De ordinis S. Benedicti Gallicana propagatione liber unicus. In quo benedictinus regulae per Gallias omnes progressus saeculis septimo, octavo nonoque explicantur. Sancti Columbani regula benedictinae per modum appendicis, & modi cujusdam unita ratio

발행: 1683년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

1o ORDINI S. BENEDICTI

i Chrso persce : Et tunc demum ad ma ora, quae supra

commemoraetimus doctrina, virtutumque culmina, Deo protegente pervenies.

III. Annalista verba superius, inter utrumque textum posita, innuere videntur, sancti Benedicti Regulam nonnisi Tyronibus d infirmis Monachis convenire : Perfectis vero x iis, qui ad vitae Monastica persectionem aspirant, aliam requirendam esse Regulam, sane i Basilii scilicet, aut S. Pachomi : Sanctique Benedicti Legislatoris sapientia reputari, quod ipsam quam, Spiritu sancto dictante, Regulam scripsit S. Basilii legibus multo imperfectiorem agnoverit c ad eam suos discipulos remiserit, ut vita Monastica persectionem assequi possint, ad quam solius Benedicti edisciplinae praxi pervenire non pol sunt. Ut vero demonstrem virum doctissimum a vero longius aberrare, & utriusque sancti Benedicti mentem nullatenus consequi aut saltem dissimulatione premere : Primo veram, germanamque sancti Benedicti Anianensis de sancti Benedic t Regula sententiam aperiam Secundo 'extum ex eadem Regula laudatum accuratius eXponam. Tertio, ex ipsius Regulae verbis, variis exemplis , Qtandem ex communi Ecclesiae sensu, eam caeteris omnibus Monachorum scriptis Legibus praestare, docebo. IV. Quantum ad primum attinet : Certum quidem est , sanctum Anianensem Abbatem , ipso Conversionis initio , cum fervore novitio totus aestuans impossibilia rimaret , in haec prosiliu se verba, ut diceret Regulam

S. Benedicti TFronibus se infirmis posita m,adeo ut ad B. Boitii dictu ; necnon ad sancti Pachomii Regulam candereniteretur. Sed sanctus maragdus, a quo haec eadem fuerim annotata, nos docet eumdem sanctum, illustrante, A cooperante gratia Divina, prima opinione dimissa, in amorem Regulae Benedictinae totum arsisse Cooperantegratia Ditina, inquit, ut multorum sieret documentum salutis, in amorem praefati iri genedicti Reguia accenditur. Et veluti novus Athleta , ad campum publice pugnatumsare sit. At si Regulas sancti Bassilii 5 sancti Pachom ii

232쪽

GALLICANA PROPAGATIO. os

magis persectas aut ad adipiscendam vitae Regularis

rerfectionem magis accommodatas grandior factus habuisset , nullatenus dixisset ejus discipulus, quod cooperante gratia Divina, in amorem Benedictinae Regulae accensus, ad campum publice pugnatum deinceps acce serit. Quae considerare debuit vir doctissimus, miramque partem laudati textus iisdem oculis inspicereri ne ipse, aut eius exemplo plures alii laberentur. U. Eadem Benedictina mentis explicatio, altero ejusdem vitae textu mire firmatur. Omne desiderium seum, inquit maragdus , in observationem Regin converterat, 'suumque hoc peimaxime erat desiderium , ut nihil intestenui ejus excederet, at uam ob causam , nos peritos esse compererat , attente scibitabatur circa longeque positos eos etiam , qui Bis in partibus ad montem Cassinum accederent, veluti qui non audita solum odo , seu visa perriperent. Ob quam dilemonem intelligentiis, cpis quislibet ei aliquid noti panderet, mox humiliter seu ipiens summa reverentia aiebat, necdum se posse occultos snseas Regulia

nosse , o cum cunctis non dicam Dronibus, sed ibi sapientibus ipse eam lucidaverit, nova es inaudita se non tantum a peritis, verum etiam a simplicioribus reperire fatebatur. Quge si observata suissent a Cointio, aut in An natibus recensita , Regulam Benedictinam Tyronibus tantum postam cum errante Benedicto numquam dixi L se , sed saniori mente cum eodem sens isset, eamdem Regulam non modo Tyronibus, sed persectissimis etiam Monachis multum congruere eamque sanctum Benedictum Indensem tanti fecisse, quanti nulli Monachorum, nulli sanctorum aliam quamcumque Regulam.

