Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Relem de Poeniten. Pars π.tia, veΙ animi perturbatione nolit Confessionem cujusquam audire : tunc quae-TO, an Parochianus possit alieno sacerdoti pro suo arbitratu confiteri . Ac poste quidem , nullus, nisi indoctus ,εc temerarius , admittet. Quod si non Potest, certe nec poterit, propter ignorantiam vel scandalum proprii sacerdotis, alieno sine superioris facultate confiteri Ad primum argumentum respondeo, quod Urbanus loquitur de Poenitentia publica injuncta a sacerdote, cui Poenitens prius consessus est, ut Ipse e iam textus expressit. Docet autem Summus Pontifex , poenitentiam publicam injunctam a Parocho , In propria Ec clesia esse faciendam , non in aliena Parochia . Ac praeterea docet , alium sacerdotem poenitentiam in Junctam a priore Consessore non debere aut commutare, alit relaxare, nisi prior sacerdos adco fiterit imprudens & ignarus, ut poenitentiam indiscretam indixerit: tum enim ti imprudentia suerit manifesta, sacerdos secundus poterit poenitentiam suo consilio moderari. Imo in Ecclesia o Iim, ubi erant plures sacerdotes , qui aeque poterant populi consessiones audire, si quis poenitens uni illorum sacerdotum se comi nisis et , crediderim equidem jure optimo Cauvum esse, ut posteaquam illi peccata sua fuerat consessus, atque illius consilio poenitentiam salutarem acceperat , ab alio sacerdote non susciperetur ad poenitentiam , nisi forsitan prior fuisset ineptus , & imprudens , Erat autem ea lex Justa primum , ne identidem mutatis animorum medicis, salus ipsa spiritualis poenitentium prae Pediretur: deinde, ne poenitens severi ratem justam prioris iudicis , cui se commiserat, veritus, apud judicem alium remissionem quaereret : quod nothra hac tempestate quidam facientes, dum prae pudore sacerdotes gra UeS &probos, quibus se permiserant , fugiunt, noVosque quaerunt, vel incognito S,ex perimento suo discere possimi, quam parum in salute spirituali provehantur Reliqua omnia faciliora sunt , quam quae nos morari debeant , qui ad alia

graviora properamuS.

Aliud quoque dubium est idque

gravissimum: An habens facultatem a proprio sacei dote eligcndi Consessore in , possit eligere quemlibet Saccr. dotem , etiam alias non Probatum

nec expositum . Ad hoe GabrieI, d.

I γ. q. v. art. 3. tenet partem affirmativam . Idem tenet Sylvester m ve bo, Consessor I. g. s. Idem quoque Adrianus post quintam quaestioncm de Consessione , dub. r. Reseruntque in hoc Hosti ensem de poenitentiis, cap.

Omnis , & Panormit. Clement. r. cie

Privilegiis. Breviter, haec est commi nis opinio juniorum , quam suadent in primis ex cap. finali de poenitentiis , ubi dicitur e Permittimus Episcopis ,

Sc aliis superioribus, nec non minoribus praelatis exemptis, ut etiam pr. aeteT

sui stiperioris licentiam, providum &discretum sibi possint eligere Consese sorem . At ex vi hujus privilegii non oportet eum , qui alias est probatus Consessor , eligere et ergo nec qui a Summo Pontifice , vel Episcopo facultatem habet eligendi Consessorem, tenetur eligere alias probatum & exami

natum.

Praeterea, smplex sacerdos ab omdinatione sua habet potestatem absolvendi, scd quia deest illi materia ,

circa quam possit illam exercere, idcirco non absolvit. At poenitens , qui habet facultatem a proprio sacerdote praestat se subditum Confectri, quem elegit . Talis igitur Absolutio , cum habeat materiam, erit valida. Tertio , Summus Pontifex, per lio

solum quod voluntarie subjicit se sim plici sacerdoti , eo ipso dat materiam

convenientem AbsoIution I sacramentali di ergo & quilibet Christianus, qui habet facultatem a proprio sacerdote , ubi pr mum se voluntarie subdit face doti simplici, &C. Quarto, Quia alias diploma Pontificium nihil daret . nam cligere Con fessores jam expositos , videlicet Fratres praesentatos Episcopis, & ab ipsis probatos , sine diplomate fideles poterant z ergo per tale privilegium comceditur eis facultas eligendi alias non

probatos.

Contrariam sententiam tenet glossa super illud caput , Omnis utriusque sexus: δc super Clcmentinam primam de privilegiis . Et certe haec opinio glosse non est contemnenda .. Nam , ut in cap. 2. de poenitcntiis , in sexto dicitur , in penerali concessione illa

non veniunt, quae non esset quis verus militer in specie concessirus: sed imter Sacerdotes simplices non examinatos sunt multi ignorantissimi dc per&- cista

cerdotσpossit ligere quemlibet etia

632쪽

De macepto Sacramenti Penitentiae. tissimi , quibus , si exprimerentur an

specie, non fit verisimile , iuperiorem tale in facultatem concessurum et ergo ,

Et confirmatur . nam si Summus Pomti sex institueret judices in foro interiori omnes sacerdotes sinplices sine aliquo examine S: Probatione, peccaret mortaliter et quod non est existimandum de Summo Pontifice in generali & publica concessione e & tamen revera , si daret facultatem eligendi quemlibet sacerdotem, eo iplo facit universos Sacerdotes, etiam stultissimos , judices in foro interiori: quodnis praesatis pestilentissimis tribuere indignissimum est. Confirmatur ultimo , quia summus Ponti sex in diplomate semper notat, se concedere facultatem eligendi Confessorem idoneum e idoneus autem injure appcllatur , qui habet publicam juris sufficientiam. Verbi gratia , Religiosus praesentatus Episcopo Juxta normam Clementinae , Dudum, de sepulturis: Item Clericus examinatus &probatus ab Episcopo, licet alias non habeat jurisdictionem , per probatio-ςonrens nem tamen factus est idoneus, &c. Λ i. ari Propicr haec argumenta, quae Videlicet mihi magnam faciunt fidem, ego tenui semper , teneoque , quod se sacerdos alias est probatus ab Episcopo, vel ejus vicario , juxta morem quem Episcopi servant bene instituti, tum , per facultatem eligendi Confesso rena ,sive a Parocho, sive ab Episcopo, s-ve a Pontifice Summo concessam , potest eligi. ctiamsi alias nullos subditos haberet, nullamve penitus jurisdicti nem . At si quis sit reprobatus ab Epi

