis & absolutionis utilitate pensatiir. Damnum vero famae alienae non pensatur aliqua commoditate ipsius, qui patitur incommodum r & ideo non videntur nostra commoda proximorum nostrorum ii commodis comparanda. Praeterea , Si ego non possiim confiteri , nisi per interpretem quemdam, confiteri non teneor : ergo si clun jactura aliqua fama praeceptum conkssio nis non obligat, nec cum jactura quidem alienae famae obligabit.
Praeterea, Si ego cognoscerem, On- fessorem revelaturum esse in cnim criminis cuiquam alteri. non deberem exinplicare e ergo nec ipsi debeo socii eriamen aperire . Quia etiam apud ipsum Conscsibrem bona opinio proximi mea vel infirmatur, vel prorsus interit, eo vel maxime , quod illius Poenitentiam non Videt, meam videt . Nec naturae lex solum obligat , ne grave damnum proximo demus, verum etiam ne me diocre dem
616쪽
Quaest. princip. De CGfes . t serta . 1. Fundis Ut igitur line dissidium componamuS, sit tertia propositio: Si habita ratione consessoris & complicis , vir prudens judicaverit esse Jacturam , licet non
graVem, mediocrem tamen: tunc ejusmodi peccatum aut circumstantia taceri potest. Atque hanc mihi videntur Probare argumenta , quae fecimus pro Cajetano.Quarta propositio e Si habita ratione utriusque & Consessoris & complicis, vel nulla jamira fit, vel minima, ex eo quod Sacerdos intelligat socium criminis, videtur esse necessarium, circumstantiam explicare. Ultima propositio: In articuIo momtis , non obstante illa famae jactura , quae plerumque apud ConPorem fit,
tenetur praenitens circumstantiam explicare , quia δc ipse socius criminis debet subire tale dispendium pro salute
poenitentis. Secus ubi jactura. esset gravis & magna , ut si mors vel infamia publica scqueretur. In quarto argumento principali multa varie a Doctoribus Scholasticis dis seruntur e in 4. d. II. Sed ego, quanta maxima brevitate potero, ea in hac disputatione tractabo , quae & necessaria sunt, dc digna, quae a vob S magnopere animadvertantur.
Dupliciter itaque Consessio informis est : aut ex parte confitentis , aut ex parte absolventis. Ex parte quidem po nitentis, quia non erat in gratia, quam do eam fecit, sive quia carebat contritione, sive quia ejus Consessio non
erat integra , Vel ex verecundia , vel ex negligentia , dcc. Ex parte vero a soIventis , quia veI non impendit Al
soIutionem , quae est Q a hujus Sacramenti , vel si impendit , non erat sacerdos habens jurisductionem ad a, solvendum et ergo si Confessioni deest
charitaς, quae est Brma virtutum, vel Absolutio vera, quae est: sorma Sacramentalis Confessionis , talis Consessio appellatur inismis . Et ut certa ab inceriis separemus primum, in quo conveniunt viri docti, est . Consessionem informem ex defectu Ab Iutionis esse a mnitente repetendam. Nam sui retro docuimus ex Joannis testimonio necestie est, ut peccata a Sacerdotibus remittantur. Igitur, qui non percepit Absblutionem a peccatis , quamlibet millies ea fuerit con- sinus, eo usque tenetur peccata fateri, quousque u eram Absolutionem acclPiat. De Praecepto Sacramenti Paenitentiae.
Aliud quoque in hae materia certuin I. Fund. est, aliquam confessionem ex parte piu- nitentis csse repetendam. Nam qui dedita opera non faciunt integram consessionem .mortalium, sed ex verecun dia unum aliquod mortale tacent , iisne dubio , juxta omnium Doetorum communem sententiam , tenentur iterum confiteri , quia consessio non imtegra sacramenti poenitentiae materia non est, cum ex propria ratione λγnaae sacramenti repugnet. Unde in Concilio Florentino definitur , ad conses isionein, quae est hujus sacramenti materia , pertinere , ut omnia peccata mortalia, quorum homo memoriam habet, suo sacerdoti integre confiteatur. Tertium , me quidem judice , ce tum est , non omnes consessiones in-irmes esse resumendas. Nam ut D.