VI. Praeterea idem ipse S. Benedictus, Legistatoris dis mcipulus, totus fuit quamdiu vixit in commendanda Benedictitia Regula. Fecit denique libram, inquit idem qui supra maragdus Abbas , ex Regulis diversorum mirum cosiectum ita ut prior B. Benedicti Regula cunctis esset. . . . Ex quo rumus ut ostenderet contenti inulti Irimoti, cassaque a B Senedicto edita fore di sed suam ex alioram fultam esse Regulam, Alium collictis Aegaeiarum sententiis compo-

233쪽

ios ORDINI S. BENEDICTI

'it librum , cui nomen Concorata Regularem dedit, ita dumtaxat ut B. Beneicti praecedere sententia, ei mero rationabiliterconvenientes jungerentur deinceps. Cunctis ergo

Regillis Benedictinam praeposuit, Quia eamdem censuit omnibus preserendam , Concordiamque Regularum scripsit, cum ut demonstraret nihil in cadem reperiri quod ab antiquis Legislatoribus approbatum non esset tum ut insinuaret, nihil praeclari, nihil solidi in omnibus Regulis reperiri, quod in una sancti Benedicti norma, inveniri non posset Quae cum ita sint, dicendum , idque a Cointio dici debuisse videtur, neminem hominum unquam de Regula Benedictina sancto Benedicto Anianensi praeclarius loquutum esse. VII. Id iterum suadere videtur ipsemet sanctus in Benedictinam Regulam, ab Annalista laudatus. Ipsum audiamus in Concordiae Regularum Praefatione loquentem. Dum communi utilitati consiuiens, inquit, attentius quaererem, quomodo utilius essem cunctis prodesse, carpi sanctorum vitas, Regula siue legere Patrum i quas dum a cici tentione percurrerem, o eadem pene quae a sancto Benedicto

prolatu sunt verba in quibusdam locis, in quibusdam ero

sensum eumdem cognoscerem, occurrit animo ea quae a tepidi segnibusque Monachis dici assolet tuid caeterae huic conferunt Gulae 8 Suid ad me, quas non promisi pertinet legere e Et haec quidem dicunt, ignorantes . Senedictum, suam a caeteris affum Hse Regulam metati ex manipulis unum renue contraxis manipulum uapropter eu pro 'pter eos qui eas habentes ignorant quibus in locis si eorum

concordia, placuit omnes ex omnibus in umim coarctari sententias, quae cum Patris Benedicti concordare scunturis gula : Quatenus unus ex multis cosiectus exiiseret codex.

Ex quibus verbis evidenter apparet, Concordiae condito rem, non eo fine sanctorum Patrum Regulas Monachis Benedictinis obtulisse legendas , ut ea lectione ad vitae rationem Benedic stina sublimiorem ineundam allicerentur Sed ut amorem ejusdem Regulae, Sc summam ejus existimationem altius imbiberent , cum eam ad instar manipuli ex omnium aliarum Regularum sublimioru

234쪽

GALLICANA PROPAGATIO. a

bus mandatis consecti se habere viderent VIII. Idem omnino de Benedictina Regula judicium post sanctum Benedictum Indensem Odo, de sandia Hildegardis fecere in commendanda . siquidem eadem