scopo, vel a Visitatore relectus, tanquam stultus & ineptus, eJusmodi non potest eligi per claululam eligendi Consessorem . Atque idem omnino de illo lentio , qui non est examinatus, &prohatus a Praelato juxta formam praescriptam vel lege, vel consuetudine . Quia sententia contraria, ut minimum, januam facit patentissimam ad perniciem populi Claristiani, dum indiscriminatim eliguntur ab ignorante plebe

Sacerdotes ignorantissimi . Atque utinam qui illam opinionem inVexerunt, prudentiore consilio incommoda & sacrilegia , quae exinde conlecuta sunt, considerassent. . e Praeterea, ridiculus enet, imo nefarius Summus Pontifex , si examen diprobationem idonei Conlataris relin- . queret arbitrio cuJublibet Popularis non minus quam si examen Iudicis Ecclesiastici in foro exteriori aut stitoribus, aut sartoribus committeret. At per i tam opinionem , quam Tesedere conamur, quilibet idiota , & vulgaris ho- .muncio pro suo arbitratu potest, ut eligere Consessorem , ita quoque e pendere ac probare. Atqui quanto latius est, ratione Cluistiana duce, credere, duo esse praecepta necessaria, alterum, ne quis alieno bacerdoti confiteatur, alterum ne quis sacerdos non examina

tus Consessiones audiat. Nempe , si haec praecepta duo ut necessum est) ad mittimus , Per facultatem eligendi Confusiorem solvitur poenitens ab obibgatione confitendi proprio Sacerdoti: quod primo praecepto Iubebatur . At

non lolvitur Sacerdos a praecepto , quo videlicet astringitur, ne Conieisones audiat non examinatus . Quare scin

per peccabit mortaliter contra illud s cuncium praeceptum , si audierit Confestiones non probatus. Non est autem verosimile , ejusmodi sacerdotibus Jurisdictionem esse collatam , qui quoniam Iure optimo audire Confessones inhibciatur, si audiant f mortalis peccati rei ethciuntur.

. Praeterea, si summus Pontifex omnes tales constituit judices , non posset Epii copus condere legem, ut illi non audiant Conselliones, nisi prius examinata . Atque adeo ne polici quidem stulto sacerdoti Confestoris ollicium prohibere . esset enim perinde ac si praetor luberet, ne delegatus a Princiape δudicaret. Et item Praelati religi num qua automate Postent punire re ligiolos non expositos di examinatos , cum per haec diplomata eliguntur in Confestores dia in si Generalis Ordinis aut Provincialis faceret me judicem alterius religiosi, non intelligo , quo pacto inserior positi prohibere. uem ad moduna si daret ni illi Provincialis facultatem coenandi, aut constitueret me Vicarium monalicrii, ignoro Prorsus, qua autoritatu Prior illud impediret. Et tamen fatentur onmes,ejushiodi leges ab Episcopis vel Praelatis Moualteriorum ferri optime posse, quippe ut necessarias ad reciam & populi Christiani, bc Monachorum in stit iationem.

Denique ut semel finiam rogo

eos , qui oppositam opinionem detem dcre volunt, an Saccrdos depositus a

633쪽

toritate publica , ac deri adatus possieliri per generalem concessionem eligendi quemlibet Sacerdotem. Quod sneges ne Theologus insaniis habeare jam quaero rursum , quis possit cligi, cum detur in diplomate fa cnitas eligendi quemlibet Sacerdotem p Dices forsan: excipitur depositus 3e degradatus , quemadmodum de excommunicatus nominatim, & percusior clerici manifestus: quoniam ejusmodi Sacerdotes legibus Ecesesiae peculiaribus , a Sacramentorum administratione rejecti sunt. Bene volo: hoc enim tuo te gladio jugulare possum . nam & Sacerdotes non probati , seu reprobati ab Fpiscopis,

atque eorum Visitatoribus, legibus ce tis arcentur a Sacramenti hujus adininistrati ne . Resp. ad Ad argumentum itaque primum , con ars. Pro cedo antecedens. Supponitur enim, E-λ. sent. piscopos & Praelatos clecturos cste Consessores peritos: nam ad illos Jure pertinet examcn & probatio Coulcssorum

ego tamen conlequentiam, quoniam

ad populares non spectat sua electio- Ite idoneos facere Consessores Se judices , sed ex jam probatis unumquemlibet eligere . Imo ex alio cap. potes fieri argumentum pro nostra sententia: Providum, inquit, de discretum sibi posisint eligere Consessorem . Quod si Episcopi ex illo privilegio improvidum de indiscretum delirere nemi eunt , cur concedamus hominibus vulgi, ut si Glegerint ineptissimum , 8e improvidissim lim Sacerdotem , quod abliirdissimum

est, id ex privilesio Summi Pontificis

consequatur λAd secundum jam respondimus , Sacerdotem non habere potestatem Jurisi dictionis ab ordinatione sua . Nec ad hanc potestatem satis est , quod peccator se praebeat materiam , de subditum Sacerdoti . hoc enim verum esset,s autoritas absolvendi esset judicis a bitri , qui scilicet per voluntariam subjectionem reorum judicandi acciperet potestatem. At retro nos osten

dimus , Sacerdotes autoritatein sudicandi non a populo, liti a Deo accepiste , nec hanc ex jure Divino quo Llibet Sacerdotes habere , sed solos Pastores, vel eos qui a Pastoribus fuerint delegati. Ad tertium , nego antecedens : sed seut ante diximus, sacerdos clectus a Papa, a Christo Domino Immediate accipit jurisdictionem. Pars VI. Ad quartum , nego consequentiam.