Thomas argumentatur, dist. II. art. . qu. I. si Opus esset omnem talem conis
fessionem repetere , nullus tranquillia talis locus rclinqueretur . Cum en iniviri pii de propitiato peccato non debeant esse sine metu, Eccli. s. Omnis consessio, de qua verentur , an fuerIC informis, an legitima, esset illis identidem repetenda . Quod omnino ali num est a prudent immotum hominum
consuetudine. Praeterea , cum sacramentum extremae unctionis atque matrimonii , Se Niem in universum reliqua ex informitate non sic invalidentur, ut itertim si menda sint, cur unum hoc ex solatiΡfirmitate quassabitur λ eo vel maxime,
quod etiam fine contritione , necessa riam do mat iam de se a m hujus sacramenti constare posse, certis argu mentis astruximus . Non igitur ex I
Brmitate , sed aliunde sumςndum dest ,
quando sit consesso repetenda. Illud denique compertum, dc e PIO- 4. Fund. ratum est , consessionem sacramentalem , hoc est , ex qua cum absolutione verum poenitentiae sacramentum comsistit, eam non esse rursum faciendam. Sed ῖ sit aliqua consessio, ex qlla nos est constitutum verum poenitentiae sacramentum , ea videlicet restimenda
Prior hujus si damenti pars vel ex
eo constat , quod si semel accepimus veram aliquarum culparum absoluti nem , veram inquam Sc validam, non oportet peccata , a quibus sumus vere absoIuti, iterum confiteri. Qui'pe cui Benedictus XL in cxtravas
617쪽
Inter cunctas , eleganter docet ) a 'Cajetanus qu. s. additionum , 8e in surdum est . ut liberatus debitor adhuc summa sua , 3c fere auctores schola- ad solvendum maneat obligatus. Atque inde posterior pars cjusdem
sundamenti constabilitur. Sr en: in mea consessio fuit talis , ut ex ea cum absolutione sacramentum penitentiae non sit consectum , illa nimirum peccata, quae confessus sum , non sunt per sacerdotem rc missa . Quapropter debeo iterum confiteri , ut clavium aiustoritate solvantur. Coroll. Ex quo quidem quarto sundamento 4. mam seste colligitur , conscssionem , quae sine culpa poenitentis non est intcgra, iterum facere non oportere , ut
si propter scandalum aut proprium , alit ipsius confessoris evitandum aliquod peccatum tacerem , vel si diligentis madhibui sum cientem , de tamen adhuc alicujus peccati sum oblitus . Nam in moralibus ex fine voluntario res denominatur . Qui igitur voluit omnia sua Peccata confiteri, he idoneam adhibere diligentiam, ejus consessio , si m Taliter loquamur, est integra . Quod de ex Concilio Florentino , dc ex aliis multis capitibus, de causis ante nos liquido probavimus.
Colligitur deinde, quod si peccator
negligentiam assectatam , aut omnino crassam in facienda integra consessione habuit, ita ut ex ejti simodi negligentia
peccatum aliquod mortale praeterlNiserit, talis debet consessionem repztere, ac si data opera mutilaretur : Verbi
ηratia , qui nne aliquo examine comicientiae suae post transactum annum accedit ad consessionem: semper enim in peccatorum oblivionem necesse est incidere . Quare non aliter vult confessionem mutilare , atque qui venenum
homini porrisit, vult occidere, &qui ignem subjicit , vult comburere. Qui
igitur ad eum modum imparatus a cedit , revera vult consellionem mutilam facere, quia volens prudensque ita se rerit, ac si facere ex professo mutilam velit.
Colligitur tertio , quod si peccator
nullum dolorem habeat , nec contritionem, nec attritionem, talis consessio est repetenda. Non enim est confessio, quae sit materia sacramenti poenitentiae , cum a nulla poenitentia proficiscatur. Imo vero , Cum nec confessio quidem sit, sed pura consessi Mnis simulatio, ut Capreolus dist. I . q. a. & Durandus eadem dist. qu. I 3. distici tradiderunt.