Regula nihil antiquius habuere, quam ut ejusdem reconditam sapientiam, consonas sanctorum Patrum Regu-ssis sententias praedicarent. Joannes de sancto Odone striabit 'Mod Gesuros in Reguia observatione latentes, Monachis explicasu i nullumque illius apicem prudenti inconsultum .prosiuienti inutilem credenti disicilem poenitentia perum , se es multorum exempti docuit. Sancta vero Hildegardis textum Praefationis concordiae Regularum supra laudatum paucis complexa Sanctus Benedietas, inquit, Regulam quae spiritualibus hominibus esset accommodata e sanctim vitis, Spiritusncto docente es ostendem re condidit. s. Gregorius Papa iis omnibus sanctis praei rib. . in vi , cum sanctum Benedictum vocavit, arctissima iii P Magistrum optimum, o mmae et erit.itis discipuum eruditam cum dixit ejusdem Regulam di cretione praeci a

IX. Hic omnia veterum Patrum de sancti Benedicti legibus praeclara testimonia premo, de quibus alii fuse dixerunt Taceoque ex Concilio ad Theodonis villam cap. 16. Eamdem Regulam diτimius dictatam esse. Et ex Concilio Duetiacensi cap. 8. Sanctum Benedictum sncto Spiritu inspiratum, consona cris Scripturis, o aliorum Orthodoxorum Patrum praedicationibus in Regula sua loqui. Et cap. 7. Eamdem Regulam eodem piritu quo es scri Canones condit sent, editam esse. Et tandem Sancto Spiritu promul tam es laudis auctoritate . Papae Gregorii inter Catholiticas Scripturus, s Catholicorum Doctorum scripta teneri decretam se. Quae Conciliorum elogia alteri Regulae concessa nusquam reperies.

X. Sed praeterire non possum praeclarum illudi verum Benedictinae Regulae seu Benedictini ordinis elogium per Urbanum octavum summum Pontificem, in Bulla ad antonenses Moniales positum idquid inmita suctorum mirabile eis , inquit , qaidquid aliom b

235쪽

,o ORDINI S. BENEDICTI

umine dei, ad euram vocationem pertinet spirimules ratiae,auae alios Ordines sanctificant, rietate incomprehen-

Abilis earum diet isonis unam partem constituunt plenitudinis earum, auae ordini es, communicantur : Suando quidem illius Inmtuto plenus erat sipiritu omnium uorum. XI. Quae cum ita sint , mirandum subit cur Anna lium conditor sanctum Benedictum Indensem , ipsis uia

conversionis initiis errantem, obedire nolentem sequutus eumdem ad meliora conversum, d cooperante gratia Divina solis Benedictinis institutis adhaerentem, solamque Benedictinam Regulam probantem, eamdem omnibus Monachis sequendam proponentem , miro , sanctos, 3 occultos ejusdem Regulta sensus mirantem eam e caeteris omnibus assumptam Sc tanquam manipu-him ex aliis Regularum manipulis contractum dicentem, iisque omnibus eam praeserentem , sequi noluerit , eidemque sanctorum Basilii 3 Pachomii Regulas praetulerit i Perinde quasi solis Tyronibus posita monachorum neminem ad persectionem posset adducereri Idque maxime mirum, quod id egerit , licet sententiam suam sententiis Patrum Sc Conciliorum oppositam esse ignorare non possit : Cum ex sancto Gregorio Papa, sanc. tus Benedictus per Regulam docens, arctissimae visa Ma-gifer optimus, o summae veritatis disiipulus eruditus habeatur cum ex eodem ipsa Regula aliis omnibus discretione praestetri cum ex sancia Hildegarde e sanctorum miris, Spiritu sancto docentes sendente. condita fuerit, or spiritualibus hominibus accommodata , cum ex Conciliis

cadem ipsa, eodem spiritu,quo sacri Canones, condita fuerit, α proin ligata a lanctus Benedictus, eodem Spiritu in spiratus consona sanctis Scripturis , o aliorum Orthodoxorum Patrum praedicationibus in eadem Regula loquutus dbcat tandem cum ex Urbano octavo, omnes aliorum ordinum, O Regularum gratiae unam tantum parum constituant graitarum quae Benedictisorum ordini, se com

sequenter eorum exuti concessae fuerunt. Certe, meo quidem judicii, nemo prudens, nemo doctus, si modo aliis propriisque opinionibus non fuerit occupatus, tantis Auctoribus