Nam non Omnis examinatus di probatus Iudex meus erat constitutus. Sunt

enim in civitate de alii Parochi piaeter meum , & alia quoque probati ab Episcopo , qui per probationem tactilunt idonei , ut cligi pollini in judices . Datur ergo facultas eligendi ex examinatis quemcunque cgo voluero: id enim rationabiliter concedi pote rat : scd eo amplius non niti irrati nabiliter. Quod autem additur, etiam de ordine Mendicantium , nurum est, si nos torqueat , velimusque in apicibus diplomatum cilc mysteria . pari e

nim aigumento crederemus Irrcgulari tatem elle mentalcm . Magis nos te rei consuetudo recepta , quae cum tot autorum gravissimorum sententia confirmetur , probabili ignorantia excusa ri potest . Sed an haec consuetudo jus ab Iolvendi conscrat, lucertum eth. S la namque ea jus hoc praestat , quain Praelati vident , di tacent : ut Episc pi videntcs, sacci dotes simplices nuse tuo se absolvere, inici pietative & implicite concedunt , lui)uimodi jurisdiaetionem . Sed quod Summus Pontifex hanc consuetudinem sciat , quae vide licet apud Hispanos maxime invaluit, me prosccto uigil Quamobrem in Sacramento adco necellario non existimo tutum , huic nos periculo committere , ut eligamus Sacerdotem , cui forsitan Summus Pontifex autoritatem absolvendi minime concesse

rit.

Jam si hinc colligere velis , ne vi ros quidem peritis limos eligi poste , si non tuerint ab Episcopo probati , et iamsi Theologiae sint professores; Huic

ego respondeo, e)uli nodi viros in Theologia Magistros autoritate publica ha-bcri Probatos: non enim solent ab Episcopis examinari . Si quis vero sit quamlibet doctus , nec autorata te publica gradus Thcologici comprobatus, nec an Episcopo saltem implicite per missus Conscisiones audire , hunc non

probatum, nec examinatum eligere e quidem non auderem . Satarci enim Percerta media certa facere ta vocat lonem meam, de salutem meam. Atque In sex

ti principalis argumenti explicatione haec satis dicta sint. Septimum vero id quaerit, an venialia Peccata teneamur confitcri. At cedi Re P, ad cissimum est, minime teneri : Primum γε prii C.

634쪽

huius 6.

cofiteri vcnies. De Praecepto Sacramenti Poenitentiae . Confessi

venies.sacra mentes.

est . sensu ' deinde ex communi Ecclesiae comsuetiidine , qua post confessionem mortalium nullus Christianus solicitus est de confitendis venialibus . Item ex Divi Augustini testimonio in Enchiridio cap. 7r. Et refcrtur de Poenitentia , dist. cap. De quotidianis r habeturque idem in lib. de Ecclesiasticis dogmatibus cap. I 3.

Praeterea . qua ratione jure Divino teneremur aliqua venialia confiteri, pariter & omnia e quod non modo gravissimum esset. verum etiam impossibile. Et cum dolor de venialibus non sit necessarius, ne consesso quidem venialium necessaria est. Ad argumentum igitur respondet Adrianus , quaestione quarta , de Confessione: art. I. ad quartam confirmationem , quod testimonium illud Joannis solum procedit de peccatis mortalibus . Et quantum ego quidem sentio, de his direete & primario Dominus loquitur , quae videlicet sicut Sacerdotes ablolvendo remittunt, ita non absolvendo retinent . Non est enim verisimile , aequivoce accipi peccati nomen in illo eodem contextu, ut videlicet in ordine ad verbum , Remiseritis. capiatur pro mortalibus, Jc venialibus , in ordine rero ad verbum, Retinueritis , pro solis mortalibus . Et Cum potestas remittendi, & retinendi huic concessa sit, potestas clavium adaperiendum & claudendum regnum cs-lorum non comprehendit directe venialia , per quae regnum coelorum non clauditur. Sed cum objicitur , peccata venialia non esse materiam hujus Sacramen

ii , quia Christus hic non loquitur devenialibus , ubi tamen instituit hujus

Sacramenti materiam: ita fieri, ut consessio venialium non esset Sacrame talis, contra Magistrum, atque omnes Doctores Scholasticos, imo contra Ec clesiae sensum : credunt enim fideles, accipere Absolutionem Sacramentalem, cum venialia Sacerdotibus confiten-rur : nec Sacerdotes usurparent sibi Potestatem Iudicandi de venialibus , nisi eam a Christo Domino accepissent: Ad hanc , inquam , objectionem respondetur , quod qui concedit majus, is ex consequenti concedit quoque minus . Nam si Princeps committit mihi remissionem gravissimorum scelerum,

sine dubio intelligitur concessisse remissionem lςvionura . Nec est eadem. S8s 'ratio de potestate retinendi, quoniam si majora peccata retineri dicuntur,

non exinde censentur retineri minora,

quae videlicet multis aliis modis remitti possunt. Sed oritur tamen dubium , an saltem ex praecepto Ecclesiae teneantur homines venialia confiteri. Nam in c. Omnis utriusque sexus , de Poenitent. Confiteatur inquit Innocentius ) omnia peccata sua semel in anno . Omnia , inquit : de cum constiti itio illa obliget omnes , nullo excepto, sequeretur Ecclesiam in hac lege suppon re , omnes fideles singulis annis peccare mortaliter, si sola mortalia praecepit confitenda . Et confirmatur . ex eo enim , quod dicit Decretalis, Omnis utriusque sexus, &c. universi o ligantur ad praeceptum communionis in Palchate, sive mortaliter peccaverint, sive non: ergo & ad praeceptum Confessionis . Unde in Clementina x. de statu Monachorum , consessio venialium Monachis praecipitur semel in mense . Omnibus igitur fidelibus semel in

anno praecipitur, ut & D. Τhomas videtur insinuare, dist. II. quaest.3. an. I. quaest. 3. At vero huic quaestioni respondet digregie Cajetanus 3. parte, q. 6 .ar. t. ad quartum. Et in additionibus tertiae partis, qu. I. de consessione, statutum

Ecclesiae non obligare eos , qui solum habent venialia peccata. Primo, quia lex illa de confessione semel in anno facienda limitatio est Divini praecepti,

quantum ad tempus e sed praeceptum Divinum non comprehendebat habentes venialia peccata, &C.