Colligitur postremo id quod etiam
paulo ante infinuavimus) quod si quis
habeat attritionem, ex qua virtute sacramcnti attritus fiat contritus , fratiam scilicet con quendo , CJus con senio non est resumenda : suscipit enim verum penitentiae sacramentum , gratiamque ac remissionem peccatorum per absolutionein sacramentalem. Ηzc
versiam vertere non debemuS. -
sed illud primum in hac materiai bus
tanquam Incertum, in dubium vocari SQ merito potest e An confessio ex ne i ieitione gentia mutila de manca, non quidcin penitus crassa Ee supina , sed culpabili tamen, sit a penitente iterum facienda: ut si quis peccata praeterita quaerat , Sc diligentiam nonnullam adhubeat , quam esΙe idoneam arbitratur,
Huic vero quaestioni respondetur ex Solutio sententia Cajetani, talem consessionem Quae . non esse repetendam, sed si postea inmemoria peccatum illud negligenter omissum venerit , sat erit illud conseteri , & negligentia in conscientia examinanda , ac proinde sacrileguun illud , quod in suscipiendo poenitentiae
sacramento commisium est. 'Haec vero sententia non potest fateor ) perspicue, ac dilucide demonstrari . Sed in rebus , quae ad mores
pertinent , non sunt mihi credi te
scientiae moralis dogmata ad vivum re secanda . Suadetur itaque primum, quia moraliter loquendo talis consessio est integra, cum intendat penitens omnia confiteri, quorum memoriam habet. Item, quia alias nimium anxios res deremus scrupulos oes imo piorum et iam animos 'turbaremus perpetua it randae confessonis solicitudine . V rentur enim plurimum non scrupulosi modo, verum etiam mediocriter liberi , atque cordati , sese in examine conscientiae ne ligentes extitisse.
Sed objiciet fortasse quisquam, quod O est.
talis Consessio ex parte poenitentis non .est integra : peccat enim non
adhibendo diligentiam debitam, atque
ex consequenti poenitens Contellionem volens mutilam facit.
Ad hoc primum dico , omissionem Respon. illam diligentiae debitae aliquando esse soliun venialem , scilicet, ex inconsi-
618쪽
De Prascepto Sacramemi Paenitentia deratione culpabili quidcm proficiscentcm , sed non mortali tamen. Uuoniam poenitens is est, qui alias diligi- gentiam debitam adhiburc solet. Atque in hoc eventu , non faciamentummodo , sed etiam fructus sacramcnti recipitur. Nec hoc loco ut reor inse JTheologus quisquam nobis erit adve sus, nisi plane velit , & Consessionis jugum importabile facere, de sine idonea ratione mortalis culpae reatum inducere , nisi Consessio venialiter tantum culpabilis resumatur. Dico secundo , quod etiamsi negligentia mortalis sit non sit modo adeo supina ἐκ crassa, ut perinde habeatur, atque ex ex industria res fieret quia Consesso.tamen ex inten ione sormali poenitentis est integra , non est cogendus ejusmodi Conlassionem iterare : Nam quando salva pietate id facere possumus , Consessionis jugum mollefaciendum est , ut ab omnibus laqueis liberemur . Ac sorsitan , qui in concertatione scholastica nobis conantur obsistere,s ad rem ipsam conserantur, non aliter facient , quam nos in praesentia
contaimus : verbi causa , si quis ex ignorantia vincibili existimet , pedijurium pro conservanda vita hominis esse licitum, unde non confitetur illud peccatum, quia non putat se peccasse: Item , si quis mercator aliquem contractum licere credebat, Vel muliercula aliquam superstitionem censebat essse religionem ex culpabili quadam ignorantia s non arbitror equidem tam criticos ac sevcios judices esse suti,
Tos , ut omnes horum anteactas Con
fessiones jubeant iterari. Intrepide igitur cum Ca jetano tenere possumus, ejusmodi Consessiones repeti non debere. Utrum Alterum quoque verti in quaestionem Cjus co-.potest, An, cum quis attritionem ha- fessio, huit tam imperfectam, ut virtute sacra-
qui at- menti non fiat ex attrito contritus .