236쪽

GALLICANA PROPAGATIO. Os

toribus refragari potest aut eam Regulam tanquam imperfectam aliis postponere Regulis, quam ipsi Sancti su perius laudati, S: Concilia modo citata, quasi Divinum

opus aliis omnibus praetulere. XII. Alterum opinionis Cointianae fundamentum

nullo quoque negotio a nobis eruetur Fateor quidem sanctum Benedictum suam ipsam Regulam nihil aliud esse quam initium Monastica conversationis, scripsisse; 8 eos qui ad perfectionem festinant, ad doctrinam tanctorum Patrum , ad veteris, novique Testamenti, Collationum Patrum . sanctique Basilii Regulae lectionem, seu si velis observationem, propria liberaque sponte misisse. Sed id fecisse dicimus more Sanctorum, qui actorum scriptorumque suorum mali aestimatores , ea quae sunt optima nihil ducunt Quod omnium saxulorum experientia verum esse novimus. Quapropter, si de Regulae Benedictinae persectione nobis udicium serendum est, audiendi sunt Summi Pontifices, Ecclesiae Doctores, Scriptores sancti, Conciliorum Patres, qui tanti faciunt Regularem sancti Benedicti doctrinam, ut eam inter Canonicas scripturas reposuerint, a Spiritu sancto dictatam .promulgatam dixerint,m carier ejusdem elogia, quae superius enumeravimus, inspicienda,& tandem ex eorum sensu , non ex Benedictino, e)usdem leges aestimandae videntur.

XIII. Haec fuit Menardi nostri, viri Doctissimi sententia, qui in eadem verba ab Annalium Auctore laudata sic loquitur. .ec per extenuationcm humilitatis gratia dictu uni mam lonet excessentiorem perfectioncm S. Benedicti Reguia complectitur. At Gaulfridus Vindocinensis tantum distare Benedictinam Regulam interra caeteras, quantiti lucem interis tenebrasci veritatem de umbram. Et sancti Benedicti timilitatem superioribus verbis ab Adversario laudatis expressam, humilitatis Chriasti comparatione commendat. Fuerunt , inquit , me uerm. .

sanctum Benedictum Abbates. Abbato innitationes Ἀ- 'r' cui ante Chrsum emissator extitit Moysis: Bonam quidem

237쪽

ii ORDINI S. BENEDICTI

Christiano valo contulit meliorem rota sancti iri

illius temporis ecunnum datam sibi a Deo gratiam, Monachorum leges flatuerunt Sed Pater ac Legifer miser Beneis dictas scut a Deo majorem gratiam percepit, ita meliorem legi messinitiit. Nam quidquid illi minus, vel amplius fuci Adum praedixerunt, vel fleri permiserunt, ipse possi is scorrexit. Et instari Antiquorum sanctio Patrum γυ-eteris legis cultores habuit Plus autem es discretius Parer Benedictus Brum flatata, tanquam durae legis austeritatem

i. mperans, nos, novae gratia Itos,procreavit Ista,quas metera, pene , vel penitus omnia transerunt. Et ecce a sancto

Senedicto facta seunt nova. Illa etiam tanquίm umbra o Is ra futurae Monasticae vitae fuisse videntur uia per Iauda-ίilem Patrem Benedictum, cooperante Spiritu sancto es veritas revelati: Ipse ta-en pro magna sua humilitate, sameri Basilii, O praecedentium vitam es opera Patrum, vel sua tacens, vel quas modica dicens, laudator miratur Bonus optimum sipulus Maginrum imitatus, qui taceri praecipicbat, cum ea,quae ne i o nemo alius facere poterat,

operabatur.