Secundo , quia , ut Divus Thomas argumentatur , articulo illo proxime citato, ad tertium argumentum et decretalis illa dicit, omnia peccata: quod de venialibus intelli i non valet. nemo enim omnia venialia potest confiteri . De mortalibus itaque solum intelligitur , sicut Si illud Concilii Fl

rentini definientis, ad integritatem cO festionis pertinere, ut peccator Omnia peccata , quorum memoriam habet, confiteatur.

Terito , ex eo quod dicit, proprio

Sacerdoti: peccata autem venialia non exigunt proprium Sacerdotem. Postremo , quia Ecclesia Conlassi nem voluntariam Occultorum praecipere non potest: esset enim gravissimum

onus, sine causa necessaria, cum aliis

Eccles

teneam.

venialia confit.

635쪽

Quaest.

nemur confite ri. Sentent.

tur a

Resolui. quaest.. Reieci. ce Pen tent. P.frs VI. multis modis veniale peccatum remitti possit. Atque haec est communis Theologorum doctrina . Nam argumenta contraria facile solvuntur, praeter illud ultimum : cui rς sponticvir, eam Clementinam obligare qui scin Monachos ad menstruam consessionein venialium, non tamen sub mortali, ut patet cx p inna sub Juncta , quae non adeo gravis est . Ac de consessionis praecepto quidem quoniam suse varieque disseruimus, dictum poterat videri satis , nisi illa Quaestio conlequenter occurreret, de tempore, quo Iure Divino confiteri tenemur . Quam ego quaestioncin si nunc omitterem , in Iustas multorum reprehensiones incurrerem.

Et quidem nonnulli existimant, satis ei se quod ad Divinum Jus attinet )semel in vita peccata confitcri , quia non est inquiunt maJOr rat: O, quare obligemur magis in uno tempore, quam in alio : ex lege quippdi Dei , nec post horam , nec post diem, nec post mensem , nec poli annum, consessionis vinculo altringimur. Nam quod Innocen. IV. sit per cap. Omnis utrius que sexus, Et Archidiaconus super caput, Ille rex. de Poenitentia, dist. r. tenuerunt, obligari scilicet homines ad

statim confitendum, uno Theologorum consensu explosum eth. Et a D. Thom. dist. 17. quaest. 3. art. I. quaest. . duobuSirrefragabilibus argumentis refellitur :quorum alterum sumitur ex Sacramento Baptismi multo magis necessario , quem tamen illico suscipere non tenemur : Alterum ex natura praeccpti a Nfirmativi , quod non protinus Obligat. Jus itaque divinum nullum certum tempus confitendi praescribit. Haec disseruntur ab his , qui conse sonein semel in vita faciendam definire volunt . At falluntur tamen et nain semel in vita de omnibus peccatis confiteri , est impos libite : magna enim ex parte oblivione delerentur. Quamobrem lex de integritate confessionis plurimum fraudaretur, ad quam pertinet, omnia peccata mortalia confiteri .

Quocirca dicendum est , Christum

Dominum non tulisse leges aliquas communes, quas Ecclesia postea ad tempus, aut etiam ad locum peculiariter determinaret . Praecepit enim Christus Dominus , in Ecclesia sua Episcopos esse,

sed non reliquit pro singulis diacetibus dosnitos . De Dei cultu festisque servandis divinum praeceptum est , sed

certum tempus Euangelium non prinscripsit. EJusi nodi itaque praecepta com mode servari non possent , nisi Ecclesia quaedam vel loca, vel tempora praefiniret. Nam ut posterius hoc exemplum persequamur) ridiculus esset, qui praeceptum de Dei cultu 1cle arbitraretur implesse, semel in vita ab opere servili quiescendo . Sic ergo praecepta de s umenda Eucharistia de consesIione reliquit Christus , nec revera potest determinari ex solo divino jure , Pro quo tempore haec pr.ecepta nos obligent. Sive dicamus semel in vita, seu potius in mortis articulo , nihil dicimus prorsus, sed tunc obligamur, quando Ecclesia definierit. At hoc est si

quies ) de jure positivo, semel videli

cet in anno confiteri : fateor, scd citra hoc jus humanum, quo ad certum tempus consellio limitatur , divina de conics Itone lex incommode servaretur. Sed sunt tamen aliqui casus, ii quibus jus ipsi uti divinum obligat ad confitendum . Primus est in periculo mortis . Secundus, cum quis voluerit E charistiam sumere, si reus est peccati mortalis . tunc enim habet praecedere confestio juxta Christi institutionem . Tertius est ratione periculi carendi consessore, quem nunc habeo, non habiturus tempore necessario . Nam quam tus de confestione quotanni, non sol mudivini praecepti est, sed divini limitati ac definiti per humanum & ita utriusque juris violatio unicum peccatum est, quoniam ambo illa praecepta unicum actum in jungunt, dc alterum est alterius determinatio. Quintum vero, quem Durandus adinjecit, a. distin. 17. quaest. Io. ex Palud. eadem distinctione, quem Adrianus quo que refert, q. 3. de conscitione, sciliacet quando aliquis ex errore conscie tiae te teneri putat ad statim confitendum, nos existimamus sit pervacaneum. Non enim obligat praeceptum de confestione in tali eventu, sed iple habens erroneam conscicntiam sese ligat, quam diu non deponit talem errorem. Quemadmodum ergo in caeteris praeceptis a firmativis , cum quaerimus, quo temp re obligent, vanum forsitan esset, alio tempora praescribere , alterum ex ne cestitate, alterum ex errore conscientiae : Ita quoque , cum e vcnta de casus enumeramus, quibus praeceptum de com

Quado

teneam.

vino ad confit.