tritione quin potius sacrilegus sit in eo, quod habuit irreverenter suscipit poenitentiae sacra tam im mentum, an hujus inquam) Consespers. ut . sio sit iteranda . Et quidem D. Tho- Virtute mas loco ante citato manifeste docet,
sacram. quod sicut fictus sine debita dispositio-
non fiat ne & dolore potest verum sacramen- Contrit. tum baptismi suscipere 3 ita etiam Z iterada Consessionem sacramentalem sacere , fit. 'ac veram absolutionem percipere. Setentia contrariam sent entiam tenet Major
Majo. & distinet. I7. quaest. 9. di Adrianus Adriau.
qnaest. 4. de Consessione ad tertium
argumentum, dubios . eorum, quae de Consessione proponit. Est autem primum argumentum conistra Divum Τhom quod si esset v rum sacramentum, peccator ille fictus esset verea sacerdote absolutus. Consequens est falluin: ergo & antecedens. Ma)or probatur , quia si quis verum sacramentum baptismi vel confirmati
nis accepit , vere nunet baptigatus de confirmatus. Consequentis vero fabsitas ostenditur, quia tunc vere etiam
esset absolutus a Deo: quia quaecunque solvunt sacerdotes in terra. solvuntur in celo dc tamen non est ille absolutus in coelo, cum maneat eisdem peccatis
obligatus , & novam insuper addiderit sacrilegii culpam . . . Et confirmatur : Quia illi non sunt
a Deo remissa peccata ; ergo non est absolutus a sacerdote. Patet conseque tia ex tilo et Quorum remiseritis Pe
Confirmatur deinde: Quia sacramemta gratiae sacrainenta veritatis sunt, non sunt falsitatis: sorma autem illa, qua conseor utitur , cum fictum absolvit , salla est, scilicet : Ero te a
lolvo a peccatis tuis. Nec valet dicere, sornaae senium esse: Ego te absolvo, quantum in me est: quia licet ex parte sua confessbr vere conetur absolvere ; non tamen ideo vere ablbivit, cum poenitens impedimentum obiiciat
absolutioni . Quamlibet enim quis januam nitatur aperire, non tamen V
re aperit, si qui intus est, obicem P
Praeterea, vel ille, qui non contritus confitetur , & accipit absolutionem , habet aliquam displicentiam de peccato, vel nullam; si nullam; ergo non est vera Consest o , sed simulata enunciatio peccati: sin habet aliquam , iula erit attritio . Quare adveniente a so lutione , ςonfertur gratia, juxta D. Thomam , qui tenet , sacramentum poenitentiae attrito conserre gratiam ,
sicut & sacramentum baptismi. Praeterea, vel ille talis cornoscit se habere dolorem iiissicientem, vel credit porius ex ignorantia , se satis dolere, cun tamen non doleat satis. SI primum, est illi absolutio deneganda, si illam fictionem constetur: sin vero non confitetur , Consessio de composiato non est intcgra, ac proinde irrita est , ac nullius prorsus momenti ces
619쪽
senaa. Si secundum, iam Virtute lacramenti conserctur gratia, cum ille non
ponat obstaculum. Haec tamen argumenta movere non
debent , ut D. Τhomae sententiam rolinquamus , quae multo quidem probabilior est . Primum , quoniam nullus certo cognoscit, se tussicientem dolorem habere, cum confitetur . Quoc dica semper oporteret, homines esse s licitos de eadem Consessione iterum, atque iterum repetenda et probabiliter enim timemus, nostras consessiones non sitisse sormataS. Praeterea sui etiam paulo ante argumentabamur) caetera sacramenta recipiuntur a fictis rergo & hoc sacramentum a ficto recipi potest. Negabis fomte cons quentiam , quia contritio est Pars hujus sacramenti ut in Concilio Florentano definitur J non est autem Pars aliorum Atque haec est causa ,
cur alia sacramenta non contritis etiam conseruntur; hoc vero sacramentum non nisi a contrito recipitur. Contra,
quia contritio non est pars essentialis hujus sacramenti, sed integralis . Non autem quaelibet integralis pars ad esse totius necessaria est, ut patet de satis. factione, sine qua verum sacramentum consistit. Deinde quia licet contritio esset prima hujus sacramenti pars,n
est tamen ordo necessarius , ut Oporteat esse priorem consessione o Nam sPost confessionem hominis attriti jam
completam , sequatur contritio tempore, quo quis absolvitur, sine dubio suscipitur verum sacramentum; de tamen confessio tota fuit informis. Rursum e tiam nos ante constituimus , attriti nem esse idoneam hujus sacramenti materiam. Quod si non esset, nec claves
Ecclesiae culpam remitterent, nec penitentiae sacramentum gratiam conferret.