XIV. Optandum siet ut Annalium scriptor eodem spiritu quo Menardus , pius ille Gaulfridus, duo pri ra utriusque sancti Benedicti laudata testimonia legisset: Certe, ut credere est, eodem sensu eadem suisset interpretatus : Cum alius quilibet sensus , alienus a veritate videatur m a sancti Gregorii mente multum abhorrens. Ille quidem, qui sanctum Benedictum Moysi , Heliae, B Petro, ta comparat, ejus Regulam omnibus aliis praeseri, dum eamdem discretione pracipuam asserit multum abfuit ab ea approbanda opinione , quae eam Tyronibus tantum minfirmis positam puta : Cum ejus praxi sanctiis Benedictus ad eam persectionem ascenderit, ad quam antiquorum paucissimi pervenisse proban-

... . tur. Si aut velit, inquit Sanctissimus Pontifex sib ilios Det eap. 3ο mores, vitamque t Ueneat ici cognosscerris potet in eadem institutione eguia omnes mayiPerii illius actas invenire : Quia Sancitas vir nulla modo posuit aliter docere quam vixit. Quamobrem si imitatores sancti Benedicti,

238쪽

GALLICANA PROPAGATIO. it

illi qui ad ejus persectionem multum accedunt inter Tyrones reponendi Annalista videantur : Nullos , vel etiam Monachorum perfectiores dari puto, qui inter Tyrones a Cointio recenseri non velintri nisi forte Benedictino Tyrocinio ducantur indigni. Cum ergo sanctus Benedictus ex omnium Christianorum , Doctorum pariter e indoctorum judicio , perfectissimus evaserit eamque perfectionem suam sequendo Regulam fuerit assecutus micendum est pariter, eamdem perfectissimam; 3 non modo Tyronibus, sed etiam perfectissimis Monachis positam esse, Nisi id intelligatur de Tyronibus ad summam vita Monasticae persectionem, propriis ejusdem Regulae, non alienis exercitiis, conducendis. Eadem ratione, explosa quoque censetur eorum opinio qui arbitrantur sanctum Benedictum ultimo Regula capite supra laudato , discipulos suos hortari, ac suadere, ut ad perfectam vita Monasticae ineundam rationem, alias Regulas suae con)ungant : Perinde quasi seclusa eadem Regularum uniones, persecti non possent evadere, quod dicunt iis S. Benedicti verbis innixi Caeteram, ad persectionem qui tendit, sunt doctrinae sancitirum Patrum, quarum observatio perducit hominem ad cel udinem emfectionis, cc. Sed cum idem ipse Benedictinorum Legissator ad summum persectionis gradum, sua sola Regula ductus ascenderit eademque via, eaque sola, ipsius discipuli, Maurus, Placidus, aliique eo numero qui definiri non potest, eodem perVenerint Necessario fatendum est, eamdem Regulam, ad perfectionem assequendam aptissimam, dignissimam esse, quae in via persectionis sanctissimos viros dirigat. Quod fateri non possunt , qui ex eodem toties laudato Benedictinae Regulae

textu, plurium Regularum , aut etiam unius cum Benedictina ex aequo con)unctionem a B. Benedicto concensam autumant. Hoc datum fuit consilium Monachica

sancto Fulgentio. Non declines ab ea 'egulari uncti

Benedicti in quoquam , nec si addas quippiam: totum enim quod is fisi habet, o nusiquam minus habet. XI. Sed audio submurmurantes aliquos , qui, licci