636쪽

Nolanii.

circa Iocatum.

De Pr cepto Sacramenti Prah tentiae. sessione Iigat, is, qui recensetur ex erim rore conscientiae , supervacuus videtur este: imo revera salitis, si naturam de obligationem hujus praecepti , de quo disserimus, considercmus. Quatuor igitur illi nobis explicandi sunt , idque

quam maxima brevitate.

Circa primum casum diligenter advertendum est. non idem esse hoc sane loco periculum mortis , dc articulum mortis . Est namque periculum mortis in his duntaxat , unde mors frequenter solet accidere. Etenim in hastarum ludo , in agitatione taurorum, in navigatione placidi maris, quamvis interim mors sequatur , non est tamen periculum mortis: sed in bello , in mari vchementer turbato , in partu ste nainae, de cujus morte probabiliter propter causas naturales timeretur, periculum mortis agnoscimus . Quod certe viri prudentis arbitrio magis 1 quam disputatione Theologica definiendum est , ut quis morbus periculosus sit Iethalis , prudentis medici finiat arbitrium . At articulus mortis , si nominis vim 3e proprium usum spectes, non idem est . Cum enun conceduntur per diplomata casus reservati in mortis articulo , non intelliguntur concedi in quocunque periculo , sed cum regulariter certa mors est , aut a morbo, vel vulnere , aut ab exteriori vi , ut cum quis mortis poena damnatur. Idem intelliso , cum Doctores asserunt, in mortis articulo quemlibet sacei dotem poste absolvere ab omnibus

peccatiς etiam quemcunque peccat rem . Non enim quemcunque aut na-Vlgaturum , aut congressit rum cum inimicis quilibet sacerdos potest absolvere, etiam ubi periculum est. Quod si haec sententia scrupulosa esse videatur. parati sumus eam retractare, cum adversarius si quis erit) idoneas causas

contrariae opinionis reddiderit. In secundo vero casu Caietanum ha- bemus repugnantem, 3. P. q. 8O. art. q. Sc in summa, in verb. Communio, T. Corinth. t r. in illa verba: Probet autem seipstim homo, dcc. Imo cum hujus erroris esset ab Academia Parisiensi notatus , respondit, non ex suo capite id assierere, sed ex Pauli testimonio atque sententia. Nec hujus opinionis primus auctor Caietanus fuit, sed eam prius Richardus tenuit, in A. diit.

17. art. 3. q. 6. Petrus quoque Palud.

ML dist. q. a. sentire videtur , non ςs

se mortale peccatum sine eonfestione ad Eucharistiam accedere, si homo , lias contritus est . Idem etiam sequitur Adrianus , quaest. 3. de conseIli ne, & Abbas in cap. De homine, de celebr. Mi T. Suadetur autem haec opianio primum ex co Apostoli testimonio prioris ad Corinth. II. Probet autem

lcipsum homo , & sic de pane illo dat . In quae verba Div. Chrysostom. hoiani. I 8. Non jubet , inquit , ut alter alteri probetur, sed ipse sibi, non publicum faciens judicium, & sine imite argumentum. Eadem fere Theophylachiis in cundem locum et Neminem ,

inquit , tibi ipsi judicem propoliterim et ipse te proba, de sic de pane illo ede,

Praeterea, si divinum praeceptum esset , id ex sacris literis colligeretur Inon enim nobis licet divina praecepta pro nostro arbitratu fingere. Cum e eo nusquam hujusmodi lex reperiatur, certe qua facilitate invehitur , eadem quoque rejicitur

Praeterea , sunt eventa quaedam , in quibus licet sine praevia confessione Et charistiam stimere e Primum in villulis, ubi non est copia consessoris. Deinde, ubi homo se infamaret , si non perficeret rein divinam: ut si sacerdos post

sacrificium inceptum recordaretur alicujus mortalis peccati, &c. esset enim infamia tum vocare Consessorem . Te tio etiam, propter reverentiam sacra

menti, ut si post consecrationem solus esset cum alio sacerdote, de post c n-secrationena calicis aliquod mortale v

niret in mentem . ne facrificium rumpatur , poterit sacerdos sine consessi ne Eucharistiam sumere, ut communiSTheologorum opinio credit: Haec autem non licerent , si jure divino confiteri ante Eucharistiam teneremur. Praeterea, praecepta a stirmativa o ligant in calii necessitatis, juxta commune Theologorum proverbium . At quando sanus sumit Eucharistiae sacramentum, videlicet ex consilio , & devotione, non est casus necessitatis: ergo in tali eventu praeceptum de consessione non obligar. Ad haec , si horno tenetur ante E charistiam confiteri, id ob eam rationem maxime , quod purus & gratus Deo debet ad hoc sacramentum acc dere . At exinde pari argumento ratiocinaremur, administraturum aliquod

sacrametrium debere prius confiteri, si Moa

637쪽

munis sentent. quod peccatum mortale commiserit . Nam lacramentorum administratores mundos, Deoque acceptos este oportet,

nisi velint este sacrilegi. Pr. aeterea, ait alia sacramenta suscipienda, ut Confirmationem, ordinem, Matrimonium , nullo divino praecepto