Denique si doIor interior assignatur parSfacramentitiseo est , ut consessio vocalis ad judicium sacerdotale necessaria , sit consessio, non simulatio , aut figura consessionis: sed sola attritio satis est , ut homo vere confiteatur , &accuset se coram sacerdote , quemadmodum P. Thomas ad 3. argum . iIlius articuli docetr ergo, Scc. Non enim hujusmodi appellamus fictam fictione coimtraria sacramento , sed fictione contraria essectin sacramenti: adhibet quippe
materiam necessariam sacramento, disi Positionem vero necessariam effectui sa-Crmenta non adhibet is
Relesy. de Pen tent. Pars VI. Quod si ita est , ut eerte videtur
esse , confessionem informem esse vinram materiam sacramentalis absoluti
nis , impertinens fuerit per illam dari
gratiam, veI non dari ponenti obicem. Nam si extrema unctio veram mater, am , & sormam habet , verumque ministrum , si suscipiens impedimentum
opponit essectui sacramenti, non inde sacramentum irritum est. Idem in m trimonio videre licet, atque in reliquis
Et cum in superiori dubitatione d
cuerimus, confessionem ex culpabili negligentia mutiIam, si tamen formalite de ex intentione fuisset integra, non euis repetendam , tenere compellimur , fuisse verum sacramentum, quamvis a
ficto susciperetur sine praesenti fructu
Ad primum argumentum, concedo, Re . ad
penitentem illum esse vera lacramem arg. Ma-
tali absolutione absolutum;& cum o, Mjicitur , illum fore absolutum a Deo, Adrianiis
concedo item . Sed cum rursum instatur, illum manere iisdem peccatis o ligatum, distinguo . Nam ex parte sacerdotis , & Dei absolventis ab sol tus quidem manet, sed ex parte poeni tentis ponentis obstaculum , absolutio sacerdotis praesentem non habet eis ctum . Quemadmodum qui in peccato mortali suscepit baptismum , vere hapti Eatus est a ministro , sed baptismi
non recepit essectum propter obicem, quem Opposuit. Et per hoc ad priorem confirmati
nem respondetur , quod remissio pe catorum dupliciter mtelligitur e ΑIt ra , quae habet annexam justificati nem , atque effectum remissionis peccatorum et & sic qui peccata remittit, semper gratiam conscrt, perquam r missio peccatorum efficitur. Altera peccatorum remissio judicialis est, qua nihil aliud continetur , quam sententia, cujus virtute quis solvitur a peccativin tali judicio peccatorum remissivo In quem sensum sacerdos non semper
Ad posteriorem confirmationem respondetur. quod idem argumentum fi ri posset de sacramento Bapti simi, cum recipitur a ficto . Nam verbum Bapi ro in forma Baptismi , non solium a tutionem corporis, sed ablutionem qu que mentis significat. Sacerdos ergo
non abIuit. interius sacrilegum, qui ficte baptiEatur: nihilominus verum s
620쪽
De Precepto Sacramenti Poenitentia. III amentum Baptismi conseri, quia ve- catum , & propo nil confiteri , ne etiaram materiam, veramque formam sub-iciatur ala Ecclesia , ves ne mulatetur ministrat , cx quibus , nisi ponatur o- hex, ablutio interior consequatur . Idem in Confirmatione videre est. Qui enim in peccato mortali confirmatur, cordis firmitatem , quae significatur informa, non recipit, &c. Sic ergo Sacerdos absolvens fictum , verum abs Iutionis sacramentum impendit , & , quantum in se est, veram formam apponit , culus enectus tunc quidem impeditur per indispositionem recipientis. Nec sensus format sacramentalis est:
Ego te absolvo, id est, do Absolutionem, quae nunc essecum suum habeat Iemissionis peccatorum; sed sensus est: Ego judicialem Absolutionem impe do , quae Vi sua potens sit te absolvere , si tu velis fluctum ejus obtinere: Quemadmodum si Ab1olutionis sententiam proferret judex , qua liberareris