239쪽

111 ORDINI S. BENEDICTI

fiteantur Benedictinam Regulam discretione praecipuam esse , seu omnibus aliis Regulis discretione praestantem: Attamen sibi suadent , aliarum plurimas, vita austerit te superiores. Sed meminerint nullam Regulam ex una tantum sui parte aestimandam, sed ex omnibus , ex earum ad invicem debita proportione, quam sola moderatur discretiori Quae, quo persectior fuerit in adaequandis Regulis partibus , aut iis viruitibus temperandis, quae ad vitae Monasticae finem ultimum necessariae praecipiuntur a Regulari eo etiam perfectior evadet, maliis quibuslibet Regulis eminentior Quocirca, cum ex B. Gregorio Benedictinum institutum sit absolute discretione praecipuum illud quoque persectius erit, mad Monaiaticae vitae finem assequendum aptissimum. XVI. Caeterum, qui istam nobis opponunt objemonem ι sive amici sint, sive inimici eodem ignorantiae morbo laborant, quo sanctus Benedictus Indensis, cum Monasticam sancti Benedicti disciplinam, solis infirmis, Tyronibus positam esse dicebat In eum enim lapsus est errorem , eo quod necdum posset occultos Reguia sensius nosse ι quod necdum aliis multis concessiim videmus: Siquidem , non vident eam Regulam persectissimis, poenarumque ac laborum patientissimis,aeque ac Tyronibus positam. Id enim vel maxime ab Abbate exigit, ut opera quae injungit, disierna ct temperet, cogitans disretionem sancti Iacob dicentis ui greges meos plus in ambulando fecero laborare , morientur cuncti una die. Haec ergo,

aliaque testimonia fretionis matris inutum sumens, sic omnia temperet ut o fortes aut cupiant, se inseminon refugiant. Quibus ultimis vel bis innuit sanctissimus Legistator , sortes Monachos simul, infirmos Abbatis curae commi sci mea conditione eidem commendatos ex Regulae cap. 2. Ut ita se omnibus conforme es aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur,

verum etiam in augmentatione boni regis gaudeat. Id est, ni fallor, ejus muneris esse ut infirmi aeque ac sortes ea discretione regantur, ut seipsis sortiores, seu persectiores semper evadant.

240쪽

GALLICANA PROPAGATIO. 3

XVII. Haec vero Benedictinorum sortitudo, ad quam eos promovere debent Abbates non modo in compria mendis tentationibus, B cupiditatibus coercendis labo rabat, sed etiam in subeundis laboribus, corpore domando aliisque poenis serendis, quibus libidines penitus frangerentur , dc per iam Vere Christianam, laboriosam, vereque Christi viae conformem ad Coelum progredi liceret. Hanc viam primus ad discipulorum exemplum sanctius Bendictus arripuit quem imitatus fuit Sanctissimus Maurus, aliique , ut credere par est, Casinentes Monachi. Utrumque discimus ex Fausto, in vita . Mauri n. 8. uis unquam , inquit, austerius corpus proprium Jejuniis, s D F- abstinentia, ac Vigiliis , Squaoribus quoque, o nimiis do muit frigyribus ' Frequenter enim eum in diebus sanctae Istuarium e vidimus , nec tunici, nec cuculta , nisi δε- lum-mod succo uti cilicino , o duabus tantum victisus in

hebdomada , parvssmum potius praegusiare, quam sumere cibum uti quippe mos in omni vita μηctissmo foliis nedictis cisjus ille Ianctus scilicet Maurus Dexemplo pro-τocatus, affictione pervalida carnem macerabat, in-quantum illi ejusdem Patris sui permittebat licentia mam reliquo totius anni tempore sub Monachi tunica, semper aspem rimo , a viai usique ad Renes, induebatur tragulo; 0

dem subtegminis in stratu s/per urnum culcis subtilitantum-modo , excepto quadragesimali tempore, semper usus cicilio. Tunc enim quantam poterat, sollicite satagebat ne jacendo, sed potius stando, vel etiam cum nimia eum las1ἴ- do compulisset, scdendo somnum caperet. Nemo unquamisium idit de lectulo cum caeteris surgere Fratribus, sdsiemper noctarnos vigilando praevenire, hymnos attent iusprocurabat. Videant modo Adversarii nostri , utrum haec sanctorum virorum vivendi ratio Tyrones tantum sapiat 3 infirmos Monachos Et utrum ea Regula quam secuti suere,, ex cujus imperio vitam adeo asperam iniere, impersecta, aut imperfectorum Regula dicenda videatur e Si quaerant ubinam in eadem Regula tanta vitae asperitas imperetur Respondeo id actum quarto ejusdem capiteri ubi inter instrumenta bonorum operiana,

SEARCH

MENU NAVIGATION