Prius confiteri tenemur : ergo nec adsumendum cucharisti e sacramentum , Par enim causa aut in omnibus, aut in

nullis sacramentis obligabit. Denique in capit. Omnis utriusque sexus, de ponitentiis , Innocentius jubet , ut omnis Christianus semel quidem in anno confiteatur Omnia peccata sua , Eucharistiam autem sumat in paschate. Quod si haec duo sacramen

ta connexa essent, essetque necessarium ante cucharistiam consessionem facere,

non dixistet Concilium, semel in anno

confiteatur; sed, ante pascha confiteatur, ut id temporis percipiat eucharistiae sacramentum . Haec dicuntur ab

his, qui nobiscum in hoc secundo casu

pugnare volunt. Quem tamen plerique Τheolopi omni vi & ratione astruere conati sunt: idque adeo effecetunt, ut nostra hac tempestate Caietani placitum unanimi conscia tu doctorum & piorum fuerit explosum . Ac revera non existimo, hujusmodi Cajetani sententiam

inter opiniones probabiles csse reponendam : sed qua tamen nota inuri a

Theologis jure possit , alii doctiores

judicabunt . Nam Cajetano tantum schola debet , homini alioqui de repub. Christiana maxime merito, ut quin

ad fieri per pietatem licet , parcere ei jure optimo, silminisque rationibus

debeamus. Nostra igitur eademque communis Theologorum sententia primum ostenditur ex eo, quod D. Augustualis Principium sumit . libro de bapti lino contra Donatistas, cap. 1 . in haec verba :Si quisquam in hac re auistoritatem divinam quaerat, quod ulla versa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum , sed semper retentum est, non nisi Apostolica almoritate traditum rectulinae creditur . Ex hoc itaque principio fit argumentum. Nam viri pii ab ineunte ecclesia conscitionem cucharistiae praemittendam censuerunt: Nec id ab aliquo aut concIlio , aut pontifice praeceptum est . Apostolica igitur auctorita. te traditum retinemus , ut & alia nonnulla, quae non nisi verbo tenus Apostoli a Christo receperunt , nobisque Relect. de Poeniten. Pars VI.

tanquam vivae vocis oraeula tradidere servanda . Quod vero conflictu imum hanc con fitcndi ante eucharistiam,quam modo ccclesia servat, a Patribus acc perit, atque adeo Apostolis , quae sequuntur testimonia manifestant. Eusebius in primis , 6. hist. Ecclescap. 1 . De Philippo, inquit, imperatore traditum nobis cst, quod cum in die paschae communicare mystcitis vo luillet, ab Episcopo loci non prius est permissiis, nisi confiteretur peccata tua,& inter poen itentcs staret; nec ullo MO-do copiam sibi mysteriorum suturam , nisi prius per poenitentiam culpas diluisset. Ferunt igitur , libenter eum , quod a sacerdote imperatum fuerat , iuscepisse, divinum sibi inesie metum,&c. Nec huic loco potest occurri, ex eo, quod Eusebius de publica consensione sermonem facit. Nain quae ratio est de confessione publica in ordine ad peccata publica, eadem prorsus est

de confessione secreta in ordine ad peccata secreta. Quod enim vel publice, vel occulte confessio fiat, qualitas sacramenti est , non substantia. Et sicut ante diximus, Christus quidem consessionis legem tulit, eam vero vel secretam , vel publicam fieri, Iation I ac prudentiae naturali dereliquit. , SoZOmenus deinde, lib. s. historiae tripartitae, cap. 3 s. hanc consuetudinein ab antiquis sinis temporibus. R manos Pontifices eonservasse , testis est. Idemque testatur , Nectarium Episc puna, quibusdam suadentibiis , ut singulos ad communicandum judicio conscientiae suae relinqueret , illam antia quitatis consuetudinem sustulisse. Auctor item libri de Eccles. dogm. c.

Quem mortalia , inquit, crimina post

baptismum cominissa premunt, hortor,

prius sacerdotis Iudicio reconciliatum communioni sociari, si vult non ad Judicium, & condemnationem sui Euclidiris iam percipere. Circumfertur praeterea inter D. Ai

gustini. opera libellus quidam ad C mitem de salutaribus documentis, quem

quidem librum Erat us , licet D. Augustini neget esse , non ne3at tamen esse hominis pii . In hujus itaque capite 33. haec verba sunt: Quando compus Christi accipere debemus , antea ad consessionein debemus decurrere , si peccata obnoxia in nobis senserimus,

ne cum Iuda proditore diabolum intra

nos ccialites, pereamus.

638쪽

D. Augustinus insuper in epist. mo. ad Januarium non reprobat , quod ex ore disputantis dicitur: Si tanta est plaga peccati, auctoritate Antistitis debet quisque ab altari removeri , ad agendam poenitentiam. Jc eade in auctoritate reconciliari : hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere poenitentiam, non ut arbbtrio suo cum libet, vel auserat se communioni, vel reddat. Cyprianus vero multis locis hujus rei testis est . Nam in Epist. s . tertii libri, quae scribitur Presbyteris , de Diaconis : Cum in minoribus, inquit, peccatis agant peccatores poenitentiam j sto tempore , 8c secundum disciplinae ordinem ad ex omologesin veniant , dc per manus impositionem Episcopi , dccleri, jus communicationis accipiant nunc crudo tempore nondum restituta Ecclesiae ipsius pace , ad communi Cationem admittuntur: de nondum po

nitentia facta, nondum exomolosesi finita , nondum manu eis ab Episcopo, aut clero imposita, Eucharistia illis datur et cum scriptum sit Qui ederit panem , aut biberit calicem Domini indigne , reus erit corporis , de sangui- .ris Domini . Sed nunc illi rei non sunt , qui minus scripturae legem n

Verunt : erunt autem rei, qui praesunt, de haec fratribus non suggerunt, ut faciant omnia cum Dei timore , dc cumdata ab eo , de praescripta oblarvatione . Hactenus Cyprianus . Et paulo post de his, qui hanc traditionem non servant, Contempta, ait , Domini lege , δc observatione , quam iidem Madityres , dc Confestares tenendam mandant , ante reditum nostrum communicant cum lapsis , 8c Eucharistiam tradunt.