a carcere, in quo postea tu voluntate tua manere Vis , etsi ego extrinsecus clave ianuae seram aperirem, de tu VO-Iens intus obicem opponeres, ego Vere ianuam aperui. Ad secundum principale respondetur , illum , de quo loquimur in Conclutione , displicentiam aliquam habere de peccatis , hoc est , attritionem. At non quaelibet attritio est sussiciens,
ut accedens ad sacramentum poenit tiae gratiam consequatur . Potest enim
dolor este tam imperfectus , qui satis si ad confessionem faciendam ; non item , ut ex vi illius dispositionis homo etiam per sacramentum justificetur . Nam primo, cum quis habet attritionem conditionatam , id est , quae oritur ex volteitate , qua homo vellet placere Deo , & ipsi reconciliari,
tunc non fit ex attrito contritus sacramento suscepto : recipit tamen Verum
sacramentum , si tristatur , quia caret dolore inefficaci, & accusat se etiam hu)us indispositionis . Haec est autem
Communis attritio meretricum , usurariorum , concubinariorum , &c. quos omnes si iterare confessiones cogeremus, immensi esset operis, & laboris Nec tamen quisquam erit adeo remissus in rigore disciplinae Christianae , qui ejusmodi homines excuset a sacrilegio . Altera quoque attritio est , ex
qua cum sacramento poenitens non j stificatur : verbi gratia, quae ex tim
re infamiae proficiscitur , vel cujusque mali temP0ralis, ut qui detestatur pec-
pecunia ,3 c. Sive enim discutiat collaicientiam suam, & imperfectionem doloris , sive ex negligentia omittat examen necessarium , homo sic attritus , non fit etiam virtute sacramenti.
contritus, id est , non accipit gratiam. Sie enim hoc loco intelligi volumus ex attrito fieri contritum, id est, gratiam,& justificationem consequi virtute sacramenti , perinde ac si vere sitisset
Et si quaeras , quando ex attrito fiat contritus virtute sacramenti : Respondeo , id primum evenire , quocunque attritionis genere homo sit attritus, si existimat se se praestitille, quod necessarium erat , ignoratque in vincibiliter,. te non habere sum cientem dispositi nem , quia is non ponit obicem , sed
bona fide accedit ad sacramentum e s cramentum autem an non ponente mbicem , suum semper habet effectum. Quo fit , ut omnia sacramenta ex hu- tuli nodi attrito contritum faciant. Quod Divus Thomas lucide tradit, tertia parte , quaestione 79. articulo tertio, At in Comment. super Jo. cap. I i. in illud:
Deinde etiam attritio essicax ex ti-m're poenarum supernaturalium Idoneadaspositio est ad sacramentorum Bapti cmi & Poenitentiae gratiam percipiendam , ut cum quis detestatur omnia peccata mortalia, te propterea confitetur, ne per peccatum excludatur a gloria, vel ne in infernum ignem conjiciatur. Qui etiam si cognoscat, se non habere contritionem , sed solam attritionem , licite accedit ad Baptismi S: Penitentiae sacranienta suscipienda. Quod
nisi me fallit conjeelura ) sentit Div.
Thomas tertia parte, maestione TR. a ticulo tertio ad secundum, &. quaesti ne S O. articulo quarto ad lecundum, de . Sentent. dist. a . quaest. I. arti c. 3. quaest. I. ad 3. Ratio vero D. Thomae non est contemnenda, quia sacramentum Baptismi, & Poenitentiae per se o dinantur ad praestandam vitam mortuis.
Quare licite sumi possitnt ab his , qui
habent conscientiam peccati mortalis, modo habeant attritionem , qua tollitur obex , & complacentia in pecca tum commissum.
Est quoque altera ejusdem ratio, quia cum haec duo sacramenta sint medicinae directe Paratae contra morbos ammaes