Eadem sere refert opist. is. ejusdem libri. In sermone autem quinto de lapsis , Contra Euangelii vigorem , inquit , contra Domini, ac Dei legem, temeritate quorundam laxatur incautis communicatio, irrita de salsa , periculosa dantibus ,.de nihil accipientibus

profutura . Et inserius et Ante expiata desicta, ante ex omologesim factam criminis , ante purgatam conscientiam manu facerdotis , pacem putant esse, quam quidam verbis fallacibus venditant . Et infra , de peccatis, de conὰς

sone secreta ne quis existimet solum de publicis esse sermonem ita disse

rit et Qui quamvis nullo sacrificii, aut

libelli facinore constrIcti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt , hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter , Se simpliciter confitentur, exomolog sin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet Sc modicis vulneribus exquirunt, scientes scriptum esse, Deus non irridetur : dc multa alia , quae gratia brevitatis omittimus. Praeterea Leo Papa in epist. 69. ad Theodorum Episcopum Forojuliensen , re Prturque de noenitentia, dist. I. cap. Multiplex : Mediator , inquit , Dei ochominum hanc Praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae satisfactione in darent, dc eadem salubri satisfactione purgatos ad

communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Hugo etiam de sancto Victore in lib. de

Ecclesiast. potestate ligandi, atque solvendi quem re inrt Gabriel , lect. r. super canon. Audacter, inquit, dico, si ante sacerdotis absolutionem ad communionem Corporis Christi quis a cesserit, pro certo sibi judicium ma ducat , de bibit , etiam si vehementer doleat, de ingemiscat. Praeterea , praeceptiam jejunio Quadragesimali juxta Cajetani lantentiam) non est scriptum: de tamen non licet in dubium vertere, an jejunii Ecclesiastici violatio peccatum mortale sit, eo quod Christiani etiam sine scripta lepe ita jejunant, ut reos gravis. mo talisque peccati se existiment, ti jej

nium solvant. At viri sancti, ac timen tes Deum, cum homo habet in prom. ptu idoneum sacerdotem, ejusmodi co

demnant , si accedat ad Eucharistiarusine praevia conlassione. Nec quisquam inter fideles vir bonus, de sapiens ausus est unquam post mortale peccatum ad Eucharistiam sine praevia conlassione venire. In men te igitur cujusque fidelis scriptum est, fle in animo quasi insculptum de con- lassione ante Eucharistiam facienda prae

ceptum.

Praeterea suadetur Id ex eo , quod

habetur blatth. s. Si offers mimus tu um ad altare , 8e ibi recordatus su ris, quod frater tutis habet aliquid ad versiim te , relinque ibi munus tuum ante altare, bc vade prius reconciliari fratri tuo . Inde itaque sic argumen

tor e Christiani non habemus nisi uni cum munus, quod offeramus ad altare: erιο

639쪽

Responia

ergo prius debemus fratri reconciliari,s quem offendimus, quam hoc munus de altari, aut manu sacerdotis accipiamus . Multo igitur magis, qui Ecclesam offendit per peccatum mortale, Ecclesiae debet reconciliari per conscDsionem , quam reconciliationis sacramentum ob id antiqui appellavere . Reless. de Prniten. Pars VI. Praeterea , ad ministros Ecclesiae per-'Chrysostomi. tra nos, si recte inteIligatur. Nam, ut Chtasostomus adnotavit, haec sui temporis intelligentia fuit ; in quo Nectarius Episcopus peccatores suo judicio

reliquerat , Sc confessionem sacramentalem abjecerat . ut retro nobis ostensum est . Theopnylactus autem nihil aliud fuit, quam breviator, simiaque D.

tinet, ad hoc convivium dignos admi tere, indignosque repellere, juxta parabolam Matth. cap. 22. de eo, qui inventuς est in convivio non habens vestem nuptialem . At dignos admitter , indignos repellcre , nisi per consessi nem, non queunt, &c. Et profecto, si constaret Ecclesiae, quenquam peccasse mortaliter: non exciperet ad hanc amicorum mensam Dei inimicum , nisi

rius per sacramentum consessionis Deo

ibique conciliaretur a.

Ad primum isitur argumentum respondetur testimonium Apostoli nec consessionem praescribere , nec excludere . Tantum enim iubet , ut homo expendat vitam suam examinetque com

scientiam , ut si Iustum se invenerit, securus accedat , sin vero injustum, videat quid facto opus sit , ut digne Corpus Dominicum accipiat Verbi causa, si inimicitias habuit, probeis

ipsiim, non ut sua probatione contentus, suoque interiori doIore sacramen tum Eucharistiae sumat; sed ut examinatus , atque probatus inimici gratiam quaerat, cui injuriam fecit, & veniam vetens inimicitiam priorem aboleat, non interius modo, sed etiam exteri , in hunc modum ii publice fuerit homo aut concubinarius, aut usurarius, sumpturus Eucharistis sacramentum prinbet seipsum et non in eum sensum , ut post contritionem secretam de pane ii

Io edat, & de calice bibat a sed ut

juxta criminis qualitatem , post examen , & probationem , publicas pec cati occasiones ab iciat , pecuuias , quas injuste rapuerat , reddat scam dato populi satisfaciat , &c. In hunc etiam modum post quodcunque peccatum probet scipsum homo Et si v niale suisse repererit nihil opus est ut de consessione solicitetur: Sed si do-Iorem interiorem habeat, de pane ilIo edat, de de calice bibat: Sin vero mortale fuerit, quod commisit, ad Sancta sanctorum non nisi per januam reeonciliationis introeat . Pro nobis itaque iacit testimonium Pauli non com

Ad secundum , jam ex dictis faciIeratet. Non enim omnia praecepta sive

Jhristi , sive Ecclesiae habentur scripta , sed quaedam ex traditione , m eque servantur. Certe consuetudinema anc graviter in Ecclesia , diuque se vatam vinculo peccati mortalis astri gere qui negaverit pari confidentia negare Poterit, consuetudinem jejuna di certis diebus olim ab Ecclesia semvatam peccati mortalis obligationem, inducere . Quamobrem praeceptum ec e peccatori, ut ante Eucharistiam confiteatur , inficiari non possumus . An vero jus hoc ab Ecclesia , an a Chri-ito Domino extiterit, id verti in quaestionem potest ia Nos Divinum praec pium esse arbitramur, quod per manus.

a Christo ad Apostolos , ab Apostolis.

ad nos Venilia

Ad tertium non est difficile respondere , si , quae superius diximus , teneamus . Simili enim argumento probaretur , consessionis integritatem non

esse jure Divino praescriptam i quoniam licet ves propter incommodum , vel propter scandalum evitandum, peccatum aliquod mortale in consessionσretinere . Leges itaque Christi Servatoris nostri suaviter disponunt omnia , salva semper & naturae aequitate , dc prudentiae ratione . Nam & arbitrio boni , prudentisque viri decernendum est , quanta locorum intercapedo necessaria sit , ut consessor absens esse

credatur, censeatque poenitens non habere copiam consessoris. Porro si eo

sessor intra civitatem sit , quamlibet longo intervallo distet , debet poenitens ad ipsum accedere. Si tamen poenirens sit in oppidulo, quod a civitat

tribus milliaribus distet, tunc ego noni censerem , hujusmodi poenitentem compiam consessoris habere . i. Ad quartum resPondetu , praecepta dupliciter obligare, per se, & per ac cidens : ut poenitentia , per se quidem obligat in periculo mortis per acciadens autem , cum quis vult sacramentum. aliquod vel suscipere. vel admirustiare'

640쪽

De Praecepto Sacramenti Pgnirentia. rare . Quod igitur de poenitentiae lege, idem de confessionis praecepto dicere , consentaneum est , ut per se in articulo neces ita tri confiteri teneamur; per accidens autem, ut digne suscipiamus Eucharis hiae Sacramentum: cui digne suscipiendo peculiarem dispositionem , dc poenitentiam lex Divina praescripsit. Ad quintum, non propter animi puritatem sollim, Ec Dei gratiam necessariam , sed propter Claristi peculiare

Praeceptum confiteri ante Eucharisti ain debemus. Administraturi autem sacramenta, nulla aut Christi , aut Ecclesiae lege confiteri tenentur , sed solum animi munditiem habere , quae sola interiori poenitentia comparatur. Ad sextum, non esset penitus absurdum, si diceremus , ad reliqua etiam

sacramenta sumenda consellionem Prae- viam est e peccatori necesIariam : ut sicut baptismus ianua omnium sacramentorum est et sic secunda post naufragium tabula recidenti post baptismum in mortale peccatum, sit aliorum quoque janua sacramentorum. Id autem Leo Papa in Epistola jam citata docere videtur, inquiens': ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Non ait, ad communionem Eucharistiae Sacramenti, sed ad

communionem sacramentorum. Praeterea , de consecrat. dist. s. cap.

It jejuni, Concilium Aurelianense jubet , ut qui ad Confirmationem veniunt , moneantur Confessionem facere prius, ut mundi donum Spiritus sancti valeant accipere. Praeterea, si EccIesiae constaret quenquam fuisse publicum peccatorem, non ei administraret ordinis, 1ive confirmationis , aut matrimonii sacramentum, nisi prius sacerdotis autoritate Christo D. mino , atque ipsi eidem Ecclesiae stillet reconciliatus . Indignum enim est , ut qui Ecclesiam ostendit, munus Ecclesiae Ee ministerium sine praevia conciliatione recipiat. Unde Divus Thomas in distin. 2 . quaest. I. art. 3. quaest. I. ad tertium , Aliquae, inquit, medicinae sunt , quae exigunt robur naturae, alias cum periculo mortis assiimuntur a de aliae sunt, quae debilibus dari postunt: Ita etiam in spiritualibus quaedam Sacramenta sunt ordinata ad remedium peccati , dc xalia Peccatoribus sunt exhibenda sicut Ba

PtismuS , dc poenitentia et illa vero ut quae persectionem gratiae conseruia, ,

requirunt hominem per gratiam confortatum : dc talia ait) non sunt pec catoribus exhibenda . Quo loco ceristum est , peccatores a D. Thoma v cari, qui mortaliter ante peccaverunt, etiamsi dolorem habeant de peccato, animumque in futurum recte ac juste vivendi. Nam si peccatores appellaret, quibus interior poenitentia non cit, pr secto nulla sacramenta essent peccat ribus ministranda . Videtur ergo Div. Thomas sentire , Ecclesiam his, qui ante peccaverunt, si habeant tamen im teriorem de peccato dolorem , sacramenta Bapti sim dc poenitentiae administrare debere : At reliqua sacramenta non, nisi per sacramentum aliquod e

rum justificatis , quae directe ad justificationem ordinantur : ut Baptismus N poenitentia 4 Atque id etiam definisse videtur Innocentius primus in Episthola ad Ruffum dc Eusebium capit. 4. his verbis r At dicitur legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium rergo si ita est, applicentur ad ordines sacrilegi, adulteri, atque omnium cri minum rei. Quia in ordinatione omnia vitia putantur auferri , nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare conlucvit.

Sed quoniam hujusmodi argumenta

retundi possunt, dc praeceptum ejusmodi non ratiocinatione , sed traditione majorum constare debet, dicamus sane, non esse eandem causam, quoniamatrerum nobis traditum est, alterum nou

item.

Ad ultimum Divus Thomas in 4.

distinct. I7. quaest. 3. art. I. quaest. q. Ob eam rationem tenere videtur, quod o

ligatio , qua Ecclesia obligat ad Comsessionem semel in anno faciendam , sumitur ex eo , quod liget semel in amno ad Eucharistiae sumptionem. Ait nim: Ad Eucharistiam nullus post peccatum mortale, nisi consessiis debet a cedere , copia sacerdotis oblata : dc i de venit obligatio, qua Ecclesia omnes obligat ad semel in anno confitendum, quia instituit , ut semel in anno , sci licet in Pascha i omnes sacram com munionem accipiant: δe ideo ante tempus illud confiteri tenentur. Hactenus ille , de juxta hanc sententiam conne xa sunt etiam in Ecclesiae praecepto haec

duo sacramenta.

SEARCH

MENU NAVIGATION